[45,0] XLV. CHARON. CHARON, GENIUS ALASTOR. [45,1] (CHARON) Quid ita properas gestiens, Alastor? [45,2] (ALASTOR) Opportune tu quidem, o Charon. Ad te properabam. [45,3] (CHARON) Quid nouae rei? [45,4] (ALASTOR) Nuntium fero, tibi Proserpinaeque laetissimum futurum. [45,5] (CHARON) Effer igitur quod fers, teque exonera. [45,6] (ALASTOR) Furiae non minus gnauiter quam feliciter gesserunt suum negotium, nullam orbis partem non infecerunt malis tartareis, dissidiis, bellis, latrociniis, pestilentiis, adeo ut plane iam caluae emissis colubris sint, et exhaustae uenenis obambulent, quaerentes quidquid usquam est uiperarum et aspidum, quando tam glabrae sunt quam ouum, et pilum non habent in capite, neque quidquam in pectore succi efficacis. Proinde tu fac, cymbam ac remos appares. Mox enim uentura est tanta umbrarum multitudo, ut uerear ne non sufficias omnibus transmittendis. [45,7] (CHARON) Ista nos non fugerant. [45,8] (ALASTOR) Unde rescieras? [45,9] (CHARON) Ossa pertulerat ante biduum. [45,10] (ALASTOR) Ut illa dea nihil est uelocius! Sed quid tu igitur heic cessas relicta cymba? [45,11] (CHARON) Ita nimirum res ferebat. Huc profectus sum, ut mihi compararem ualidam aliquam triremem. Nam mea cymba iam uetustate putris ac sutilis non suffecerit huic operi, si uera sunt quae narrauit Ossa. Quanquam quid opus erat Ossa? Res ipsa compellit. Nam naufragium feci. [45,12] (ALASTOR) Nimirum totus distillas; suspicabar te redire a balneo. [45,13] (CHARON) Imo enataui e Stygia palude. [45,14] (ALASTOR) Umbras ubi reliquisti? [45,15] (CHARON) Natant cum ranis. [45,16] (ALASTOR) Sed quid narrauit Ossa? [45,17] (CHARON) Tres orbis Monarchas capitalibus odiis in mutuum exitium ruere, nec ullam orbis Christiani partem immunem esse a belli furiis: nam tres illi reliquos omnes pertrahunt in belli consortium. Omnes esse talibus animis, ut nemo uelit alteri cedere, nec Danum, nec Polonum, nec Scotum: nec uero Turcam interim esse in otio, moliri dira: pestilentiam ubique saeuire, apud Hispanos, apud Britannos, apud Italos, apud Gallos. Ad haec nouam esse luem ex opinionum uarietate natam, quae sic uitiauit omnium animos, ut nulla usquam sit sincera amicitia, sed frater fratri diffidat, nec uxori cum marito conueniat. Spes est, hinc quoque nascituram olim magnificam hominum perniciem, si res a linguis et calamis ad manus peruenerit. [45,18] (ALASTOR) Haec omnia uerissime narrauit Ossa. Nam ipse plura uidi hic oculis, assiduus comes et adiutor Furiarum, quae nullo tempore magis declararunt se suo dignas nomine. [45,19] (CHARON) Atqui periculum est, ne quid daemon exoriatur, qui subito adhortetur ad pacem; et sunt mortalium animi mutabiles. Nam audio, apud superos esse Polygraphum quendam, qui calamo suo non desinit insectari bellum, et ad pacem cohortari. [45,20] (ALASTOR) Ille iam pridem surdis canit. Olim scripsit pacis profligatae querimoniam; nunc eidem exstinctae scripsit epitaphium. Sunt alii contra, qui non minus iuuent rem nostram, quam ipsae Furiae. [45,21] (CHARON) Quinam isti? [45,22] (ALASTOR) Sunt animalia quaedam pullis et candidis palliis, cinericiis tunicis, uariis ornata plumiis ; haec nunquam recedunt ab aulis principum: instillant in aurem amorem belli, hortantur eodem proceres ac plebem: in Euangelicis illis concionibus clamitant, bellum esse iustum, sanctum, ac pium. Quoque magis mireris hominum fortem animum, clamitant idem apud utramque partem. Apud Gallos concionantur, Deum stare pro Gallis, nec uinci posse qui Deum habeat protectorem. Apud Anglos et Hispanos, hoc bellum non a Caesare geri, sed a Deo; tantum praebeant se uiros fortes: uictoriam esse certam. Quod si quis interciderit, eum non perire, sed recta subuolare in coelum, sicut erat, armatum. [45,23] (CHARON) Et habetur istis tanta fides? [45,24] (ALASTOR) Quid non potest simulata religio? Accedit huc iuuentus, rerum imperitia, gloriae sitis, ira, animus, ad id quo uocatur, natura propensus. His facile imponitur, nec difficile perpellitur plaustrum suapte sponte propendens ad ruinam. [45,25] (CHARON) Ego istis animalibus lubens aliquid boni fecero. [45,26] (ALASTOR) Appara lautum conuiuium. Nihil potes gratius. [45,27] (CHARON) Ex maluis, lupinis et porris. Nam apud nos non alia est, ut scis, annona. [45,28] (ALASTOR) Imo ex perdicibus, capis et phasianis, si uis esse gratus conuiuator. [45,29] (CHARON) Sed quae res istos mouet, ut tantopere promoueant bellum? Aut quid hinc metunt commodi? [45,30] (ALASTOR) Quia plus emolumenti capiunt e morientibus, quam ex uiuis. Sunt testamenta, parentalia, bullae multaque alia non aspernanda lucra. Denique malunt in castris uersari, quam in suis aluearibus. Bellum multos gignit episcopos, qui in pace ne teruncii quidem fiebant. [45,31] (CHARON) Sapiunt. [45,32] (ALASTOR) Sed quid opus est triremi? [45,33] (CHARON) Nihil, si uelim in media palude rursus naufragium facere. [45,34] (ALASTOR) Ob multitudinem? [45,35] (CHARON) Scilicet. [45,36] (ALASTOR) Atqui umbras uehis, non corpora. Quantulum autem ponderis habent umbrae? [45,37] (CHARON) Sint tipulae, tamen tipularum tanta uis esse potest, ut onerent cymbam. Tum scis, et cymbam umbratilem esse. [45,38] (ALASTOR) At ego memini uidere me, cum esset ingens turba, nec cymba caperet omnes, a clauo tuo tria millia umbrarum pendere nonnunquam, nec tu pondus ullum sentiebas. [45,39] (CHARON) Fateor, tales esse animas, quae paulatim demigrarunt e corpore phthisi aut hectica tenuato. Caeterum quae subito reuelluntur e crasso corpore, multum corporeae molis secum ferunt. Tales autem mittit apoplexia, synanche, pestilentia, sed praecipue bellum. [45,40] (ALASTOR) Non opinor Gallos aut Hispanos adferre multum ponderis. [45,41] (CHARON) Multo minus quam caeteri; quanquam et horum animae non omnino ueniunt plumeae. Caeterum e Britannis, e Germanis belle pastis, ueniunt aliquoties tales, ut nuper periclitatus sim decem duntaxat uehens, et nisi iacturam fecissem, perieram una cum cymba, uectoribus et naulo. [45,42] (ALASTOR) Ingens discrimen. [45,43] (CHARON) Quid interea censes fieri, cum accedunt crassi satrapae, thrasones et polymachaeroplacidae. [45,44] (ALASTOR) Ex his qui pereunt in iusto bello, nullos arbitror ad te uenire. Nam aiunt eos recta subuolare in coelum. [45,45] (CHARON) Quo subuolent, nescio: unum illud scio, quoties bellum est, tot ad me ueniunt saucii lacerique, ut demirer, ullum superesse apud superos. Nec solum ueniunt onustae crapula et abdomine, uerum etiam bullis et sacerdotiis, aliisque rebus plurimis. [45,46] (ALASTOR) At ista non deferunt secum, sed nudae ueniunt ad te. [45,47] (CHARON) Verum; sed quae recentes ueniunt, somnia talium rerum secum adferunt. [45,48] (ALASTOR) Itane grauant somnia? [45,49] (CHARON) Grauant cymbam meam; quid dixi grauant? iam demerserunt. Postremo tot obolos putas nihil habere sarcinae? [45,50] (ALASTOR) Equidem arbitror, si ferant aereos. [45,51] (CHARON) Proinde certum est mihi, prospicere de naui, quae sufficiat oneri. [45,52] (ALASTOR) O te felicem! [45,53] (CHARON) Quid ita? [45,54] (ALASTOR) Quia propediem ditesces. [45,55] (CHARON) Ob multitudinem umbrarum? [45,56] (ALASTOR) Nae. [45,57] (CHARON) Si quidem suas opes secum adferant. Nunc qui in cymba deplorant, se apud superos reliquisse regna, praesulatus, abbatias, auri talenta innumera, ad me nihil adferunt praeter obolum. Itaque quod iam annis ter mille mihi corrasum est, id totum est effundendum in unam triremem. [45,58] (ALASTOR) Sumptum faciat oportet, qui quaerit lucrum. [45,59] (CHARON) Atqui mortales, ut audio, felicius negotiantur, qui fauente Mercurio ditescunt intra triennium. [45,60] (ALASTOR) Sed iidem decoquunt nonnunquam. Tuum lucrum minus, sed certius. [45,61] (CHARON) Nescio quam certum: si quis Deus nunc exoriatur, qui res principum componat, sors haec tota mihi perierit. [45,62] (ALASTOR) Ista quidem de re iubeo, ut me sponsore in utramque aurem dormias. Intra decennium totum nihil est, quod pacem metuas. Unus Romanus pontifex sedulo quidem hortatur ad concordiam; sed laterem lauat. Murmurant et ciuitates taedio malorum: conferunt susurros populi nescio qui, dictitantes iniquum ut ob priuatas iras aut ambitionem duorum triumue res humanae sursum deorsum misceantur: sed uincent, mihi crede, quamlibet recta consilia, Furiae. Caeterum quid opus erat hac gratia petere superos? An apud nos non sunt fabri? Certe Vulcanum habemus. [45,63] (CHARON) Pulchre, si quaeram nauim aeream. [45,64] (ALASTOR) Minimo accersetur aliquis. [45,65] (CHARON) Ita est, sed deficit nos materia. [45,66] (ALASTOR) Quid audio? Nihil illic siluarum? [45,67] (CHARON) Etiam nemora, quae fuerant in campis Elysiis, absumpta sunt. [45,68] (ALASTOR) In quem tandem usum? [45,69] (CHARON) Exurendis ereticorum umbris; adeo ut nuper coacti simus e terrae uisceribus carbones effodere. [45,70] (ALASTOR) Quid? an istae umbrae non possunt minore sumptu puniri? [45,71] (CHARON) Sic uisum est Rhadamantho. [45,72] (ALASTOR) Ubi triremem mercatus eris, unde remiges parabuntur? [45,73] (CHARON) Meae partes sunt tenere clauum; remigent umbrae, si uelint traiicere. [45,74] (ALASTOR) At sunt quae non didicerunt remum agere. [45,75] (CHARON) Apud me nullus est eximius, remigant et Monarchae, remigant et Cardinales suam quisque uicem, non minus quam plebeii tenues, siue didicerint, siue non didicerint. [45,76] (ALASTOR) Tu fac dextro Mercurio feliciter mercere triremem; ego non te remorabor amplius. Orco laetum adferam nuntium. Sed heus heus, Charon. [45,77] (CHARON) Quid est? [45,78] (ALASTOR) Fac matures reditum, ne te mox obruat turba. [45,79] (CHARON) Imo iam plus quam ducenta millia offendes in ripa, praeter illas, quae natant in palude. Properabo tamen quantum licebit. Dic illis, me mox adfuturum.