VII. MILITIS CONFESSIO. Alia. Militaria. HANNO, THRASYMACHUS. (Hanno) Unde redis nobis Vulcanus, qui Mercurius hinc abieras nobis? (Thrasymachus) Quos Vulcanos aut quos Mercurios mihi narras? (Hanno) Quia alatus uidebare quum abires, nunc claudicas. (Thrasymachus) Sic a bello rediri solet. (Hanno) Quid tibi cum bello, homo quouis dama fugacior? (Thrasymachus) Spes praedae reddiderat fortem. (Hanno) Multum igitur refers manubiarum? (Thrasymachus) Imo zonam inanem. (Hanno) Tanto minus grauare sarcina. (Thrasymachus) Atqui sceleribus onustus redeo. (Hanno) Grauis profecto sarcina, si uerum dicit Propheta, qui peccatum appellat plumbum. (Thrasymachus) Plus illic scelerum et uidi, et patraui, quam unquam antehac in omni uita. (Hanno) Ecquid igitur arridet uita militaris? (Thrasymachus) Nihil neque scelestius, neque calamitosius. (Hanno) Quid igitur in mentem uenit istis, qui nummo conducti, nonnulli gratis, currunt ad bellum, non aliter quam ad conuiuium? (Thrasymachus) Ego nihil aliud coniectare possim, quam illos agi malis furiis, seseque totos malo daemoni ac miseriae deuouisse, nec aliud, quam hic manes suos anticipare. (Hanno) Ita quidem uidetur. Nam ad res honestas uix ullo pretio conduci queant. Sed expone nobis, quomodo gestum sit praelium, et utro sese inclinarit uictoria. (Thrasymachus) Tantus erat strepitus, tumultus, tubarum bombi, cornuum tonitrua, hinnitus equorum, clamor uirorum, ut neque uidere potuerim, quid gereretur, adeo ut uix scirem ubi essem ipse. (Hanno) Unde igitur ceteri, qui ex bello ueniunt, sic depingunt singula, quid quisque dixerit aut gesserit, quasi nusquam non adfuissent otiosi spectatores? (Thrasymachus) Ego credo, istos mentiri splendide. In tentorio meo quid gestum sit, scio: quid in praelio, prorsus ignoro. (Hanno) An ne hoc quidem scis, unde tibi uenerit claudicatio? (Thrasymachus) Vix, ita me Mauors posthac male amet: suspicor aut saxo, aut equi calce laesum genu. (Hanno) At ego scio. (Thrasymachus) Scis? an tibi narrauit aliquis? (Hanno) Non, sed diuino. (Thrasymachus) Dic igitur. (Hanno) Quum fugeres pauidus, collapsus humi offendisti in silicem. (Thrasymachus) Dispeream, nisi rem acu tetigisti. Adeo uerisimile est, quod diuinasti. (Hanno) Abi domum, et uxori narra tuas uictorias. (Thrasymachus) Illa mihi occinet haud suaue encomium, qui nudus redeam. (Hanno) Sed unde restitues, quod rapuisti? (Thrasymachus) Iam pridem restitui. (Hanno) Cui? (Thrasymachus) Scortis, oenopolis, et iis, qui me uicerunt alea. (Hanno) Satis militariter. Par est, ut quod male partum est, peius dispereat. Verum a sacrilegiis, opinor, temperatum est. (Thrasymachus) Imo illic erat sacrum nihil. Nec profanis parcitum est, nec fanis. (Hanno) Quo pacto sarcies? (Thrasymachus) Negant oportere sarciri, quod in bello commissum sit: iure fit, quod illic fit. (Hanno) Iure belli fortassis. (Thrasymachus) Tenes. (Hanno) At istud ius summa est iniuria. Te non patriae pietas, sed praedae spes pertraxit in bellum. (Thrasymachus) Fateor, et arbitror paucos illuc ire sanctiore proposito. (Hanno) Est aliquid insanire cum multis. (Thrasymachus) Concionator e suggesto pronunciauit, bellum esse iustum. (Hanno) Suggestum illud non solet mentiri. Sed ut iustum sit principi, non continuo iustum est tibi. (Thrasymachus) Audiui ex Rabbinis, quod licet sua cuique arte uiuere. (Hanno) Praeclara ars, incendere domos, diripere templa, uiolare sacras uirgines, spoliare miseros, occidere innoxios. (Thrasymachus) Lanii conducuntur ad mactandum bouem; cur nostra ars reprehenditur, quod conducimur ad mactandos homines? (Hanno) Non eras sollicitus, quonam esset migratura anima tua, si contigisset in bello cadere? (Thrasymachus) Non admodum. Bona spes habebat animum meum. Nam diuae Barbarae me semel commendaram. (Hanno) Receperat illa tutelam tui? (Thrasymachus) Sic mihi uisa est annuere capite aliquantulum. (Hanno) Quando isthuc tibi uisum est? mane? (Thrasymachus) Non, sed a coena. (Hanno) Sed tum, ut arbitror, etiam arbores tibi uisae sunt ambulare. (Thrasymachus) Ut hic diuinat omnia! sed praecipua spes erat in diuo Christophoro, cuius imaginem quotidie contemplabar. (Hanno) In tentoriis? Unde illic diui? (Thrasymachus) Carbone pinxeramus illum in uelo. (Hanno) Nimirum haudquaquam ficulnum, ut aiunt, praesidium erat carbonarius ille Christophorus. Sed extra iocum; non uideo qui possis expiari a tantis flagitiis, nisi te conferas Romam. (Thrasymachus) Imo noui uiam breuiorem. (Hanno) Quam? (Thrasymachus) Ibo ad Dominicales; illic paullo transigam cum commissariis. (Hanno) Etiam de sacrilegiis? (Thrasymachus) Etiam si Christum ipsum spoliassem, ac decollassem etiam; tam largas habent indulgentias, et auctoritatem componendi. (Hanno) Bene habet, si uestram compositionem Deus ratam habuerit. (Thrasymachus) Imo magis metuo, ne diabolus non habeat ratam. Nam Deus natura placabilis est. (Hanno) Quem tibi sacerdotem deliges? (Thrasymachus) Cui cognouero quam minimum esse frontis ac bonae mentis. (Hanno) Ne non habeant similes labra lactucas. Ab illo purus abibis ad corpus dominicum? (Thrasymachus) Quid ni? Posteaquam semel effudero sentinam in illius cucullam, ego me exonerauero sarcina: ipse uiderit, qui absoluit. (Hanno) Qui scis, an absoluat? (Thrasymachus) Scio. (Hanno) Quonam indicio? (Thrasymachus) Quia manus imponit capiti, admurmurans, nescio quid. (Hanno) Quid si reddat tibi omnia peccata tua, quum manum imponit, haec admurmurans: absoluo te, ab omnibus benefactis, quae nulla in te comperio, et restituo te tuis moribus, talemque dimitto, qualem accepi? (Thrasymachus) Viderit ille, quid dicat: mihi satis est, quod me credo absolutum. (Hanno) Sed isthuc tuo periculo credis. Fortasse non fuerit satis Deo, cui debes. (Thrasymachus) Unde tu mihi obuius, qui mihi conscientiam e serena nubilam redderes? (Hanno) Felix occursus. Bona auis est obuius amicus, qui bene moneat. (Thrasymachus) Nescio quam bona, certe parum suauis.