ADAGE 1401 (II, V, 1). Spartam nactus es, hanc orna. g-Hehn g-elaches, g-Spartan g-kosmei, id est Spartam, quam nactus es, orna (siue administra). Admonet adagium, ut quamcunque prouinciam erimus forte nacti, ei nos accommodemus proque huius dignitate nos geramus. M. Tullius ad Atticum lib. quarto, epistola sexta : Reliquum est : g-Spartan g-elaches, g-tautan g-kosmei. Non me hercle possum. Et Philoxeno ignosco, qui reduci in carcerem maluit. Idem ad eundem libro primo : Eam causam, quam mihi dicis obtigisse g-Spartan, non modo nunquam deseram, sed etiam si ab illa deserar, tamen in mea pristina sententia permanebo. Quod a Cicerone refertur, carmen est anapaesticum e tragoedia quapiam : Spartam nactus es, hanc exorna. Theocriti scholiastes indicat allusum ad hoc prouerbium in Hodoeporis : g-Autothi g-moi g-poterisde g-kai g-autothi g-kai g-boukoliasdey. g-Tan g-sautou g-pateohn g-eche g-tas g-dryas, id est Mecum isthic certa, simul isthic pascito tauros Et terram calcans propriam ne desere quercus. Prouerbium igitur ad uarios usus licebit accommodare : Vel cum admonebimus, ut suam quisque personam, quam suscepit, cum decoro tueatur. Episcopus es, ne satrapam agas, sed episcopum. Maritus es, cura, quae mariti sunt officia. Aulicus es, aulicum age. Iudex es, ne iam amicum aut inimicum, sed iudicem agas. Principatus tibi contigit, principis officio fungere. Priuatus es, ut priuatum te gere. Sic propemodum usus est Aristophanes, nam huic inscribitur comoedia, cui titulus g-Thesmophoriazousai : g-Chreh g-gar g-poiehtehn g-andra g-pros g-ta g-drammata g-Ha g-dei g-poiein g-pros g-tauta g-tous g-tropous g-echein, id est Decet poetam accommodari moribus Utcunque ad argumenta, quae tractauerit. Vel cum iubebimus unumquenque sua sorte contentum esse oportere, quaecunque contigit. Quemadmodum enim peritus gubernator in omni tempestate bonum praestat nauclerum, ita uir sapiens in omni fortuna sapienter se gerit. Est ampla res familiaris, sapienter administra. Non est, utere paupertatis commodis. Contigit eruditio, utere ad bene uiuendum. Non contigit, ne macereris : sufficit pietas ad consequendam salutem. Plutarchus in commentario g-Peri g-tehs g-Euthumias admonens, ut suam quisque sortem boni consulat, g-Spartehn, inquit, g-elaches, g-tautehn g-kosmei, id est Sparta tibi obtigit, hanc exorna. In eodem libello monet hoc dictum a Solone proditum. Citatur autem ex Euripide : g-Spartehn g-elaches, g-keinehn g-kosmei, g-Tas g-de g-Mykenas g-hehmeis g)idia, id est Spartam nactus es, hancce guberna, Sors est proprie nostra Mycenae. Videntur esse uerba Agamemnonis ad Menelaum. Quod confine est illi Platonico : g-To g-paron g-eu g-tithesthai, id est Quod praesens est, bene dispone (siue boni consule). Nunc uulgus hominum magis incumbit augendae rei quam bene administrandae, contra quam recte monet Socrates in Theaeteto Platonis : g-Kreitton g-gar g-pou g-smikron g-eu g-eh g-poly g-meh g-hikanohs g-peranai, id est Nam satius est pusillum bene quam multum non, ut oportet, peragere. Hanc igitur sententiam passim in principum aulis insculpi oportuit : g-Spartehn g-elaches, g-tautan g-kosmei. Quorum uix ullum reperias, qui uere cogitet, quid sit principis agere personam, quiue sua ditione contentus non conetur aliquid imperii suis finibus addere. Principis munus est modis omnibus reipublicae commodis prouidere, publicam tueri libertatem, alere pacem, excludere quam minimo suorum exitio maleficia, dare operam, ut sanctos et integros habeat magistratus. Cum igitur harum rerum securus ludit alea, saltat, scortatur, musicatur, uenatur, negotiatur, beruiter : alibi intentus est totus, tum occinendum est adagium : g-Spartan g-elaches, g-tautan g-kosmei. Rursum ubi neglecta, quae contigit, ditione foris agit, alienis inhians imperiis, suos in summum adducit discrimen, suos exhaurit funditus, seque pariter et uniuersam fortunam aleae belli subiicit, ut unum aut alterum oppidulum adiiciat suis finibus, tum suggerendum adagium : Spartam nactus es. Nihil principi pulchrius, quam ut hoc, quicquid est regni, quod fortuna dedit, sua sapientia, uirtute, diligentia reddat ornatius. Contigit oppidulum, imitare Epaminondam : fac ut frigidum illud oppidulum tua opera multo reddas celebrius ac locupletius. Contigit fera et intractabilis natio, da operam ut eam paulatim cicurem et legibus obtemperantem reddas. Contigit regnum parum splendidum, noli uexare finitimos, sed hoc, quod habes, citra alienum detrimentum exorna. Vix unquam feliciter cessit peregrinae ditionis affectatio. Quasdam nationes ingenium ac linguae sonus discreuit, ut Germanos et Hispanos ; quosdam ipsa natura diduxit ut insulares mari, Italos mari simul et Alpium molibus. Nonnullis casus suos terminos dedit. Si quisque, quod nactus sit, nitatur ornare, nimirum ubique florebunt omnia. Et inter amicos, nempe Christianos, omnia erunt omnium communia. Nunc saepenumero fit, ut dum aliena labefactare nitimur, nostra funditus subuertamus et, ut feliciter cedat res, tanto nostrorum ciuium sanguine, tantis sumptibus, tot periculis, tot sudoribus, tot orbitatibus, tot denique nunquam enumerandis malis emimus titulum nescio quem inanem et magni nominis fumum. Xerxes, Cyrus, Alexander Magnus et uixissent diutius, et ueriorem gloriam essent consecuti, si suas ciuitates recte administrare quam alienas armis uexare maluissent. Carolus Burgundionum dux, huius proauus, si uim ingenii, qua pollebat, si magnitudinem animi contulisset ad sua locupletanda potius quam ad expugnanda aliena, nec infelicem mortem oppetisset in bello, et inter laudatissimos principes haberi poterat. Magna pars nostra ditionis id temporis fatali quadam peste tenebatur, stultissima uidelicet, sed omnium perniciosissima dissensione, omnibus in duas factiones diuisis, quarum alteri nomen erat ab hamo, alteri a pisce asello. Pugnabat ciuitas cum ciuitate, uicus cum uico, domus cum domo. Saepe quos idem lectus iungebat, factio diuersa segregabat et fratrem a fratre, ruptis naturae uinculis, distrahebat. Passim latroniciis, iurgiis, caedibus, rapinis feruebant omnia. Et interim bonus ille princeps, perinde quasi haec nihil ad rem pertinerent, procul aliorum oppugnabat moenia. Carolus Galliarum rex, huius nominis octauus, peragrata Italia reuersus est ad suos, sed tanto suo suorumque malo ac periculo, ut poenituerit eius felicitatis. Denique sunt qui affirment eum ad senectutem peruenire potuisse, si Italiam Italis reliquisset. Quid dicam de Philippo, huius Caroli patre ? Adiit Hispanias, non Martis aleam experturus, sed accersitus ad regni partem capessendam ; pacata undique omnia. Et tamen hanc tam felicem peregrinationem quam fleuit patria non ferendis exactionibus expilata ! Ipse magno uitae periculo non semel laborauit. Franciscum Buslidium archiepiscopum Byzontinum amisit, uirum modis omnibus incomparabilem. Sed tamen utcunque rediit, non licuit iis malis ita defungi. Denuo reliquit suos, saeuissima iactatus tempestate delatus est in Angliam, tum temporis non admodum aequam nostratibus. Quid illic acciderit, quid passus fuerit, quid pollicitus, quo pacto dimissus sit, non libet commemorare. Seruiuit necessitati, fateor et ignosco, sed quid erat necesse in eam uenire necessitatem ? Nec iis admonitus malis de repetenda patria cogitauit : Hispaniae reuisendae erant, ubi periret iuuenis ad res maximas natus, nisi ipse sibi suam inuidisset felicitatem. Atque unius hominis mors simul et patriam optimo principe, et Maximilianum unico orbauit filio. Quid dicam de Christianissimo Francorum rege Ludouico, eius nominis duodecimo ? Adortus est Venetos, id temporis, ut uidebatur, inexpugnabiles, unico conflictu tot oppida restituit Romano pontifici Iulio, tot imperatori Maximiliano, tot sibi recepit. Rediit rebus felicissime, sicuti uidebatur, confectis. Verum quantum malorum pelagus hinc exundauit in Gallos ! Qui suo sanguine tot insignes triumphos Iulio pepererant, eiusdem opera maiore sanguinis iactura ex Italiae finibus eiecti, parum hoc : et quo non tandem ignominiae stigmate notati ? Quod ni Iulium mors intercepisset, uidissemus regnum illud totius orbis florentissimum funditus euersum. Quid autem de serenissimo Scotorum rege Iacobo commemorem ? Is uir absolutam felicitatem absolutae laudi adiunxerat, si perpetuo suis se finibus continu isset. Erat ea corporis specie, ut uel procul regem posses agnoscere. Ingenii uis mira, incredibilis rerum omnium cognitio, inuicta animi magnitudo, uere regia pectoris sublimitas, summa comitas, effusissima liberalitas. Denique nulla uirtus erat, quae magnum deceret principem, in qua ille non sic excelleret, ut inimicorum quoque suffragio laudaretur. Contigerat uxor Margareta, serenissimi Anglorum regis Henrici octaui soror, ea forma, ea prudentia, ea in maritum charitate, ut non aliam a superis optare potuisset. Regnum Scotiae, quod multis et opibus, et celebritate incolarum, et splendore fertur cedere, sic suis uirtutibus illustrarat, sic auxerat, sic ornarat, ut ueram egregii principis laudem meruerit, si intra hoc gloriae suae stadium constitisset. Sed o nunquam felicem regno, raro principi, regis discessum ! Dum nimium amico in Gallorum regem animo, quo Britanniae regem magnis rerum minis Gallias impetentem auerteret et ad insulae suae defensionem reuocaret, egressus regni sui fines Anglos bello lacessit, quid multis ? Fortiter quidem, sed infeliciter periit, non tam sibi quam regno. Periit adhuc aeuo uigens. Diu Scotia tanto principe, diu Margareta tali marito, diu filius (nam filium ex ea sustulerat) tali patre frui potuisset atque ipse uicissim et his omnibus, et sua gloria, nisi sibi uitam inuidisset. Caesus est una cum fortissimo patre filius, et filius eo patre dignissimus, Alexander archiepiscopus titulo diui Andreae, iuuenis quidem uiginti ferme natus annos, sed in quo nullam consummati uiri laudem desiderares. Mira formae gratia, mira dignitas, heroica proceritas, ingenium placidissimum quidem illud, sed tamen ad cognitionem omnium disciplinarum acerrimum. Nam mihi fuit cum eo quondam in urbe Senensi domestica consuetudo, quo tempore a nobis in rhetorum praeceptis Graecanicisque litteris exercebatur. Deum immortalem, quam uelox, quam felix, quam ad quiduis sequax ingenium, quam multa simul complecti poterat ! Eodem tempore discebat iureconsultorum litteras, nec eas admodum gratas ob admixtam barbariem et odiosam interpretum uerbositatem. Audiebat dicendi praecepta et praescripto themate declamabat, pariter et calamum exercens, et linguam. Discebat Graece et quotidie, quod traditum fuerat, stato reddebat tempore. Horis pomeridianis musicis operam dabat : monochordiis, tibiis, testudini. Modulabatur et uoce nonnunquam. Ne ipsum quidem conuiuii tempus studiorum uacabat fructu : sacrificus perpetuo salutarem aliquem librum recitabat, puta decreta pontificum aut diuum Hieronymum, aut Ambrosium, nec unquam recitantis uox interrumpebatur, nisi si quid alteruter doctorum, inter quos medius accumbebat, admonuisset aut ipse parum assequens, quod legebatur, sciscitatus esset aliquid. Rursum a conuiuio fabulae, sed breues, et hae quoque litteris conditae. Proinde nulla omnino uitae pars uacabat studio, nisi quae rei diuinae somnoque daretur. Nam etiamsi quid superfuisset temporis, quod tam uariis studiorum uicibus non suppetebat, tamen si quid forte supererat, id historicorum lectioni dabat. Nam hac cognitione praecipue capiebatur. His itaque rebus factum est, ut adolescentulus uix dum decimumoctauum egressus annum tantum in omni litterarum genere consecutus fuerit, quantum in quouis uiro iure mireris. Nec illud in hoc usu uenit, quod fere solet in aliis, ut ad litteras felix, ad bonos mores minus esset appositus. Verecundi mores erant, sic tamen, ut miram agnosceres prudentiam. Animus sublimis et a sordidis istis affectibus procul semotus, sed ita, ut nihil adesset ferocitatis, nihil fastidii. Nihil non sentiebat, permulta dissimulabat, nec unquam ad iracundiam poterat incitari : tanta erat naturae lenitas animique moderatio. Salibus impendio delectabatur, sed eruditis ac minime dentatis, hoc est non nigro Momi, sed candido Mercurii sale tinctis. Si quid turbae domi natum fuisset inter famulos, mirum quanta dexteritate quantoque candore solitus sit componere. Denique religionis erat et pietatis plurimum, superstitionis nihil. In summa nemo fuit dignior, qui ex rege, et ex illo rege nasceretur. Utinam autem in parentem pietas, quam fuit admirabilis, tam fuisset et felix. Comitatus est in bellum, ne usquam patri deesset. Quaeso, quid tibi cum Mauorte, omnium poeticorum deorum stupidissimo, qui Musis, imo qui Christo eras initiatus ? Quid isti formae, quid isti aetati, quid naturae tam miti, quid ingenio tam candido cum taratantaris, bombardis et ferro ? Denique quid erudito cum acie ? Quid episcopo cum armis ? Imposuit nimirum tibi immodica quaedam in parentem pietas dumque nimium fortiter amas patrem, infeliciter cum patre caesus occubuisti. Tot naturae dotes, tot uirtutes, tot eximias spes unica pugnae procella absorbuit. Periit et nostrarum rerum nonnihil: nempe quod in erudiendo te sumpsimus operae quodque mea partum industria mihi te uindico. At quantus felicitatis cumulus, nisi genius aliquis malus regem huc impulisset, ut regni sui limites egressus in alienis agris cum ferocissima gente Martem experiri uellet. Utinam, quod praeclare coeperat, perficere maluisset, hoc est g-Spartehn, g-hehn g-elache, g-kosmein. Regibus proprius ac pulcherrimus laudum campus intra regni fines est. In apum gente caeterae quidem huc et illuc uolatu diuagantur, solus rex, ut aculeo caret, ita pro portione corporis alas habet multo minores, ut ad uolatum parum sit idoneus. Veteres ita Venerem fingebant, ut pedibus testudinem premeret, id innuentes, matremfamilias ab aedibus nusquam oportere discedere, quippe cuius omne officium intra domesticos parietes contineatur. Atqui multo magis ad rem pertinebat principem hoc admoneri symbolo, qui si quid peccat, non unius familiae, sed orbis totius malo peccat. An parum est domi negotiorum, ut foris sint accersenda ? Tanta est ubique scelerum sentina, tot sacrilegia, tot latrocinia, tot oppressions, tot iniuriae, tot contumeliae, tot magistratuum corruptelae, tot leges aut a tyrannis institutae, aut in tyrannidis ministerium detortae, ut illa minutiora ne dicam : neglectas oppidorum uias, collabentes aedes sacras, incuratas fluminum ripas. His ita mederi, ut in remedium quam minimum de sanguine tuorum impendas, ut respublica beneficium sentiat, non sentiat impendium, an non egregium principis munus et immortali laude dignum ? Quod si cupis omnino gloriae tuae pomeria ultra ditionis tuae fines extendere, fac, ut, qui finitimi sunt, magnitudinem tuam benefactis, non malefactis, experiantur. Exuris uillas, proteris segetes, demoliris urbes, abigis pecora, trucidas homines atque ita denique te magnum declaras. Bellum certamen, si id cum latrone suscepisses ! Hesiodus scripsit malum uicinum magnam esse noxam, contra, bonum ingens esse commodum. Hoc in te probent finitimi tui : fac ita te mirentur magnum, ut ament benignum. Verum satis iam dolori nostro, satis datum discipuli memoriae. Superest, ut ad prouerbiorum recensionem redeamus.