[0] PARTIE IV : Difficulté d'imiter Cicéron. [p66,463] (Bulephorus) Sed interim illud mihi cogites uelim, optime Nosopone, quanta pars Ciceronianorum uoluminum interciderit et in his diuinum illud opus De Republica, cuius fragmentum nescio quo fato seruatum nihil aliud quam desiderio reliquorum uoluminum discruciat animos nostros, quae cuiusmodi fuerint, hinc licet aestimare, leonem, ut aiunt, ex unguibus, ne quid interim commemorem de tot epistularum libris, de tot orationibus iniuria temporum interceptis, de tribus uoluminibus, quibus Tiro libertus iocos et scite dicta Ciceronis complexus esse legitur, deque ceterorum huius uiri scriptorum naufragio. {464} Qui potes igitur absolutus esse Ciceronianus, qui tam multa illius non legeris ? {465} Adde quod Cicero non tractauit omnes materias. {466} Ergo si forte dicendum fuerit de his, quas ille non attigit, unde tandem petemus orationis supellectilem ? {467} An proficiscemur in campos Elysios ab ipso percontaturi, quibus uerbis ille talia fuerit dicturus ? {468} (Nosoponus) Ea dumtaxat tractabo, quae possint uerbis Tullianis explicari. {469} (Bulephorus) Quid ? {470} An non iudicas Ciceronem oratorum praestantissimum ? {471} (Nosoponus) Plus quam praestantissimum. {472} (Bulephorus) Quid? {473} Apellem nonne pictorum optimum? {474} (Nosoponus) Aiunt et credo. {475} (Bulephorus) An eum Apelleum appellares, qui non posset quarumlibet rerum imagines effingere, sed tantum eas quas ante pinxisset Apelles ? {476} Atque adeo, qui non omnes tabulas Apellis manu depictas conspexisset ? [p68,477] (Hypologus) Quis istud diceret, nisi cui placet ille pictor, in quem iocatur Horatius, qui dato pretio conductus ad pingendum naufragium pinxit cupressum et indignatum conductorem rogauit, ecquid uellet appingi prominens e cupresso. {478} (Bulephorus) Quid aliud est esse Ciceronianum quam illi simillimum esse? {479} (Nosoponus) Nihil aliud. {480} (Bulephorus) An ille similis uidetur Ciceroni, qui non potest nisi de certis materiis dicere? {481} (Nosoponus) Perge! {482} (Bulephorus) Mihi ne oratoris quidem titulo dignus haberetur. {483} Si Cicero quauis de re potuit optime dicere, is mihi Ciceronianus erit, qui quacunque de re ualeat praeclare disserere, quemadmodum Apelli simillimus erit, qui et deorum et hominum et animantium et omnium denique rerum formas penicillo suo poterit adumbrare. {484} (Nosoponus) Equidem pulchrius esse duco tres epistulas scribere phrasi Ciceroniana quam centum uolumina stilo quamlibet expolito, modo a Ciceroniano discrepante. {485} (Bulephorus) Verum, Nosopone, si istaec sententia sederit animo nostro, uereor futurum ut non solum non euadamus Ciceroniani, sed ipsi etiam Ciceroni anoi uideamur. {486} Quaeso illud mihi bona fide respondeas, totum Ciceronem exprimendum censes an mutilum ? {487} (Nosoponus) Et totum, quantus est, et solum. {488} (Bulephorus) Qui totum, qui se totum non expressit? {489} Rursus, qui ea parte, qua se nobis conspicuum fecit, mutilus est ac uix dimidiatus ? {490} Adde quod in his ipsis, quae exstant, aliquando sibi non satis fecit. [p70,491] Siquidem De Inuentione libros substituto Oratore ueluti damnauit. {492} Et orationem pro Deiotaro munus leuidense uocat. {493} Ad haec in his, quae scripsit tantum, non etiam recognouit, ipse Cicero non est Ciceronianus, cuiusmodi sunt libri De legibus, praeter alia multa. {494} Qui fiet igitur, ut totum, quantus est, aemulemur, quem et mutilum habemus et truncum et in nonnullis indolatum ac sui dissimilem ? {495} Nisi forte probaturus es illum, qui inchoatas Apellis tabulas aut rudes Lysippi statuas imitans speret se alterum Apellem aut Lysippum euasurum. {496} Id si conspiceret Apelles ipse, quem ferunt ingenio candido liberoque fuisse, nonne clamaret: "Quid facis, g-kakozehle? {497} Istic non est Apelles". {498} Iam si quis sibi proposuisset insignem Lysippi statuam effingendam, cui robigo uitiasset mentum et os aut ei parti non imposuisset artifex summam manum, grauaretur eius partis exemplum ab alio quopiam artifice sumere an potius haberet illud, ut est corruptum et imperfectum, aemulari, ne recedat ab exemplo cui semet addixit, quam ex alterius artificis signo, quod deest, supplere ? {499} (Nosoponus) Ut possumus, aiunt, quando ut uolumus non licet. {500} (Bulephorus) Aliis, Nosopone, rectius istud uerbum usurpabitur, qui quod in Cicerone deminutum est, ex aliis scriptoribus sarciunt. Mallent enim ex uno omnia, uel quia promptius est uel quia nullus illo dixit felicius; uerum quando id non est datum, ex aliis mutuantur. [p72,501] Quid ? quod Ciceronem habemus non modo truncum ac lacerum, uerum etiam ita deprauatum, ut, si reuiuisceret, ipse, opinor, nec agnosceret sua scripta nec restituere posset, quae librariorum ac semidoctorum audacia incuria inscitiaque corrupta sunt, quod malum Teutonibus potissimum imputat Politianus, quibus ut hic patrocinari nolim, ita puto nihilo minus inuectum mendarum ab audacibus quibusdam ac sciolis Italis. {502} Ut ne commemorem interim suppositicia falsoque titulo Ciceronem auctorem mentientia. {503} Quo de genere sunt libri rhetorici quattuor ad Herennium hominis haudquaquam indocti, sed ad Ciceronem balbi. {504} Sunt et inter orationes, quae non a Cicerone scriptae, sed ab alio quopiam erudito exercendae dictionis gratia confictae uidentur. {505} Adiecta est nuper oratio pro M- Valerio, quae soloecismis scatebat, tantum abest ut Ciceroniana dici possit. {506} Nec desunt qui Porcii Latronis Declamationem in Catilinam pro Ciceroniana legant oratione. {507} Proinde si deuotis animis nos unius Ciceronis imitationi dediderimus, citra delectum expressuri quicquid apud illum compererimus, nonne nosmet in summum coniecerimus discrimen, ne, cum diu [p74,507] multumque nos ipsos torserimus, tandem Goticas uoces aut Teutonum soloecismos pro Ciceronianis flosculis amplectamur aemulemurque ? {508} (Nosoponus) Istud malum auertant Musae. {509} (Bulephorus) Vereor, ne Musis dormitantibus id nobis frequenter eueniat, Nosopone. {510} Nec enim semel lusum hunc uidimus. {511} Fragmentum e Cicerone decerptum addito Germani cuiuspiam titulo quam deridebant, quoties barbarum inclamabant, qui sibi ualde Ciceroniani uidebantur ! {512} Rursus aliquid pridie confictum proferebatur in medium, addebatur Ciceronis nomen et fingebatur exemplar repertum in bibliotheca peruetusta: quam exosculabantur, quam adorabant diuinam illam et inimitabilem Ciceronis phrasim ! {513} Quid ? quod eruditi non negant in Ciceronis scriptis inueniri soloecismos inexcusabiles, quales et olim exciderunt et excidunt hodie uiris eruditis, dum in uarias res distracta cogitatione magis sententiae praecedentis meminerunt quam uerborum, eoque fit ut periodi clausula prioribus non respondeat. {514} Quod genus sit: "Diutius commorans Athenis, quoniam uenti negabant soluendi facultatem, erat animus ad te scribere". {515} Initio uersabatur in animo "uolebam" aut "statueram", post magis arrisit "in animo erat", quae uoces eundem efficiunt sensum, sed parum congruunt iis quae praecesserant. [p76,516] Quin A- Gellius lib- VI- cap- decimo quinto profert locum ex secundo libro Ciceronis de Gloria, in quo manifesto lapsus est uersus aliquot Homericos ex Iliados H- tribuens Aiaci, cum ibi dicantur ab Hectore. {517} An id quoque conabimur aemulari? {518} Id profecto faciendum, si totum exprimemus. {519} Ad haec obseruatum memoriaeque proditum est Ciceronem dixisse quaedam, quae nemo doctus putauit imitanda, ueluti cum ait "in potestatem esse" pro "in potestate esse". {520} Ac sane fieri potest, ut illud "-tem" pro "-te" fecerit in autographo calami fluxus aut alius quispiam casus aut in aliis exemplaribus librarius oscitans induxerit. {521} Rursus in edicto M- Antonii M- Tullius ueluti barbaram et Latinis inauditam uocem proscindit "piissimus" a "pio", cum ea apud probatissimos Latinae linguae scriptores reperiatur. {522} Idem ut soloecon in eo reprehendit, quod scripsisset "facere contumeliam", quemadmodum dicimus Latine "facere iniuriam", cum apud Terentium, optimum, ni fallor, elegantiae Romanae auctorem, ita loquatur Thais: "Nam si ego digna hac contumelia sim maxime, at tu indignus, qui faceres tamen"; opinor enim tacite repeti "contumeliam". {523} Idem ab his uocibus "nouissime" et "nouissimus" ceu male Latinis abstinuit, cum eis non ueriti sint uti M- Cato et Sallustius. {524} Qua religione M- Tullium A- Gellius testatur usum et in aliis multis dictionibus, quibus auctores bene Latini et ante illum et post illum frequenter usi sunt. {525} Fertur et geminum "ss" scripsisse, quoties antecedebat longa uocalis, uelut in "caussa, uissae, remissi" pro "causa, uisae, remisi". [p78,526] Num igitur totum Ciceronem imitantes abstinebimus ab his, quae contra doctissimorum hominum sententiam uni Ciceroni non placuerunt, aut ea sequemur, quae nulli docti uoluerunt imitari ac nec excusare potuerunt ? {527} (Hypologus) Istuc quidem amantium est etiam naeuos earum, quas amant, exosculari. {528} (Bulephorus) Age, si totus erit exprimendus, num illius exemplo "Musis et Apolline nullo" scribemus uersus? {529} (Nosoponus) Carmen excipio. {530} (Bulephorus) Ne tu bonam eruditionis partem excipis, dum carmen excipis. {531} Ceterum, quid uetat quominus utamur hac exceptione et in his uirtutibus, in quibus ab aliis superatur Cicero, quemadmodum in hoc toto genere multis est inferior, ne dicam omnibus ? {532} Quam multos uersus admiscet scriptis suis ex Homero, Sophocle et Euripide parum feliciter uersos, praeter Graecorum exemplum in iambicis eam usurpans libertatem, quam sibi Latini comoediarum scriptores permiserunt. {533} Tu si quid simile uoles facere, num uereberis ea felicius, si possis, ac minore licentia uertere, ne sis parum Ciceroni similis ? {534} An non dehonestat orationem solutam, qui uersiculos, quos uertendo facit suos, parum reliquae dictioni congruentes admiscet ? {535} Tum, quoniam identidem ille suis libris aspergit uersus Ennianos, Naeuianos, Pacuuianos et Lucilianos horridam illam et inconditam antiquitatem resipientes, tibi religio erit similes, immo [p80,535] dissimiles uersus ex Virgilio, Horatio, Ouidio, Lucano Persioue proferre, quorum lucubrationes ut minus horroris ita plus habent tum elegantiae tum eruditionis ? {536} An hic metues uideri M- Tullio dissimilis ? {537} (Nosoponus) Certe nonnihil recesserimus ab eo, quem modis omnibus exprimere conamur. {538} (Bulephorus) At quid est necesse semper ac modis omnibus esse similem, cum saepe potius sit esse parem et interdum facilius sit superare quam aequare, hoc est meliora scribere quam similia? {539} (Nosoponus) Meliora Ciceronianis ne Musas quidem ipsas dicturas opinor. {540} (Hypologus) Fortasse possent, si neruos intenderent et noctu incenatae scriberent ad lucernulam. {541} (Bulephorus) Ne, quaeso, commoueare, Nosopone! {542} Semel stipulatus sum impune dicendi, quae uiderentur, potestatem. {543} Si quis sit usque adeo deditus addictusque Ciceroni, quemadmodum nos hactenus sumus, an non periculum sit, ne caecus amore uel pro uirtutibus admiretur uitia uel sciens ipsa quoque uitia effingat? {544} (Nosoponus) g-Hehrakleis, in Cicerone uitia? {545} (Bulephorus) Nulla, nisi forte soloecismus uitium est apud alios, apud Ciceronem non est. {546} At soloecismos, ut diximus, eruditi commonstrant in libris M- Tullii. {547} Nisi labi memoria uitium non est, et hoc commonstratum est a doctis. {548} Si uitium non est immoderata mentione propriarum laudum etiam illum grauare cui patrocinaris, quod in Milonis defensione factum testatur Asconius Pedianus, et uix usquam non submolestus est hoc affectu [p82, 548] Cicero, non sine causa, ut eleganter inquit Seneca, sed sine fine glorians. {549} Et haud scio, utra re sit intemperantior, de se gloriando an alios insectando. {550} Quocunque colore defenderimus haec, illud infitiari non poterimus hac dumtaxat in parte rectius exemplum ab aliis peti posse. {551} (Nosoponus) Missum faciamus sermonem de moribus; de uiribus ac uirtutibus eloquendi nobis instituta est disputatio. {552} (Bulephorus) Ego uero libens missum fecero, nisi rhetores ipsi contenderent bonum oratorem esse non posse, qui non sit idem uir bonus. {553} Verum age, num tibi uidetur esse uitiosa compositio, si dictio sequens incipiat ab iisdem syllabis, in quas desiit praecedens, uelut echus imaginem ludicram referens ? {554} Quod genus, si dicas "ne mihi dona donato", "ne uoces referas feras", "ne per imperitos scribas scribas Basso" ? {555} (Nosoponus) Fateor ineptam et absurdam compositionem. {556} (Bulephorus) Atqui talem proferunt ex amasio nostro Cicerone : "O fortunatam natam me consule Romam". {557} (Nosoponus) Iam semel carmen excepi. {558} (Bulephorus) Per me licebit, modo simul excipias illud: totum Ciceronem. {559} Sed nondum elapsus es. {560} En tibi nihilo meliorem compositionem ex oratione soluta refert Quintilianus : "Res mihi inuisae uisae sunt, Brute", aut si malis Ciceroniano sonare modo "inuissae uissae sunt". [p84,561] Ne quid calumnier interim de duobus molossis in clausula. {562} (Nosoponus) Istuc excidit in epistula familiari. {563} (Bulephorus) Nihil repugno, tantum quaero, num existimes imitandum ? {564} Certe fateris aliquid posse dici melius. {565} (Nosoponus) Nescio. {566} (Bulephorus) Quid hic memorem de uocalium crebra collisione, quae reddit hiulcam et inamoenam orationem? {567} An non hoc quoque notatum est a doctis in Cicerone ? {568} Neglexit, inquies, nihil reclamo, modo fateamur quiddam esse quod apud alios aut non sit aut sit melius. {569} Rursus ex te quaeram, ecquem nouisti scriptorem tam uigilantem tamque felicem, ut non alicubi dormitarit? {570} (Nosoponus) Quidni? homines erant. {571} (Bulephorus) Inter homines igitur numeras Ciceronem? {572} (Nosoponus) Interdum. {573} (Bulephorus) Utrum igitur putes esse consultius imitari dormitantem Tullium an uigilanten Sallustium aut Brutum aut Caesarem ? {574} (Hypologus) Quis non mallet uigilantem exprimere? {575} (Bulephorus) An non sic Homerum imitatus est Virgilius, ut multa correxerit, nonnulla reliquerit ? {576} Nonne sic Hesiodum, ut nusquam non uicerit ? {577} Nonne sic Horatius est lyricos Graecos aemulatus, ut ex unoquoque decerpens, quod esset bellissimum, omnes post se reliquerit ? [p86,578] Ego, inquit, apis Matinae More modoque Grata carpentis thyma per laborem Plurimum circa nemus uuidique Tiburis ripas operosa paruus Carmina fingo. {579} An non sic imitatus est Lucilium, ut quaedam in illo sciens praetermiserit, ab aliis sumpturus quod imitatione dignius esset ? {580} Quid alios commemorem ? {581} Num ipse M- Tullius tam admirabilem eloquentiam ex uno quopiam contraxit ? {582} An potius excussis Graecorum pariter ac Latinorum philosophis historicis rhetoribus comicis tragicis lyricis, demum ex omni scriptorum omnium genere suam illam diuinam phrasim collegit contexuit absoluit ? {583} Si modis omnibus libet imitari Ciceronem, et hoc illius exemplum imitemur. {584} (Hypologus) Non absurde mihi, Nosopone, loqui uidetur Bulephorus. {585} (Bulephorus) Quid ? an non hoc ipse docuit Cicero caput artis esse dissimulare artem ? {586} Friget enim et fide caret ac uelut insidiosa timetur oratio, quae significationem artis dedit. {587} Quis enim ab eo non metuat, qui fucum et uim parat animis nostris ? {588} Itaque si feliciter Ciceronem imitari uolumus, dissimulanda cum primis est ipsa Ciceronis imitatio. {589} At qui nusquam discedit ab illius lineamentis, qui uerba figuras numeros ex illo concinnat, quaedam imitans etiam non imitanda, ueluti quidam Platonis discipuli [p88,589] adductis humeris praeceptorem referebant, Aristotelis auditores subbalbum quiddam in loquendo, quod in eo fuisse legitur, reddebant, quoniam manifesto prae se fert imitandi studium, cui uidebitur ex animo loqui aut quid laudis assequetur denique ? {590} Nimirum id quod assequuntur ii qui scribunt centones. {591} Delectant fortassis, sed paulisper, sed otiosos dumtaxat; ceterum nec docent nec mouent nec persuadent. Summa laus est: probe tenet Virgilium, multo sudore concinnauit emblemata. {592} (Nosoponus) Quo magis elucebit imitatio, hoc magis habebor Ciceronianus. {593} Haec est uotorum summa. {594} (Bulephorus) Recte dicis, si facundiam ostentationi paramus, non usui. {595} Verum plurimum interest inter histrionem et oratorem. {596} Illi delectasse satis est, hic etiam prodesse studet, si modo uir bonus est; quod si non est, nec oratoris nomen tueri poterit. {597} Iam demonstrauimus, opinor, in Cicerone quaedam esse uitanda, quaedam in eo desiderari, quaedam sic adesse, ut in his ab aliis hac parte felicioribus superetur. {598} Sed donemus nullum esse uirtutum aut ornamentorum genus, in quo non sit ceteris uel par uel superior, certe in aliis alia magis eminent ob raritatem, quae in M- Tullio ornamentorum densitate uelut obscurantur, perinde quasi si certas stellas notare uelis, [p90, 598] facilius id facies, si rarae luceant, quam si tota caeli pars pariter insignibus obsita sit. {599} Itidem si uestem conspicias totam gemmis obtectam, minus te capient singulae. {600} (Nosoponus) Qui totum imbibit Ciceronem, non potest aliud quam Ciceronem exprimere. {601} (Bulephorus) Eodem reuoluimur. {602} Fatebor eloquentem, qui Ciceronem feliciter expresserit, sed qui totum exceptis uitiis et, ne sim iniquior, una cum ipsis uitiis, modo totum. {603} Feremus illud subinane, feremus mentum laeua demulceri, feremus et collum oblongum atque exilius, feremus perpetuam uocis contentionem, feremus indecoram parumque uirilem in initio dicendi trepidationem, feremus iocorum intemperantiam et si qua sunt alia, in quibus M- Tullius uel sibi uel aliis displicuit, modo simul et illa exprimant, quibus ista uel texit ille uel pensauit. {604} (Nosoponus) Utinam id mihi contingat ante supremum uitae diem. {605} (Bulephorus) Istuc ut contingat, nunc agimus, Nosopone. {606} At uide, quam multa quam paucis complectitur, qui totum dicit Ciceronem. {607} Sed, o Musae, quantulam Ciceronis portionem nobis referunt isti Ciceronis simii, qui uoculis formulis tropis et clausulis aliquot hinc atque hinc corrogatis summam modo cutem seu bracteam potius Ciceronis nobis exhibent. {608} Sic olim Atticum dicendi genus quidam aemulabantur, cum interim essent aridi ieiuni frigidique, semper, ut ait ille, manum intra pallium habentes nec subtilitatem nec sanitatem nec gratiam Atticorum ulla ex parte possent assequi. [p92,609] Optimo iure Quintilianus irridet quosdam, qui se germanos Ciceronis haberi uolebant, quod aliquoties his uocibus absoluerent clausulam "esse uideatur", propterea quod ea semel atque iterum Ciceroni forsitan excidit, si periodum longiore ambitu circumduxissent, quod in initiis praesertim nonnunquam fecit ille. {610} Nec hodie parum multi sunt istorum similes, qui sese ualde mirantur et alteros, ut aiunt, Cicerones esse credunt, si prima uox orationis sit "quanquam" aut "etsi" aut "animaduerti" aut "cum" aut "si", quod Officiorum libros sic ordiatur M- Tullius "Quamquam te, Marce fili", periodum uix nono uersu absoluens, et pro lege Manilia "Quanquam mihi semper". {611} Laudatissimam illam pro Milone orationem sic auspicatus est "Etsi uereor, iudices", rursus Philippicarum duodecimam "Etsi minime decere uidetur", item pro C- Rabirio "Etsi, Quirites"; et epistulis aliquot simile est initium. {612} Et haud scio an isti libros ad Herennium ob id tribuant Ciceroni, quod ab "etsi" capiat exordium. {613} Porro De finibus bonorum librum quintum sic incipit "Cum audiuissem Antiochum, Brute", Tusculanas quaestiones sic auspicatur "Cum defensionum laboribus", et eiusdem operis quartum librum "Cum multis in locis nostrorum hominum ingenia", pro L- Flacco "Cum in maximis periculis", item pro domo sua [p94,613] ad pontifices "Cum multa diuinitus", iterum pro Plancio "Cum propter egregiam" ; ad haec librum De natura deorum primum "Cum multae res in philosophia", et Scipionis somnium "Cum multae res in Africa". {614} Pro Rabirio dicens sic orditur "Animaduerti, iudices", rursus ad Brutum de paradoxis Stoicorum "Animaduerti, Brute". {615} Pro L- Cornelio Balbo sic orditur "Si auctoritas patronorum", pro P- Sestio "Si quis antea, iudices", pro Caecina "Si quantum in agro", pro Archia poeta "Si quid est in me ingenii", in Vatinium testem "Si tua tantummodo, Vatini", ad equites iturus in exsilium "Si quando inimicorum", ad senatum post reditum "Si, patres conscripti, uestris", pro M- Caelio "Siquis iudices", de prouinciis consularibus "Siquis uestrum, patres conscripti". {616} Quid autem magis ridiculum ac Ciceroni dissimilius esse possit, quam nihil habere Ciceronis praeter tales uoculas in orationis exordio ? {617} De quibus si quis percontetur Ciceronem, cur ab iis uocibus sit orsus, respondebit, opinor, quod in insulis fortunatis Luciano respondit Homerus roganti, cur primam Iliadis dictionem uoluerit esse g-mehnin (nam haec quaestio multis saeculis torserat grammaticos) "illud", inquit, "tum forte uenit in mentem". {618} Consimilis impudentiae sunt, qui sibi plus quam Ciceroniani uidentur, quod aliquoties infulciant "etiam atque etiam" pro uehementer et "maiorem in modum" pro ualde, "identidem" pro subinde, "cum" et "tum", quoties inaequalis momenti sunt quae conectimus, "tum" et "tum" quoties aequalis, "tuorum in me meritorum", "quid quaeris" pro in summa aut breuiter, "non solum peto, uerum etiam oro contendoque", "antehac dilexisse tantum, nunc etiam amare mihi uideor", "ualetudinem tuam cura et me, ut facis, ama", "non ille quidem uir malus, sed parum diligens", qua locutionis formula sic M- Tullius uidetur delectatus, ut in eadem pagina crebro repetitam inuenias. [p96,619] Simile est, cum per "illud" pronomen indicat non quod praecessit, sed quod mox sequitur. {620} Et in epistulis fortassis semel atque iterum dixit "cogitabam in Tusculanum"; itaque Ciceronianus sibi uidetur, qui subinde dixerit "Romam cogitabam" pro eo quod erat "in animo habebam" siue "statueram proficisci Romam". {621} M- Tullius anni numerum non ascribit epistulis, sed tantum mensis diem : et Ciceronianus non erit, si quis a Christi natali annum ascripserit, quod saepe necessarium est, semper utile? (idem non ferunt, si quis honoris gratia nomen eius, ad quem scribat, suo praeferat, quod genus sit "Carolo Caesari Codrus Urceus salutem". {622} Par flagitium existimant, si quid dignitatis aut laudis addas proprio nomini, uelut "incluto Pannoniae Bohemiaeque regi Ferdinando Velius salutem dicit". {623} Nec Plinio iuniori possunt ignoscere, quod "suum" appellat, si quando scribit amico, cum eius facti nullum apud Ciceronem exstet exemplum. {624} Ut parum Tullianus reicietur, qui, quod exemplum a principum officiis mutuati docti quidam nuper usurpare coeperunt, summam eius epistulae, cui respondere parat, in initio proponat, quod id nusquam factum sit a M- Tullio. {625} Noui quosdam notatos ut soloecos, quod in salutatione pro S- D- posuerint S- P- D-, i- e- salutem plurimam dicit, quod negarent hoc apud Ciceronem inueniri. {626} Nonnulli uero putant et illud Tullianum esse salutationem non in fronte, sed in tergo literarum ponere, quod his uerbis admoneretur lator, quas quibus deberet reddere non sine salutationis officio. {627} Quantula res facit, ut ab hac palma decidamus! {628} Multo uero minus erit Ciceronianus, qui salutarit hac formula: "Hilarius Bertulphus Leuino Panagatho totius hominis salutem" aut "salutem perpetuam". {629} Verum hic quoque longius aberit a Ciceroniano, qui sic orsus fuerit epistulam: "Gratia, pax et [p98,629] misericordia a Deo patre et Domino Iesu Christo", item, qui pro "cura ut recte ualeas" ita claudat epistulam: "sospitet te Dominus Iesus" aut "incolumen te seruet Dominus totius salutis auctor". {630} Quos risus, quos cachinnos hic tollent Ciceroniani ? {631} Quid autem admissum est piaculi ? {632} An non uerba Latina sunt, munda, sonantia atque etiam splendida ? {633} Iam si sensum introspicias, quanto plus est hic quam in "salutem dicit" et "bene uale" ? {634} Quid uulgarius quam dicere salutem ? {635} Praestat hoc officium herus seruo, inimicus inimico. {636} Quis autem crederet esse Latinum "dicit illi salutem" et "iubet illum saluere", nisi nobis sermonem hunc ueterum consuetudo commendaret ? {637} Hoc in aditu. {638} Iam in digressu "uale" dicimus et his, quibus male precamur. {639} Quanto melior emphasis in formulis Christianorum, si modo uere et ex animo simus Christiani. {640}"Gratia" declarat gratuitam condonationem admissorum, "pax" quietem et gaudium conscientiae, quod Deum pro irato habemus propitium, "misericordia" dotes uarias et corporis et animi, quibus suos locupletat arcani Spiritus benignitas, quoque magis speremus nobis haec fore perpetua, additur "a Deo patre et Domino nostro Iesu Christo". {641} Cum "patrem" audis, ponis seruilem trepidationem ascitus in affectum filii, cum "Dominum" audis, confirmaris aduersus uires satanae. {642} Non deseret ille, quod tam care redemit, et unus potentior est uniuersis satanae cohortibus. {643} Quid suauius his uerbis ei, qui iam haec apud se sentit, quid utilius hac admonitione ei, qui nondum in hunc affectum transiit. [p100,644] Verbis itaque non uincimur, immo uincimus potius, sententia longe superamus. {645} Restat illud decorum et aptum, quod ubique cum primis spectandum est. {646} At haec quanto magis conueniunt homini Christiano quam illa "salutem dicit" et "cura ut ualeas" ? {647} Tantum facessat illa puerilis imaginatio: non sic locutus est Cicero. {648} Quid miri, si non sic locutus est, cum rem ignorarit ? {649} Quot milia sunt rerum, de quibus nobis frequenter dicendum est, de quibus M- Tullius ne somniauit quidem ? {650} At, si uiueret, nobiscum eadem loqueretur. {651} An non igitur frigidi uidentur imitatores, qui talium rerum obseruatiunculis referunt M- Tullium ac, dissimulatis tot diuinis uiri uirtutibus, numeris tropis formulis ac dictiunculis ea imitantur, quae M- Tullio uel placuerunt uel crebrius exciderunt ? {652} Haec ad te quidem nihil attinent, Nosopone, sed tamen, quoniam incidit, ut de Ciceronis imitatoribus loqueremur, et haec commemorare non ab re uisum est. [p102,653] Hoc hominum genus et nobis et ipsi Ciceroni pariter inuisum esse debet; nobis, qui uere Ciceronem conamur exprimere, quia per istos uocamur in iocum et fabulam, dum ex illorum aestimamur stultitia, Ciceroni, qui per tales, ut ante diximus, imitatores non aliter infamatur quam bonus praeceptor per malos discipulos, probus uir per improbos liberos, formosa mulier per imperitum pictorem. {654} Perspexit hoc Quintilianus, dum queritur Senecam infamari quorundam immodico studio, qui uitia dumtaxat imitabantur itaque fiebat, ut, qui Senecam non legerant, ex illorum scriptis Senecae facundiam aestimarent. {655} Quemadmodum autem nulli magis se iactant uenditantque de praeceptorum ac maiorum nomine [104,655] quam indocti discipuli et improbi filii, aliunde captantes uirtutis opinionem, cum suis bonis eam conciliare non queant, ita nulli gestiunt insolentius nomine Ciceronis, quam qui Ciceronis sunt dissimillimi. {656} Noui medicos insigniter artis quam profitebantur imperitos, qui, quo quaestum facerent uberiorem, celebris alicuius medici, quem uix uiderant, se discipulos iactitabant rogatique, cur praeter artem hoc aut illud ministrarent aegrotis, conuicio respondere solebant: "Num tu illo doctior? Hunc praeceptorem sequor". {658} Atqui illius quem nominabant paene nihil imitabantur praeter uitanda potius quam aemulanda, puta si forte celebris ille fuit in respondendo consultoribus difficilior aut morosior uel in exigenda mercede durior. {659} Quo tandem animo credis egregium illum medicum esse erga tales discipulos ? {660} (Hypologus) Haud dubium quin pessimo, nisi prorsus nullam habet existimationis suae rationem. {661} (Bulephorus) Quonam reliquos eiusdem medici ueros ac germanos discipulos? {662} (Hypologus) Aeque malo, quod apud uulgus tales habentur discipuli, qualem experiuntur illum gloriosum impostorem. {663} Atqui, si pateris, ut orationis tuae cursum interpellem, faxo ut uideas. {664} (Bulephorus) Licet. {665} (Hypologus) Quidam casu uiderat Erasmum scribere calamo, cui ob breuitatem additum erat lignum, coepit ilico suis pennis alligare baculum atque ita sibi uisus est Erasmico more scribere. {666} Sed perge, obsecro. [p106,667] (Bulephorus) Nec illepidum est nec g-aprosdionuson, quod narras. {668} Ceterum ut institutum prosequar: An non audimus patres familias obiurgantes male moratos filios: "Vos me redditis infamem et inuisum ciuibus meis, uos obscuratis imagines maiorum, pudet me talium liberorum; si pergitis, abdicabo uos"? {669} Nonne ad consimilem modum audimus interdum fratrem indignari fratri, quod illius improbis moribus detrimentum opinionis suae capiat ? {670} Hoc animo probabile est Ciceronem esse in istos ridiculos simios, hoc animo nos esse decet qui illius g-gnehsia g-tekna studemus haberi. {671} (Nosoponus) In re tam praeclara nonnihil est uel umbram assequi. {672} (Bulephorus) Sit hoc aliquid iis quibus satis est umbra uocari Ciceronis; ego nec Apollinis umbram dici me cupiam. {673} Malim enim uiuus esse Crassus quam umbraticus Cicero. {674} Verum ut quod instituimus peragamus, fac esse qui totum Ciceronem in uerbis figuris et numeris exprimat, quod ipsum tamen an multi possint nescio, quantulum is habebit Ciceronis ? {675} Sit hoc in imitando Cicerone quod Zeuxis fuit in effigiando corpore muliebri. {676} Expressit lineamenta colorem aetatem et, ut summum artificium praestiterit, affectus nonnihil, hoc est dolentis gaudentis irati metuentis attenti aut dormitantis. {677} Haec qui praestitit, nonne quicquid ars potest absoluit ? [p108,678] Quantum licuit, uiuam hominis speciem in mutum simulacrum transtulit. {679} Nec aliud exigi potest a pictore. {680} Agnoscis formam eius, quae depicta est, uides aetatem et affectus, fortassis et ualetudinem; adde quod a quibusdam effectum legimus: agnoscit indolem et mores et uitae spatium physiognomon. {681} Sed immane quantum illic abest hominis ! {682} Quod ex summa cute conici potest, expressum est. {683} Ceterum, cum homo constet ex anima et corpore, quantulum illic est unius partis eiusque deterioris ? {684} Ubi cerebrum, ubi caro, ubi uenae, ubi nerui et ossa, ubi intestina, ubi sanguis spiritus et phlegma, ubi uita, ubi motus, ubi sensus, ubi uox et sermo, denique ubi, quae sunt hominis propria, mens ingenium memoria consilium ? {685} Quemadmodum, quae sunt hominis praecipua, pictori sunt inimitabilia, ita summas oratoris uirtutes nulla assequitur affectatio, sed a nobis ipsis sumamus oportet. {686} Verum a pictore nihil aliud exigitur, si praestitit quod unum ars profitetur; a nobis, si totum Ciceronem exprimere uolumus, multo aliud requiritur. {687} Si nostrum simulacrum, quo M- Tullium effingimus, careat uita actu affectu neruis et ossibus, quid erit imitatione nostra frigidius ? {688} Sed multo magis erit ridiculum, si tuberibus naeuis cicatricibus aliaue membri deformitate demum efficiamus, ut lector agnoscat nos legisse Ciceronem. [p110,689] (Hypologus) Istius generis pictor quidam nuper risui nobis fuit. {690} Susceperat effingendum ad uiuam formam Murium sodalem nostrum cumque ueram hominis formam reddere non posset, circumspectabat, si quid haberet in corpore seu uestitu notabile. {691} Aestate coeperat iamque magna ex parte tabulam absoluerat, pinxerat anulum quem gestabat, pinxerat crumenam et cingulum, tum pileum capitis diligenter expressit; animaduertit illi in laeuae manus indice esse cicatricem: eam expressit accurate, tum in dextra, qua manus paeninsula brachio committitur, tuber insigne: nec hoc praetermisit; rursus in supercilio dextro pilos aliquot in diuersum flexos reddidit, item in bucca laeua cicatricem effinxit uulneris uestigium. {692} Ubi reuersus, nam crebro redibat ad exemplar, uidisset barbam demessam, affinxit nouum mentum, rursus, ubi barbam aliquantulum prouenisse, quia magis id placebat, mutauit illi mentum. {693} Interim oborta est Murio febricula, ea, ut solet, recedens in labrum eruperat: pictor expressit pustulam. {694} Tandem uenit hiems; sumptum est aliud pileum: mutauit ille picturam; sumpta est uestis hiberna pellibus subducta: pinxit nouam uestem; rigor mutarat colorem et cutem, ut solet, contraxerat: mutauit totam cutem; inciderat pituita, quae sinistrum oculum uitiarat et nasum, dum frequenter emungitur, reddiderat et aliquanto maiorem et multo rubicundiorem : pinxit illi nouum oculum et nasum nouum. {695} Si quando uidisset impexum, exprimebat capillorum inaequalitatem; rursum, si pexum, componebat capillitium; forte dormitabat Murius, dum pingeretur: expressit dormitantem; sumpserat pharmacum hortatu medici, ea res addidit aliquid senii: mutauit faciem. [p112,696] Si ueram ac natiuam hominis formam potuisset exprimere, non confugisset ad haec g-parerga. {697} Itaque, si ad istum modum imitemur Ciceronem, nonne merito clamet in nos Horatius: O imitatores, seruum pecus, ut mihi saepe Risum, saepe iocum uestri mouere tumultus! {698} Sed finge nos feliciter expressisse in Cicerone, quicquid hominis exprimere potest absolutus pictor; ubi pectus illud Ciceronis, ubi rerum tam copiosa, tam felix inuentio, ubi dispositionis ratio, ubi propositionum excogitatio, ubi consilium in tractandis argumentis, ubi uis in mouendis affectibus, ubi iucunditas in delectando, ubi tam felix ac prompta memoria, ubi tantarum rerum cognitio, denique ubi mens illa spirans etiamnum in scriptis, ubi genius ille peculiarem et arcanam afferens energiam ? [p114,699] Haec si absint, quam erit frigidum imitationis nostrae simulacrum ? {700} (Nosoponus) Ista diserte tu quidem, Bulephore, sed quorsum spectant, nisi ut adulescentes ab effingendo Cicerone deterreas ? {701} (Bulephorus) Bona uerba, Nosopone! {702} Quin potius eo spectant haec omnia, ut contempto simiorum quorundam inepto tumultu Ciceronem, quatenus licet, et totum et feliciter imitemur. {703} (Nosoponus) Hic sane rem eandem agimus. {704} (Bulephorus) Id ni fiat dextre, futurum est ut sedulo quidem, sed parum feliciter aemulando Ciceronis dissimillimi reddamur. {705} Nihil enim periculosius esse scito quam affectare Ciceronis imaginem. {706} Male cessit gigantibus affectasse sedem Iouis. {707} Nonnullis exitium attulit euocasse deos. {708} "Periculosae plenum opus aleae" est diuinam illam et humana natura superiorem exprimere linguam. {709} Cicero nasci fortassis potest aliquis, fieri nemo. {710} (Nosoponus) Quid nunc agis ? {711} (Bulephorus) Quia uirtutes illius, ut summae sunt, ita uitiis sunt proximae. {712} Porro fieri non potest, quin imitatio defluat ab eo quod sequi tantum, non etiam uincere studet. {713} Proinde, quo impensius affectas illius simulacrum, hoc uitio propior es. {714} (Nosoponus) Non satis intelligo, quid dicas. {715} (Bulephorus) Efficiam, ut intelligas. {716} Nonne medici corporis optimam ualetudinem praedicant periculosissimam, quod aduersae ualetudini sit proxima ? {717} (Nosoponus) Audiui. {718} Quid tum postea? [p116,719] (Bulephorus) Summa monarchia nonne tyrannidi proxima est ? {720} (Nosoponus) Aiunt. {721} (Bulephorus) Et tamen summa monarchia nihil est melius, si absit tyrannis. {722} Et summa liberalitas nonne uicina est profusionis uitio ? {723} Et summa seueritas an non affinis est truculentiae ? {724} (Nosoponus) Sane. {725} (Bulephorus) Et summa festiuitas urbanitasque nonne ad scurrilitatis ac leuitatis accedit uiciniam ? {726} (Nosoponus) Desine commemorare cetera, finge me de singulis esse confessum. {727} (Bulephorus) Prius audies illud Horatianum: "Breuis esse laboro, Obscurus fio; sectantem lenia nerui Deficiunt animique; professus grandia turget". {728} Ita qui affectant Atticismum, pro argutis ac uenustis fiunt aridi, qui genus Rhodiense, dissoluti, qui Asiaticum, tumidi. {729} Laudata est in Sallustio compositionis breuitas: nonne, si quis hanc superstitiose conetur aemulari, periculum sit, ne concisus et abruptus euadat? {730} (Nosoponus) Fortasse. {731} (Bulephorus) Praedicatus est in Demosthene uerborum et argumentorum modus, cui nihil possis detrahere. {732} (Nosoponus) Ita censuit Quintilianus. {733} (Bulephorus) Ad hanc laudem aemulandam si quis componat se anxie, quo Demosthenicus uideatur, periculo uicinus est, ne minus dicat quam oportet. {734} Applauditur Isocratis structurae numerisque; huc qui uehementer annitatur, in periculum ueniet, ne superstitione compositionis sit molestus et artificii iactatione fidem amittat. [p118,735] Senecae laudata est copia; huius incautus ac sedulus aemulator periclitatur, ne redundans et immodicus euadat pro copioso. {736} Bruti grauitatem si aemuleris anxie, fortassis tristis et asper euades. {737} Laudatur Crispi iucunditas; huius aemulator uenit in discrimen, ne pro iucundo fiat ineptus aut leuis. {738} Noui, qui, cum mirabilem illam Ouidii facilitatem conarentur exprimere, uersus effutirent et neruis et spiritu carentes. {739} Et ne singulos commemorando tibi fiam molestus, dicam in genere quod restat. {740} In quibusdam eminet argumentandi subtilitas; hanc qui uehementer affectat, periclitatur, ne uel frigidus uel obscurus euadat. {741} In aliis admiramur felicem artis neglectum; hoc qui contendit effingere, fortassis in uulgare dicendi uel potius garriendi genus incidet. {742} In alio dilucet summa artis obseruatio; id qui nitatur exprimere, incidet in scenicum quoddam dicendi genus. {743} Atticae frugalitati proxima est exilitas, copioso uerborum fluxui uicina est loquacitas. {744} Summam in mouendis affectibus g-deinohsin excipit insaniae species, ut granditatem fastus, asseuerandi fiduciam improbitas. {745} (Nosoponus) Confessa praedicas. {746} (Bulephorus) Ex his uero sunt quaedam, quae sic eminent in auctoribus, ut pro uitiis habenda sint, nisi iunctis uirtutibus pensarentur, quemadmodum in Seneca compositionis abruptum et sententiarum immodicam densitatem [p120,746] multae uirtutes excusant, ut praeceptorum sanctitas, uerborum rerumque splendor ac iucunditas orationis; nec Isocratis laudaretur compositio, nisi perspicuitas dictionis et sententiarum grauitas illi patrocinaretur. {747} (Nosoponus) Nihil adhuc audio falsi; ceterum, quorsum haec tendant, nondum uideo. {748} (Bulephorus) Nimirum huc. {749} Cum in uno Cicerone tam multa sint huiusmodi, periculosa mihi uidetur illius superstitiosa et addicta aemulatio, quando uirtutes, quibus ista uel commendauit uel texit, aemulari non possumus. {750} (Nosoponus) Quaenam ista dicis? {751} (Bulephorus) Tam fluidum est illi dictionis genus, ut remissus ac solutus alicubi uideri queat, tam exuberans uerborum copia, ut redundans, tam artis obseruans, ut declamatori quam oratori propior, fidei factura captans artificii gloriam, tam liber in insectando, ut maledicus haberi possit, tam effusus in iocos, ut Catoni consul risum mouerit, tam blandus alicubi, ut abiectus, tam compositus, ut seuerioribus ingeniis mollis ac parum uir dictus sit. {752} Haec ut fateamur in Cicerone uitia non esse propter insignem illam naturae felicitatem quam decent quae facit omnia, ut etiam uirtutes sint, sic tamen insunt, ut ob uiciniam non careant specie uitiorum sub iniquo iudice, attamen ille reprehensionem omnem eximiis ac plurimis uirtutibus pensauit, ut omnium iudicio calumniator et impudens habeatur, qui conetur aliquid in huius oratione reprehendere. [p122,753] Verum has uirtutes non studemus exprimere et, si Fabio credimus, sunt inimitabiles nec ab exemplo praeceptisue peti possunt, sed a Minerua. {754} Hae uero si absint, qualis erit eorum quae commemorauimus imitatio ? {755} Colligimus igitur nullius imitationem esse periculosiorem quam Ciceronis, non tantum eo nomine, quod summus orator et extra omnem ingeniorum aleam positus est (quo titulo Flaccus ab aemulatione Pindari deterret, uidelicet Icari exemplo, uerum etiam, quod pleraque in illo sic summa sunt, ut uitiis sint proxima. {756} Hic nimirum praecipitii discrimen. {757} (Nosoponus) At prius conueniebat inter nos, quae maxime eminent, ad imitationem esse accommodatissima, quo uidelicet, ut nonnihil decidas ab eo quod effingere studes, tamen laudem auferas rectae dictionis. {758} (Bulephorus) Aliud est eadem reddere, aliud similia, aliud imitari praescriptum, aliud seruire nec aliud quam sequi. {759} Denique defluit ab exemplo, qui non reddit et illa, quae reprehensionem excludunt. {760} Atqui haec Fabius indicat fere inimitabilia felicibus etiam ingeniis. {761} (Nosoponus) Atque ego ad huius laudis ambitum non recipio nisi uehementer eximia quaedam ac diis proxima ingenia, quibus si accesserit indefatigabile studium, ita demum spes est fore ut feliciter exprimant phrasim Tullianam. [p124,762] (Bulephorus) Fortasse, sed ita raros, ut numerari non ualeant. {763} Iam sunt arguti quidam, qui distinguunt imitationem ab aemulatione. {764} Siquidem imitatio spectat similitudinem, aemulatio uictoriam. {765} Itaque, si totum et unum Ciceronem tibi proposueris, non in hoc tantum, ut illum exprimas, uerum etiam, ut uincas, non praetercurrendus erit, sed relinquendus magis. {766} Alioqui, si illius copiae uelis addere, fies redundans, si libertati, fies petulans, si iocis, fies scurrilis, si compositioni, fies pro oratore cantor. {767} Itaque fit, ut, si Tullium aequare studeas, pericliteris ne hoc ipso peius dicas, quod diuinas hominis uirtutes, quibus ea pensauit, quae uel uitia sunt uel uitio proxima, non possis assequi, cetera nimirum assecutus, sin coneris et anteuertere, etiamsi in illis quae nullo studio possis assequi paria cum illo facias, tamen uitiosum erit quicquid Ciceroni fuerit adiectum, de quo uere pronuntiatum uidetur, quod illius eloquentiae nihil possit adici, quemadmodum Demosthenis nihil demi. {768} Vides, Nosopone, periculum. {769} (Nosoponus) Nihil me terret periculum, modo tandem hoc laudis assequi liceat, ut dicar Ciceronianus. {770} (Bulephorus) Haec omnia si contemnis, est alius scrupus qui magis urget animum meum, si non grauaberis audire. {771} (Nosoponus) Utere pactis arbitratu tuo. [p126,772] (Bulephorus) An censes ullum hominem eloquentis nomen promereri, qui non dicat apte ? {773} (Nosoponus) Nequaquam, quandoquidem haec praecipua uirtus est oratoris apposite dicere. {774} (Bulephorus) Verum illud appositum unde perpenditur? {775} Nonne partim a rebus, de quibus uerba fiunt, partim a personis tum dicentium tum audientium, partim a loco tempore reliquisque circumstantiis ? {776} (Nosoponus) Maxime. {777} (Bulephorus) Ciceronianum autem nonne praestantem oratorem esse uis ? {778} (Nosoponus) Quidni? {779} (Bulephorus) Itaque non erit Ciceronianus, si quis in theatro disserat de Stoicorum paradoxis deque Chrysippeis argutiis aut apud Areopagitas in capitis discrimine lasciuiat facetiis aut de re culinaria uerbis ac figuris tragicorum loquatur ? {780} (Nosoponus) Iste nihilo minus ridiculus erit orator, quam si quis in tragico cultu saltet Atellanas aut feli, quod est in prouerbio, inducat crocoton, simiae purpuram, Bacchum aut Sardanapalum leonis exuuio et claua exornet Herculis. {781} Nihil enim laudis meretur quamlibet per se magnificum, si sit ineptum. {782} (Bulephorus) Et commode respondes et uere. {783} Ergo M- Tullius, qui suo saeculo dixit optime, non optime dixisset, si aetate Catonis Censorii, Scipionis aut Ennii simili modo fuisset locutus. [p128,784] (Nosoponus) Non tulissent aures comptum illud et numerosum dictionis genus, nimirum horridioribus assuetae. {785} Nam istorum oratio moribus illorum temporum congruebat. {786} (Bulephorus) Dicis igitur orationem quasi uestem esse rerum ? {787} (Nosoponus) Aio, nisi mauis picturam dici. {788} (Bulephorus) Vestis igitur, quae decora est puero, non decet senem nec, quae feminae congruit, conueniret uiro nec, quae decet in nuptiis, deceret in funere nec, quae laudi dabatur olim ante annos C, nunc probaretur. {789} (Nosoponus) Immo sibilis omnibus et risu omnium exciperetur. {790} Contemplare in picturis non admodum uetustis, fortassis ante annos sexaginta editis, cultum muliercularum aulicarum ac procerum, quo si quis nunc prodeat in publicum, futurum sit ut putribus malis a pueris ac morionibus lapidetur. {791} (Hypologus) Verissima narras. {792} Quis enim nunc ferat in honestis matronis cornua pyramides metasque praelongas in uertice prominentes, frontes ac tempora pilis arte uulsis glabra ad medium prope cranium, in uiris pileorum toros cum ingenti cauda pensili, oras uestium insectas, toros in humeris tumentes, caesariem duobus digitis supra aures derasam, uestem longe breuiorem, quam ut ad genua porrigatur, uix pudenda tegentem, calceos rostris in immensum porrectis, catenam argenteam a genu ad talum usque reuinctam. {793} Nec illis temporibus minus prodigiosus fuisset cultus, qui nunc habetur honestissimus. [p130,794] (Nosoponus) De ueste conuenit. {795} (Bulephorus) Da nunc, si libet, ex pictoribus Apellem, qui suae aetatis et deos et homines optime pingere solitus est, si quo fato rediret in hoc saeculum et tales pingeret Germanos, quales olim pinxit Graecos, tales monarchas, qualem olim pinxit Alexandrum, cum hodie tales non sint, nonne diceretur male pinxisse? {796} (Nosoponus) Male, quia non apte. {797} (Bulephorus) Si tali habitu pingeret quis Deum patrem, quali pinxit olim Iouem, tali specie Christum, quali tum pingebat Apollinem, num probares tabulam ? {798} (Nosoponus) Nequaquam. {799} (Bulephorus) Quid ? si quis Virginem matrem hodie sic exprimeret, quemadmodum Apelles olim effigiabat Dianam, aut Agnem uirginem ea forma, qua ille pinxit illam omnium literis celebratam g-Anaduomenehn, aut diuam Theclam ea specie, qua pinxit Laidem, num hunc diceres Apelli similem ? {800} (Nosoponus) Non arbitror. {801} (Bulephorus) Et si quis templa nostra talibus ornaret simulacris, qualibus olim Lysippus ornauit fana deorum, num hunc diceres Lysippo similem ? {802} (Nosoponus) Non dicerem. {803} (Bulephorus) Cur ita ? {804} (Nosoponus) Quia signa rebus non congruerent. {805} Idem dicerem, si quis asinum pingeret specie bubali aut accipitrem figura cuculi, etiamsi ad eam tabulam summam alioqui curam et artem adhiberet. [p132,806] (Hypologus) Ego nec illum appellarem probum pictorem, qui deformem hominem in tabula formosum redderet. {807} (Bulephorus) Quid si alioqui summam artem praestaret? {808} (Hypologus) Non artis expertem tabulam dicerem, sed mendacem. {809} Potuisset enim aliter pingere, si uoluisset. {810} Ceterum ei, quem expressit, blandiri maluit uel illudere. {811} Sed quid ? num hunc putas probum artificem ? {812} (Nosoponus) Ut sit, hic certe non praestitit. {813} (Bulephorus) Bonum igitur uirum existimas? {814} (Nosoponus) Nec bonum artificem nec bonum uirum. {815} Siquidem caput artis est rem, ut est, oculis repraesentare. {816} (Bulephorus) Ad hoc non est magnopere opus eloquentia Ciceroniana. {817} Nam uestri rhetores permittunt oratori mentiri nonnunquam, res humiles uerbis attollere, magnificas deicere, quod sane praestigii genus est, obrepere insidiis in animum auditoris, postremo mouendis affectibus, quod ueneficii genus est, uim adferre mentibus. {818} (Nosoponus) Verum, ubi dignus est auditor, qui fallatur. {819} (Bulephorus) Sed haec interim mittamus alieniora. {820} Mihi satis est, quod amictum non probes corpori parum accommodum, quod picturam damnas non aptam ei rei, quam profitetur se uelle effingere. {821} (Nosoponus) Sed quem exitum habiturae sunt istae tuae Socraticae g-eisagohgai? [p134,822] (Bulephorus) Videlicet huc ibam, mi Nosopone. {823} Hoc mihi tecum conuenit Ciceronem omnium optime dicere. {824} (Nosoponus) Conuenit. {825} (Bulephorus) Nec Ciceroniani pulcherrimum mereri cognomen, nisi qui similiter possit dicere. {826} (Nosoponus) Prorsus. {827} (Bulephorus) Tum ne bene quidem dicere, qui non dicat apte. {828} (Nosoponus) Conuenit et istuc. {829} (Bulephorus) Ut autem apte dicamus, ita demum fieri, si sermo noster personis et rebus praesentibus congruat. {830} (Nosoponus) Scilicet. {831} (Bulephorus) Quid ? {832} Videtur praesens saeculi status cum eorum temporum ratione congruere, quibus uixit ac dixit Cicero, cum sint in diuersum mutata religio imperium magistratus respublica leges mores studia, ipsa hominum facies, denique quid non? {833} (Nosoponus) Nihil simile. {834} (Bulephorus) Quid igitur frontis habeat ille, qui a nobis exigat, ut per omnia Ciceronis more dicamus ? {835} Reddat is nobis prius Romam illam quae fuit olim, reddat senatum et curiam, patres conscriptos, equestrem ordinem, populum in tribus et centurias digestum, reddat augurum et haruspicum collegia, pontifices maximos, flamines et uestales, aediles, praetores, tribunos plebis, consules, dictatores, Caesares, comitia, leges, senatus consulta, plebiscita, statuas, triumphos, ouationes, supplicationes, fana, delubra, puluinaria, sacrorum ritus, deos deasque, Capitolium et ignem sacrum, reddat prouincias, colonias, municipia et socios urbis rerum dominae. {836} Porro, cum undequaque tota rerum humanarum scena inuersa sit, quis hodie potest apte dicere nisi multum Ciceroni dissimilis ? [p136,837] Adeo mihi uidetur hoc quod agebamus in diuersum exisse. {838} Tu negas quenquam bene dicere, nisi Ciceronem exprimat, at res ipsa clamitat neminem posse bene dicere, nisi prudens recedat ab exemplo Ciceronis. {839} Quocunque me uerto, {uideo} mutata omnia, in alio sto proscenio, aliud conspicio theatrum, immo mundum alium. {840} Quid faciam ? {841} Christiano mihi dicendum est apud Christianos de religione Christiana; num, ut apte dicam, imaginabor me uiuere aetate Ciceronis et in frequenti senatu apud patres conscriptos in arce Tarpeia dicere, et ex orationibus quas in senatu dixit Cicero uoculas aliquot, figuras et numeros emendicabo ? {842} Habenda est contio apud promiscuam multitudinem, in qua sunt et uirgines et uxores et uiduae, dicendum est de laude ieiunii, de paenitentia, de fructu orandi, de utilitate eleemosynarum, de sanctitate matrimonii, de contemptu rerum fluxarum, de studio diuinarum literarum: quid hic opitulabitur mihi Ciceronis eloquentia, cui quemadmodum res, de quibus dicendum est, erant ignotae, ita non potuerunt usitata esse uocabula, quae post illum noua cum rebus nouis exorta sunt. {843} An non frigidus orator erit, qui ad has materias ueluti pannos Ciceroni detractos assuat ? {844} Referam non rumore perlata, sed quod his auribus audiui, his oculis conspexi. {845} Florebant id temporis Romae praeter ceteros dicendi laude Petrus Phaedrus et Camillus, hoc aetate minor, sed eloquendi uiribus maior, nisi quod ille iam huius laudis arcem occuparat. [p138,846] Verum horum neuter, ni fallor, genere Romanus erat. {847} Erat autem cuipiam delegata prouincia, qui de morte Christi diceret die sacro, quem parasceues appellant, idque apud summum pontificem. {848} Aliquot ante diebus ad eam orationem audiendam sum inuitatus ab eruditis. {849} Caue, inquiebant, ne desis; nunc demum audies, quid lingua Romana sonet in ore Romano. {850} Adfui percupide, astiti suggesto proximus, ne quid effugeret. {851} Aderat ipse Iulius secundus, quod solet, ualetudinis opinor causa, admodum raro, aderat frequens cardinalium episcoporumque consessus ac praeter ignobilem turbam docti plerique, qui tum Romae agebant. {852} Nomen oratoris non edam, ne cui uidear hominis probi et eruditi famam arrodere uoluisse. {853} Erat hoc animo quo tu nunc es, Nosopone, nimirum Ciceronianae facundiae candidatus. {854} Prooemium et peroratio oratione paene tota longior consumebatur praedicandis Iulii secundi laudibus, quem appellabat Iouem O- M-, qui dextra omnipotente tenens ac uibrans trisulcum et "ineuitabile fulmen" solo nutu faceret quicquid uellet. {856} Quicquid aliquot annis gestum fuerat in Galliis, in Germania, in Hispaniis, in Lusitania, in Africa, in Graecia, id unius nutu perfectum esse praedicabat. {857} Atque haec quidem Romae Romanus ore Romano sonoque Romano. [p140,858] Sed quid haec ad Iulium Christianae religionis antistitem, Christi uices gerentem, Petri et Pauli successorem ? {859} Quid haec ad cardinales et episcopos reliquorum apostolorum uicem obtinentes ? {860} Iam argumento, quod susceperat tractandum, quid sacratius, quid uerius, quid mirabilius, quid sublimius, quid commouendis affectibus accommodatius ? {861} Quis hic uel uulgari quapiam eloquentia praeditus non saxeis etiam hominibus excitet lacrimas ? {862} Consilium orationis hoc erat, ut primum Christi mortem faceret luctuosam, mox in diuersum flexa dictione redderet gloriosam ac triumphalem, nimirum ut nobis exhiberet exemplum Ciceronianae dinoseos, qua potuit auditorum animos in quemcumque uellet affectum rapere. {863} (Hypologus) Quid ? successitne ? {864} (Bulephorus) Mihi, cum maxime tractaret affectus illos tragicos, quos rhetores appellant g-patheh, ne quid fingam, ridere libebat. {865} Nec quenquam in toto illo consessu uidi pilo tristiorem, cum totis eloquentiae uiribus exaggeraret indignos innocentissimi Christi cruciatus, rursum nec tantulo hilariorem quenquam, cum totus in hoc esset, ut mortem illam redderet nobis triumphalem plausibilem et gloriosam. {866} Commemorabat Decios et Q- Curtium, qui se pro salute rei publicae diis manibus deuouissent, item Cecropem Menoeceum Iphigeniam et alios aliquot, quibus patriae salus ac dignitas ipsa uita fuisset carior. [p142,867] Deplorabat autem ualde lugubriter, quod fortibus uiris, qui suis periculis rei publicae subuenissent, publicis decretis relata esset gratia, aliis in foro posita statua aurea, aliis decretis honoribus diuinis: Christum pro suis benefactis ab ingrata Iudaeorum gente praemii loco tulisse crucem, dira passum summaque affectum ignominia. {868} Atque ita nobis bonum illum et innocentem uirum deque gente sua optime meritum reddebat miserandum, quasi Socratis aut Phocionis mortem deplorasset qui, cum nihil admisissent sceleris, ciuium suorum ingratitudine coacti sunt cicutam bibere, aut Epaminondae, qui ob res praeclare gestas compulsus est capitis causam apud suos dicere, aut Scipionis, qui post tot in rem publicam merita exsulatum abiit, aut Aristidis, quem populus Atheniensium non ferens cognominis inuidiam, quod ob insignem morum integritatem uulgo iustus diceretur, ostracismo iussit in exilium proficisci. {869} Quaeso, quid his dici potuit frigidius aut ineptius ? {870} Et tamen Ciceronem pro uiribus aemulatus est. {871} Ceterum de arcano supremi numinis consilio, quod hac inaudita ratione uoluit genus humanum a diaboli tyrannide redimere per mortem unici filii, tum de mysteriis, quid sit commori Christo, quid sit cum illo sepeliri, quid cum illo resurgere, nulla mentio. {872} Deplorabatur illius innocentia, traducebatur Iudaeorum ingratitudo, at non deplorabatur nostra malitia, nostra ingratitudo, qui sic redempti, tot beneficiis affecti, ad tantam felicitatem inaudita benignitate prouocati rursus illum, quod in nobis est, crucifigimus, ultro reuoluti in satanae tyrannidem, seruientes auaritiae luxui uoluptatibus ambitioni, magis huic mundo dediti quam unquam fuerint ethnici, quibus Deus nondum aperuerat hanc caelestem philosophiam. [p144,873] Iam in diuersa parte, cum ille magno conatu id ageret, ut gaudio gestiremus, magis libebat flere, cum audirem Scipionis, Pauli Aemilii et C- Caesaris triumphos et imperatores in deorum numerum relatos cum crucis triumpho conferri. {874} Huius gloriam qui uoluisset uerbis attollere, Paulum apostolum potius sibi proponere debebat quam Ciceronem. {875} Quam ille in hoc argumento exsultat attollitur superbit regnat triumphat omnia mundana uelut e sublimi despiciens, quoties in crucis praedicationem incidit ! Quid multis ? {876} Tam Romane dixit Romanus ille, ut nihil audirem de morte Christi. {877} Et tamen ille Ciceronianae dictionis ambitiosissimus candidatus Ciceronianis uidebatur mirifice dixisse, cum de re paene nihil diceret, quam nec intelligere nec amare uidebatur, neque quicquam apposite dicebat nec ullos mouerat affectus. {878} Tantum hoc laudis ferebat, quod Romane pronuntiasset et aliquid Ciceronis rettulisset. {879} Probari poterat hoc uelut indolis ingeniique specimen, si a puero apud pueros in schola fuisset habita talis oratio. {880} Verum ad talem diem, ad tales auditores, ad tale argumentum quid faciebat, obsecro ? {881} (Nosoponus) Est g-anohnumos, de quo loqueris?