[0] DE CIVILITATE MORUM PUERILIUM. Desiderius Erasmus Roterodamus. Generoso cum primis et optimae spei puero Henrico a Burgundia, Adolphi principis Veriani filio, Salutem. PRAEFATIO. Si ter maximum illum Paulum non piguit omnia fieri omnibus, quo prodesse posset omnibus, quanto minus ego grauari debeo iuuandae iuuentutis amore subinde repuerascere! Itaque, quemadmodum pridem ad Maximiliani fratris tui primam adolescentiam memet accommodaui, dum adolescentulorum formo linguam, ita, Henrice suauissime, nunc me ad tuam attempero pueritiam, de puerorum moribus praecepturus, non quod tu hisce praescriptis magnopere egeas, primum ab incunabulis inter aulicos educatus, mox nactus Iohannem Crucium, tam insignem formandae rudis aetatis artificem, aut quod omnia quae praeescribemus ad te pertineant, et e principibus et principatui natum, sed ut libentius haec ediscant omnes pueri, quod amplissimae fortunae summaeque spei puero dicata sint. Nec enim mediocre calcar addet uniuersae pubi, si conspexerint heroum liberos a primis statim annis dicari studiis, et in eodem cum ipsis stadio currere. Munus autem formandi pueritiam multis constat partibus, quarum sicuti prima ita paecipua est, ut tenellus animus imbibat pietatis seminaria; proxima, ut liberales disciplinas et amet et perdiscat; tertia est, ut ad uitae officia instruatur; quarta est, ut a primis statim aeui rudimentis ciuilitati morum assuescat. Hanc postremam nunc mihi proprie sumpsi. Nam de superioribus quum alii complures tum nos quoque permulta scripsimus. Quanquam autem externum illud corporis decorum ab animo bene composito proficiscitur, tamen incuria praeceptorum nonnumquam fieri uidemus, ut hanc interim gratiam in probis et eruditis hominibus desideremus. Nec inficior hanc esse crassissimam Philosophiae partem, sed ea, ut sunt hodie mortalium iudicia, plurimum conducit et ad conciliandam beneuolentiam, et ad praeclaras illas animi dotes oculis hominum commendandas. Decet autem ut homo sit compositus animo, corpore, gestibus, ac uestitu; sed in primis pueros decet omnis modestia, et in his praecipue nobilis. Pro nobilibus autem habendi sunt omnes qui studiis liberalibus excolunt animum. Pingant alii in clupeis suis leones, aquilas, tauros, et leopardos: plus habent uerae nobilitatis qui pro insignibus suis tot possunt imagines depingere quot perdidicerunt artes liberales. [1] CAPUT I. DE DECENTE AC INDECENTE TOTIUS CORPORIS HABITU. Vt ergo bene compositus pueri animus undique reluceat (relucet autem potissimum in uultu), sint oculi placidi, uerecundi, compositi: non torui, quod est truculentiae; non improbi, quod est impudentiae; non uagi ac uolubiles, quod est insaniae; non limi, quod est suspiciosorum et insidias molientium, nec immodice diducti, quod est stolidorum, nec subinde conniuentibus genis ac palpebris, quod est inconstantium, nec stupentes, quod est attonitorum, id quod in Socrate est notatum, nec nimium acres, quod est iracundiae signum; non innuentes ac loquaces, quod est impudicitiae signum, sed animum sedatum ac reuerenter amicum prae se ferentes. Nec enim temere dictum est a priscis sapientibus, animi sedem esse in oculis. Picturae quidem ueteres nobis loquuntur, olim singularis cuiusdam modestie fuisse semiclusis oculis obtueri; quemadmodum apud Hispanos quosdam semipaetos intueri blandum haberi uidetur et amicum. Itidem ex picturis discimus, olim contractis strictisque labiis esse probitatis fuisse argumentum. Sed quod suapte natura decorum est, apud omnes decorum habebitur; quamquan in his quoque decet interdum nos fieri polypos, et ad regionis morem nosmet attemperare. Iam sunt quidam oculorum habitus, quos aliis alios addit natura, qui non cadunt sub nostras praeceptiones, nisi quod incompositi gestus non raro uitiant non solum oculorum, uerumetiam totius corporis habitum ac formam. Contra compositi, quod natura decorum est, reddunt decentius; quod uitiosum est, si non tollunt, certe tegunt minuuntque. Indecorum est clauso oculorum altero quenquam obtueri. Quid enim hoc aliud est quam seipsum eluscare? Eum gestum thunnis ac fabris relinquamus. Sint exporrecta supercilia, non adducta, quod est toruitatis; non sublata in altum, quod est arrogantiae; non in oculos depressa, quod est male cogitantium. Frons item hilaris et explanata, mentem sibi bene consciam et ingenium liberale prae se ferens; non in rugas contracta, quod est senii; non mobilis, quod est herinaceorum; non torua, quod est taurorum. A naribus absit mucoris purulentia, quod est sordidorom. Id uitium Socrati philosopho datum est probro. Pileo aut ueste emungi, rusticanum; brachio cubitoue, salsamentariorum; nec multo ciuilius id manu fieri, si mox pituitam uesti illinas. Strophiolis excipere narium recrementa, decorum, idque paulisper auerso corpore, si qui adsint honoratiores. Si quid in solum deiectum est emuncto duobus digitis naso, mox pede proterendum est. Indecorum est subinde cum sonitu spirare naribus: bilis id indicium est. Turpius etiam ducere ronchos, quod est furiosorum, si modo fiat usu; nam spiritosis, qui laborant orthopnœa, danda est uenia. Ridiculum, uocem naribus emittere: nam id cornicinum est et elephantorum. Crispare nasum irrisorum est et sannionum. Si aliis praesentibus incidat sternutatio, ciuile est corpus auertere; mox ubi se remiserit impetus, signare os crucis imagine; item, sublato pileo, resalutatis qui uel salutarunt uel salutare debuerant (nam sternutatio, quemadmodum oscitatio, sensum aurium prorsus aufert), precari ueniam aut agere gratias. Alterum in sternutamento salutare, religiosum; et si plures adsunt natu maiores qui salutant uirum aut feminam honorabilem, pueri est aperire caput. Porro uocis tinnitum studio intendere aut data opera sternutamentum iterare, nimirum ad uirium ostentationem, nugonum est. Reprimere sonitum quem natura fert, ineptorum est, qui plus tribuunt ciuilitati quam saluti. Malas tingat natiuus et ingenuus pudor, non fucus aut adscitus color. Quamquam is quoque pudor sic temperandus est, ut nec uertatur in improbitatem nec adducat dysopían stuporem, et quartum, ut habet prouerbium, insaniae gradum. Quibusdam enim hic affectus tam impotens insitus est, ut reddat deliranti simillimum. Temperatur hoc malum, si puer inter maiores assuescat, et comœdiis agendis exerceatur. Inflare buccas fastus indicium est; easdem demittere, est animum despondentis; alterum est Thrasonis, alterum Iudae proditoris. Os nec prematur, quod est metuentis alterius halitum haurire, nec hiet, quod est morionum, sed leniter osculantibus se mutuo labris coniunctum sit. Minus etiam decorum est subinde porrectis labiis ueluti poppysmum facere; quanquam id magnatibus adultis per mediam turbam incedentibus condonandum est: illos enim decent omnia: nos puerum formamus. Si fors urgeat oscitatio nec detur auerti aut cedere, strophio uolaue tegatur os, mox imagine crucis obsignetur. Omnibus dictis aut factis arridere, stultorum est; nullis arridere, stupidorum. Obscene dictis aut factis arridere nequitia est. Cachinnus et immodicus ille totum corpus quatiens risus, quem ob id Graeci g-synkrousion appellant, nulli decorus est aetati, nedum pueritiae. Dedecet autem quod quidam ridentes hinnitum edunt. Indecorus et ille qui oris rictum late diducit, corrugatis buccis, ac nudatis dentibus, qui caninus est et sardonius dicitur. Sic autem uultus hilaritatem exprimat, ut nec oris habitum dehonestet nec animum dissolutum arguat. Stultorum illae uoces sunt «Risu diffluo, risu dissilio, risu emorior»; et si qua res adeo ridicula inciderit, ut nolentibus eiusmodi risum exprimat, mappa manuue tegenda facies. Solum aut nullam euidentem ob causam ridere, uel stultitiae tribuitur uel insaniae. Si quid tamen eiusmodi fuerit obortum, ciuilitatis erit aliis aperire risus causam, aut si non putes proferendam, commentitium aliquid adferre, ne quis se derideri suspicetur. Superioribus dentibus labrum inferius premere, inurbanum est; hic enim est minantis gestus; quemadmodum et inferioribus mordere superius. Quin et labrorum oras lingua circumuoluta subinde lambere, ineptum. Porrectioribus esse labris et uelut ad osculum compositis olim apud Germanos fuisse blandum indicant illorum picturae. Porrecta lingua deridere quemquam, scurrile est. Auersus expuito, ne quem conspuas aspergasue. Si quid purulentius in terram reiectum erit, pede, ut dixi, proteratur, ne cui nauseam moueat. Id si non licet, linteolo sputum excipito. Resorbere saliuam inurbanum est, quemadmodum et illud quod quosdam uidemus non ex necessitate, sed ex usu, ad tertium quodque uerbum expuere. Quidam indecore subtussiunt identidem inter loquendum, idque non ex necessitate, sed ex more: is gestus est mentientium, et inter dicendum quid dicant comminiscentium. Alii minus etiam decore ad tertium quodque uerbum eructant; quae res si a teneris annis abierit in consuetudinem, haeret etiam in grandiorem aetatem. Idem sentiendum de screatu, quibus nominibus a seruo notatur Terentianus Clitipho. Si tussis urgeat, caue ne cui in os tussias; et absit ineptia clarius tussiendi quam natura postulet. Vomiturus secede: nam uomere turpe non est; sed ingluuie uomitum accersisse deforme est. Dentium mundities curanda est; uerum eos puluisculo candidare puellarum est; sale aut alumine defricare, gingiuae perniciosum; idem lotio facere, Iberorum est. Si quid inhaesit dentibus, non cultello, non unguibus, canum feliumue more, non mantili eximendum est, sed uel lentisci cuspide, uel penna uel ossiculis e gallorum aut gallinarum tibiis detractis. Os mane pura aqua proluere, et urbanum est et salubre; subinde id facere, ineptum. De linguae usu suo dicemus loco. Rusticanum est, impexo esse capite. Adsit mundities, non nitor puellaris. Absint sordes lendium et uermiculorum. Subinde scabere caput apud alios parum decet, quemadmodum unguibus reliquum fricare corpus sordidum est, praesertim si fiat usu, non necessitate. Coma nec frontem tegat nec humeris inuolitet. Subinde concusso capite discutere capillitium, lasciuientium est equorum. Caesariem a fronte in uerticem laeeua retorquere, parum elegans est; manu discriminare, modestius. Inflectere ceruicem et adducere scapulas pigritiam arguit; resupinare corpus, fastus indicium est: molliter erectum decet. Ceruix nec in laeuum nec in dextrum uergat: hypocriticum enim; nisi colloquium aut aliud simile postulet. Humeros oportet aequo libramine temperare, non in morem antennarum alterum attollere, alterum deprimere. Nam huiusmodi gestus, in pueris neglecti, uertuntur in naturam, et corporis habitum praeter naturam deformant. Itaque qui prae desidia collegerunt consuetudinem inflectendi corpus, sibi gibbum conciliant, quem natura non dederat; et qui deflexum in latus caput habere consueuerunt, in eum habitum indurescunt, ut adulti frustra mutare nitantur, siquidem tenera corpuscula plantulis similia sunt, quae in quamcunque speciem furca funiculoue deflexeris, ita crescunt et indurescunt. Vtrumque brachium in dorsum retorquere simul et pigritiae speciem habet et furis; neque multo decentius est; altera manu in ilia iniecta stare sedereue; quod tamen quibusdam elegans ac militare uidetur. At non statim honestum est quod stultis placuit, sed quod naturae et rationi consentaneum est. Reliqua dicentur, quum ad colloquium et conuiuium uentum erit. Membra quibus natura pudorem addidit, retegere citra necessitatem, procul abesse debet ab indole liberali. Quin ubi necessitas huc cogit, tamen id quoque decente uerecundia faciendum est, etiamsi nemo testis adsit: nunquam enim non adsunt angeli; quibus in pueris gratissimus est pudicitae comes custosque pudor. Quorum autem conspectum oculis subducere pudicum est, ea multo minus oportet alieno praebere contactui. Lotium remorari, ualetudini perniciosum: secreto reddere, uerecundum. Sunt qui praecipiant ut pueri compressis natibus flatum uentris retineant; atqui ciuile non est, dum urbanus uideri studes, morbum accersere. Si licet secedere, solus id faciat; sin minus, iuxta uetustissimum prouerbium, tussi crepitum dissimulet. Alioqui cur non eadem opera praecipiunt ne aluum deiiciant, cum remorari flatum periculosius sit quam aluum stringere? Diductis genibus sedere aut diuaricatis tibiis distortisue stare, Thrasonum est. Sedenti coeant genua, stanti pedes, aut certe modice diducantur. Quidam hoc gestu sedent, ut alteram tibiam altero genu suspendant; nonnulli stant decussatim compositis tibiis; quorum alterum est anxiorum, alterum ineptorum. Dextro pede in laeuum femur iniecto sedere, priscorum regum mos est, sed improbatus. Apud Italos quidam honoris gratia pedem alterum altero premunt, unique propemodum insistunt tibiae, ciconiarum ritu, quod an pueros deceat, nescio. Itidem in flectendis genibus aliud apud alios decet dedecetue: quidam utrumque pariter inflectunt, idque rursus alii recto corpore, alii nonnihil incuruato. Sunt qui hoc ceu muliebre rati, similiter erecto corpore primum dextrum incuruant genu, mox sinistrum; quod apud Britannos in adolescentibus laudi latur. Galli modulato corporis circumactu dextrum duntaxat inflectunt. In his in quibus uarietas nihil habet cum honesto pugnans, liberum erit uel uernaculis uti moribus uel alienis obsecundare, quando sunt quos magis capiant peregrina. Incessus nec fractus sit nec praeceps, quorum alterum est mollium, alterum furiosorum, nec uacillans, quod a Fabio improbatur. Nan ineptam in incessu subclaudicationem Suiceris militibus relinquamus et iis qui magnum ornamentum ducunt in pileo gestare plumas; tametsi uidimus nonnu llos magnates hoc gestu sibi placere. Sedentem pedibus ludere, stultorum est: quemadmodum et manibus gesticulari parum integrae mentis indicium est. [2] CAPUT II. DE CULTU CORPORIS. In summa dictum est de corpore; nunc de cultu paucis, eo quod uestis quodammodo corporis corpus est et ex hac quoque licet habitum animi coniicere. Quanquam hic certus praescribi modus non potest, eo quod non omnium par est uel fortuna uel dignitas, nec apud omnes nationes eadem decora sunt aut indecora; postremo, nec omnibus saeculis eadem placent displicentue; unde, quemadmodum in aliis multis, ita hic quoque nonnihil tribuendum est, iuxta prouerbium, nómoi kaì chorai atque etiam kairôi, cui seruire iubent sapientes. Est tamen in hisce uarietatibus, quod per se sit honestum aut secus, uelut illa quae nullum habent usum, cui paratur uestis. Prolixas trahere caudas, in fœminis ridetur, in uiris improbatur; an Cardinales et Episcopos deceat, aliis aestimandum relinquo. Multitia nunquam non probro data sunt, tum uiris, tum fœminis, quandoquidem hic est alter uestis usus, ut ea tegat quae impudice ostenduntur oculis hominum. Olim habebatur parum uirile discinctum esse: nunc idem nemini uitio uertitur, quod indusiis subuculis et caligis repertis tegantur pudenda, etiam si diffluat tunica. Alioqui uestis breuior quam ut inclinanti tegat partes quibus debetur honos, nusquam non inhonesta est. Dissecare uestem, amentium est; picturatis ac uersicoloribus uti, morionum est ac simiorum. Ergo pro modo facultatum ac dignitatis proque regione at more adsit cultui mundities, nec sordibus notabilis nec luxum aut lasciuiam aut fastum prae se ferens. Neglectior cultus decet adolescentes, sed citra immunditiam. lndecore quidam interularum ac tunicarum oras aspergine lotii pingunt, aut sinum brachialiaque indecoro tectorio incrustant, non gypso, sed narium et oris pituita. Sunt quibus uestis in alterum latus defluit, aliis in tergum ad renes usque; nec desunt quibus hoc uideatur elegans. Vt totum corporis habitum et mundum et compositum esse decet, ita decet illum corpori congruere. Si quid elegantioris cultus dedere parentes, ne te ipsum reflexis oculis contemplere nec gaudio gestias aliisque ostentes; nam alterum simiarum, alterum pauonum. Mirentur alii: tu te bene cultum esse nescias. Quo maior est fortuna, hoc est amabilior modestia: tenuioribus in conditionis solatium concedendum est ut moderate sibi placeant; at diues ostentans splendorem amictus, aliisque suam exprobrat miseriam sibique conflat inuidiam. [3] CAPUT III : DE MORIBUS IN TEMPLO. Quoties fores templi praeteris, nudato caput ac modice flexis genibus et ad sacra uerso uultu, Christum diuosque salutato. Idem et alias faciendum, siue in urbe, siue in agris, quoties occurrit imago crucis. Per aedem sacram ne transieris, nisi simili religione saltem breui precatiuncula Christum appelles, idque retecto capite et utroque genu flexo. Quum sacra peraguntur, totum corporis habitum ad religionem decet componere. Cogita illic praesentem Christum cum innumeris Angelorum millibus; et si quis regem hominem allocuturus circumstante procerum corona nec caput aperiat nec genu flectat, non iam pro rustico, sed pro insano haberetur ab omnibus, quale est illic opertum habere caput, erecta genua, ubi adest rex ille regum immortalis et immortalitatis largitor, ubi uenerabundi circumstant aetherei spiritus? Nec refert si eos non uides: uident illi te; nec minus certum est illos adesse, quam si uideres eos oculis corporeis: certius enim cernunt oculi fidei quam oculi carnis. Indecentius etiam est quod quidam in templis obambulant et Peripateticos agunt. Atqui deambulationibus porticus et fora conueniunt, non templa, quae sacris concionibus, mysteriis ac deprecationi dicata sunt. Ad concionantem spectent oculi, huc attentae sint aures, huc inhiet animus omni cum reuerentia, quasi non hominem audias, sed Deum per os hominis tibi loquentem. Quum recitatur Euangelium, assurge; et si potes, ausculta religiose. Quum in symbolo canitur «Et homo factus est», in genua procumbe, uel hoc pacto te submittens in illius honorem qui semet pro tua salute, quum esset supra omnes cœlos, demisit in terras, quum esset Deus, dignatus est homo fieri, ut te faceret Deum. Dum peraguntur mysteria, toto corpore ad religionem composito, ad altare uersa sit facies, ad Christum animus. Altero genu terram contingere, erecto altero, cui laeuus innitatur cubitus, gestus est impiorum militum, qui Domino Iesu illudentes dicebant «Aue, rex Iudaeorum»: tu demitte utrumque, reliquo etiam corpore nonnihil inflexo ad uenerationem. Reliquo tempore aut legatur aliquid e libello, siue precullarum siue doctrinae salutaris, aut mens cœleste quippiam meditetur. Eo tempore nugas obgannire ad aurem uicini, eorum est qui non credunt illic adesse Christum. Huc illuc circumferre uagos oculos, amentium. Existima te frustra templum adiisse, nisi inde melior discesseris puriorque. [4] CAPUT IV : DE CONVIVIIS. In conuiuiis adsit hilaritas, absit petulantia. Non nisi lotus accumbe, sed ante praesectis unguibus, ne quid in his haereat sordium, dicarisque rhypokóndylos, ac prius clam reddito lotio, aut si res ita postulet, exonerata etiam aluo; et si forte strictius cinctum esse contingat, aliquantulum relaxare uinculum consultum est, quod in accubitu parum decore fiat. Abstergens manus, simul abiice quicquid animo aegre est; nam in conuiuio nec tristem esse decet nec contristare quenquam. Iussus consecrare mensam, uultum ac manus ad religionem componito, spectans aut conuiuii primarium aut, si fors adest, imaginem Christi, ad nomen Iesu matrisque uirginis utrumque flectens genu. Hoc muneris si cui alteri delegatum fuerit, pari religione tum auscultato, tum respondeto. Sedis honorem alteri libenter cede; et ad honoratiorem locum inuitatus, comiter excusa; si tamen id crebro serioque iubeat aliquis auctoritate praeditus, uerecunde obtempera, ne uideare pro ciuili praefractus. Accumbens, utramque manum super mensam habe, non coniunctim nec in quadra. Quidam enim indecore uel unam uel ambas habent in gremio. Cubito uel utroque uel altero inniti mensae, senio morboue lassis condonatur; idem in delicatis quibusdam aulicis, qui se decere putant quicquid agunt, dissimulandum est, non imitandum. Interea cauendum, ne proxime accumbenti cubito, neu ex aduerso accumbenti pedibus sis molestus. In sella uacillare, et nunc huic, nunc alteri nati uicissim insidere, speciem habet subinde uentris flatum emittentis a aut emittere conantis. Corpus igitur aequo libramine sit erectum. Mantile si datur, aut humero sinistro aut brachio laeuo imponito. Cum honoratioribus accubiturus, capite pexo, pileum relinquito, nisi uel regionis mos diuersum suadeat uel alicuius auctoritas praecipiat, cui non parere sit indecorum. Apud quasdam nationes mos est, ut pueri stantes ad maiorum mensam capiant cibum extremo loco, retecto capite. Ibi ne puer accedat nisi iussus, ne haereat usque ad conuiuii finem, sed sumpto quod satis est, sublata quadra sua, flexo poplite salutet conuiuas, praecipue qui inter conuiuas est ceteris honoratior. A dextris sit poculum et cultellus escarius rite purgatus, ad laeuam panis. Panem una uola pressum summis digitis refringere, quorumdam aulicorum delicias esse sinito: tu cultello seca decenter, non undique reuellens crustum, aut utrinque resecans: delicatorum enim hoc est. Panem ueteres in omnibus conuiuiis ceu rem sacram religiose tractabant; unde nunc quoque mos relictus est, eum forte delapsum in humum exosculari. Conuiuium statim a poculis auspicari potorum est, qui bibunt non quod sitiant, sed quod soleant. Nec ea res solum moribus est inhonesta, uerum etiam officit corporis ualetudini. Nec statim post sumptam ex iure offam bibendum, multo minus post lactis esum. Puero saepius quam bis aut ad summum ter in conuiuio bibere, nec decorum est nec salubre: semel bibat aliquandiu pastus de secundo missu, praesertim sicco, dein sub conuiuii finem, idque modice sorbendo, nec ingurgitando nec equorum sonitu. Tum uinum, tum ceruisia, nihilo minus quam uinum inebrians, ut puerorum ualetudinem laedit, ita mores dedecorat. Aqua feruidae conuenit aetati, aut si id non patitur siue regionis qualitas siue alia quaepiam causa, tenui ceruisia utitor, aut uino nec ardenti et aqua diluto. Alioqui mero gau dentes haec sequuntur praemia: dentes rubiginosi, genae defluentes, oculi lusciosi, mentis stupor, breuiter senium ante senectam. Antequam bibas, praemande cibum, nec labra admoueas poculo, nisi prius mantili aut linteolo abstersa, praesertim si quis suum poculum tibi porrigit aut ibi de comuni bibitur poculo. Inter bibendum intortis oculis alio intueri, illiberale est, quemadmodum et ciconiarum exemplo ceruicem in tergum reflectere, ne quid haereat in imo cyatho, parum est liberale. Salutantem poculo resalutet comiter, et admotis labris cyatho paululum libans bibere se simulet. Hoc ciuili nugoni satis erit; qui si rusticius urgeat, polliceatur tum se responsurum, quum adoleuerit. Quidam, ubi uix bene consederint, mox manus in epulas coniiciunt. Id luporum est aut eorum qui de chytropode carnes nondum immolatas deuorant, iuxta prouerbium. Primus cibum appositum ne attingito, non tantum ob id quod arguit auidum, sed quod interdum cum periculo coniunctum est, dum qui feruidum inexploratum recipit in os, aut expuere cogitur, aut si deglutiat, adurere gulam, utroque ridiculus aeque ac miser. Aliquantisper morandum, ut puer assuescat affectui temperare. Quo consilio Socrates ne senex quidem unquam de primo cratere bibere sustinuit. Si cum maioribus accumbit puer, postremus nec id nisi inuitatus manum admoueat patinae. Digitos in iusculenta immergere, agrestium est; sed cultello fuscinaue tollat quod uult; nec id ex toto eligat disco, quod solent liguritores, sed quod forte ante ipsum iacet, sumat; quod uel ex Hornero discere licet, apud quem creber est hic uersiculus: g-hoi g-d' g-ep' g-oneíath' g-hetoima g-prokeímena g-ke˜iras g-íallon. Id quoque si fuerit insigniter elegans, alteri cedat, et quod proximum est accipiat. Vt igitur intemperantis est in omnes patinae plagas manum mittere, ita parum decorum patinam inuertere, quo ueniant ad te lautiora. Si quis alius cibum porrexerit elegantiorem, praefatus excusatiunculam, recipiat; sed resecta sibi portiuncula, reliquum offerat ei qui porrexerat, aut proxime assidenti communicet. Quod digitis excipi non potest, quadra excipiendum est. Si quis e placenta uel artocrea porrexit aliquid, cochleari aut quadra excipe, aut cochleari porrectum accipe, et inuerso in quadram cibo, cochleare reddito. Si liquidius est quod datur, gustandum sumito, et cochleare reddito, sed ad mantile extersum. Digitos unctos uel ore praelingere uel ad tunicam extergere, pariter inciuile est: id mappa potius aut mantili faciendum. Integros bolos subito deglutire, ciconiarum est ac balatronum. Si quid ab alio fuerit resectum, inciuile est manum quadramue porrigere, priusquam ille structor offerat, ne uideare praeripere quod alteri paratum erat. Quod porrigitur, aut tribus digitis aut porrecta quadra excipiendum. Si quod offertur non congruit tuo stomacho, caue ne dixeris illud comici Clitiphonis, «Non possum, pater», sed blande agito gratias; est enim hoc urbanissimum recusandi genus. Si perstat inuitator, uerecunde dicito aut non conuenire tibi aut te nihil amplius requirere. Discenda est a primis statim annis secandi ratio non superstitiosa, quod quidam faciunt, sed ciuilis et commoda. Aliter enim inciditur armus, aliter coxa, aliter ceruix, aliter crates; aliter capus, aliter phasianus, aliter perdix, aliter anas; qua de re singillatim praecipere, ut prolixum sit, ita nec operae pretium. Illud in uniuersum tradi potest, Apiciorum esse omni ex parte, quidquid palato blanditur, abradere. Abs te semesa alteri porrigere, parum honesti moris est. Panem praerosum iterum in ius immergere, rusticanum est, sicut et cibum mansum faucibus eximere et in quadram reponere inelegans est. Nam si quid forte sumptum est quod deglutiri non expedit, clam auersus aliquo proiiciat. Cibum ambesum aut ossa semel in quadram seposita repetere, uitio datur. Ossa, aut si quid simile reliquum est, ne sub mensam abieceris, pauimentum conspurcans, nec in mensae strangulam proiice, nec in patinam repone, sed in quadrae angulum sepone, aut in discum qui apud nonnullos reliquiis excipiendis apponitur. Canibus alienis de mensa porrigere cibum, ineptiae tribuitur; ineptius est illos in conuiuio contrectare. Oui putamen digitorum unguibus aut pollice repurgare, ridiculum est; idem inserta lingua facere, magis etiam ridiculum: cultello id fit decentius. Ossa dentibus arrodere, caninum est: cultello purgare, ciuile. Tres digiti salino impressi, uulgari ioco dicuntur agrestium insignia: cultello sumendum est salis quantum satis est; si longius abest, salinum porrecta quadra petendum est. Quadram aut patinam, cui saccharum aut aliud suaue quiddam adhaesit, lingua lambere, felium est, non hominum. Carnem prius minutim in quadra dissecet, mox addito pane simul aliquandiu mandat, priusquam traiiciat in stomachum. Id non solum ad bonos mores, uerum etiam ad bonam ualetudinem pertinet. Quidam deuorant uerius quam edunt, non aliter quam mox, ut aiunt, abducendi in carcerem: latronum est ea tuburcinatio. Quidam tantum simul in os ingerunt ut utrimque ceu folles tumeant buccae. Alii mandendo diductu labiorum sonitum edunt porcorum in morem. Nonnulli uorandi studio spirant etiam naribus, quasi praefocandi. Ore pleno uel bibere uel loqui, nec honestum est nec tutum. Vicissitudo fabularum interuallis dirimat perpetuum esum. Quidam citra intermissionem edunt bibuntue, non quod esuriant sitiantue, sed quod alioqui gestus moderari non possunt, nisi aut scabant caput, aut scalpant dentes, aut gesticulentur manibus, aut ludant cultello, aut tussiant, aut screent, aut expuant. Ea res, a rustico pudore profecta, nonnullam insaniae speciem habet. Auscultandis aliorum sermonibus fallendum est hoc taedii, si non datur opportunitas loquendi. Inciuile est cogitabundum in mensa accumbere. Quosdam autem uideas adeo stupentes, ut nec audiant quid ab aliis dicatur, nec se comedere sentiant, et si nominatim appelles, uelut e somno excitati uideantur: adeo totus animus est in patinis. Inurbanum est oculis circumactis obseruare quid quisque comedat; nec decet in quemquam conuiuarum diutius intentos habere oculos; inurbanum etiam transuersim hirquis intueri, qui in eodem accumbunt latere; inurbanissimum retorto in tergum capite contemplari quid rerum geratur in altera mensa. Effutire si quid liberius inter pocula dictum factumue sit, nulli decorum est, nedum puero. Puer cum natu maioribus accumbens, nunquam loquatur nisi aut cogat necessitas, aut abs quopiam inuitetur. Lepide dictis modice arrideat; obscene dictis ne quando arrideat, sed nec frontem contrahat, si praecellit dignitate qui dixit, sed ita uultus habitum temperet, ut aut non audisse aut certe non intellexisse uideatur. Mulieres ornat silentium, sed magis pueritiam. Quidam respondent priusquam orationem, finierit qui compellat; ita saepe fit ut aliena respondens sit risui detque ueteri locum prouerbio: hámas apetoun. Docet hoc rex ille sapientissimus, stultitiae tribuens respondere priusquam audias; non audit autem, qui non intellexit. Si minus intellexit percontantem, paulisper obticescat, donec ille quod dixit sponte repetat; id si non facit, sed responsum urget, blande ueniam praefatus puer oret ut quod dixerat dicat denuo; intellecta percontatione, paululum interponat morae; deinde tum paucis respondeat, tum iucunde. In conuiuio nihil effutiendum quod offuscet hilaritatem; absentium famam ibi laedere, piaculum est; nec cuiquam illic suus refricandus est dolor. Vituperare quod appositum est, inciuilitati datur, et ingratum est conuiuatori. Si de tuo praebetur conuiuium, ut excusare tenuitatem apparatus urbanum, ita laudare aut commemorare quanti constiterit, insuaue profecto condimentum est accumbentibus. Denique, si quid a quoquam in conuiuio fit rusticius per imperitiam, ciuiliter dissimulandum potius quam irridendum: decet compotationem libertas. Turpe est sub dium, ut ait Flaccus, rapere, si quid cui super cenam excidit incogitantius: quod ibi fit diciturue, uino inscribendum, ne audias g-misoh g-mnehmona g-sympotehn. Si conuiuium erit quam pro puerili aetate prolixius, et ad luxum tendere uidebitur, simul atque senseris naturae factum satis, aut clam, aut ueniam precatus, te subducito. Qui puerilem aetatem adigunt ad inediam, mea quidem sententia insaniunt; neque multo minus ii qui pueros immodico cibo diffarciunt; nam ut illud debilitat teneri corpusculi uiriculas, ita hoc animi uim obruit. Moderatio tamen statim est discenda. Citra plenam saturitatem reficiendum est puerile corpus, magisque crebro quam copiose. Quidam se saturos nesciunt, nisi dum ita distentus est uentriculus, ut in periculum ueniant ne dirumpatur aut ne per uomitum reiiciat onus. Oderunt liberos, qui illos etiamnum teneros cenis in multam noctem productis perpetuo sinunt assidere. Ergo, si surgendum erit a prolixiore conuiuio, quadram tuam cum reliquiis tollito, ac salutato qui uidetur inter conuiuas honoratissimus, mox et aliis simul, discedito, sed mox rediturus, ne uideare lusus aut alterius parum honestae rei gratia te subduxisse: reuersus, ministrato si quid opus erit, aut reuerenter mensae assistito, si quis quid iubeat expectans. Si quid apponis aut submoues, uide ne cui uestem iure perfundas. Candelam emuncturus, prius illam e mensa tollito, quodque emunctum est, protinus aut arenae immergito aut solea proterito, ne quid ingrati nidoris offendat nares. Si quid porrigis infundisue, laeua id facias caueto. Iussus agere gratias, compone gestus, paratum te significans, donec silentibus conuiuis dicendi tempus adfuerit; interim uultus ad conuiuio praesidentem reuerenter uersus sit et constanter. [5] CAPUT V : DE CONGRESSIBUS. Si quis occurrerit in uia uel senio uenerandus uel religione reuerendus uel dignitate grauis uel alioqui dignus honore, meminerit puer de uia decedere, reuerenter aperire caput, nonnihil etiam flexis poplitibus. Ne uero sic cogitet «Quid mihi cum ignoto? quid cum nihil unquam bene de me merito?»: non hic honos tribuitur homini, non meritis, sed Deo: sic Deus iussit per Solomonem, qui iussit assurgere cano; sic per Paulum presbyteris duplicatum honorem praecipit exhibere, in summa omnibus praestare honorem quibus debetur honos, complectens etiam ethnicum magistratum; et si Turca (quod absit) nobis imperet, peccaturi simus, si honorem magistratui debitum illi negemus. De parentibus interim nihil dico, quibus secundum Deum primus debetur honos, nec minor praeceptoribus, qui mentes hominum quodammodo, dum formant, generant. Iam et inter æquales illud Pauli locum habere debet, «honore inuicem praeuenientes». Qui parem aut inferiorem honore praeuenit, non ideo fit ipse minor, sed ciuilior, et ob id honoratior. Cum maioribus reuerenter loquendum et paucis; cum aequalibus amanter et comiter. Inter loquendum, pileum laeua teneat, dextra leuiter admota umbilico, aut quod decentius habetur, pileum utraque manu iuncta suspensum pollicibus eminentibus tegat pubis locum. Librum aut galerum sub axilla tenere, rusticius habetur. Pudor adsit, sed qui decoret, non qui reddat attonitum. Oculi spectent eum cui loqueris, sed placidi simplicesque, nihil procax improbumue prae se ferentes. Oculos in terram deiicere, quod faciunt catoblepae, malae conscientiae suspicionem habet. Transuersum tueri, uidetur auersantis. Vultum huc illuc uoluere, leuitatis argumentum est. lndecorum est interim uultum in uarios mutare habitus, ut nunc corrugetur nasus, nunc contrahatur frons, nunc attollatur supercilium, nunc distorqueantur labra, nunc diducatur os, nunc prematur: haec animum arguunt Protei similem. lndecorum et illud, concusso capite iactare comam, sine causa tussire, screare, quemadmodum et manu scabere caput, scalpere aures, emungere nasum, demulcere faciem, quod est ueluti pudorem abstergentis, suffricare occipitium, humeros adducere, quod in nonnullis uidemus Italis; rotato capite negare, aut reducto accersere, et, ne persequar omnia, gestibus ac nutibus loqui, ut uirum interdum deceat, puerum minus decet. Illiberale est iactare brachia, gesticulari digitis, uacillare pedibus, breuiter non lingua sed toto corpore loqui, quod turturum esse fertur aut motacillarum, nec multum abhorrens a picarum moribus. Vox sil mollis ac sedata, non clamosa, quod est agricolarum, nec tam pressa, ut ad aures eius cui loqueris non perueniat. Sermo sit non praeceps et mentem praecurrens, sed lentus et explanatus. Hoc etiam naturalem battarismum aut haesitantiam, si non in totum tollit, certe magna ex parte mitigat, quum praecipitatus sermo multis uitium conciliet, quod non dederat natura. Inter colloquendum subinde titulum honorificum eius quem appellas repetere, ciuilitatis est. Patris ac matris uocabulo nihil honorificentius, nihil dulcius, fratris sororisue nomine nihil amabilius. Si te fugiunt tituli peculiares, omnes eruditi sunt tibi praeceptores obseruandi, omnes sacerdotes ac monachi, reuerendi patres; omnes aequales, fratres et amici; breuiter omnes ignoti, domini; ignotae, dominae. Ex ore pueri turpiter auditur iusiurandum, siue iocus sit, siue res seria. Quid enim turpius eo more, quo apud nationes quasdam ad tertium quodque uerbum deierant etiam puellae, per panem, per uinum, per candelam, per quid non? Obscenis dictis nec linguam praebeat ingenuus puer nec aures accommodet. Denique, quicquid inhoneste nudatur oculis hominum, indecenter ingeritur auribus. Si res exigat ut aliquod membrum pudendum nominetur, circuitione uerecunda rem notet. Rursus si quid inciderit quod auditori nauseam ciere possit, uelut si quis narret uomitum aut latrinam aut oletum, praefetur honorem auribus. Si quid refellendum erit, caue dicat «Haud uera praedicas», praesertim si loquatur grandiori natu; sed praefatus pacem, dicat «Mihi secus narratum est a tali». Puer igenuus cum nemine contentionem suscipiat, ne cum aequalibus quidem, sed cedat potius uictoriam, si res ad iurgium ueniat, aut ad arbitrum prouocet. Ne cui se praeferat; ne sua iactet; ne cuiusquam institutum reprehendat, aut ullius nationis ingenium moresue suggillet; ne quid arcani creditum euulget; ne nouos spargat rumores; ne cuius obtrectet famae; ne cui probro det uitium natura insitum. Id enim non solum contumeliosum est et inhumanum, sed etiam stultum, ueluti si quis luscum appellat luscum, aut loripedem loripedem, aut strabum strabum, aut nothum nothum. His rationibus fiet, ut sine inuidia laudem inueniat et amicos paret. Interpellare loquentem antequam fabulam absoluerit, inurbanum est. Cum nemine simultatem suscipiat; comitatem exhibeat omnibus; perpaucos tamen ad interiorem familiaritatem recipiat eosque cum delectu. Ne cui tamen credat quod tacitum uelit; ridiculum enim est ab alio silentii fidem expectare, quam ipse tibi non praestes: nullus est adeo linguae continentis, ut non habeat aliquem in quem transfundat arcanum. Tutissimum autem est nihil admittere cuius te pudeat, si proferatur. Alienarum rerum ne fueris curiosus; et si quid forte conspexeris audierisue, fac quod scis nescias. Litteras tibi non oblatas limis intueri, parum ciuile est; et si fors te praesente scrinium suum aperit aliquis, subducito te; nam inurbanum est inspicere; contrectare aliquid, inurbanius. Item si senseris inter aliquos secretius oriri colloquium, submoue te dissimulanter, et in eiusmodi colloquium ne temet ingeras non accitus. [6] CAPUT VI : DE LUSU. In lusibus liberalibus adsit alacritas, absit peruicacia rixarum parens, absit dolus ac mendacium; nam ab his rudimentis proficiscitur ad maiores iniurias. Pulchrius uincit qui cedit contentioni, quam qui palmam obtinet. Arbitris ne reclamita. Si cum imperitioribus certamen est possisque semper uincere, nonnumquam te uinci patere, quo ludus sit alacrior. Si cum inferioribus luditur, ibi te superiorem esse nescias. Animi causa ludendum est, non lucri gratia. Aiunt puerorum indolem nusquam magis apparere quam in lusu: si cui ad dolos, ad mendacium, ad rixam, ad iram, ad uiolentiam, ad arrogantiam propensius ingenium, hic emicat naturae uitium. Proinde puer ingenuus non minus in ludo quam in conuiuio sui similis sit. [7] CAPUT VII : DE CUBICULO. In cubiculo laudatur silentium et uerecundia. Certe clamor et garrulitas indecora est multo magis in lecto. Siue quum exuis te, siue qum surgis, memor uerecundiae, caue ne quid nudes aliorum oculis, quod mos et natura tectum esse uoluit. Si cum sodali lectum habeas communem, quietus iaceto, neque corporis iactatione uel te ipsum nudes uel sodali detractis palliis sis molestus. Priusquam reclines corpus in ceruical, frontem et pectus signa crucis imagine, breui precatiuncula temet Christo commendans. Idem facito quum mane primum temet erigis, a precatiuncula diem auspicans: non enim potes ab omine feliciore. Simul ac exoneraueris aluum, ne quid agas nisi prius lota facie manibusque et ore proluto. Quibus contingit bene nasci, his turpe est generi suo non respondere moribus. Quos fortuna uoluit esse plebeios, humiles, aut etiam rurestres, his impensius etiam adnitendum est, ut quod fors inuidit, morum elegantia pensent. Nemo sibi parentes aut patriam eligere potest, at ingenium moresque sibi quisque potest fingere. Colophonis uice addam praeceptiunculam, quae mihi uidetur propemodum primo digna loco: maxima ciuilitatis pars est, quum nusquam delinquas, aliorum delictis facile ignoscere, nec ideo sodalem minus habere charum, si quos habet mores inconditiores: sunt enim qui morum ruditatem aliis compensent dotibus; neque haec ita praecipiuntur, quasi sine his nemo bonus esse possit. Quod si sodalis per inscitiam peccet, in eo sane quod alicuius uidetur momenti, solum ac blande monere, ciuilitatis est. [8] CAPUT VIII : CONCLUSIO OPERIS. Hoc quicquid est muneris, Henrice fili charissime, uniuerso puerorum sodalitio per te donatum esse uolui, quo statim hoc congiario simul et commilitonum tuorum animos tibi concilies, et illis liberalium artium ac morum studia commendes. Praeclaram indolem tuam Iesu benignitas seruare dignetur semperque in melius prouehere. Datum apud Friburgum Brisgouiae, Mense Martio, Anno MDXXX.