[25] XXV. DIVERSORIA (BERTULPHUS, GULIELMUS). (BERTULPHUS) Cur ita uisum est plerisque, biduum aut triduum commorari Lugduni? Ego semel iter ingressus non conquiesco, donec peruenero, quo constitui. (GULIELMUS) Imo ego admiror, quenquam illinc auelli posse. (BERTULPHUS) Quam ob rem tandem? (GULIELMUS) Quia illic locus est, unde non poterant auelli socii Ulyssis, illic Sirenes. Nemo domi suae tractatur melius, quam illic in pandocheo. (BERTULPHUS) Quid fit? (GULIELMUS) Ad mensam semper adstabat aliqua mulier, quae conuiuium exhilararet facetiis ac leporibus. Et est illic mira formarum felicitas. Primum adibat materfamilias, quae salutabat, iubens nos hilares esse, et, quod apponeretur, boni consulere. Huic succedebat filia, mulier elegans, moribus ac linguis adeo festiuis, ut possit uel ipsum Catonem exhilarare. Nec confabulantur ut cum hospitibus ignoti, sed ueluti cum olim notis ac familiaribus. (BERTULPHUS) Agnosco Gallicae gentis humanitate. (GULIELMUS) Quoniam autem illae non poterant adesse perpetuo, quod essent obeunda munia domestica, reliquique conuiuae consalutandi, continenter adstabat puellula quaedam ad omnes iocos instructa: una satis erat omnium iaculis excipiendis: haec sustinebat fabulam, donec rediret filia. Nam mater erat natu grandior. (BERTULPHUS) Sed qualis erat tandem apparatus? Nam fabulis non expletur uenter. (GULIELMUS) Profecto lautus, ut ego mirer, illos tam uili posse accipere hospites. Rursus peracto conuiuio, lepidis fabulis alunt hominem, ne quid obrepat taedii. Mihi uidebar domi esse, non peregre. (BERTULPHUS) Quid in cubiculis? (GULIELMUS) Illic nusquam non aderant aliquot puellae, ridentes lasciuientes lusitantes: ultro rogabant, si quid haberemus uestium sordidarum: eas lauabant, ac lotas reddebant. Quid multis? Nihil illic uidimus praeter puellas ac mulieres, nisi in stabulo: quanquam et huc frequenter irrumpebant puellae. Abeuntes complectuntur, tantoque affectu dimittunt, ac si fratres essent omnes, aut propinquae cognationis. (BERTULPHUS) Fortassis isti mores decent Gallos; mihi magis arrident Germanicae mores, utpote masculi. (GULIELMUS) Mihi nunquam contigit uidere germanicam: quare te quaeso, ne grauere commemorare, quibus modis accipiant hospitem. (BERTULPHUS) An ubique sit eadem tractandi ratio, nescio: quod ego uidi narrabo. Aduenientem nemo salutat ne uideatur ambire hospitem. Id enim sordidum et abiectum existimant, et indignum Germanica seueritate. Ubi diu inclamaueris, tandem aliquis per fenestellam aestuarii (nam in his degunt fere usque ad solstitium aestiuuum) profert caput, non aliter quam e testa prospicit testudo. Is rogandus est, an liceat illic diuersari. Si non renuit, intelligis dari locum. Rogantibus ubi sit stabulum, mota manu commonstrat. Illic licet tibi tuum equum tractare tuo more. Nullus enim famulus manum admouet. Si celebrius est diuersorium, ibi famulus commonstrat stabulum, atque etiam locum equo minime commodum. Nam commodiora seruat uenturis, praesertim nobilibus. Si quid causseris, statim audis: Si non placet, quaere aliud diuersorium. Foenum in urbibus aegre ac perparce praebent, nec multo minoris uendunt, quam ipsam auenam. Ubi consultum est equo, totus commigras in hypocaustum, cum ocreis, sarcinis, luto; id est unum omnibus commune. (GULIELMUS) Apud Gallos designant cubicula, ubi sese exuant, extergant, calfaciant, aut quiescant etiam, si libeat. (BERTULPHUS) Heic nihil tale. In hypocausto exuis ocreas; indui calceos; mutas, si uoles, indusium; uestes pluuia madidas suspendis iuxta hypocaustum; ipse te admoues, ut sicceris. Est et aqua parata, si libeat lauare manus, sed ita munda plerumque, ut tibi post alia quaerenda sit aqua, qua lotionem eam abluas. (GULIELMUS) Laudo uiros nullis deliciis effoeminatos. (BERTULPHUS) Quod si tu appuleris ad horam a meridie quartam, non coenabis tamen ante nonam, nonnunquam et decimam. (GULIELMUS) Quam ob rem? (BERTULPHUS) Nihil apparant, nisi uideant omnes, ut eadem opera ministretur omnibus. (GULIELMUS) Quaerunt compendium. (BERTULPHUS) Tenes. Itaque frequenter in idem hypocaustum conueniunt octoginta aut nonaginta, pedites, equites, negociatores, nautae, aurigae, agricolae, pueri, foeminae, sani, aegroti. (GULIELMUS) Isthuc uere coenobium est. (BERTULPHUS) Alius ibi pectit caput, alius abstergit sudorem, alius repurgat perones, aut ocreas, alius eructat allium. Quid multis? Ibi linguarum ac personarum non minor est confusio, quam olim in turri Babel. Quod si quem conspexerint peregrinae gentis, qui cultu dignitatis nonnihil prae se ferat, in hunc intenti sunt omnes defixis oculis, contemplantes, quasi nouum aliquod animantis genus adductum sit ex Africa; adeo ut postea quam accubuerint, reflexo in tergum uultu, continenter aspiciant, nec dimoueant oculos, cibi immemores. (GULIELMUS) Romae, Lutetiae ac Venetiae nemo quidquam miratur. (BERTULPHUS) Nefas est interim tibi quidquam petere. Ubi iam multa est uespera, nec sperantur plures aduenturi, prodit famulus senex, barba cana, tonso capite, uultu toruo, sordido uestitu. (GULIELMUS) Tales oportebat Cardinalibus Romanis esse a poculis. (BERTULPHUS) Is circumactis oculis tacitus dinumerat, quot sint in hypocausto: quo plures adesse uidet, hoc uehementius accenditur hypocaustum, etiamsi alioqui sol aestu sit molestus. Haec apud illos praecipua pars est bonae tractationis, si sudore diffluant omnes. Si quis non assuetus uapori, aperiat rimam fenestrae, ne praefocetur, protinus audit: Claude. Si respondeas: Non fero, audis: Quaere igitur alid diuersorium. (GULIELMUS) Atqui mihi nihil uidetur esse periculosius, quam tam multos haurire eundem uaporem, maxime resoluto corpore, atque heic capere cibum, et horas complures commorari. Iam enim omitto ructus alliatos, et uentris flatum, halitus putres: multi sunt, qui morbis occultis laborant, nec ullus morbus non habet suum contagium. Certe plerique scabiem habent Hispanicam, siue, ut quidam uocant, Gallicam, cum sit omnium nationum communis. Ab his, opinor, non multo minus esse periculi, quam a leprosis. Iam tu diuina, quantum discriminis sit in pestilentia. (BERTULPHUS) Sunt uiri fortes, ista rident ac negligunt. (GULIELMUS) Sed interim multorum periculo fortes sunt. (BERTULPHUS) Quid facies? Sic assueuerunt: et constantis est animi, non discedere ab instituto. (GULIELMUS) Atqui ante annos uiginti quinque nihil receptius erat apud Brabantos, quam thermae publicae: eae nunc frigent ubique. Scabies enim noua docuit nos abstinere. (BERTULPHUS) Sed audi caetera. Post redit ille barbatus Ganymedes ac linteis insternit mensas, quot putat esse satis illi numero. Sed o Deum immortalem, quam non Milesiis! Cannabea diceres ex antennis detracta. Destinauit enim unicuique mensae conuiuas, ut minimum octo. Iam quibus est notus mos patrius, accumbunt, ubi cuique libitum fuerit. Nullum enim discrimen inter pauperem et diuitem, inter herum ac famulum. (GULIELMUS) Haec est illa uetus aequalitas, quam nunc e uita submouit tyrannis. Sic opinor uixisse Christum cum suis discipulis. (BERTULPHUS) Postquam accubuerunt omnes, rursus prodit toruus ille Gaymedes, ac denuo dinumerat sua sodalitia: mox reuersus apponit singulis pinacium ligneum et cochleare ex eodem argento factum, deinde cyathum uitreum: aliquanto post, panem: eum sibi quisque per otium repurgat, dum coquuntur pultes. Ita nonnunquam sedetur ferme horae spatio. (GULIELMUS) Nullus hospitum interim efflagitat cibum? (BERTULPHUS) Nullus, cui notum sit regionis ingenium. Tandem apponitur uinum, Deus bone, quam non famosum! Non aliud oportebat bibere Sophistas; tanta est subtilitas et acrimonia. Quod si quis hospes, etiam oblata priuatim pecunia, roget ut aliunde paretur aliud uini genus, primum dissimulant, sed eo uultu, quasi interfecturi: si urgeas, respondent: Heic diuersati sunt tot Comites et Marchiones, neque quisquam questus est de uino meo: si non placet, quaere tibi aliud diuersorium. Solos enim nobiles suae gentis habent pro hominibus, et horum insignia nusquam non ostentant. Iam igitur habent offam, quam obiiciant latranti stomacho: mox magna pompa ueniunt disci. Primus ferme habet offas panis madefactas iure carnium, aut, si dies est pisculentus, iure leguminum. Deinde aliud ius, post aliquid carnium recoctarum, aut salsamentorum. Rursus pultis aliquid, mox aliquid solidioris cibi, donec probe domito stomacho apponant carnes assas aut pisces elixos, quos non possis omnino contemnere: sed heic parci sunt, et subito tollunt. Hoc pacto totum conuiuium temperant, quemadmodum solent actores fabularum, qui scenis admiscent choros; ita istis alternis miscent offas ac pultes. Curant autem, ut extremus actus sit optimus. (GULIELMUS) Et hoc est boni Poëtae. (BERTULPHUS) Porro piaculum sit, si quis interim dicat: Tolle hunc discum; nemo uescitur. Desidendum est usque ad praescriptum spatium, quod illi clepsydris, ut opinor, metiuntur. Tandem prodit ille barbatus, aut pandocheus ipse, uestitu minimum a famulis differens: rogat, ecquid animi nobis sit. Mox adfertur uinum aliquod generosius. Amant autem eos, qui bibunt largius, cum nihilo plus soluat ille, qui plurimum hauserint uini, quam qui minimum. (GULIELMUS) Mirum gentis ingenium. (BERTULPHUS) Cum nonnunquam sint, qui duplo plus absumant in uino, quam soluant pro conuiuio. Sed antequam finiam hoc conuiuium, dictu mirum, quis sit ibi strepitus ac uocum tumultus, postquam omnes coeperunt incalescere potu. Quid multis? Surda omnia. Admiscent se frequenter ficti moriones, quo genere hominum cum nullum sit magis detestandum, tamen uix credas, quantopere delectentur Germani: illi cantu, garritu, clamore, saltatione, pulsu faciunt, ut hypocaustum uideatur corruiturum, neque quisquam alterum audiat loquentem. At interea uidentur sibi suauiter uiuere: atque illic desidendum est uolenti nolenti usque ad multam noctem. (GULIELMUS) Nunc tandem absolue conuiuium. Nam me quoque taedet tam prolixi. (BERTULPHUS) Faciam. Tandem sublato caseo, qui uix illis placet nisi putris ac uermibus scatens, prodit ille barbatus, adferens secum pinacium escarium, in quo creta pinxit aliquot circulos ac semicirculos: id deponit in mensa, tacitus interim ac tristis; Charontem quempiam diceres. Qui agnoscunt picturam deponunt pecuniam, deinde alius, atque alius, donec expleatur pinacium. Deinde notatis qui deposuerunt, supputat tacitus: si nihil desit, annuit capite. (GULIELMUS) Quid si supersit? (BERTULPHUS) Fortasse redderet, et faciunt hoc nonnunquam. (GULIELMUS) Nemo reclamat iniquae rationi? (BERTULPHUS) Nemo qui sapit. Nam protinus audiret: Quid tu es hominis? Nihilo plus solues quam alii. (GULIELMUS) Liberum hominum genus narras. (BERTULPHUS) Quod si quis ex itinere lassus, cupiat mox a coena petere lectum, iubetur exspectare, donec caeteri quoque eant cubitum. (GULIELMUS) Videor mihi uidere ciuitatem Platonicam. (BERTULPHUS) Tum suus cuique nidus ostenditur, et uere nihil aliud quam cubiculum: tantum enim ibi lecti sunt, et praeterea nihil quo utaris, aut quod fureris. (GULIELMUS) Illic mundities est? (BERTULPHUS) Eadem quae in conuiuio: lintea forte lota ante menses sex. (GULIELMUS) Quid interim sit de equis? (BERTULPHUS) Ad eandem disciplinam tractantur, ad quem homines. (GULIELMUS) Sed est eadem ubique tractatio? (BERTULPHUS) Alicubi ciuilior est, alicubi durior quam narraui: uerum in genere talis est. (GULIELMUS) Quid si ego tibi nunc narrem, quibus modis hospites tractentur in ea parte Italiae quam Longobardiam uocant; rursus in Hispania; deinde in Anglia, et in Walia? Nam Angli partim Gallicos, partim Germanicos mores obtinent, ut ex his duabus gentibus mixti. Wali se praedicat Anglos. (BERTULPHUS) Quaeso te, ut narres. Nam mihi nunquam contigit eas adire. (GULIELMUS) In praesentia non est otium. Nam nauta iussit, adessem ad horam tertiam, nisi uellem relinqui; et habet sarcinulam: alias dabitur oportunitas ad satietatem usque garriendi.