[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] EPISTOLA PRIMA. SENATORI EPISCOPO ENNODIUS. Prima res est sancto conueniens sine dubitatione proposito, sponte pro iustitia facere, quidquid alii solent moniti exhibere: sed honestati proxima uel secunda, rectis suggestionibus non grauari. In qua parte et si principem locum non possidet qui monetur, habet tamen Dei gratiam, quod ueritatis insinuationibus non repugnat. Causam ergo praefationis insinuo, ne et ego utilitatem meam differre uidear prolixitate sermonum. Dudum per me suppliciter postulaui, ut de mancipiis quae de casa mea a uestris solicitata constabat, unum mihi quod remanserat, redderetur. Dedistis precibus meis sancta promissione responsum, ut etiam si uobis puer ipse iure competeret, uos tamen gratiam commodis anteferre. Regresso me de Rauenna (quod dictu nefas est) pro peccatis meis effectum sacerdotalis diffinitio habere non potuit. Ascribo meritis meis, quod cuius ore damnatur mendacium, statuta uiolauit. Ecce iterum me ad conscientiam uestram refero: ecce, quod filium decet, exhibeo, ut per sublimem et magnificum uirum domnum Victorem ad humilitatem conferam, quidquid mihi poterat legum saecularium auctoritate praestari. Videte si reus sum, qui elegi uirum antistitum moribus congruentem: qui uel contra aequitatem repugnantium indomita posset corda mollire. Effectum mihi negotii iam promisi, qui legati meritum comprobaui. Prouidete, si religionem deceat, si a pontifice dignum sit, illum qui potest cautibus imperare, contemni. Duo sunt quae mecum faciunt, negotii sinceritas, et genus supplicantis: quidquid contra hoc obstiterit, bonorum sententiam mox meretur. [3,2] EPISTOLA II. EUGENETI ENNODIUS. Quamuis commercia litterarum magis sunt laetitiae quam moeroris; nec secretum pectoris aut amicitiae diligentiam bene in lucem digerat clauda recenti confusione elocutio; uidero tamen, utrum dispendium caritati inferat sermo rarior; monstrat tamen, si nullus prorogetur, infantiam: testem diuinitas gratiae linguae dedit officium. Sed dicas, mi domine, haec aliena esse ab eo quem nouerim maximis doloribus occupatum: pressum pectus angoribus, ad amoris uerba non erigi: nec quidquam delenificum lamenta sentire: res quae mentem premit, repudiat quod oblectat auditum: qui maior animae fuit portio frater in superis, hanc transtulit ad sepulcra: quid exigendum ab illo sit, cuius dimidium salutis busta clauserunt? in summis afflictionibus quaeri non posse uocem, gemitibus subiugatam: lacrymarum tempore dicatur importuna narratio. Respondebo, quod par quoque meum pectus acerbi casus moeror intrauerit: nec diuidi me posse ab eius tristitia, quem mihi pro uoluntatum similitudine nonnunquam laeta iunxerunt. Ostendo tamen saepe grauioris mali in luctibus indicem fuisse sermonem, et intercepta taciturnitatis remedia proditore colloquio. Dicam, qui lamentationi suae paginas denegat, in una aetate uult perire quod deflet: non meretur recordatio fratris et docti, ut nobiscum quid de ipso senserimus, occumbat: a feriato ore in planctibus parcus est animus: amati commemoratio quae mandatur tabellis, uiscera carorum aculeis uiolenter irrumpit: nunquam patitur obitum ueterascere relatio funeris digesta per litteras. Hoc studio magnitudinem tuam flens consolator appello, ut uicarii sermonis beneficio, et promissus sub inuocatione Dei inter nos nutriatur affectus, et persona facundiae quae meritis suis occasum non patitur, nostra quoque confabulatione reuiuiscat. [3,3] EPISTOLA III. DOMNO SUO FAUSTO ENNODIUS. Cum scribendi occasio, et domestica et amica suppeditet, quare a paginis temperem, tanquam indigus perlatoris: maxime cum sedulitas litterarum responsa mihi soleat saepe praestare? Huic se studio comitem dedit honorabilis uiri, ueneratoris uestri fratris Constantii postulatio, qui industriam suam qua apud uos Domnus, ut efficacem decet, innotuit, meis desiderat beneficiis subiugare. Transcribit enim ad aliena iura sudorem suum, qui debere uult commendatitiis quod meretur. Dedi tamen manus precibus, et pro eius desiderio sub occasione exhibendae humilitatis scripta prorogaui, Deum rogans, ut sub omni celeritate nuntius me uestrae ualetudinis et prosperitatis attollat. Nominatum tamen pro mei consideratione magnitudo uestra gemino, si indignus precator non sum, fauore comitetur. [3,4] EPISTOLA IV. ENNODIUS ABBATI STEPHANO. Litterarum uestrarum quam dulce negotium est, quod mihi spiritale munus exhibuit! quam uotiua perlatorum necessitas, quae remedii sui studio desideriis medetur alienis! Confiteor, nisi repugnaret proposito, inimica pene ad turbandam aliquorum securitatem uota conciperem. Ecce praestant aduersa, quod secunda non tribuunt. Sanctorum litteras tranquillis rebus unde peccator acciperem, quas nunquam meritorum meorum nitor exegit? Ecce quantum mihi contulerunt suffragium, qui a uobis obtinuisse se confitentur. Diuinam aestimo prouidentiam illa tribuere: multum iam credo, quod de malae conuersationis fasce deposui. Proximus est innocentiae, qui sanctorum meretur colloquia. Quare dum me saecularis licentia immunda possedit, nunquam tanti uiri apices merui: post etiam per longa interualla, nunquam huiusmodi bona suscepi. Deus magne, quam dignitatem seruientibus tibi tribuis, ut quos respicere coeperis, etiam amicis tuis reddas acceptos! Vere semper uos singulari cultura suspexi: semper uenerandis moribus grauata peccatis colla submisi. Ecce iam quasi aequalis appellor: erexit me diu custodita subiectio. Foue me ergo orationibus tuis: ostendis enim paginis, fragile a uobis non exhiberi patrocinium. Nam et isti suscepti sunt, qui mihi bona de quibus gestio, contulerunt. Ad rem redeo. Perditus ille clericus expauit causam dicere apud episcopum, postquam defendi a me uidit eos quibus meum deputastis obsequium. Suggero, si iubetis, et unus de ipsis Rauennam ambulet cum uestris ad filium uestrum domnum Faustum commendatitiis, ne in praeiudicio ipsorum uenalis iudicium qui Mediolani exuberat, sententia depromatur. [3,5] EPISTOLA V. ENNODIUS MAXIMO. Grandes hiatus paterer litterarum uestrarum eleuatus alloquio, si non mei conscius imperitiam pudore comprimerem, et iudicii lancem tenerem, etiam cum laudor immeritus. Vos dignatio censurae fecit immemores: me propositum intra uerecundum degere penetrale compellit: uos scripta mea tanquam amantes attollitis: me necesse est illos metuere, qui rancido despicientes cuncta neglectu, etiam edecimata condemnat. Ago tamen gratias quod apud domnum Patricium talem me iudicare scribitis, qualem uestro testimonio reddidistis. Insinuationi ergo amor debetur iste, non paginae, quam scaber stylus sine eloquentiae dote signauit. Salutationem tamen magnitudini uestrae dignam referens, Deo gratias ago, quod uotiuis uos auctos successibus reduxit ad propria, quos mens mea pro connexi ne caritatis nunquam sentit absentes. [3,6] EPISTOLA VI. ENNODIUS LAURENTIO. Dandae sunt manus amoris imperio: uinctum me tenet affectio: cui uerba concessi, ut quod ad salue debitum pertinet non tacerem. Domestici perlatoris occasio mihi perire non potuit, nisi ad diligentiae testimonium scripta transmitterem. Salutans ergo reuerentia debita, precor ut uicario me releuetis affatu; quia promitto mihi litterarum prorogatione responsum. [3,7] EPISTOLA VII. ENNODIUS ADEODATO PRESBYTERO. Quis uestrae affectionis immemor, nisi qui est inhumanus, existat? quis totius religionis personae apud Deum nolit habere suffragium? Ego maxime, qui et grauibus peccatorum sarcinis premor, et uestram gratiam obtinui: quae res mihi absolutionem integram pollicetur. Salutans ergo ueneranter et debite, spero, ut pro me per omnia sanctorum loca uota facias: quae consecutus, Dei beneficia sine mora dissoluam; quia compertum mihi est, quod mereris audiri. [3,8] EPISTOLA VIII. ENNODIUS AVIENO. Si offensa praestat, ut magnitudinis tuae scripta geminentur, quam uellem saepe illa sereni pectoris tui tranquilla turbari? et nisi aduersaretur proposito, causas indignationis ingererem: quando quod amor non meretur obtinui per culpas. Ego tamen errore uacare me nuntio in ea causa in qua, dum accusatis negligentiam, praemium contulistis. Puerum turbatus direxi, per quem nihil aliud, quam quod opus esset ostendi. Libero pectore lingua uacat officiis: mens confusa gratiam salutationis abiurat. Ecce Deo in utroque gratias, quia nec ego reus sum, et uos me reum esse credidistis. Beneficium mihi commotio uestra contulit, quod uix dedisset affectio. Ego quid tibi debeam, explicare non possum: pauper est caritas in cuius narratione sermo non deficit. Domine mi, salutem debitam dicens, Deum rogo, ut quolibet animo gesseris, semper scribas. [3,9] EPISTOLA IX. ENNODIUS MARCELLIANO. Scio magnitudinem tuam grandibus Dei beneficiis abundare, et promissam circa amicos seruare constantiam. Nescit animus uester incerta polliceri, amorem sine aliqua immutatione custodiens: et ideo securum me post Deum uestris trado et commendo manibus, et Dei beneficia in quibuscunque negotiis per uos mihi euenire non ambigo. Domine, ut supra, salutationis honorificentiam soluens, rogo, ut frequenti me epistolarum uestrarum releuetis alloquio: quia summum mihi a Deo munus conceditur, si de uestra meruero sospitate gaudere: quia fides et integritas omnibus qui Deum timent, facit acceptos. [3,10] EPISTOLA X. ENNODIUS LUMINOSO. Posset amicitiarum religio, et adultae inter nos planta gratiae nulla discretarum sentire damna regionum, si quod negatur aspectui, pensaretur alloquiis: et pigro corporum onere diuisi, per illam quam e coelo sumpsimus partem, animis iungeremur. Index merae affectionis uoto pectorum lingua signaret, si ad desiderii copiam militaret oris officium, et penetrale mentis resignatum teneretur in litteris. Tunc nullo caritas neglectu ueterasceret: tunc diligenti mutuae deuinctionis usu polita fulgeret, nec scabro memoria uestri torpore laederetur. Sed quid faciam quod mihi meritorum meorum nebulae serenitatem bene amantis obducunt, et obliuionem mei peccata mea conciliant? Facessat a proposito meo, imitari quod factum doleo, et per silentium sumere de uestra taciturnitate uindictam. Geminis ergo stimulis uerba concessi. Negare non potui commercium epistolare, quod et causa poposcit et gratia. Scitis optime quae a uobis, et per me, et ore proprio sanctus pater uester domnus episcopus postulauit, ut expensa quae pro necessitatibus domni papae Rauennae facta est, redhibitione pensaretur. Certis enim potentibus quorum nomina tutum non est scripto signari, nouit Dominus, quia plus quam quadringentos auri solidos erogauit. Hos me fidem dicente concessit: frons mea apud ipsum libera esse non potest, donec per uos, sicut confido, pollicitatio compleatur. Idcirco direxi praesentium perlatorem, hominem religionis et fidei, ut ab hac me quam praefatus sum, conuentione et iniuria subleuetis. Unde salutationis honorem tota humilitate persoluens, rogo, per illum contestans qui communia circa sanctum papam uota respexit, ut ordinetis qualiter ab huiusmodi inquietudine releuer. Tamen, si uerecundum esse non creditis, indicate, et de propria facultate restituo, quidquid me spondente a sancto episcopo constat expensum: quia litteras sancti papae habeo, quibus iussit, quidquid opus esset fieri, cum mea debere securitate compleri. Si mereor laborare, uestrae erit prouisionis expendere. [3,11] EPISTOLA XI. ENNODIUS SENARIO. Si diligentiae memoria circa personam meam animus uester non exueretur, si reuerti eum ad iudicium sublimitas tua non cogeret post fauorem, frequentia scripta prorogares. Sed quid faciam, quia non ualidis radicibus nititur amor indebitus, et cito ad examen reducitur, quidquid gratiae aura subripuit? Me solum noui prius debuisse diligi quam probari: hunc tantum fructum de caritate possedi quem incognitus prouisione subtraxi. Sed uos conuenerat non cito ab eo cui imposuistis amici nomen, abscedere; ne non semper ad meam culpam redeat, quod promissa mihi non tenetur affectio. Solet enim esse ignara districtionis deuincti conscientia, et opus est ut perpetuo teneat quidquid semel fidum pectus acceperit. Salutem ergo debitam dicens, spero, ut despicientes rancida potentum fastidia, honorem uestrum, et quam Deus tribuit possibilitatem, humilitatis fascibus sublimetis. Cuius rei fidem interpres animorum lingua confirmet, et testimonium fidele mentibus deferat caritas monstrata per litteras. [3,12] EPISTOLA XII. ENNODIUS ABBATI STEPHANO. Geminantur Dei dona sperantibus, et duplici exuberat superna gratia beneficio. Largis meatibus coelestium munerum unda procurrit: transeunt haurientis ambitum, quae a Christo ueniunt fluenta donorum. Sola uena est quae maciem nescit et defectus abiurat, tantum cursibus suis suggerens, quantum meretur pectus sitientis accipere. Cui aduertite quid occultus sapor infundat, quando ardorem lympha conciliat, et siccitatem labiis aestuante animo irriguitas uiui fluminis gignit. Talis est uestrarum ratio litterarum: quae quantam afferunt desideriis satietatem, tanta pariunt et augmenta: quarum profunditas et bibitur et optatur: et ita puro ditant gurgite, ut occulto ab eis uiscera suffundantur incendio. In quibus cognatas uideo flammas, et pocula, et diuersitatem naturae in peregrinam coisse concordiam. Domine mi, longum terris, Deo nostro tribuente, uitae beatissimae exemplum praesta, et per religionis sanctae philosophiam non in hac uita tantum sperandum esse, contemptu saeculi praesentis ostende. [3,13] EPISTOLA XIII. ENNODIUS APOLLINARI. Quantum cura mea, quae affectui uestro per necessitudinem militat, in dies suggerit, nulla commeantium essent damna contemptus, nisi ad unicum illud solamen absentium quod in litteris inuenit prouidentia superna, concurrerent. Sed quid faciam, quando tanta est uenientium confusio, ut nescias qui potissimum deligendus sit, cui reddenda sanctae conscientiae uestrae possent scripta committi? Trahunt enim in occasionem compendii sui uiliores, quidquid nos praestamus affectui; et graue est, ut seruiat cupiditati quod exigit uis amoris. Idcirco animum usque ad domestici perlatoris opportunitatem ab scriptione suspendi: ne diligentiae ratio sparsa per immeritos perlatores aliena importunitate ranciscat, et ad me culpa redeat quae a me non sumpsit exordium. Necessitatem ergo procurati silentii breuiter explicans, ad usum me paginalem conuerto, per quod magnitudinis uestrae mihi praesentiam secretis animorum itineribus exspectata per paginas uerba concedunt. Vale ergo, mi domine, et illa quam debes generi, serenitate frequentibus amantem foue colloquiis: quia nullum est tam uenerabile munus sollicito, quam si saepe uos agnoscam uestram nuntiare, meam quaerere sospitatem. [3,14] EPISTOLA XIV. ENNODIUS PROMOTO. Frequentia et necessitudini et amori exhiberet colloquia pectus obnoxium, nisi desideriis remedia subduceret discretarum consideratio sine medela terrarum. Quidquid enim caritate iunctum est quidquid sanguinis catena sociatur, hoc distractum uix respirat per interualla regionum. Quae enim possit habere subsidia, cui frequens denegatur copia et paginalis alloquii! muta inter absentes diligentia quo teste pandatur? Aut enim opportunitas commeantium exspectata subtrahitur, aut inueniuntur tales, quibus non possint reddenda caris scripta committi. Vix tamen usque ad domesticum perlatorem diu anxia uota suspendi: per quem honorem salutati exhibens, optata uobis patefaciam meae prosperitatis indicia, et litterarum mihi spondeam promulgatione responsum, quibus, si in portu est sanitas uestra, amplectendis reseretur affatibus. [3,15] EPISTOLA XV. ENNODIUS EUPREPIAE. Rarum est ut necessitati amor fultus necessitudine colla submittat: uix contingit ut seruiat qui imperator est: semper et suo iure dominatus affectus. Quo unquam regium diligentia nomen impeditur obstaculo? cui libera caritas mancipatur obsequio? Excusationem de aliquo timore non adhibet, nisi qui animum deuinctionis abiecit. Mens quae pietate militat, etsi sint dura principum iussa, non metuit. Nulla sunt tam barbara iussa populorum, quae non reddi filio debita materna patiantur: quidquid in orbe genitum est, ab humanitate non discrepat: quidquid in mundana luce gignitur, fructus uteri requirit et seminis: sola nobis cum cunctis animalibus causa et sollicitudo communis est. Cuius aestimabitur esse mens illa feritatis, quae erga curam sobolis posterior ab irrationabilibus inuenitur? Germanitatem tuam respicit praefata concinnatio. Tu unici oblita pignoris, et miserationem orbati, bet felicitatem eius cui mater superest, abstulisti. Vere fateor sub libertate propositi, modo maxime quando ei a te et colloquia denegantur, pace Deo propitio inter regionum nostrarum dominos omni radice solidata, tigridem te immanitate superasse. Quando inueniri potuit, aut quod plus amare possis a filio, aut propter filium quod timere? facultatum cura debuit posthaberi: quia nunquam bene haereditas quaesita est haerede contempto. Ecce dico, ni Deus per sollicitudinem meam serui sui maliuolis obstitisset, omnis generis tui fuerat planta succisa. Leaenae catulos tutis siluarum aut eremi commendant penetralibus, ne partus earum praeda sit hominum. Dicas forsitan, quod haec exprobratio grauiter me ferre impactam de adolescente sarcinam monstret. Nouit Deus hoc solum me acerbe perpeti, quod et praesentia tua careo, et totius te per silentium immemorem affectionis esse cognosco. Beneficio tamen Dei paterna puero nostro non derogatur instantia. Imbuendus liberalibus disciplinis limen nobilitatis ingressus est. Ipsam quoque ad te dictionem qua commendatus est, destinaui: in qua non eloquentiam, sed uota cognoscas. Vale ergo, mi domina, et si fieri potest, nostris te cum Dei ordinatione redde conspectibus. [3,16] EPISTOLA XVI. ENNODIUS LACONIO. Diu est quod animus meus illa qua solebat releuari, exspectatione torquetur. In longum traxistis silentia, nulla necessitate compulsi. Non fui huius imitator negligentiae, ut mea ego scripta prorogarem: sed ad dies conticui, superuenturi spe illusus alloquii. Nunc tamen uicit deliberationem meam iam matura amplitudinis uestrae taciturnitas. Debet euelli silentium, quod duriter in quadam radice conualuit. Geminis ergo prospiciunt scripta nostra compendiis: et perlatorem Benenatum hominem propter fugaces suos uenientem commendo, et desideriorum bona non differo. Ergo uale, mi domine, et pro uoto tuo circa me geri prospera cognoscens, paribus me attolle sermonibus: quatinus et perlator de beneficio gaudeat, et ego subleuer de responso. [3,17] EPISTOLA XVII. ENNODIUS STEPHANO EPISCOPO. Postquam meritis uestris dignitas uestra restituta est, et honor quem exigit uita, collatus, nulla beatitudinis uestrae pro peccatis meis scripta suscepi. Aliena est a proposito uel a moribus uestris circa supplices, quae in me seruatur obliuio. Temeritatem meam pontificalis non accuset auctoritas: uix est, ut diligentia quid iuris possit habere respiciat. Nunquam se metitur, quem stimulat caritatis imperium. Additur quod perlatori praesentium obuias manus adhibere non potui, nisi ut Benenatum, hominem Gallias pro certis negotiis expetentem, ad coronae uestrae notitiam mei perducerem sermonis officio: quem tota humilitate commendans, rogo ut per eum uicariis releuari procurer alloquiis. Domine mi, salutationis seruitutem tota deuotione persoluens spero principe loco, ut precum uestrarum serenitas meae quoque mentionem non omittat facere, cum diuinitati supplicat sine intermissione, personae. [3,18] EPISTOLA XVIII. ENNODIUS EULALIO EPISCOPO. Ad quantum me fastigium perduxerit donum spiritalis alloquii, angustia testaretur, si sermone ualeret ambiri. Ad quod enarrandum idonea non est mentis exilitas, nec sufficit oris egestas. Vos enim mei memores exstitisse quid aliud computabo, quam peccata superari? Memoria uestri omne quod actuum obscenitas potuit ministrare, iam depulit, et per sudum respicere supernum munus indulsit. Domine mi, salutationis obsequia decenter impertiens, Deum rogo, ut circa paruitatem meam illa anima in qua omne quod Deus mandat, exuberat, dignationem pollicitam sine aliqua procuret imminutione seruare. Quam rem ex arbitrio mihi contingere, frequentium declarate testimonio litterarum. [3,19] EPISTOLA XIX. ENNODIUS FAUSTO. Deo gratias, qui iuxta desideria, ne aliquando ab scriptione temperem, negotiosa facit esse colloquia: potest enim et utilitati prodesse, quod exigit ius amoris. Proinde, domine, indicia meae ualetudinis faciens, fugacem puerum uestrum, Germanum uocabulo, qui ante triennium lapsus est, me suspicor inuenisse; de quo indiculum destinaui: qui si uere uester est, mature sequenda cognoscam. [3,20] EPISTOLA XX. FAUSTO ENNODIUS. Multiplicibus ueneratoris uestri affinis mei, Iuliani negotium Marcellini laborat insidiis: qui ad querelam tantummodo paratus, de iudicii integritate diffidit: uitat quae optat examina. Nam postquam nescio quod praeceptum ad Geuicam exhibuisse perhibetur, praedictus supplex uester ad Mediolanensis fori audientiam mox concurrit, et per triginta aut quadraginta dies praesentiam suam publico, sicut oportebat, ingessit iudicis. Contestatus est ipsum Geuicam, qui ordinatus asserebatur impulsor: ut susceptum suum ad iudicia destinaret, admonuit. Domnum quoque Trasemundum, sicut ex litteris ipsius poteritis agnoscere, fecit scire. Sed nihil apud eum profuit, cui solae latebrae in causa misera possunt esse remedio. Pro quo rogo, quanquam apud uos precibus opus non est, ubicunque ueritas innotescit, quia omnia huius rei instrumenta transmisit, ut ordinatione uestra ab huiusmodi molestiis efficiatur alienus. Domine, salutationis obsequia deferens spero, ut a praedicto inquietudinem remoueri, qua soletis cura faciatis, et meam sollicitudinem de prosperitatis uestrae statu litteris subleuetis. [3,21] EPISTOLA XXI. ENNODIUS FAUSTO. Paucis asserendus est, quem et notitia senior, et opinionis bonae lingua commendat: non indiget prolixitate sermonum, qui suis apud magnitudinem uestram dotibus adiuuatur. Sublimem uirum Vitalem loquitur praefata concinnatio, quem os uestrum fecit sacri consortio gaudere collegii. Ergo extraneis munietur epistolis, qui orationis uestrae beneficio curiam non peregrinus ingreditur? et cui reserastis libertatis penetralia, illi pectoris arcana claudentur? Ego autem gaudeo scriptione multiplici: qui etsi parum tribuam perlatori, nulla proprii desiderii damna sustineo. Domine, salutationem restituens, quam debeo, precor, ut et circa praefatum gratia se culminis uestri propius manifestet, et mihi prospiciat restitutione alloquii. [3,22] EPISTOLA XXII. ENNODIUS FAUSTO. Illudit mihi spes, quae exigit frequentiam litterarum. Hac enim fretus, inefficacibus animum pasco colloquiis. Diu est, quod sine intermissione scripta prorogans, silentium quod expugnatum esse credidi, confirmatur. Sed quid faciam, quando uix ad consilium reducitur pio amore pectus obsessum? putat remedia et quae comperit nihil iuuisse. Salutati ergo obsequium reuerentia exhibens consueta, commendo praesentium perlatorem ipsum Constantinum, cui suffragium honestas et pudor est: cui quamuis plura per affectum debeam, maiora tamen coactus soluo per iudicium. [3,23] EPISTOLA XXIII. ENNODIUS MARCELLIANO. Apud amantes et honore pollentes beneficiorum affectus in promptu est: nec illa preces, cui praestandi mos est, tarditate depretiat. Virgilius sublimis uir, tam sanguine quam honestate praecipuus, imponi sibi ab illustri uiro sacrarum comite Rauennam excurrendi necessitatem plurimum deflet: cuius si hoc haberent desideria, obuias manus aetas afferret. Qui apud uos me precatore utitur, ut ab eo huiusmodi sarcina fiat aliena: relationibus frequenter, quid egerit instructam praedicti suggerit potestatem. Domine, honorem salutandi exhibens precor, ut consideratione mei in testimonium diligentiae postulatis detur effectus. [3,24] EPISTOLA XXIV. ENNODIUS MASCATORI. Nouo me genio infucata pectoris uestri ornauit diligentia: eliciti utor styli testimonio, qui doctis supra inscitiam garrulitate displiceo. Coactus sermo pretium quod non habet ex eloquentia, ab impacta necessitate subripui. Nunquam fuit digna ultione contumelia, quam iussus exhibuit. Nemo obedientem iuste condemnat: sibi debet illatas iniurias de eloquio rusticante, qui prouocat imperitum. Supercilium est, celsioribus non parere: maius, si quae noueris descendisse ab obsequente, despicias. Improbi desiderii putatur assertio, non amare quod exigit. Astipulatur iudicio suo, qui censuram de obtemperante suspendit. Male pertinax districtio est, quae meritum in parente considerat. Pudorem ab statione non expulit, qui quod loquitur debet imperio. Itaque in nobis quod sordet eloquentia, commendatur obsequiis. Vos uideritis quale sit quod iussistis offerri: ego uos sine frontis meae dispendio meruisse aestimo quod desiderastis accipere. Taceo inter ista quae principe fuerant loco narranda; ecclesiasticam humilitatem, quod placere poterat, abiurasse; orationum pompam, qui orationem diligit, non secutum: propositi consideratione et illud me fugere quod ducit ad gloriam: quasi uitium declinare quidquid attollit: culpam putare, quod erigit aut sublimat: perdere iustae laudationis meritum fauoris affectu. Excusationem ueritatis coloratam peniculo non praetendam: dum replico, quod illud, quidquid studiorum dederat cura liberalium, iam reliqui: quod alueo quondam copiosi fluminis uix arentis gutta fundatur eloquii. Taceo, quod linguam quam usus mobilem fecerat, alter usus hebetauit: esse pro facundia silentium, abiectionem a nobis diligi pro cothurno. Ad illud redeo: quia mihi non licuit intra uerecundum penetrale delitescere, nec debilitatem ingenii tegere taciturnitatis indumento; hoc ad defensionem integram, quod praetuli, computabo. Sed amore prouocatus epistolares terminos inconsiderata loquacitate transcendi. Vale, mi domine: cui honorem exhibens salutantis, probabo quid de epistola mea sentias, aut taciturnitate aut scriptione multiplici. [3,25] EPISTOLA XXV. ENNODIUS EUGENETI. In statione apud uos non esse gratiam potest, qui fide claudus est, aestimare: uolo tamen ad diligentiae testimonium prorogari frequentiam litterarum: ne animus de amantis prosperitate sollicitus, dum salus in ualetudine est, suspicionibus uentiletur. Ecce habes, mi domine, unde serenitatem pectoris mei ex desiderii proditione cognoscas. Adesto partibus tuis, et sicut me impetrati muneris praerogatiua sublimat, ita uos exhibiti gratia sermonis attollat. Ergo salutem debendam restituens, precor ut quid promoueat in me desiderium tuum, sub cuiuscunque significationis nube dilucides. Vale. [3,26] EPISTOLA XXVI. ENNODIUS AVIENO. Adest magnitudo tua partibus suis, et asseruit splendorem sanguinis testimonio puritatis. Caritatem nesciunt pia corda deserere; religiosam diligentiam mens generosa custodit. Gemina ergo luce fulgentia scripta suscepi, dum quod pectus sanctum reperit, dextera serena signauit. Deum precor, ut piam in uobis indolem, si Romam diligit, sub perennitate conseruet; et huiusmodi circa me studia sub ea qua promisistis cura multiplicet. [3,27] EPISTOLA XXVII. ENNODIUS AVIENO. Nescio utrum magnitudini uestrae grata sint crebra colloquia: ego tamen semper quod exspecto ab amantibus, exhibebo. Patior aliis aliud esse propositum: mihi meo uiuendum est more, ut amoris plenitudo reseretur claue sermonis. Ego in affectione cariosam subrepere taciturnitatem usu fugiente non perfero. Nunc si culmini tuo par cura est, monstretur assiduitate colloquii: patescat frequentia litterarum. Sin aliis hactenus praeoccupatus studiis, in meam modo concesseris diligentia imperante sententiam; quantum de tuo iure submiseris, tantum de meis obsequiis possidebis. Ergo uale, mi domine, et munusculum suscipe, non uilitate sui, sed taxatum pretio destinantis. [3,28] EPISTOLA XXVIII. ENNODIUS EUPREPIAE. Quamuis caritatis uestrae paginam solemnibus tantum muniis accepissem obsecutam, nec affectui, nec necessitudini congruentem: res tamen postulauit, me uicariis per styli similitudinem peregrinante diligentia respondere colloquiis: ne subtracti sermonis officium non uestram mihi innotuisse astutiam, sed nostram reuelaret infantiam. Nolo, soror Euprepia, quidquam de prouinciarum malis, uel sicut dixisti, hominum immissione causeris. Quocunque abscesseris, quantum res docet, mentem male credulam non omittis: uitia nostra regionum mutatione non fugimus. Circa propinquos tibi fuit tale propositum, ut nec benefacta ipsorum iusta interpretatione pensares; nec excessus debita tantum reprehensione corriperes. Sed quid opus est doloris epistolam fieri longiorem? ingenium uestrum nulla eloquii poterit mutare affluentia. Quod restat, uale, mi domina, et prout expedit, ordinem uitae animique compone. Me tamen Lupicino noueris, non quod tibi debeo, sed quod animae meae conueniat, impensurum; quia sola est, quae maiorem a Deo retributionem meretur, affectio, cum nullis hominum dotibus prouocata concreditur. [3,29] EPISTOLA XXIX. ENNODIUS EUGENETI. Quotiens sensuum pignoribus uerba famulantur, quasi in quodam speculo, ita in paginis sermo sibi amicam pingit effigiem, cum qua uiua uoce colloquitur, et dulci simulacro desideriis obsequente gratulatur. Nulla quidem conceptum foederati pectoris eloquitur oris affluentia: et cum sint faciliora uerba beneficiis, nec existat quod crescere nequeat ambitione dicendi; ego in explicanda circa uos diligentia arentem testor infantiam. Unanimitatem tamen uestram taciturnitatis incesso, quod gemina scriptione donatus nihil de uicaria relatione cogitasti. Ecce iterum paginas mitto, sciens tribuere, quod exspecto. Vale, mi domine, et amantem tui alloquere nitore quo clarus es, foue integritate qua praeuales. [3,30] EPISTOLA XXX. ENNODIUS AVIENO. Miror fauis magnitudinis tuae iniucunda copulari, et serenitatem conscientiae uerborum austeritate maculatam, dum scribis imperare me potius paginas, quam diligentia exactrice promereri: putans ullum genus dominandi esse sublimius, quam illud, quod amori nos subiicit. Nulla sunt, domne Auiene, culmina a iugo caritatis immunia: quidquid in orbe libertatis est, tali non subtrahitur seruituti. Ecce ego loco huminis ignotus honoribus, uestris fascibus sic iubebo, parili contentus ordine subiacere. Nunc uale, et quantum tribui tibi senseris, tantum mihi, sicut fidelis restitutor, affectionis impende. [3,31] EPISTOLA XXXI. ENNODIUS AVIENO. Quamuis epistolarum qualitas pro ingeniis componatur, et saepe solemnitati militet, nonnunquam affectionis testetur indicia: quas aliquando dictat sinceritas: plerumque fuci similis concinnatio; quae candorem imaginata diligentiae, urbanitate qua tegitur innotescit, dum fabricatis nudata tegminibus intra uelamen aperitur. Ego tamen in paginis speculum puto esse conscientiae, per quas amicitiam discernere absentia uix praesumit. Clarum est tamen, quid in illis simplex, quid artifex sermo deferat. Scindit nubes eloquii mens dictationis interpres: cito ad intellectum peruenit falcibus suis uerborum calle reserato. Ergo his ualde delector officiis quibus panditur sinceritas, nec occasio se interserit secura fallendi. Gaudeo tamen mihi uel causas scribendi, uel perlatores accidere: ut sub hac frequentia meo uoto satisfaciam, et pudorem uestrum onerem, nisi a uobis suscepta reddantur. Salue, domine, et in sententiam meam affectu imperante concede. Vale. [3,32] EPISTOLA XXXII. ENNODIUS PASSIVO. Si ad exsequendam sufficeret sermo caritatem, si totum infantia explanaret affectum; cui magis quam uobis paginarum frequentiam praestaremus? et nisi arctaret meritum pectoris, nulli dignius militaret sermonis officium. Alii affectum quem mente nesciunt, ore testantur, et pingunt illecebrosis epistolarum momenta commerciis, quando feriatis penetralibus amor totus in lingua est, nec aliud ad interiora perducitur, nisi quantum in scriptione confertur. At meus erga uos animus, eloquii pressus macie, amictiae ubertate conticuit. Metuo enim, ne gratiae terminum ponat mendica confabulatio: ne idem modus putetur esse sermonis et foederis. Melius est plus aestimationi per silentium dimittere, quam monstrare, diligentiae damna per litteras. Ecce rarioris colloquii causas asserui, credens apud uos a sinceritate debita facundiam posthaberi. Quod superest, saluete, mi domine, et diuinis usi beneficiis, procedente uita in longum, coelestia mandata complete. Inuenit enim apud uos, cum a cumulo coeperit benignitas, incrementum. Vale. [3,33] EPISTOLA XXXIII. ENNODIUS FAUSTO. Proposito obsequuntur paginae, quibus commendatio praestatur afflictis. In his enim clara est religionis integritas, quae nullo potentioribus fuco blanditae asserunt lacrymas submissorum. Sed hinc alias: cum perlatorem uideritis, uotum dictantis agnoscetis. Utinam illo apud magnitudinem uestram supplicationis euentu alleganda conciliet, quo a me litteras impetrauit. Mulierem religiosam, pauperem, de bono negotio praesumentem sermo praefatus insinuat: aestimate si fragilitati, si iustitiae oportuit uerba subduci: si conuenit me uel officio deesse, uel moribus. Ecce ego reuerentiam salutis impendens, quid partibus meis deberem contestatus sum: uobis quid remanserit, attendite: quia sicut personam meam pro supra dictae uoluntate petitio, ita uestram affectus aspiciet. Vale. [3,34] EPISTOLA XXXIV. ENNODIUS SENARIO. Nihil est equidem quod non a ueritate in altum ambitioso tollatur eloquio. Sed ego ad diligentiam circa uos patior meam sermonis infantiam. Nunquam par fuit lingua caritati: semper subiacuit oris officium bonae conscientiae. Ob hoc utor securitate monitoris. Non credidi, tanto tempore amplitudinem tuam mei immemorem sic futuram, ut etiam solemnibus colloquiis abstineres: ut illae quae solent affectionem imaginata fronte simulare, negarentur inter personas catenis foederis obligatas. Haec si ualerem narrare, poteram sustinere. Ecce iterum scribo, et quae uerbis assero, sequenda testor exemplis. Vos uideritis quale sit posthac desideria honesta negligere: ego dolori patientiam usu institutus adhibeo. Vale.