[54,0] COLLOQUIUM LIV : Diluculum. Personae : Nephalius, Philypnus. {NEPHALIUS} Hodie te conuentum uolebam, Philypne, sed negabaris esse domi. {PHILYPNUS} Non omnino mentiti sunt: tibi quidem non eram, sed mihi tum eram maxime. {NEPHALIUS} Quid istuc aenigmatis est? {PHILYPNUS} Nosti illud uetus prouerbium: Non omnibus dormio. Nec te fugit ille Nasicae iocus, cui cum, Ennium familiarem inuisere uolenti, ancilla iussu heri negasset esse domi, sensit Nasica et discessit. Ceterum ubi uicissim Ennius Nasicae domum ingressus rogaret puerum, num esset intus, Nasica de conclaui clamauit, Non, inquiens, sum domi. Quumque Ennius agnita uoce dixisset, Impudens, non te loquentem agnosco? Imo tu, inquit Nasica, impudentior, qui mihi ipsi fidem non habeas, cum ego crediderim ancillae tuae. {NEPHALIUS} Eras fortassis occupatior. {PHILYPNUS} Imo suauiter otiosus. {NEPHALIUS} Rursum aenigmate torques. {PHILYPNUS} Dicam igitur explanate, nec aliud dicam ficum, quam ficum. {NEPHALIUS} Dic. {PHILYPNUS} Altum dormiebam. {NEPHALIUS} Quid ais? Atqui iam praeterierat octaua, cum sol hoc mense surgat ante quartam. {PHILYPNUS} Per me quidem soli liberum est uel media nocte surgere, modo mihi liceat ad satietatem usque dormire. {NEPHALIUS} Verum istuc utrum casu accidit, an consuetudo est? {PHILYPNUS} Consuetudo prorsus. {NEPHALIUS} Atqui rei non bonae consuetudo pessima est. {PHILYPNUS} Imo nullus est somnus suauior, quam post exortum solem. {NEPHALIUS} Qua tandem hora soles lectum relinquere? {PHILYPNUS} Inter quartam et nonam. {NEPHALIUS} Satis amplum spatium: uix tot horis comuntur reginae. Sed unde uenisti in istam consuetudinem? {PHILYPNUS} Quia solemus conuiuia, lusus et iocos in multam proferre noctem; id dispendii matutino somno pensamus. {NEPHALIUS} Vix unquam uidi hominem te perditius prodigum. {PHILYPNUS} Mihi parsimonia uidetur magis, quam profusio. Interim nec candelas absumo, nec uestes detero. {NEPHALIUS} Praepostera sane parsimonia, seruare uitrum, ut perdas gemmas. Aliter sapuit ille Philosophus, qui rogatus, quid esset pretiosissimum, respondet, Tempus. Porro cum constet, diluculum esse totius diei partem optimam, tu quod in re pretiosissima pretiosissimum est, gaudes perdere. {PHILYPNUS} An hoc perit, quod datur corpusculo? {NEPHALIUS} Imo detrahitur corpusculo, quod tum suauissime afficitur, maximeque uegetatur, cum tempestiuo moderatoque somno reficitur, et matutina uigilia corroboratur. {PHILYPNUS} Sed dulce est dormire. {NEPHALIUS} Quid esse potest dulce nihil sentienti? {PHILYPNUS} Hoc ipsum dulce est, nihil sentire molestiae. {NEPHALIUS} Atqui isto nomine feliciores sunt, qui dormiunt in sepulcris. Nam dormienti nonnunquam insomnia molesta sunt. {PHILYPNUS} Aiunt, eo somno maxime saginari corpus. {NEPHALIUS} Ista glirium sagina est, non hominum. Recte saginantur animalia quae parantur epulis: homini quorsum attinet accersere obesitatem, nisi grauiore sarcina onustus incedat? Dic mihi, si famulum haberes, utrum obesum mallem an uegetum, et ad omnia munia habilem? {PHILYPNUS} Atqui non sum famulus. {NEPHALIUS} Mihi sat est, quod ministrum officiis aptum malles, quam bene saginatum. {PHILYPNUS} Plane mallem. {NEPHALIUS} At Plato dixit, animum hominis hominem esse, corpus nihil aliud esse quam domicilium aut instrumentum. Tu certe fateberis, opinor, animum esse principalem hominis portionem, corpus animi ministrum. {PHILYPNUS} Esto, si uis. {NEPHALIUS} Cum tibi nolles ministrum abdomine tardum, sed agilem malles et alacrem, cur animo paras ministrum ignauum et obesum? {PHILYPNUS} Vincor ueris. {NEPHALIUS} Iam aliud dispendium accipe: ut animus longe praestat corpori, ita fateris, opes animi longe praecellere bona corporis. {PHILYPNUS} Probabile dicis. {NEPHALIUS} Sed inter animi bona, primas tenet sapientia. {PHILYPNUS} Fateor. {NEPHALIUS} Ad hanc parandam nulla diei pars utilior, quam diluculum, cum Sol nouus exoriens uigorem et alacritatem adfert rebus omnibus, discutitque nebulas e uentriculo exhalari consuetas, quae mentis domicilium solent obnubilare. {PHILYPNUS} Non repugno. {NEPHALIUS} Nunc mihi supputa quantum eruditionis tibi parare possis quatuor illis horis, quas somno intempestiuo perdis. {PHILYPNUS} Profecto multum. {NEPHALIUS} Expertus sum, in studiis plus effici una hora matutina, quam tribus pomeridianis; idque nullo corporis detrimento. {PHILYPNUS} Audiui. {NEPHALIUS} Deinde illud reputa, si singulorum dierum iacturam in summam conferas, quantus sit futurus cumulus. {PHILYPNUS} Ingens profecto. {NEPHALIUS} Qui gemmas et aurum temere profundit, prodigus habetur, et tutorem accipit: haec bona tanto pretiosiora qui perdit, nonne multo turpius prodigus est? {PHILYPNUS} Sic apparet, si rem recta ratione perpendamus. {NEPHALIUS} Iam illud expende, quod scripsit Plato, nihil esse pulchrius, nihil amabilius sapientia: quae si corporeis oculis cerni posset, incredibiles sui amores excitaret. {PHILYPNUS} Atqui illa cerni non potest. {NEPHALIUS} Fateor, corporeis oculis. Verum cernitur oculis animi, quae pars est hominis potior. Et ubi amor est incredibilis, ibi summa uoluptas adsit oportet, quoties animo cum tali amica congreditur. {PHILYPNUS} Verisimile narras. {NEPHALIUS} I nunc, et somnum, mortis imaginem, cum hac uoluptate commuta, si uidetur. {PHILYPNUS} Verum interim pereunt nocturni lusus. {NEPHALIUS} Bene pereunt, quae peiora melioribus, inhonesta praeclaris, uilissima pretiosissimis permutantur. Bene perdit plumbum, qui illud uertit in aurum. Noctem natura somno tribuit: sol exoriens cum omne animantium genus tum praecipue hominem ad uitae munia reuocat. Qui dormiunt, inquit Paulus, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Proinde quid turpius, quam cum omnia animantia cum sole expergiscantur, quaedam etiam illum nondum apparentem sed aduentantem cantu salutent, cum elephantus solem orientem adoret; hominem diu post solis exortum stertere? Quoties aureus ille splendor illustrat cubiculum tuum, nonne uidetur exprobrare dormienti:Stulte, quid optimam uitae tuae partem gaudes perdere? Non in hoc luceo, ut abditi dormiatis, sed ut rebus honestissimis inuigiletis. Nemo lucernam accendit ut dormiat, sed ut aliquid operis agat: et ad hanc lucernam omnium pulcherrimam nihil aliud quam stertis. {PHILYPNUS} Belle declamas. {NEPHALIUS} Non belle, sed uere. Age, non dubito quin frequenter, audiueris illud Hesiodeum: "Sera in fundo parsimonia". {PHILYPNUS} Frequentissime. Nam in dolii medio uinum est optimum. {NEPHALIUS} Atqui in uita prima pars, nimirum adolescientia, est optima. {PHILYPNUS} Profecto sic est. {NEPHALIUS} At diluculum hoc est diei, quod adolescientia uitae. An non igitur stulte faciunt, qui adolescientiam nugis, matutinas horas somno perdunt? {PHILYPNUS} Sic apparet. {NEPHALIUS} An est ulla possessio, quae cum hominis uita sit conferenda? {PHILYPNUS} Ne uniuersa quidem Persarum gaza. {NEPHALIUS} An non uehementer odisses hominem, qui tibi uitam posset ac uellet malis artibus ad annos aliquot decurtare? {PHILYPNUS} Illi mallem ipsi uitam eripere. {NEPHALIUS} Verum peiores ac nocentiores arbitror, qui sibi uolentes reddunt uitam breuiorem. {PHILYPNUS} Fateor, si qui tales reperiantur. {NEPHALIUS} Reperiantur? Imo id faciunt omnes tui similes. {PHILYPNUS} Bona uerba. {NEPHALIUS} Optima. Sic tuo cum animo reputa: nonne uidetur rectissime dixisse Plinius, uitam esse uigiliam, et hoc pluribus horis hominem uiuere, quo maiorem temporis partem impenderit studiis? Somnus enim mors quaedam est. Unde et ab inferis uenire fingitur, et ab Homero mortis germanus dictus est. Itaque quos somnus occupat, nec inter uiuos, nec inter mortuos censentur, sed tamen potius inter mortuos. {PHILYPNUS} Ita uidetur omnino. {NEPHALIUS} Nunc mihi rationem subducito, quantam uitae portionem sibi resecent, qui singulis diebus tres aut quatuor horas perdunt somno. {PHILYPNUS} Video summam immensam. {NEPHALIUS} Nonne pro deo haberes Alcumistam, qui posset decem annos uitae summae adiicere, et prouectiorem aetatem ad adolescientiae uigorem reuocare? {PHILYPNUS} Quidni habeam? {NEPHALIUS} Sed hoc tam diuinum beneficium ipse tibi praestare potes. {PHILYPNUS} Qui sic? {NEPHALIUS} Quia mane diei est adolescentia; usque ad meridiem feruet iuuentus; mox uirilis aetas; cui succedit pro senecta uespera; uespera excipit occasus, uelut diei mors. Magnum autem uectigal parsimonia est, sed nusquam maius quam heic. An non igitur ingens lucrum sibi adiunxit, qui magnam uitae partem, eamque optimam, perdere desiit. {PHILYPNUS} Vera praedicas. {NEPHALIUS} Proinde uidetur admodum impudens eorum querimonia, qui naturam accusant, quod hominis uitam tam angustis spatiis finierit, cum ipsi ex eo, quod datum est, sibi sponte tantum amputent. Satis longa est cuique uita, si parce dispensetur. Nec mediocris profectus est, si quis suo quaeque tempore gerat. A prandio uix semihomines sumus, cum corpus cibis onustum aggrauat mentem: nec tutum est, spiritus ab officina stomachi, concoctionis officium peragentes, ad superiora euocare; a coena multo minus. At matutinis horis homo totus est homo, dum habile est ad omne ministerium corpus, dum alacer uiget animus, dum omnia mentis organa tranquilla sunt ac serena, dum aurae diuinae, ut ait ille, particula spirat, ac sapit originem suam, et rapitur ad honesta. {PHILYPNUS} Eleganter tu quidem concionaris. {NEPHALIUS} Apud Homerum audit Agamemnon, opinor, g-ou g-chreh g-pannuchion g-eudein g-boulehphoron g-andra Quanto turpius est tanta diei partem somno perdere? {PHILYPNUS} Verum, sed g-boulehphoroh. Ego non sum dux exercitus. {NEPHALIUS} Si quid tibi carius est quam ipse tibi, ne quid te moueat Homeri sententia. Faber aerarius ob uile lucellum surgit ante lucem, et nos amor sapientiae non potest expergefacere, ut saltem solem ad lucrum inaestimabilem euocantem audiamus? Medici non fere dant pharmacum nisi diluculo; illi norunt horas aureas, ut subueniant corpori: nos eas non nouimus, ut locupletemus ac sanemus animum? Quod si haec leue pondus habent apud te, audi quid apud Salomonem loquatur illa coelestis sapientia:Qui mane, inquit,uigilauerint ad me, inuenient me. Iam in mysticis Psalmis, quanta matutini temporis commendatio? Mane Propheta extollit Domini misericordiam, mane exauditur uox eius, mane illius deprecatio praeuenit Dominum. Et apud Lucam Euangelistam, populus sanitatem ac doctrinam expetens a Domino, mane ad illum confluit. Quid suspiras Philypne? {PHILYPNUS} Vix lacrymas teneo, cum subit quantam uitae iacturam fecerim. {NEPHALIUS} Superuacaneum est ob ea discruciari, quae non reuocari, sed tamen posterioribus curis sarciri possunt. Huc igitur incumbe potius, quam ut praeteritorum inani deploratione futuri quoque temporis iacturam facias. {PHILYPNUS} Bene mones; sed me iam sui iuris fecit diutina consuetudo. {NEPHALIUS} Phy! Clauus clauo pellitur, consuetudo consuetudine uincitur. {PHILYPNUS} Ut durum est ea relinquere, quibus diu assueueris. {NEPHALIUS} Initio quidem; sed eam molestiam diuersa consuetudo primum lenit, mox uertit in summam uoluptatem, ut breuis molestiae non oporteat poenitere. {PHILYPNUS} Vereor, ut succedat. {NEPHALIUS} Si septuagenarius esses, non retraherem te a solitis; nunc uix decimum septimum, opinor, annum, egressus es. Quid autem est, quod ista aetas non possit uincere, si modo adsit promptus animus? {PHILYPNUS} Equidem aggrediar, conaborque ut ex Philypno fiam Philologus. {NEPHALIUS} Id si feceris, mi Philypne, sat scio, post paucos dies et tibi serio gratulaberis, et mihi gratias ages, qui monuerim.