[235,1] NE BOS QVIDEM PEREAT. [2] Iam ante prouerbiis aliquot nobis declaratum est, quantum utilitatis adferat bonus uicinus, quantum incommodi malus. [3] Sed quae conducunt ad uitae felicitatem, iterum atque iterum expedit inculcare, quo penitius infigantur animis. [4] Neque enim ea res tantum habet locum in parandis aedibus aut fundo, sed in [236,4] omni pene uita, ut quod Portius Cato prodidit de commodo uicino habendo non solum ad agricolas pertineat, uerum etiam ad unumquenque nostrum. [5] Etenim si quis iam prouectior aetate uitae totius cursum relegat, comperiet maximam bonorum malorumque partem a bonis malisque uicinos fuisse profectam. [6] Hesiodi carmen Columella tanquam prouerbiale refert: g-Mehd' g-an g-bous g-apoloit' g-ei g-meh g-geitohn g-kakos g-eieh, id est Nec bos intereat, uicinus si improbus absit. [7] At leuis est bouis iactura, si cum his malis conferatur, quae capiuntur ex improbis conuictoribus, ex fucatis amicis, ex uxoribus et famulis parum fidelibus. [8] At Catonis quidem sententiam nonnulli reiiciendam esse duxerunt, quod in nobis situm non est qualem habeamus uicinum, quem nonnunquam mors aliaeque diuersae causae nobiscum mutant. [9] Id tametsi negari non potest, sapienter tamen a Catone praeceptum est ut agricola, quantum in ipso est, curet habere bonum uicinum, nec bonum tantum, sed et commodum. [10] Bonus enim esse potest qui tibi commodus non sit. [11] Id ut contingat, duae res potissimum adiuuabunt, diligentia in parando agro et commodi mores erga uicinum. [12] Frequenter enim habemus malum uicinum quod ipsi nos prebeamus malos uicinos. [13] "Quemadmodum igitur", ut eleganter scribit Columella, "sapientis est fortuitos casus magno animo sustinere, ita dementis est ipsum sibi malum facere fortunam. [14] Quod facit qui nequam uicinum suis nummis parat, cum a primis cunabulis, si modo liberis parentibus est oriundus, audisse potuerit: g-Oud' g-an g-bous g-apoloit' g-ei g-meh g-geitohn g-kakos g-eieh. [15] Quod non solum de boue dicitur, sed de omnibus partibus rei nostrae familiaris, adeo quidem ut multi praetulerint carere penatibus et propter iniuriam uicinorum sedibus suis profugerint. [16] Nisi aliter existimamus diuersum orbem uniuersas gentes petiisse relicto patrio solo, Achaeos dico et Hiberos, Albanos quoque nec minus Siculos, et ut primordia nostra contingam, Pelasgos, Aborigines, Arcadas, quam quia malos uicinos ferre non potuerint. [17] Ac ne tantum de publicis calamitatibus loquar, priuatos quoque memoria tradidit et in regionibus Graeciae et in hac ipsa Hesperia detestabiles fuisse uicinos, nisi Autolycus ille potuit cuiquam tolerabilis esse conterminus, aut Auentini montis incola Palatinis ullum gaudium finitimis suis Cacus attulit. [18] Malo enim praeteritorum quam praesentium meminisse, ne uicinum meum nominem, qui nec arborem prolixiorem stare nostrae regionis, nec inuiolatum seminarium, nec pedamentum annexum uineae, nec etiam pecudes negligentius pasci sinit. [19] Iure igitur, quantum mea fert opinio, M- Portius talem pestem uitare censuit et in primis futurum agricolam praemonuit, ne sua sponte ad eam perueniret". [20] Hactenus quidem Columella declamatoria quadam eloquentia simul et Catoni patrocinatus est et nos docuit, quanta pestis sit malus uicinus. [21] Tametsi Cato non solum de uicini moribus sentit, uerumetiam quam lauta sit re: "Vicini", inquit, quo pacto niteant id animaduertito. [22] In bona regione bene nitere oportebit". [23] Interdum enim nitor arguit agri bonitatem, in solo uero parum fertili declarat industriam agricolae. [24] Porro quemadmodum [237,24] diligens uicinus extimulat ad studium bene colendi, ita uicinorum luxus et ignauia corrumpit uicini familiam. [25] Itidem et praepotens uicinus opprimit propinquum pauperem, et supra modum tenues uicini semper aliquid abradunt siue precibus siue furto. [26] Iam cum morosis et improbis uicinis nunquam rixa non est, nunc de finibus, nunc de damno dato, nunc de stillicidio, nunc de semita actuue, nunc de prospectu aut de lumine. [27] Quod si fortuna nobis dederit talem uicinum nec liceat mutare, reliquum est ut nostra commoditate reddamus illum ex malo bonum, certe caueamus ne lacessitus fiat incommodior. [28] Turpissimum enim fuerit si nostris moribus ex commodo uicino faciamus incommodum. [29] Videlicet hoc est quod praecipit Cato: "Vicinis bonus esto". [30] Et ne satis esse putares si ipse temperes ab iniuria uicini, adiungit "familiam ne siueris peccare". [31] Mox indicat quid utilitatis capiatur ex bonis uicinis. [32] "Si te", inquit, "libenter uicinitas uidebit, facilius tua uendes, operas facilius locabis, operarios facilius conduces. [33] Si aedificabis operis, iumentis, materia iuuabunt. [34] Si quid bona salute usus uenerit, benigne defendent". [35] Olim igitur qui fundum proscribebant uenalem, praeconem edocebant, quibus dotibus esset ager commendabilis, quam salubri coelo, quam commodo situ, quam fertili solo, quam bene aedificatis uillis. [36] Sed uit acerrimi ingenii Themistocles, quum fundum uenderet, iussit huiusmodi dotibus et illud adiici, quod haberet bonum uicinum. [37] Id factum primum risu iocoque multitudinis acceptum est, mox intellectum est hanc agri commendationem esse praecipuam. [38] Plurimum itaque refert ad totius uitae commoditatem, qualem quisque uicinum sibi deligat, tum quo pacto qui contigit utatur. [39] Princeps qui ditionem ambit, quam sine maximo negocio summoque ditionis auitae dispendio tueri non possit, malam uiciniam sibi adiungit. [40] Rursum qui cordatos ac fidos consiliarios, qui magistratus integros et reipublicae amantes asciscit, bonos uicinos adiungit. [41] Neque minimum interest quas nationes in affinitatem adglutinet. [42] Qui dotis aut honoris gratia sponsam asciscit incommodis moribus, aut cui sint cognati procaces, malos uicinos sibi adiungit. [43] Qui cum improbis init amicitiae foedus, malam uiciniam accersit. [44] Qui ductus amore censuum coniicit sese in collegium [238,44] aut monasterium impiorum aut etiam superstitiosorum, malam uiciniam sibi parat. [45] Prima igitur cautio sit in deligendo, proxima in corrigendo, postrema in fugiendo quod corrigi non potest. [46] Quanquam ne fuga quidem debet carere cautione. [47] Alioqui "In uitium ducit culpae fuga, si caret arte", neque raro fit ut odio mali praecipitemus nos in aliud grauius malum. [48] Raro poenituit amicitiae qui iudicio delegit amicum. [49] Et saepe nostra culpa fit ut rescindatur amicitia, quod amicis bonis utamur non bene, tum quod parum commodos amicos nec ferre nouimus nec emendare. [50] Neque uero leuius peccant qui, quum inciderint in amicos pestilentes, nesciunt sese subducere, sed aut haerent his quos oderunt clanculum aut non dissuunt amicitiam, sed abrumpunt. [51] Idem accidit mei similibus in deligendis ac retinendis studiorum nostrorum patronis et altoribus. [52] Negligimus oblatos aut amplectimur nobis parum aptos aut, si quis obtigit accommodus, non studemus illius erga nos beneuolentiam mutuis officiis alere. [53] In prima certe parte grauissime peccaui adolescens. [54] Etenim si tum respondissem fauoribus magnatum qui me coeperant amplecti, futurus eram aliquid in literis, sed immodicus libertatis amor effecit ut diu cum perfidis amicis et peruicaci paupertate colluctarer. [55] Nec erat finis futurus, nisi Guilhelmus ille Waramus Archiepiscopus Cantuariensis, uir non tam ob tituli munerisque dignitatem quam ob egregias summoque praesule dignas uirtutes reuerendus, me ueluti fugitantem in amicitiae suae nassam pellexisset. [56] Gustata duntaxat illius humanitate contuli me in Italiam. [57] Ibi cessantem neque quicquam minus quam de repetenda Britannia cogitantem, ultro reuocat delato sacerdotio. [58] Hoc quoque neglectum est. [59] Caeterum, ubi me uentus alius retulisset in Angliam, sic astrinxit non tam benignitate, quanquam ea quoque fuit et est in illo singularis, quam morum amabili quadam iucunditate miraque in amando constantia, id quod in uiris primatibus sane rarissimum est, ut nolens illi praeberem manus. [60] Haec erat esca qua me pertraxit in suum ius. [61] Ita meo bono captus sum, hoc uno nomine felix quod hic Moecenas obtigit, sed longe felicissimus futurus si maturius contigisset. [62] An illum huius alumni poeniteat nescio, certe mutuis in illum officiis meo animo nondum ipse satisfeci, nec uideor unquam satisfacturus. [63] Proinde mihi rogandi surit omnes, qui bonarum literarum, qui religionis amore ducuntur, ut si quid fructus non poenitendi ceperunt ex meis lucubrationibus, huic sanctissimo praesuli pro me gratias agant, atque adeo si possint referant. [64] Referent autem si non patientur illius memoriam apud posteros intermori, cuius benignitati debent quicquid ex libris meis hauserunt, si quid omnino frugiferum hauserunt. [65] Obstrepunt undique querimoniae deplorantium sibi ad studiorum cultum deesse Moecenates. [66] Atqui Moecenas non statim amplexus est Vergilium aut Horatium, nec Meuio Bauioue fuit Moecenas. [67] Illud primum agat adolescens ut egregium aliquod specimen ceu pignus de se praebeat, non periturum quod in ipsum conferatur. [68] Nec satis esse putet quibuscunque rationibus abstulisse munus uel praedam uerius. [69] Non est improbitate petendi ambienda benignitas, sed literis ac moribus semper in melius [239, 69] proficientibus. [70] Sic inuitat fundus agricolam ad uberiorem sementem, si quod creditum erat bona fide multoque cum foenore reddat. [71] Nec est subinde mutandus patronus, ut relicto quem defatigasti quaeras integrum, et una quercu excussa sub alia colligas. [72] Sic uni aut duobus seruiendum est, quasi sis perpetuo iisdem usurus. [73] Nunc quam multos uidemus qui suis moribus et literas odio et patronos pudore inuidiaque onerant. [74] Est quidem nonnulla gratitudinis pars literis dictisque celebrare nomen patroni, sed magni refert quo quem modo laudes. [75] Vana laudatio fidem abrogat etiam uera praedicantibus, itaque fit, non ut lector melius sentiat de laudato, sed peius de laudante. [76] Immodicae laudes conciliant inuidiam potius quam gloriam. [77] Iam qui laudibus uehunt ea quae bonorum ac sapientum iudicio damnantur, laudando uituperant. [78] Primum quod adfers ad encomium sit uerum, deinde quod uerum est sic tractetur ut fiat etiam uerisimile. [79] Absint autem poetarum quorundam hyperbolae, quibus ex homine, quum libet, deum faciunt. [80] Hae uirtutes potissimum depingantur, quae fauorem ac beneuolentiam conciliant, quod genus sunt pietas, integritas, pudicitia, modestia, benignitas, morum candor ac facilitas. [81] Nihil est humano ingenio inuidentius, nihil hominum iudiciis morosius. [82] Proinde si quid attingendum erit earum rerum quas uulgus sic miratur ut inuideat possidentibus, id arte tractandum est, ne fascinatio sit metuenda laudato. [83] Nullus inuidet opulento, qui, quod uel ex benignitate fortunae uel sine fraude partum possideat, sic habet ut dispensator sit potius quam dominus. [84] Neque quisquam inuidet potenti, qui potens est reipublicae commodis, qui quantum eminet dignitate tantum se submittit modestia, comitate uincens etiam humiles. [85] Nullus inuidet formoso qui naturae dono pudorem ac pudicitiam adiunxit. [86] Nullus inuidet ualenti aut longaeuo qui magno plurimorum bono ualet ac uiuit. [87] Quod si cui deest ingenium aut ars ad haec pro dignitate tractanda, abstineat potius quam ueluti malus pictor bonam formam imperitia sua reddat deteriorem. [88] Alexander ille fortasse morosius, qui nullius manu pingi sustinebat nisi Apellis. [89] Nemo tamen egregio corpore a Fuluo Rutubaque pingi cupiat. [90] Quod [240,90] emittis in lucem publicam tale sit, ut posteritatis memoriam polliceatur. [91] Denique sic est temperanda laudatio, ut hoc officium non appareat esse tributum eius animo quem laudas, - nulli enim minus expetunt aut sustinent etiam laudari quam qui maxime promerentur -, sed ipsi potius uirtuti quam nolentem etiam sequitur sua gloria, sed aliis ad similia studia prouocandis. [92] Sic et utiliter laudabitur qui promeritus est et citra periculum inuidiae aut assentationis suspicionem. [93] In defunctorum autem laudes uberius effundenda est uis eloquentiae, quum iam mitior est inuidia et minor adulandi suspicio. [94] Hactenus ostendi quomodo studiosi suis patronis commendari queant. [95] Nunc paucis attingam quibus rationibus et studiis ipsis fauorem omnium ualeant conciliare. [96] Multis enim in locis iam linguae bonaeque quas uocant literae magna flagrant inuidia, quod quidem fit partim culpa maiorum, qui putant autoritati suae detrahi si quid nouae eruditionis accedat iuuentuti, contentique his quae pueri didicerunt, alia nec doceri patiuntur nec sustinent discere, uel quia piget uel quia pudet, partim etiam eorum uitio qui haec uetera noua inuehunt. [97] Sunt enim in hoc ordine quidam intolerabili insolentia, qui simul atque tenuerint duodecim uerba Latina et quinque Graeca, Demosthenes ac Cicerones sibi uidentur, effutiunt ineptos libellos, nonnunquam et uirulentos, liberales disciplinas omnes miro fastu aspernantur et in harum professores scurriliter debacchantur. [98] Nec desunt qui bonis literis ad res pessimas abutuntur, ad seditiosam maledicentiam, ad concutiendam, luxandam et labefactandam concordiam tranquillitatemque reipublicae Christianae. [99] At qui olim his literis erant instructi principum tumultus sua facundia componebant, cum haeresiarchis belligerabantur, celebrabant diuorum memoriam, carmine prosaque decantabant Christi laudes, exhortabantur ad contemptum huius mundi, ad amorem rerum coelestium. [100] Talis erat Basilius, talis Nazianzenus, talis Ambrosius, talis Prudentius, talis Lactantius, in quibus linguarum ac politioris literaturae cognitio ideo caret inuidia, quia seruiuit pietati. [101] Solent autem et hominum mores studiis imputari, quemadmodum hodie non pauci sunt qui detestantur Euangelium ob impuros quorundam mores Euangelii nomine sese uenditantium. [102] Quod si, quemadmodum Paulus cauens ab omni specie mali glorificat Euangelium suum, omnibus omnia factus ut omnes lucrifaciat, ira literarum huiusmodi professores integritate morum, comitate temperantiaque linguae commendarent suam professionem, longe plus esset fructus et inuidiae minus. [103] E diuerso, si maiores ciuiliter et aequis animis reciperent, non nouas aduenas sed ueteres hospites postliminio sese recipientes, sentirent sibi non mediocrem lucem neque uulgarem utilitatem ex harum accessione accrescere. [104] Nunc cum ueteribus amicis perinde atque cum hostibus irreconciliabile bellum gerunt. [105] Noua uocant quae sunt uetustissima, uetera nominant quae sunt noua. [106] In priscis Ecclesiae doctoribus sacrorum uoluminum cognitio cum linguarum et humanioris literaturae peritia fuit coniuncta. [107] Idem uidemus in priscis philosophis, medicis, iureconsultis. [108] Vbi soloecissat Aristoteles aut Hippocrates? [109] Nonne facundi sunt Plato et Galenus? [110] In ueteribus autem iurisperitis quae fuerit utriusque linguae peritia, quae Romani sermonis tum puritas tum maiestas, [241,110] declarant haec ipsa fragmenta quae gloriosus Iustinianus nobis pro solidis uoluminibus obtrusit, quanquam haec ipsa scatent undique mendis prodigiosis. [111] Nouum est pueris ad grammaticam instituendis inculcare modos significandi, praelegere delira glossemata, quae nihil aliud doceant quam impure loqui. [112] Nouum est adolescentem ad philosophiae, iuris, medicinae, Theologiae studium recipi, qui ob inscitiam sermonis nihil intelligat in uetustis autoribus. [113] Nouum est a Theologiae adytis excludi, nisi qui diu sudarit in Auerroe et Aristotele. [114] Nouum est adolescentibus philosophiae candidatis inculcari nugas sophisticas et commentitias quasdam difficultates, meras ingeniorum cruces. [115] Nouum est in publicis scholis aliud responderi secundum uiam Thomistarum et Scotistarum, Nominalium et Realium. [116] Nouum est illic excludi argumenta quae petita sunt ex diuinorum uoluminum fontibus, sola uero recipi quae ducuntur ex Aristotele, ex epistolis decretalibus, ex placitis scholasticorum, ex glossematis iuris pontificii professorum aut similitudinibus plerunque frigidis ex iure Caesareo detortis. [117] Si nouis offendimur, haec uere noua sunt. [118] Si uetera probamus, uetustissima sunt quae nunc offeruntur, nisi forte nouum est quod ab Origenis seculo proficiscitur, et uetus est quod ante trecentos annos exortum semper in deterius profecit. [119] Sed his etiam iniquiores quidam non uerentur priuatim ac publice atque adeo in sacris etiam concionibus deblaterare, bas literas esse fontes omnium haereseon, non animaduertentes hanc blasphemiam cadere in Hieronymum, Ambrosium et Augustinum aliosque complures, quibus doctoribus gloriatur Ecclesia. [120] Huiusmodi stolidissimas nugas inculcant auribus adolescentium in secretis confessionibus: "Caue a Graecis, ne fias haereticus, fuge litteras Hebraeas, ne fias Iudaeorum [242,120] similis, abiice Ciceronem, ne cum illo damneris". [121] O graues admonitiones. [122] Nec cogitant futurum ut haec pueri passim effutiant ridenda cordatis omnibus. [123] Eadem instillant parentum auribus, hoc agentes ut ipsis mandetur liberorum instituendorum cura. [124] Facile imponitur mulierculis et simplicibus idiotis sanctimoniae fuco. [125] Verum ouem nihilo rectius lupo commiseris, quam talibus uentribus liberos. [126] Quid audio? [127] Valdenses, pauperes a Lugduno, Vuicleuus linguas ac bonas literas calluerunt? [128] Deinde nom Hieronymus haereticus fuit, quia linguis et omni literarum genere praecelluit? [129] Si quis Gallicae duntaxat linguae peritus sua lingua scriberet opiniones haereticas, an protinus admoneremus omnes, ne quis disceret Gallice? [130] Nuper etiam principum aulis persuadere coeperunt totum hunc tumultum et Lutheranismi et rusticanae seditionis ex linguis humanioribusque literis esse natum. [131] Habent aulae Midas ac Thrasones suos, summique principes hoc magis patent talium insidiis, quo magis ingenui sunt quoque uehementius indulgent suis affectibus. [132] Si de haeresi periclitatur qui Graece et Hebraice nouit quod Lutherus harum linguarum rudis non est, quur non potius in tuto esse dicitur quod Ioannes episcopus Roffensis, quod Hieronymus Aleander Archiepiscopus Brundusinus propugnatores sunt nutantis Ecclesiae, quorum hic omnibus linguis excellit, ille treis linguas aetate iam uergente non uulgari studio amplectitur. [133] Addunt et aliam calumniam. [134] Forte in secretis admissorum confessionibus adolescentum audiunt aliquid lasciuiae, qui morbus peculiaris est illi aetati. [135] Rogant quos autores legant; quum audiunt Vergilium aut Lucianum, studiis imputant aetatis aut hominis uitium, traducuntque protinus et aetatem et literas, quasi uero non multo peiora audiant ab iis qui nullas omnino literas attigerunt. [136] Etenim, quemadmodum literarum studium non liberat ab omnibus uitiis, ira negari non potest quin a multis arceat aetatem lubricam. [137] Nihil autem tam sanctum, quin is qui natura improbus est, uertat in occasionem peccandi. [138] Quod si tollendum est quicquid quomodocunque praebet turpitudinis occasionem, quur tantopere laudatur coactus iste coelibatus? [139] An putant ignotum, quae "Lerna malorum" hinc nascatur? [140] Sed quis tandem erit fructus, si studiorum professoribus inuicem sese lacerantibus collabantur omnes honestae disciplinae, quod iam magna ex parte factum uidemus locis aliquot? [141] At sine his uita hominum non est hominum sed ferarum. [142] Quid igitur superest, nisi ut linguae bonaeque literae postliminio redeuntes ac uelut a radice repullulantes, ciuiliter et comiter sese insinuent in sodalitatem earum disciplinarum quae tot iam seculis regnant in Academiis, neque cuiusquam studium incessant, sed omnium studia potius adiuuent. [143] Deferant nonnihil autoritati professionis, deferant aliquid inolitae et uelut in naturam uersae consuetudini, deferant aliquid et aetati multorum non facile ad diuersa flexili. [144] Quos uiderint insanabiles, suo relinquant ingenio, ne maiores excitent tragoedias. [145] Qui tractabiliores erunt, hos inescent tempestiuis ac blandis admonitionibus. [146] Sic admoneant, sic adsint, sic corrigant, ut officiosa pedisequa monet, adest, corrigit heram suam. [147] Merito regina disciplinarum omnium est Theologia, uerum haec erit et honestior et instructior, si tam utiles pedisequas qua decet comitate receperit in suum [243,147] famulitium. [148] Praeclara res est philosophia, sed huic plurimum accederet dignitatis si ueteres amicas agnouerit. [149] Honesta hera est iurisprudentia, uerum huic ornamenti non parum adferent tam elegantes famulae. [150] Egregia res medicina, sed absque linguarum et ueterum literarum cognitione pene caeca est. [151] Ad hunc modum si sua bona uicissim inter sese communicent, utraeque fient et locupledores et splendidiores. [152] Monarchas autem illud admonitos uelim, ne susurronibus eiusmodi praebeant aures, cogitent potius quantum fructus ac dignitatis ex hoc studiorum genere rebus ipsorum sit accessurum et olim accesserit. [153] Postremo res omnium et publice et priuatim erunt feliciores, si suo quisque uicino bonum uicinum praestiterit. [154] Vt ad prouerbium redeam, congruit illi quod alibi commemoratum est: "Aliquid mali propter uicinum malum", quod usurpauit Demosthenes in oratione contra Calliclean: g-Ouk g-ehn g-ara, g-andres g-Athehnaioi g-chalepohteron g-ouden g-eh g-geitonos g-ponehrou g-kai g-pleonektou g-tuchein, id est "Non erat quicquam, o Athenienses, perniciosius quam improbum uicinum nec suis contentum esse nactum".