[55,0] COLLOQUIUM LV : Nephalion siue g-nehphalion g-symposion. Personae : Albertus, Bartholinus, Carolus, Dionisius, Aemilius, Franciscus, Gyrardus, Hieronymus, Iacobus, Laurentius. {ALBERTUS} Vidistine unquam hoc horto quicquam amoenius? {BARTHOLINUS} Vix opinor in insulis Fortunatis esse quidquam iucundius. {CAROLUS} Plane mihi uideor uidere paradisum, cui custodem cultoremque Deus praefecerat Adam. {DIONISIUS} Heic uel Nestor uel Priamus posset repubescere. {FRANCISCUS} Imo uel mortuus reuiuiscere. {GYRARDUS} Adderem lubens, si quid possem, tuae hyperbolae. {HIERONYMUS} Profecto miris modis arrident omnia. {IACOBUS} Oportet hunc hortum aliqua compotatiuncula dedicare. {LAURENTIUS} Recte monet noster Iacobus. {ALBERTUS} Talibus mysteriis iam olim initiatus est hic locus. Verum scito, nihil heic esse unde uobis merendam exhibeam: nisi placet ἄοινος compotatio; lactucas apponam absque sale, aceto et oleo: uini guttula non est, nisi quod gignit hic puteus. Ne panis quidem adest, aut poculum; et ea est anni pars, quae magis pascit oculos, quam uentrem. {BARTHOLINUS} Sed habes tabulas lusorias, habes sphaeras; lusu dicabimus hortum, si minus licet conuiuio. {ALBERTUS} Quoniam tam belli homunculi conuenimus, habeo quiddam, quod uel lusum uel conuiuium possis dicere, mea sententia multo dignius ad hunc hortum initiandum. {CAROLUS} Quodnam? {ALBERTUS} Suum quisque symbolum conferat; non deerit lautum nec minus suaue conuiuium. {AEMILIUS} Quid adferemus, qui uacui huc uenerimus? {ALBERTUS} Vacui, qui tantum opum circumferatis in pectore? {FRANCISCUS} Exspectamus quid uelis. {ALBERTUS} Proferat in medium quod quisque per hanc hebdomadam legit elegantissimum. {GYRARDUS} Recte mones; nihil uel huiusmodi conuiuis, uel te conuiuatore uel hoc loco dignius. Te huius consilii ducem sequemur omnes. {ALBERTUS} Nihil recuso, si uobis ita uidetur. Hodie uehementer delectauit animum meum in homine non Christiano tam Christiana sententia. Phocion enim, quo uix alius apud Athenienses fuit uir sanctior, publicaeque utilitatis studiosior, quum, per inuidiam damnatus, esset bibiturus cicutam, rogatus ab amicis, quid uellet etiamnum mandari filiis suis, Ne huius, inquit, iniuriae uelint unquam meminisse. {BARTHOLINUS} Tam insignis patientiae exemplum uix hodie reperias inter Dominicanos et Franciscanos. Itaque simile referam, quando par non possum. Aristides Phocioni simillimus erat, moribus incorruptissimis, adeo ut uulgus illi Iusti tribueret cognomen. Ob huius cognominis inuidiam uir optime de republica meritus ostracismo populi iussus est uertere solum. Posteaquam intellexerat, populum non alia re offensum, quam Iusti cognomento, quum alioqui rem semper expertus esset sibi salutarem, paruit aequo animo. In exilio rogatus ab amicis, quid precaretur ingratissimae ciuitati: Nihil aliud, inquit, nisi tantam rerum prosperitatem, ut illis nunquam in mentem ueniat Aristides. {CAROLUS} Mirum si Christianos non pudet sui, ad quamuis leuem iniuriam excandescentes, ac uindictam per fas nefasque molientes. Tota Socratis uita nihil aliud mihi uidetur, quam temperantiae ac tolerantiae exemplum. Sed ne plane sim asymbolos, unum referam, quod mihi prae ceteris arrisit. Eunti publica uia improbus quispiam colaphum impegit. Quum id tacitus ferret Socrates, amici quidam hortati sunt ad ultionem. At ille, Quid percussori faciam, inquit? Voca, inquiunt, in ius. Ridiculum, inquit: si me asinus calcibus percussisset, num uobis auctoribus asinum in ius traham? significans improbum scurram nihilo potiorem asino, et infimi animi esse, non posse ferre contumeliam ab homine uecordi, quam ferret ab animali bruto. {DIONISIUS} Pauciora sunt in Romanis Annalibus exempla moderationis, nec ea perinde insignia; neque enim opinor magnam habere laudem tolerantiae, si quis parcat deuictis, et debellet superbos. Non arbitror tamen indignum memoratu, quod Cato senior, quum Lentulus quidam in os illi sputum et oris purulentiam iniecisset, nihil aliud responderit quam: Posthac habeo quod illis respondeam, qui negant tibi esse os. Os autem Latinis habere negantur, quos nihil pudet. Itaque iocus est ex ambiguo. {AEMILIUS} Aliis arrident alia: mihi inter Diogenis dicta, praeclara quidem omnia, nihil magis adblanditur, quam quod roganti cuidam, quo pacto maxime posset ulcisci inimicum: Si te ipsum, inquit, quam maxime probum et honestum uirum praestiteris. Demiror quis deus illis tales cogitationes miserit in mentem. Videtur autem et Aristotelis dictum ualde consentaneum Paulino dogmati; qui rogatus a quodam, quid fructus sua illi philosophia attulisset: Ut mea, inquit, sponte ea faciam, quae plerique legum metu coacti faciunt. Docet enim Paulus, eos, quos afflauit Christiana caritas, non esse legi obnoxios, eo quod plus praestant suapte sponte, quam lex metu poenae possit extorquere. {FRANCISCUS} Christus Iudaeis obmurmurantibus, quod cum publicanis et peccatoribus haberet etiam mensae familiaritatem, respondit, non esse opus medico iis qui recte ualerent, sed qui minus prospera essent ualetudine. Non abhorret hinc, quod apud Plutarchum dixit Phocion; qui quum reprehenderetur, quod homini illaudato improboque patrocinatus esset in iudicio, non minus festiuiter quam clementer, Quidni, inquit, quando nemo probus indiget tali patrocinio? {GYRARDUS} Et istud Christianae bonitatis exemplum est, ad exemplum aeterni patris et probis et improbis, quantum licet, benefacere, qui solem suum oriri iubet non solum piis, sed etiam impiis. Verum admirabilius forsitan erit in rege moderationis exemplum. Quum Demochares, Demosthenis nepos, Atheniensium nomine legatione fungeretur apud Philippum Macedonum regem, et impetratis quae uolebat a rege dimitteretur, humaniter interrogante, si quid praeterea uellet; Ut teipsum suspendas, inquit Demochares. Vox impotens odium arguebat; et rex erat et bene meritus, in quem iaciebatur conuicium; nec tamen incanduit; tantum ad collegas conuersus, Vos, inquit, haec renunciate populo Atheniensi, quo re cognita iudicet, utrum nostrum existimet praestantiorem, me qui haec patienter audierim, an istum qui haec dixit? Ubi nunc sunt orbis monarchae, qui se diis pares putant, et ob uerbum inter pocula dictum atrocia bella concitant? {HIERONYMUS} Magnos impetus habet gloriae sitis, multosque transuersos agit hic affectus. Ex eorum numero quidam Socratem interrogabat, qua uia posset sibi compendio honestissimam comparare famam. Si talem, inquit, praestiteris te ipsum, qualis haberi uis. {IACOBUS} Profecto non uideo quid dici possit uel breuius uel absolutius. Fama non est affectanda, sed ea uirtutem uitro comitatur, quemadmodum improbitatem infamia. Vos admiramini uiros; mihi puella Lacaena placuit, quae quum in auctione uenderetur, licitator quidam adiit illam: Quid? inquiens; num proba futura es, si te mercatus fuero? Etiam, inquit illa, si tu non fueris mercatus: indicans, sese non in cuiusquam gratiam probitatem seruare, sed suopte ingenio uirtutem ipsius gratia sectari, quod uirtus ipsa sui pretium est. {LAURENTIUS} Masculam sane uocem aedidit puella. Ceterum insigne mihi uidetur exemplum aduersus fortunam quamlibet blandientem constantiae, quod quum Philippo Macedonum regi tres eximiae felicitates eodem die nuntiarentur, quod in Olympiis uicisset, quod dux exercitus Parmenion praelio superasset Dardanos, quod uxor Olympias ipsi filium esset enixa, sublatis in coelum manibus precatus est, ut deus tantam prosperitatem pateretur leui quopiam infortunio expiari. {ALBERTUS} Hodie nulla est tanta prosperitas, cuius inuidiam metuat quisquam; sed perinde iactant, si quid successerit, quasi uel mortua uel surda esset Nemesis. Haec merenda si uobis placet, hic hortulus eam uobis, quoties uolueritis, exhibebit, quem hoc colloquio non minus iucundo quam frugifero dicastis. {BARTHOLINUS} Profecto nec Apitius potuisset discum suauiorem apponere. Quare nos exspectabis frequenter, modo boni consulas, quod nunc attulimus non quae digna erant tuis auribus, sed quae non praemeditatis uenerunt in mentem. Meditati lautiora proferemus. {ALBERTUS} Hoc eritis gratiores.