[1] XXIV. [2] NAUFRAGIUM. [3] ANTONIUS, ADOLPHUS. [4] (Antonius) Horrenda narras. [5] Est istuc nauigare? [6] Prohibeat Deus, ne mihi quidquam unquam tale ueniat in mentem. [7] (Adolphus) Imo quod hactenus commemoraui, lusus merus est prae his quae nunc audies. [8] (Antonius) Plus satis malorum audiui: inhorresco te memorante, quasi ipse periculo intersim. [9] (Adolphus) Imo mihi iucundi sunt acti labores. [10] Ea nocte quiddam accidit, quod magna ex parte spem salutis ademit nauclero. [11] (Antonius) Quid, obsecro? [12] (Adolphus) Nox erat sublustris, et in summo malo stabat quidam e nautis in galea; sic enim uocant, opinor; circumspectans, si quam terram uideret: huic coepit adsistere sphaera quaedam ignea: id nautis tristissimum ostentum est, si quando solitarius ignis est; felix quum gemini. [13] Hos uetustas credidit Castorum et Pollucem. [14] (Antonius) Quid illis cum nautis, quorum alter fuit eques, alter pugil? [15] (Adolphus) Sic uisum est poetis. [16] Nauclerus qui clauo assidebat, Socie, inquit, (nam eo nomine se mutuo compellant nautae;) uidesne, quod sodalitium tibi claudat latus? [17] Video, respondit ille; et precor ut sit felix. [18] Mox globus igneus delapsus per funes deuoluit sese usque ad nauclerum. [19] (Antonius) Num ille exanimatus est metu? [20] (Adolphus) Nautae assueuere monstris. [21] Ibi paullisper commoratus, uoluit se per margines totius nauis: inde per medios foros dilapsus euanuit. [22] Sub meridiem coepit magis ac magis incrudescere tempestas. [23] Vidistine unquam Alpes? [24] (Antonius) Vidi. [25] (Adolphus) Illi montes uerrucae sunt, si conferantur ad undas maris. [26] Quoties tollebamur in altum, licuisset lunam digito contingere: quoties demittebamur, uidebamur dehiscente terra recta ire in Tartara. [27] (Antonius) O insanos, qui se credunt mari! [28] (Adolphus) Nautis frustra luctantibus cum tempestate, tandem nauclerus totus pallens nos adiit. [29] (Antonius) Is pallor praesagit aliquod magnum malum. [30] (Adolphus) Amici, inquit, desii esse dominus nauis meae; uicere uenti: reliquum est, ut spem nostram collocemus in Deo, et quisque se paret ad extrema. [31] (Antonius) O uere Scythicam concionem! [32] (Adolphus) In primis autem, inquit, exoneranda est nauis; sic iubet necessitas, durum telum: praestat consulere uitae dispendio rerum, quam simul cum rebus interire. [33] Persuasit ueritas: proiecta sunt in mare plurima uasa plena pretiosis mercibus. [34] (Antonius) Hoc erat uere iacturam facere. [35] (Adolphus) Aderat Italus quidam, qui legatum egerat apud regem Scotiae: huic erat scrinium plenum uasis argenteis, annulis, panno, ac uestimentis sericis. [36] (Antonius) Is nolebat decidere cum mari? [37] (Adolphus) Non; sed cupiebat aut perire cum amicis opibus suis, aut simul cum illis seruari. [38] Itaque refragabatur. [39] (Antonius) Quid nauclerus? [40] (Adolphus) Per nos, inquit, liceret tibi cum tuis perire solum: sed aequum non est, ut nos omnes tui scrinii caussa periclitemur; alioqui te una cum scrinio dabimus in mare praecipitem. [41] (Antonius) Orationem uere nauticam. [42] (Adolphus) Sic Italus quoque iacturam fecit, multa mala precans et superis et inferis, quod suam uitam elemento tam barbaro credidisset. [43] (Antonius) Agnosco uocem Italicam. [44] (Adolphus) Paulo post uenti, nihilo mitiores facti nostris muneribus, rupere funes, disiecere uela. [45] (Antonius) O calamitatem! [46] (Adolphus) Ibi rursus nos adit nauta. [47] (Antonius) Concionaturus? [48] (Adolphus) Salutat: Amici, inquit, tempus hortatur, ut unusquisque Deo se commendet, ac morti se praeparet. [49] Rogatus a quibusdam nauticae rei non imperitis, ad quot horas se crederet posse tueri nauem, negauit se posse polliceri quidquam, sed ultra tres horas non posse. [50] (Antonius) Haec concio durior etiam erat priore. [51] (Adolphus) Haec ubi locutus est, iubet incidi funes omnes; ac malum usque ad thecam, cui inseritur, incidi serra, ac simul cum antennis deuolui in mare. [52] (Antonius) Cur hoc? [53] (Adolphus) Quonian sublato aut lacero uelo erat oneri, non usui: tota spes erat in clauo. [54] (Antonius) Quid interea uectores? [55] (Adolphus) Ibi uidisses miseram rerum faciem: nautae canentes, Salue regina, implorabant matrem Virginem, appellantes eam stellam maris, reginam coeli, dominam mundi, portum salutis, aliisque multis titulis illi blandientes, quos nusquam illi tribuunt sacrae literae. [56] (Antonius) Quid illi cum mari, quae nunquam, opinor, nauigauit? [57] (Adolphus) Olim Venus agebat curam nautarum, quia nata credebatur ex mari: ea quoniam desiit curare, suffecta est huic matri non uirgini Virgo mater. [58] (Antonius) Ludis. [59] (Adolphus) Nonnulli procumbentes in tabulas adorabant mare, quidquid erat olei effundentes in undas, non aliter illi blandientes, quam solemus irato principi. [60] (Antonius) Quid aiebant? [61] (Adolphus) O clementissimum mare, o generosissimum mare, o ditissimum mare, o formosissimum mare; mitesce, serua: huiusmodi multa occinebant surdo mari. [62] (Antonius) Ridicula superstitio. [63] Quid alii? [64] (Adolphus) Quidam nihil aliud quam uomebant, plerique uota nuncupabant. [65] Aderat anglus quidam, qui promittebat montes aureos Virgini Walsamgamicae, si uiuus attigisset terram. [66] Alii multa promittebant ligno crucis, quod esset in tali loco; alii rursum, quod esset in tali loco. [67] Idem factum est de Maria Virgine, quae regnat in in multis locis; et putant uotum irritum, nisi locum exprimas. [68] (Antonius) Ridiculum: quasi diui non habitent in coelis. [69] (Adolphus) Erant, qui se promitterent fore Carthusianos. [70] Erat unus, qui polliceretur se aditurum diuum Iacobum, qui habitat Compostellae, nudis pedibus et capite, corpore tantum lorica ferrea tecto, ad haec cibo emendicato. [71] (Antonius) Nemo meminit Christophori? [72] (Adolphus) Unum audiui non sine risu, qui clara uoce, ne non exaudiretur, polliceretur Christophoro, qui est Lutetiae in summo templo, mons uerius quam statua, cereum tantum, quantus esset ipse. [73] Haec quum uociferans quantum poterat identidem inculcaret, qui forte proximus assistebat illi notus, cubito tetigit eum ac submonuit: Vide quid pollicearis: etiamsi rerum omnium tuarum auctionem facias, non fueris soluendo. [74] Tum ille uoce iam pressiore, ne uidelicet exaudiret Christophorus: Tace, inquit, fatue; an credis me ex animi sententia loqui? [75] Si semel contigero terram, non daturus sum illi candelam sebaceam. [76] (Antonius) O crassum ingenium! suspicor fuisse Batauum. [77] (Adolphus) Non, sed erat Zelandus. [78] (Antonius) Miror, nulli in mentem uenisse Paulum Apostolum, qui ipse olim nauigarit, et fracta naui desilierit in terram. [79] Is enim haud ignarus mali didicit miseris succurrere. [80] (Adolphus) Pauli nulla erat mentio. [81] (Antonius) Precabantur interim? [82] (Adolphus) Certatim. [83] Alius canebat, Salue Regina; alius credo in Deum. [84] Erant, qui peculiares quasdam preculas habebant, non dissimiles magicis, aduersus pericula. [85] (Antonius) Ut afflictio facit religiosos! [86] Rebus secundis nec deus, nec diuus quisquam nobis uenit in mentem. [87] Quid tu interea? [88] Nulli diuorum nuncupabas uota? [89] (Adolphus) Nequaquam. [90] (Antonius) Cur ita? [91] (Adolphus) Quia non paciscor cum diuis. [92] Quid est enim aliud, quam contractus iuxta formulam, Do, si facias: aut, Faciam, si facias: Dabo cereum, si enatem: Ibo Romam, si serues. [93] (Antonius) At implorabas alicuius diui praesidium? [94] (Adolphus) Ne id quidem. [95] (Antonius) Quam ob rem autem? [96] (Adolphus) Quia spatiosum est coelum. [97] Si cui diuo commendaro meam salutem, puta sancto Petro, qui fortasse primus audiet, quod adstet ostio; priusquam ille conueniat deum, priusquam exponat caussam, ego iam periero. [98] (Antonius) Quid igitur faciebas? [99] (Adolphus) Recta adibam ipsum Patrem, dicens, Pater noster, qui es in coelis. [100] Nemo diuorum illo citius audit, aut libentius donat quod petitur. [101] (Antonius) Sed interea non reclamabat tibi conscientia? [102] Non uerebaris appellare Patrem, quem tot sceleribus offenderas? [103] (Adolphus) Ut ingenue dicam, deterrebat nonnihil conscientia; sed mox recipiebam animum, ita mecum cogitans: Nullus est pater tam iratus filio, quin si uideat eum periclitantem in torrente aut lacu, capillis arreptum eiiciat in ripam. [104] Inter omnes nullus se tranquillius agebat, quam mulier quaedam, cui erat infantulus in sinu, quem lactabat. [105] (Antonius) Quid illa? [106] (Adolphus) Sola nec uociferabatur, nec flebat, nec pollicitabatur: tantum complexa puellam, precabatur tacite. [107] Interea dum nauis subinde illideretur uado, nauclerus metuens ne tota solueretur, rudentibus eam cinxit a prora et a puppi. [108] (Antonius) O misera praesidia! [109] (Adolphus) Interim exoritur quidam sacrificus senex, annos natus sexaginta; nomen erat Adamus: is abiectis uestibus usque ad indusium, abiectis etiam ocreis et calceis, iussit, ut omnes itidem pararemus nos ad natandum. [110] Atque ita stans in medio nauis, concionatus est nobis ex Gersone quinque ueritates de utilitate confitendi; hortatus omnes, ut se quisque praepararet et uitae et morti. [111] Aderat et Dominicanus quidam. [112] His confessi sunt qui uolebant. [113] (Antonius) Quid tu? [114] (Adolphus) Ego uidens omnia plena tumultus, tacite confessus sum deo, damnans apud illum meam iniustitiam et implorans illius misericordiam. [115] (Antonius) Quo migraturus, si sic perisses? [116] (Adolphus) Hoc commitebam iudici Deo. [117] Neque enim uolebam esse mei ipsius iudex: tamen bona quaedam spes interim habebat animum meum. [118] Dum haec aguntur, redit ad nos nauta lacrymabundus. [119] Paret, inquit, se quisque; nam nauis non erit usui ad quartam horae partem. [120] Iam enim locis aliquot conuulsa hauriebat mare. [121] Paulo post nauta renuntiat nobis, se uidere procul turrim sacram, adhortans, ut diui, quisquis esset eius templi praeses, auxilium imploraremus. [122] Procumbunt omnes et orant ignotum diuum. [123] (Antonius) Si nomine compellassetis eum, fortassis audisset. [124] (Adolphus) Erat ignotum. [125] Interim nauclerus quantum potest, eo nauem dirigit iam laceram, iam undique combibentem undas, ac plane dilapsuram, ni rudentibus fuisset succincta. [126] (Antonius) Dura rerum conditio. [127] (Adolphus) Eo prouecti sumus, ut eius loci incolae prospicerunt nos periclitantes; ac procurrentes cateruatim in extremum littus, sublatis togis, et galeris in lanceas impositis, inuitabant ad sese; ac iactatis in coelum brachiis significabant se deplorare nostram fortunam. [128] (Antonius) Exspecto quid euenerit. [129] (Adolphus) Iam mare totam nauim occuparat, ut nihilo tutiores essemus futuri in naui, quam in mari. [130] (Antonius) Heic ad sacram ancoram <1> confugiendum erat. [131] (Adolphus) Imo ad miseram. [132] Nautae scapham exonerant aqua, ac demittunt in mare. [133] In hanc omnes sese conantur coniicere, nautis magno tumulto reclamantibus, scapham non esse capacem tantae multitudinis, arriperet sibi quisque quod posset, ac nataret. [134] Res non patiebantur lenta consilia: alius arripit remum, alius contum, alius alueum, alius situlam, alius tabulam; ac suo quisque praesidio nitentes committunt se fluctibus. [135] (Antonius) Quid interim accidit illi mulierculae, quae sola non eiulabat? [136] (Adolphus) Illa omnium prima peruenit ad littus. [137] (Antonius) Qui potuit? [138] (Adolphus) Imposueramus eam repandae tabulae et sic alligaueramus, ut non facile posset decidere: dedimus illi tabellam in manum, qua uice remi uteretur: ac bene precantes exposuimus in fluctus, conto protrudentes, ut abesset a naui unde erat periculum: illa laeua tenens infantulum, dextra remigabat. [139] (Antonius) O uiraginem! [140] (Adolphus) Quum iam nihil superesset, quidam auulsit ligneam statuam Virginis matris, iam putrem atque excauatam a soricibus, eamque complexus coepit natare. [141] (Antonius) Scapha peruenit incolumis? [142] (Adolphus) Nulli prius periere. [143] Porro triginta sese in eam coniecerant. [144] (Antonius) Quo malo fato id factum est? [145] (Adolphus) Prius quam posset se liberare a magna naui, illius uacillatione subuersa est. [146] (Antonius) O factum male! [147] Quid tum? [148] (Adolphus) Ego, dum aliis consulo, paene perieram. [149] (Antonius) Quo pacto? [150] (Adolphus) Quia nihil supererat aptum natationi. [151] (Antonius) Illic subera fuissent usui. [152] (Adolphus) In eo rerum articulo maluissem uile suber, quam candelabrum aureum. [153] Circumspicienti tandem uenit in mentem de ima mali parte: eam quoniam solus eximere non poteram, adscisco socium: huic ambo innixi committimus nos mari, sic ut ego dextrum cornu tenerem, ille laeuum. [154] Dum sic iactamur, sacrificus ille concionator nauticus, medium iniecit se in humeros nostros. [155] Erat autem ingenti corpore. [156] Exclamamus: Quis ille tertius? [157] Is perdet nos omnes. [158] Ille contra placide: Sitis, inquit, bono animo; sat spatii est, Deus aderit nobis. [159] (Antonius) Cur ille tam sero coepit esse natator? [160] (Adolphus) Imo futurus erat in scapha, una cum Dominicano, nam omnes hoc honoris illi deferebant; sed quamquam erant inuicem confessi in naui, tamen obliti nescio quid circumstantiarum, rursus ibi in ora nauis confitentur, et alter alteri manum imponit; interim scapha perit: nam haec mihi narrauit Adamus. [161] (Antonius) Quid actum est de Dominicano? [162] (Adolphus) Is, ut idem narrabat, implorata diuorum ope, abiectis uestibus, nudum se commisit natationi. [163] (Antonius) Quos diuos inuocabat? [164] (Adolphus) Dominicum, Thomam, Vincentium, et nescio quem Petrum, sed in primis fidebat Catharinae Senensi. [165] (Antonius) Christus illi non ueniebat in mentem? [166] (Adolphus) Ita narrabat sacrificus. [167] (Antonius) Melius enatasset, si non abiecisset sacram cucullam: ea deposita, qui potuit illum agnoscere Catharina Senensi? [168] Sed perge narrare de te. [169] (Adolphus) Dum adhuc uolueremur iuxta nauim, arbitrio fluctuum huc et illuc se uoluentem, clauus illisus fregit femur eius, qui tenebat laeuum cornu. [170] Sic ille reuulsus est; sacrificus precatus illi requiem aeternam, successit in locum illius, adhortans me ut magno animo tuerer cornu meum, ac strenue mouerem pedes. [171] Interim potabamus multum aquae salsae. [172] Adeo Neptunus nobis non balneum tantum salsum, sed potionem etiam salsam temperarat: quanquam sacrificus ei rei monstraret remedium. [173] (Antonius) Quod, obsecro? [174] (Adolphus) Quoties unda nobis occurreret, ille opposuit occipitium, ore clauso. [175] (Antonius) Strenuum senem mihi narras. [176] (Adolphus) Ubi iam aliquamdiu sic natantes nonnihil promouissemus, sacrificus, quoniam erat mirae proceritatis, Bono, inquit, es animo; sentio uadum. [177] Ego non ausus tantum sperare felicitatis, Longius, inquam, absumus a littore, quam ut uadum sperandum sit. [178] Imo, inquit, sentio pedibus terram. [179] Est, inquam, fortassis e scriniis aliquod, quod huc deuoluit mare. [180] Imo, inquit, scalptu digitorum plane sentio terram. [181] Quum adhuc aliquamdiu natassemus, ac rursus sentiret uadum, Tu fac, inquit, quod tibi uidetur factu optimum, ego tibi cedo malum totum, et uado me credo; simulque exspectato fluctuum decessu, pedibus secutus est quanto potuit cursu. [182] Rursus accedentibus undis, utraque manu complexus utrumque genu, obnitebatur fluctui, occultans sese sub undis, quemadmodum solent mergi et anates: rursus abeunte fluctu promicabat et currebat. [183] Ego uidens hoc illi succedere, sum imitatus. [184] Stabant in arena, qui porrectis inter se praelongis hastilibus fulciebant sese aduersus impetum undarum: uiri robusti, et fluctibus adsueti, sic ut ultimus hastam porrigeret adnatanti. [185] Ea contacta, omnibus in litus se recipientibus, tuto pertrahebatur in siccum. [186] Hac ope seruati sunt aliquot. [187] (Antonius) Quot? [188] (Adolphus) Septem: uerum ex his duo soluti sunt tepore, admoti igni. [189] (Antonius) Quot eratis in naui? [190] (Adolphus) Quinquaginta octo. [191] (Antonius) O saeuum mare! saltem decimis fuisset contentum, quae sufficiunt sacerdotibus. [192] Ex tanto numero tam paucos reddidit? [193] (Adolphus) Ibi experti sumus incredibilem gentis humanitatem, omnia nobis mira alacritate suppenditantis, hospitium, ignem, cibum, uestes, uiaticum. [194] (Antonius) Quae gens erat? [195] (Adolphus) Hollandica. [196] (Antonius) Ista nihil humanius, quum tamen feris nationibus cincta sit. [197] Non repetes, opinor, posthac Neptunum. [198] (Adolphus) Non, nisi mihi Deus ademerit sanam mentem. [199] (Antonius) Et ego malim audire tales fabulas, quam experiri.