[28,0] COLLOQUIUM XXVIII. Inquisitio de fide. Personae : {AULUS}, {BARBATIUS}. [28,1] {AULUS} Puerorum est cantilena, Saluta libenter. Verum haud scio, an mihi fas sit tibi dicere salutem. {BARBATIUS} Equidem malim, qui det salutem, quam qui dicat. Sed quam ob rem istuc ais, Aule? {AULUS} Quam ob rem? Quia, si scire uis, oles aut sulphur, aut fulmen Iouis. {BARBATIUS} Sunt et Veioues, sunt bruta fulmina, multum etiam origine dissidentia a fatidicis. Nam, ut suspicor, tu de anathemate sentis. {AULUS} Rem coniectas. {BARBATIUS} Audiui quidem horrenda tonitrua, fulminis ictum non sensi. {AULUS} Qui sic? {BARBATIUS} Quia nihilo peius concoquo, neque irrequietius dormio. {AULUS} Sed hoc periculosius solet esse malum, quia non sentitur. Verum haec bruta fulmina, quae tu uocas, feriunt montes et maria. {BARBATIUS} Feriunt, sed irritis ictibus. Est et fulgur e uitro, seu uase aereo. {AULUS} Certe territat et hoc. {BARBATIUS} Verum, sed pueros. Solus Deus habet fulmen, quo feriat animam. {AULUS} Quid si Deus est in suo uicario? {BARBATIUS} Utinam sit! {AULUS} Imo multi demirantur te iam dudum non esse quouis carbone atriorem. {BARBATIUS} Finge me talem. Atqui tanto magis erat optanda salus perdito, si placet Euangelica doctrina. {AULUS} Optanda quidem, at non dicenda. {BARBATIUS} Cur ita? {AULUS} Quo pudescat ictus fulmine, ac resipiscat. {BARBATIUS} Si sic nobiscum egisset Deus, perieramus omnes. {AULUS} Quam ob rem? {BARBATIUS} Quia quum essemus inimici Dei, cultores idolorum, militantes in castris Satanae, hoc est, modis omnibus excommunicatissimi, tum ille maxime nobiscum confabulatus est per filium suum, suoque colloquio nos restituit in uitam, quum essemus mortui. {AULUS} Ista quidem uere narras. {BARBATIUS} Imo male ageretur cum omnibus aegrotis, si medicus fugeret alloquium, quoties ingens morbus grauat miserum: imo quum maxime conueniebat adesse medicum. {AULUS} At ego metuo, ne tu mihi citius adfles aliquid tui mali, quam fiat, ut tuo morbo medear. Nonnunquam usu uenit, ut pro medico fiat palaestrites, qui uisit aegrotum. {BARBATIUS} Ita quidem usu uenit in corporum morbis; uerum in animi malis est tibi parata antidotus aduersus omne contagium. {AULUS} Quaenam? {BARBATIUS} Adamantinum propositum, non diuelli a sententia semel infixa. Deinde cur palaestram metuis, ubi res uerbis agitur? {AULUS} Est aliquid quod dicis, si modo spes sit profectus. {BARBATIUS} Prouerbio dicitur: Donec spirat homo, sperandum esse. Et iuxta Paulum, Caritas nescit desperare, quia sperat omnia. {AULUS} Non pessime mones, atque hac spe puto mihi fas esse tecum miscere sermonem aliquantisper: ac, si pateris, medicum agam. {BARBATIUS} Licet. {AULUS} Vulgo sunt inuisi percunctatores. Et tamen in medicis probantur, qui percunctantur de singulis. {BARBATIUS} Percunctare a coelo usque ad terram, si libet. {AULUS} Experiar, modo fidem des, te responsurum ex animo. {BARBATIUS} Do, modo sciam, qua de re uelis percunctari. {AULUS} De Symbolo Apostolorum. {BARBATIUS} {AULUS}dio militare uerbum, nec recuso haberi pro hoste Christi, si quid heic fefellero. {AULUS} Credis in Deum patrem omnipotentem, qui condiderit coelum ac terram? {BARBATIUS} Et quidquid coelo terraque continetur, atque etiam mentes angelicas. {AULUS} Quum Deum dicis, quid sentis? {BARBATIUS} Sentio mentem esse quandam aeternam, quae nec initium habuerit, nec finem sit habitura, qua nihil esse potest nec maius, nec sapientius, nec melius. {AULUS} Ista quidem satis pie. {BARBATIUS} Quae nutu suo omnipotenti condidit quidquid est rerum uisibilium aut inuisibilium: quae sapientia mirabili moderatur ac gubernat uniuersa, sua bonitate pascit ac seruat omnia, atque hominum genus collapsum gratuito restituit. {AULUS} Sunt quidem ista tria praecipua in Deo: sed quid fructus capis ex istorum cognitione? {BARBATIUS} Quum omnipotentem cogito, me totum illi submitto, ad cuius maiestatem nihil est hominum aut angelorum sublimitas. Deinde plena fiducia credo, quod ab illo factum tradunt sacrae literae, simulque futurum, quidquid ille promisit, quando nutu, quidquid uult, potest, quantumuis homini uideatur impossibile. Ita fit, ut meis uiribus diffisus, totus ab illo pendeam, qui potest omnia. Ubi sapientiam illius intueor, nihil tribuo meae sapientiae, uerum credo omnia rectissime iustissimeque ab eo fieri, etiamsi iuxta sensum humanum uideantur absurda aut iniqua. Quum bonitatem considero, uideo nihil esse in me, quod illius gratuitae beneficentiae non debeam: et nullum arbitror esse tantum crimen, quod ille nolit ignoscere resipiscenti: neque quidquam esse, quod ille non sit largiturus cum fiducia petenti. {AULUS} Num satis esse putas, quod credis illum esse talem? {BARBATIUS} Nequaquam, sed sincero affectu totam fiduciam ac spem in illum unum transfero, detestans Satanam, omnemque idololatriam, et quidquid est artium magicarum. Illum solum adoro, nihil illi nec praeferens, nec aequans; non angelum, non parentes, non liberos, non uxorem, non principem, non opes, non honores, non uoluptates; paratus et uitam illius caussa perdere, si iusserit; certus eum non posse perire, qui se totum illi tradiderit. {AULUS} Nihil igitur colis, nihil times, nihil amas, nisi unum Deum? {BARBATIUS} Si quid ueneror, si quid metuo, si quid amo praeter eum, eius caussa amo, metuo, colo, omnia ad illius gloriam referens, semper illi gratias agens, siue laeta contingunt, siue tristia: siue mori datur, siue uiuere. {AULUS} Sana quidem est hactenus tua oratio. De secunda persona quid sentis? {BARBATIUS} Sciscitare. {AULUS} Credis, Iesum fuisse Deum et hominem? {BARBATIUS} Maxime. {AULUS} Qui fieri potuit, ut idem sit Deus immortalis, et homo mortalis? {BARBATIUS} Istuc illi facile fuit efficere, qui quidquid uult, potest. Et ob diuinam naturam, quam eandem habet cum patre, quidquid magnitudinis, sapientiae et bonitatis attribuo patri, idem tribuo et filio: quidquid debeo patri, debeo et filio: nisi quod ita uisum est patri, ut per filium conderet ac donaret nobis omnia. {AULUS} Cur igitur sacrae literae filium magis appellant Dominum quam Deum? {BARBATIUS} Quia Deus auctoritatis, hoc est, principatus est nomen, quae patri praecipue conuenit, qui simpliciter principium est omnium, atque ipsius etiam deitatis fons: Dominus redemptoris et assertoris uocabulum est. Quanquam et pater redemit per filium, et filius Deus est, sed ex Deo patre. {AULUS} Ergo et in Iesu collocas tuam fiduciam? {BARBATIUS} Quidni? {AULUS} Sed Propheta maledictum dicit, qui fidit in homine. {BARBATIUS} Sed huic uni homini data est omnis potestas in coelo et in terra: ut in nomine eius flectatur omne genu coelestium, terrestrium, et inferorum. Quanquam nec in hoc fiduciae speique meae sacram, ut aiunt, ancoram figerem, ni Deus esset. {AULUS} Cur eum filium appellat? {BARBATIUS} Ne quis somniet esse creaturam. {AULUS} Cur unicum? {BARBATIUS} Ut discernat naturae filium a filiis adoptiuis, cuius cognominis honorem nobis etiam impartit, ut neminem praeter hunc alium exspectemus. {AULUS} Cur eum, qui Deus erat, hominem fieri uoluit? {BARBATIUS} Ut homines homo reconciliaret Deo. {AULUS} Credis conceptum citra uirilem operam, opificio Spiritus Sancti, ac natum ex incorrupta uirgine Maria, de illius substantia sumpto mortali corpore? {BARBATIUS} Maxime. {AULUS} Cur sic nasci uoluit? {BARBATIUS} Quia sic decebat nasci Deum; sic decebat nasci, qui nostrae conceptionis ac natiuitatis sordes purificaret. Hominis filius nasci uoluit Deus, ut nos in illum renascentes efficeremur filii Dei. {AULUS} Credis illum uersatum in terris, ea gessisse miracula, ea docuisse, quae prodita sunt literis euangelicis? {BARBATIUS} Certius quam te credo esse hominem. {AULUS} Non sum inuersus Apuleius, ut suspiceris asinum latere sub hominis specie. Sed credis hunc eundem esse Messiam illum, quem delinearant figurae legis, quem promiserant oracula Prophetarum, quem tot seculis exspectarant Iudaei? {BARBATIUS} Nihil habeo persuasius. {AULUS} Credis, huius doctrinam ac uitam sufficere ad perfectam pietatem? {BARBATIUS} Admodum. {AULUS} Credis, eundem uere comprehensum a Iudaeis, uinctum, colaphis et alapis caesum, consputum, irrisum, flagellatum sub Pontio Pilato, ac denique suffixum in crucem, atque inibi mortuum? {BARBATIUS} Maxime. {AULUS} Credis, illum ab omni lege peccati cuiuscunque fuisse immunem? {BARBATIUS} Quidni? agnum absque macula. {AULUS} Credis, illum sua sponte haec omnia perpessum? {BARBATIUS} Imo libenter, atque etiam sitienter, sed ex uoluntate patris. {AULUS} Cur pater filium suum unicum innocentem sibique carissimum haec tam atrocia pati uoluit? {BARBATIUS} Ut hac uictima nos nocentes sibi reconciliaret, in illius nomen collocantes fiduciam ac spem nostram. {AULUS} Cur Deus passus est sic collabi totum humanum genus? et, si passus est, non patuit alia uia sarciendi ruinam nostram? {BARBATIUS} Hoc mihi persuasit non humana ratio, sed fides, nulla ratione potuisse fieri melius, neque ad salutem nostram utilius. {AULUS} Cur hoc mortis genus illi potissimum placuit? {BARBATIUS} Quia iuxta mundum erat probrosissimum: quia diri lentique cruciatus: quia conueniebat illi, qui porrectis in omnem mundi plagam membris, omneis orbis nationes inuitaret ad salutem, et homines terrenis curis affixos euocaret ad coelestia. Denique ut referret nobis serpentem aeneum, quem Moses suspenderat in stipite, ut, quicunque defigerent in illum oculos, sanarentur a uulnere serpentum: fidemque prophetae liberaret, qui praedixerat: "Dicite in nationibus, regnauit a ligno Deus". {AULUS} Cur et sepeliri uoluit, idque tam accurate, oblitus myrrha et unguentis, inclusus nouo monumento, e solido uiuoque saxo exciso, obsignato ostio, adhibitis etiam custodibus publicis? {BARBATIUS} Quo magis constaret, esse uere mortuum. {AULUS} Cur non statim reuixit? {BARBATIUS} Hac ipsa de caussa. Etenim si mors fuisset ambigua, fuisset et ambigua resurrectio: sed hanc uoluit esse certissimam. {AULUS} Credis huius animam descendisse ad inferos? {BARBATIUS} Hanc particulam non fuisse quondam additam nec in Symbolo Romano, nec in Symbolo Orientalium ecclesiarum, testis est Cyprianus, nec recensetur apud Tertullianum uetustissimum scriptorem. Ego tamen et hoc firmiter credo, uel quia congruit cum prophetia Psalmi: "Non derelinques animam meam in inferno"; et rursus: "Domine, eduxisti ab inferno animam meam": uel quia Petrus apostolus in epistolae prioris (de cuius auctore nunquam fuit dubitatum) capite tertio scripsit hunc in modum: Mortificatus quidem carne, uiuificatus autem spiritu; in quo et his, qui in carcere erant, spiritu ueniens praedicauit. Verum, ut credo descendisse ad inferos, ita non credo illic aliquid esse passum: descendit enim, non ut illic cruciaretur, sed ut nobis frangeret regnum satanae. {AULUS} Nihil adhuc impium audio. Sed mortuus est, ut nos peccato mortuos reuocaret ad uitam. Ceterum cur reuixit? {BARBATIUS} Tribus potissimum de caussis. {AULUS} Quibus? {BARBATIUS} Primum ut nobis certam spem faceret resurrectionis. Deinde ut sciremus, eum immortalem esse, nec unquam moriturum, in quo praesidia salutis nostrae collocauimus. Postremo ut nos quoque per poenitentiam mortui peccatis, per baptismum una cum illo sepulti, per gratiam eius reuocemur ad uitae nouitatem. {AULUS} Credisne, quod idem corpus, quod mortuum fuit in cruce, quod reuixit in sepulchro, quod uisum et contrectatum est discipulis, subuexerit in coelum? {BARBATIUS} Maxime. {AULUS} Cur uoluit relinquere terras? {BARBATIUS} Ut illum omnes spiritualiter amaremus, neque quisquam in terris sibi Christum proprie uindicaret, sed omnes ex aequo tolleremus animos in coelum, scientes illic esse caput nostrum. Etenim, si nunc homines tantopere sibi placent ob uestis colorem ac figuram, quumque sic quidam ostentent sanguinem aut praeputium Christi, et lac matris Virginis, quid credis futurum, si mansisset in terris uestitus, comedens, loquens? Quae dissidia parassent ista corporis peculiaria? {AULUS} Credis, illic, immortalitate donatum, assidere dextrum patri? {BARBATIUS} Quidni? ut rerum omnium dominum, et totius regni paterni consortem. Hoc ipse discipulis promiserat futurum, atque hoc spectaculum exhibuit Stephano martyri suo. {AULUS} Cur hoc exhibuit? {BARBATIUS} Ne nos ulla in re trepidaremus, gnari quam potentem patronum ac dominum habeamus in coelis. {AULUS} Credis illum eodem corpore rediturum, ut iudicet uiuos et mortuos? {BARBATIUS} Quam habeo certum, esse hactenus peracta, quae Prophetae de Christo praedixerant, tam habeo certum, fore quidquid in posterum uoluit nos exspectare. Prior aduentus exhibitus est iuxta uaticinia Prophetarum, quo uenit humilis, ut nos institueret ac seruaret. Exhibebitur et secundus, quo ueniet sublimis in gloria patris: ante cuius tribunal sisti cogentur omnes homines cuiuscunque nationis, cuiuscunque status, siue reges, siue plebeii, siue Graeci, siue Scythae: nec solum hi, quos aduentus ille deprehendet uiuos, uerum etiam omnes, qui ab initio mundi usque ad illud tempus mortui fuerint, subito reuiuiscent, et suo quisque corpore conspiciet iudicem. Aderunt et angeli beati, tanquam famuli fideles: aderunt et daemones iudicandi. Tum e sublimi pronuntiabit illam ineuitabilem sententiam, quae diabolum, cum his qui illi adhaeserunt, tradet aeternis suppliciis, ut postea nulli possint nocere: pios transferet in consortium regni coelestis, tutos ab omni molestia: quanquam huius aduentus diem nobis ignotum esse uoluit. {AULUS} Nihil adhuc audio morbi. Veniamus igitur ad tertiam personam. {BARBATIUS} Ut uidetur. {AULUS} Credis in Spiritum Sanctum? {BARBATIUS} Credo hunc esse uerum Deum, una cum Patre et Filio. Credo hoc Spiritu afflatos fuisse, qui nobis ueteris ac noui Testamenti libros tradiderunt, sine cuius ope nemo peruenit ad salutem. {AULUS} Cur appellatur spiritus? {BARBATIUS} Quia quemadmodum corpora nostra uiuunt halitu, ita tacito Sancti Spiritus afflatu uiuificantur animi nostri. {AULUS} An non licet Patrem uocare Spiritum? {BARBATIUS} Quidni? {AULUS} An non igitur confunduntur personae? {BARBATIUS} Non. Nam Pater spiritus dicitur, quod sit incorporeus; id quod omnibus personis est commune iuxta naturam diuinam. Sed tertia persona dicitur spiritus, quod alicunde spiret, et per animos sese transfundat insensibiliter, uelut a terra seu fluuiis spirant aurae. {AULUS} Cur personae secundae tribuitur nomen filii? {BARBATIUS} Ob perfectam naturae et uoluntatis similitudinem. {AULUS} Est filius similior patri quam Spiritus Sanctus? {BARBATIUS} Non, iuxta naturam diuinam; nisi quod hoc magis refert proprietatem patris, quod ab ipso quoque procedat Spiritus Sanctus. {AULUS} Quid igitur prohibet Spiritum Sanctum appellari filium? {BARBATIUS} Quia cum diuo Hilario nusquam hunc lego genitum, nec huius lego patrem; spiritum et procedentem lego. {AULUS} Cur in Symbolo solus pater dicitur Deus? {BARBATIUS} Quod hic, ut dixi, simpliciter sit auctor omnium quae sunt, ac totius deitatis fons. {AULUS} Dic clarius {BARBATIUS} Quoniam nihil nominari potest, cuius origo non manat a patre. Siquidem hoc ipsum quod Filius ac Spiritus Sanctus Deus est, patri acceptum referunt. Praecipua igitur auctoritas, hoc est, originis ratio, est in patre solo, quod unus ille a nullo est. In Symbolo tamen sic accipi potest, ut Dei nomen non sit personae proprium, sed in genere positum, quod mox per Patris, Filii, et Spiritus Sancti uocabulum distinguatur in unum Deum: quae naturae uox comprehendit Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum, hoc est, tres personas. {AULUS} Credis in sanctam ecclesiam? {BARBATIUS} Non. {AULUS} Quid ais? non credis? {BARBATIUS} Credo sanctam ecclesiam, quae est corpus Christi, hoc est, congregatio quaedam omnium per uniuersum orbem, qui consentiunt in fide euangelica, qui colunt unum Deum Patrem, qui totam suam fiduciam collocant in eius Filio, qui eodem huius Spiritu aguntur; a cuius consortio resecatur quisquis admittit crimen letale. {AULUS} Cur horres dicere: Credo in sanctam ecclesiam? {BARBATIUS} Quia sic me docuit diuus Cyprianus, in solum Deum esse credendum, in quo simpliciter omnem fiduciam reponimus. Ecclesia uero proprie dicta, quanquam non constat, nisi ex bonis, tamen ex hominibus constat, qui ex bonis possunt fieri mali, qui falli possunt et fallere. {AULUS} Quid sentis de communione sanctorum? {BARBATIUS} Hic articulus omnino non attingitur apud Cyprianum, quum ille nominatim indicet, quid in quibus ecclesiis plus habeatur aut minus. Sic enim ille connectit: Sequitur namque post hunc sermonem: Sanctam ecclesiam, remissionem peccatorum, huius carnis resurrectionem. Ac nonnullis uidetur haec pars non esse diuersa a superiore, sed explicare et infigere, quod modo dictum erat, Sanctam ecclesiam: ut nihil aliud sit ecclesia, quam unius Dei, unius Euangelii, unius fidei, unius spei professio, eiusdem spiritus, eorumdem sacramentorum participatio: breuiter, talis quaedam communio bonorum omnium inter omnes pios, qui fuerunt ab initio mundi usque ad finem, qualis est membrorum corporis inter ipsa societas, sic ut aliorum benefacta subueniant aliis, donec uiua sunt membra corporis. Caeterum extra societatem hanc ne propria quidem benefacta conducunt cuiquam ad salutem, nisi reconcilietur sanctae congregationi: et ideo sequitur: Remissionem peccatorum: quia extra ecclesiam non est ulla peccatorum remissio, quantumuis homo maceret se poenitentia, aut exerceat opera misericordiae. In ecclesia, inquam, non haereticorum, sed sancta, hoc est, spiritu Christi congregata, est remissio peccatorum per baptismum, et post baptismum, per poenitentiam et claues ecclesiae datas. {AULUS} Ista sunt adhuc sani hominis. Credisne, futuram carnis resurrectionem? {BARBATIUS} Frustra crederem caetera, si hoc, quod est omnium caput, non crederem. {AULUS} Quid sentis, quum dicis carnem? {BARBATIUS} Corpus humanum, humana anima animatum. {AULUS} Num unaquaeque anima recipiet suum corpus, quod exanime reliquerat? {BARBATIUS} Idem hoc, unde demigrarat. Et ideo in symbolo Cypriani additum est, Huius carnis. {AULUS} Qui fieri potest, ut corpus iam toties ex aliis in alia uersum possit idem reuiuiscere? {BARBATIUS} Qui potuit quidquid uult ex nihilo creare, an huic difficile sit, quod ex sua forma mutatum est, in pristinam naturam restituere? Non anxie disputo, quibus modis id fiat: mihi satis est, quod qui promisit hoc futurum, sic uerax est, ut mentiri non possit; sic potens est, ut, quidquid uelit, nutu ualeat efficere. {AULUS} Quid opus erit tum corpore? {BARBATIUS} Ut totus homo glorificetur cum Christo, qui heic totus afflictus erat pro Christo. {AULUS} Quid sibi uult quod addit: Et uitam aeternam? {BARBATIUS} Ne quis suspicetur nos sic reuicturos, quemadmodum sub uernum tempus reuiuiscunt ranae, rursus moriturae. Nam heic duplex mors est: corporis, bonis ac malis omnibus communis; et animi. Mors autem animi peccatum est. At post resurrectionem piis erit aeterna uita, tum corporis, tum animi. Nec enim corpus erit amplius obnoxium morbis, senio, fami, siti, dolori, lassitudini, morti aut ulli incommodo; sed spirituale factum spiritus arbitrio mouebitur: nec animus deinceps ullis uitiis aut doloribus solicitabitur, sed sine fine fruetur summo bono, qui est Deus. Contra, impios mors aeterna possidebit, tum corporis, tum animi. Nam et corpus habebunt ad aeternos cruciatus immortale, et animum peccatorum stimulis semper afflictum absque spe ueniae. {AULUS} Credis haec ex animo ac serio? {BARBATIUS} Sic, inquam, ut mihi minus certum sit, te mecum colloqui. {AULUS} Ego quum essem Romae, non omneis reperi aeque sincere credentes. {BARBATIUS} Imo si excutias, reperies et alibi multos, quibus haec non aeque persuasa sunt. {AULUS} Quum in tam multis et arduis consentias nobiscum, quid obstat quo minus totus sis noster? {BARBATIUS} Istud ex te audire cupio. Nam ipse mihi uideor orthodoxus, etiam si uitam meam nolim praestare; tametsi sedulo conor, ut professioni respondeat. {AULUS} Unde igitur tantum bellum inter uos et orthodoxos? {BARBATIUS} Exquire. Sed heus medice, si non poenitet huius prooemii, sumes nobiscum prandiolum, et a prandio per otium percunctaberis de singulis; praebebo brachium utrumque: inspicies excrementa, tum crassiora, tum liquidiora. Denique facies, si uidebitur, totius huius pectoris anatomiam, quo certius de me iudices. {AULUS} At religio est tecum mensam habere communem. {BARBATIUS} Atqui id solent medici, quo melius obseruent, quid affectent aut peccent aegroti. {AULUS} Sed uereor ne uidear fauere haereticis. {BARBATIUS} Imo nihil est sanctius, quam fauere haereticis. {AULUS} Qui sic? {BARBATIUS} Nonne Paulus optauit anathema fieri pro Iudaeis plus quam haereticis? An non fauet ille, qui studet ut quis ex malo fiat bonus, ex mortuo uiuus? {AULUS} Maxime. {BARBATIUS} Sic igitur faue, nec erit quod metuas. {AULUS} Nunquam audiui aegrotum commodius respondentem. Age, duc me ad prandium. {BARBATIUS} Medice accipieris, et ut decet apud aegrotum; et sic curabimus corpuscula cibo, ut nihilo secius animus idoneus sit ad disputandum. {AULUS} Fiat bonis auibus. {BARBATIUS} Imo malis piscibus fiet: nisi forte nunc oblitus es esse diem Veneris. {AULUS} Id quidem est praeter symbolum nostrum.