[1,0] LIBER PRIMUS. [1,1] EPISTOLA PRIMA. ENNODIUS IOANNI. Dum salum quaeris uerbis in statione compositis, et incerta liquentis elementi placida oratione describis: dum sermonum cymbam inter loquelae scopulos rector diligens frenas, et cursum artificem fabricatus trutinator expendis; pelagus oculis meis, quod aquarum simulabas, eloquii demonstrasti. Deus bone, in quantos se usus diues lingua dispergit! Cum uoluerit, saeuit ut bestia, currit ut fluuius, fluctuat ut profundum: et quamcunque fucatis uerborum imaginibus pingit speciem, ueri astipulatione repraesentat. Timere te scriptionem, quasi fronte tener, insinuas; dum declamationum pompam refuga laudis deposcit assertio; et fit auara gloriae, dum pudori parcere se ostendit, peregrinam mentita formidinem. Ago at ue habeo gratias, quod nobilia rud menta facundiae tuae in amici, quantum aestimas, praeconiis consecrasti. Et licet non agnoscam mea esse quae loqueris; religionem tamen narrantis amplector, diligentiam pectoris laudo, quam gratiae per sudum rutilantis luce dedicasti. Tibi fax ista praetenditur, quam in opinione mea blandus elocutor accendis: ego noctem conscientiae meae, etsi non fugio, noui tamen aestimare. Graues hiatus patitur alienae gratiae commissa credulitas: quanquam omne crimen transeat, qui uult decipere confidentem. Gaudia tamen mea de te epistolaris alloquii dotibus adimplesti; dum nouitatem sensuum monstras serenitate sermonum, et ueteris decora prosapiae nouelli uincis nitore colloquii. Sat fuerat parentum tuorum desideriis, seniora te familiae ornamenta aemulari: uincere posse, sicut nemo credidit, ita nullus optauit. Vides quantum ad unguem polita conuersatio pretiis bene nascentis adiungat? Quod iubar sanguinis praestitit, superauit industria castigantis. Credidi uotorum summam fatigari, si te natalibus reddidisses; illud non expendens, quid claritati tuae cohabitator infuderet. Sit forte in aestimatione arbitrii mei defraudata cognitio. Neminem credidi ad Olybrium peruenire: quem uicinis calcibus pernix insecutor adiunges: beatum facturus nempe, si uiceris. Deum precor, ut adolescentia in te, quae (perfectionem) primordiis monstrant, bonae frugis germina conualescant. Domi habes, unde exhortationis meae uiua sumas exempla. Te pater morum tranquillitate, socer eloquentia similem producat. Si me uoti reum facere coelestia regna dignantur, unum precor, ut mei meminisse digneris: ne illius, cuius perfectionem inter dicendi simulacra meditaris, obliuionis quoque par esse contendas. Sed ad epistolae morem reuertar, quam affectio tua in longum produxit. Salue, mi domine, et amantem tui frequentibus cole muniis litterarum; ne amoris contestatio sola sicut solet in quibusdam esse, praeuii in te putetur exstitisse sermonis. [1,2] EPISTOLA II. ENNODIUS FLORO. Noui me duram cepisse prouinciam, et grauem sarcinam humeris infirmis attollere, qui sublimitatem tuam, quantum ad me, quietam uerborum stimulis excitaui. Sic minaces dentes bestias inualida lacessit adolescentia: et dum maiora uiribus prouocat, quod euenire optat, spectaculum putat esse, non praelium. Sic mens congressionis ignara certaminibus ante periculum debet affectum. Leonis rabiem, et quam Libya alit bestiam, quam te, lingua censeo mitiorem. Quae me praecipitauit inscitia? qui animi feruor a cognitione tui peregrinantem duxit in deuium, ut nescirem quid intentioni lacessitus deberet, qui semper contumelias primus incipit, qui iniuriarum gymnasiis nunquam meruit posthaberi? Clericorum certe exercitatissimus maledictor; qui ad eos semper nouelli et acuti dentis morsus exhibuit, quem euadere ad unguem ducta uita non meruit; cui cessit omnis eruditio; et quasi cometem sidus religiosorum fugit uniuersitas. Hunc ergo improbus et fronte debilis excitaui. Hac fiducia prouocassem uentos ad flandum, ad cursum flumina, Faustum meum ad facundiam, qua te ad garrulitatem loquendi parcus ferratis uerborum calcibus animaui. Ignosce, quaeso, et quod in aliis uitium putas, taciturnitatem amantis sperne: abstine a responsis, prouocantem damna contemptu. Tecum decertet de mediis curiae finibus eductus, circa Gallum prosapia conticesce, silentii tui, si praeuales, talione mulcemur. Caue, mi domine, ne incipias minorem loquacitate prouocando humilis aestimari. Quid enim laboris est, iacentem in ea parte superare, et triumphum de eo ducere, qui se ante conflictum imparem confitetur? Esto mihi tamen apud dominum Faustum amoris mei fibula, si querelas, quamuis angustas, et rusticas, studes euadere. [1,3] EPISTOLA III. ENNODIUS FAUSTO. Acta est causa desiderii mei beneficio querelarum: meruit impudentia, quod negabat urbanitas. Diligentiam sancti pectoris quam artifex silentium tegebat, elicui; taciturnitatem quae ad fomenta ardoris mei parata fuerat, terminaui: prorogando uiles paginas, pretium uincentis accepi. Sic usuram cultori uexatis reddit terra cespitibus, et feturam nobilem de singularibus parturit gleba germinibus: sic ad uocem unius hominis montium secreta respondent, et dum angustus clamor uincitur, ualitudinem suam elementa manifestant. Euangelicis tali facto obsecutus oraculis, fructum de praecepti sum ueritate sortitus; cuius declarat instructio, quod pulsanti saepe surgat Deus, et tribuat, si non propter meritum, uel propter importunitatem. Facessat posthac infidelium male cauta discussio: integritati sententiae periculis praesentibus idoneus mihi testis astipulor Frequenti oratione optata promerui: concessum est precum assiduitati quod negabatur examini. Debeo uobis amicitiam, querimoniae meae: quas, dum uotis effectum tribuitis, plus amabo. Fuerit licet origo uestra a iusto dolore ueniens; frequenter a uobis, postquam praestitistis, etiam illaesus incipiam. Delenificam allegationem amplexus epistolaris eloquii, ago atque habeo gratias, quod me diu tristium noluistis esse participem: fecistis hoc forsitan uoto et studio consulentis. Sed ascribo peccatis meis, quod maioribus, dum temperatis alloquio, sum iactatus angoribus. Mihi uni in aduersum prouisa contingunt, dum grauiora semper in moe ore aestimo, quae tacentur: quia credo quod de mediocribus saepe communicentur uerba languoribus, cum proximitas funeris imperet silentia cito rumpenda. Deo gratias, qui ea quae dura aestimantur, clementia bene uertit, et quae ex merito nostro uentura collegimus, ex sua facit miseratione transferri. Voluissem tamen, talem circa paruitatem meam dignatio uestra tenuisset affectum, ut quem comitem saepe gaudiis adhibuisti, cum eo elegissetis etiam aduersa partiri. An putatis tale beneficium in acceptum me esse relaturum, si ab aestibus pectoris uestri, tanquam male fidelis excludar? Non est, ut uideo, apud uos mei ratio dispensata consiliis. Ego mihi perire gratiam puto, nisi eam rerum omnium uobiscum communicatione nutriatis. Desinite, quaeso, in hac mihi parte consulere, uestra impendio uerba cupienti. Cui si uotiui negentur affatus, fatiscam, ut terra cui coelo nihil liquitur, nec uenas suas succo bibuli humoris infundit, unde innatis alimenta culmis exhibeat, et ad falcem grauidas aristas adducat. Ut piscis aqua abstractus uitalibus indumentis priuatus exstinguitur, sic ego subductis alloquii uestri fluentis interimor. Quaerant alii quod delectet: ego res ad animam pertinentes expostulo: mihi non tam delicias uerba uestra pariunt, quam salutem. Rem fateor nullis coloratam fucis, nullis nebularum depictam mendaciis, quia non sum simulandi artifex: decerptum aliquid uitae meae censui, dum tacetis. Male uos fideles asseritis, si ad aures meas generaliter deflenda per uos deferantur incommoda: quasi nescire alicui Christiano liceat malum, cui Roma succumbit. Barbaras nationes, et a nostro limite toto pene orbe diuisas, continuis haec coniicio lamentis ingemiscere, et ad solatium nostrum lacrymas commodare. Huius rei magnitudo uestra adhibere se indicem fugit, ut in perniciem meam fallacium nuntiorum diabolica cum securitate uota mentiantur: ut non sit, ad cuius ueritatem post fabulas redeam, nec qui animum meum ueri demonstratione sustentet. Caue faxis, mi domine: uobiscum mihi alia res est: aliud fori ius, aliud triclinii. Audiat te quae in conuersatione publica didiceris, familia domestica retexentem. Subiectorum animos, et fideles, ut putatis, mentes relationum uestrarum cibis alite, ne ieiuna amicorum corda talibus ferculis impasta moriantur. [1,4] EPISTOLA IV. ENNODIUS FAUSTO. Anagnostici fidem secutus, et suauis orationis sapore prouocatus, pene uitium credidi rem esse uirtutis; et dum plus sermonum diademata credo ualere quam conscientiam, culpam quam mens non agnoscebat, incurri. Non sic seruis sibilo artificibus insidiis blandus uenator illudit: non ita pinnarum mentita formidinem discoloribus fucis ultro expetenda retia manus magistra componit: quemadmodum me captum, et sponte capistris ora porrigentem magnitudinis uestrae tenuere sermones. Commiss. nescius, uobis impugnantibus, diu utrum essem innocens inquisiui. Aliud sentiebam de epistola uestra, aliud de proposito meo. Quis rogo fuit patrandi sceleris tam uenustusadmissor, qui purgationem crederet, si alieno se fateretur praecepto suo militare flagitio, cum nemo de se confesso iuste credere possit crimen alienum? Sed credo iuris et legum expertem fuisse personam, et sola calliditate compositam: cui etiam imitandi in scriptione aliena imaginem ueritatis (usus) indulgeat et proprietatis simulacrum lenocinia pudenda concilient. Nolo cuiusquam nomen incessere, nec contra conscientiam accusantis subire personam: sufficit pudorem meum in statione constitui: alios iactent incerta uentorum. Ego tamen, etsi imperare talia calcaribus armatae lectionis adigeret, patriarcharum me imitatione defenderem. Furto Iacob primogeniti fratris uicit aetatem : cuius beneficio principatum obtinuit, quem natura non dederat. Dauid dum lustraret deuia studio fugae et angusta terrarum, propositionis panibus famem depulit; et contra legis uetita quae minores habet aculeos, esuriem corporis effugauit. Ego inediam quam de diuinis Libris anima impastus conceperam, marcentibus diu debui tolerare uisceribus, donec concepta lues ad uitalia secreta percurreret. Daniel propheta diuina dogmata regiis subduxit penetralibus; quae ad instructionem suam pudicus et imitandus raptor adiunxit. Quid iuuat ire per singula, cum ad munimen impugnatae una sufficiat de numeratis persona conscientiae? Quae tamen uerecundiae suae, et naturali ut ita dixerim debilitati, ante necessaria petitione prospexit. Nam et si sum post negationem qui me reum fecerim, aestimate. Doctorem Libycum asseritis sublata a se pyri poma fleuisse. Merito lamentis expiandum est, quod cum pudoris dispendio uenter acquirit. Vilia fuerint forte quae sustulit, aut negligentia, aut usu, aut tempestate peritura: non fuit culpa uacuus tamen, iuxta Apostolum, raptor: carnem quam animam plus amauit. Tobias propheta huiusmodi commissoribus occurrit, et diuina uoce testatur dicens: Non licet nobis aliquid manducare furtiuum. Cum dixisset, manducare, non dixit. Non licet nobis aliquid lectitare furtiuum. Iosiam, ut narrat historia, subrepta papyrus instruxit. Ego homuncio hoc non facerem, quem uos contra ingenii uires ad scientiam diligendam uerborum stimulis foditis? Sed reuertor ad uirum optimum, praefati, quantum scribitis, sceleris admissorem: qui in utraque parte fidem uiolans, nec uos securitate, nec me facti, si scripsi, perfectione donauit. Contingat mihi, salua magnitudine uestra, coram posito secundum mandata Dei, tanti uiri, prout habet animus meus, terga multare. [1,5] EPISTOLA V. ENNODIUS FAUSTO. Abundantem Dei misericordiam precatus commendo ipsi anni felicis auspicia; et beneficiorum eius muneribus sublimis iam consularem uirum quasi aequalis aggredior. Hactenus trabealis cothurni pompam familiae nostrae peregrina ornamenta tribuebant, et pertinere nos ad eum magis affinitate quam genere gaudebamus, qui anno nomen imposuit. Munus erat non debitum, quod inter curulium possessores diligentium fabulis addebamur. Quotiens nos obnoxios sibi fecit lingua, quae apud alios exaltauit, ut commutato conditionis ordine alienis nostrae nobilitatis insignia deberentur stipendiis? At nunc facessat inuidia, uetustorum reparator fascium nouellus consul illuxit, et dignitatum nostrarum cariosas fores robustus reserauit impulsor. Ad rediuiuam ualetudinem tremebunda marcescentium cardinum limina iuuenescunt: quae nullis credo, Deo auspice, quia posthaec obicibus claudenda patuissent. Nam Auieni mei non unus, sed primus est consulatus. Stirpis suae gestatura aquilas agmina praeuius antecessit, et ad principalem militiam iter uirtutis ostendit. Si qua est saecularium reuerentia dignitatum, si quis honos est hominem uiuere post sepulcra, si quid prouidit astutia ueterum, per quod ab hominibus anni uincantur adulti: iure fastos huiuscemodi putantur inuenisse consilia, quorum longaeuitas et senectutem refutat et terminum. Deus bone! quantum est, unius uocabulum hominis impensum in dictandis legibus laborem uel stabilire posse, uel soluere? Macte insignium adolescens uirtutum, qui oblitteratum materni stemmatis callem uitales honorum secures attulisti, quibus annosas, ne posteritatem tuam retinerent, splendidissimi itineris obices amputares. Cedant huic priscorum laudes, quibus nobilitatem doctorum commenta pepererunt, quae phaleratis uerborum superciliis meritum a relatore mercantur. Necesse enim est exilitatem thematis narrantis opibus ampliari, ut dos quae in materia non inuenitur, styli processionibus inseratur. Ut taceam Fabios, Torquatos, Camillos, Decios fuisse superatos; te ipsum, mi domine, qui uniuersos uicisti, eius primordiis existimo uotiue ces isse. Tu per duratum proauorum auorumque scipionum tranitem iam grandior, pene praecedentium connexus lateribus ambulasti; ita ut sub coniunctione nunquam interpolatae felicitatis incederes. Ad Auieni mei adhuc teneri uirtutes pertinet, et tuo generi con inuare fasces, et nostro reddere. Ago gratias intentioni in commune augmentum profuturae: per quam cum Dei beneficio natalium bonorum claritas hactenus interclusa resplenduit: per quam diem suum lucidus sanguis agnouit. Quam uoluissem uotorum meorum summam coram positus intueri, si non peccatorum magnitudo munus coeleste, quod non potuit desideriis, denegaret aspectibus, et nefas sit hominem uno eodemque tempore uniuersa optata promereri! Illud tamen inter maximas Redemptoris nostri remunerationes credo numerandum, quod limen felicis infantiae consul meus cum honore senis ingressus est. Sed praecipio quid paretur laboribus, cum talia primordiis exhibentur. Inauspicatis successibus illi prouectuum incrementa uentura sunt, quem coepisse uidemus a fascibus. Minus est quod sibi de prosperitatis euentu in antiquorum praeconiis uetus fama blanditur. Quod attrita puluere canities, quod uita sub fasce acta uix meruit, quod grandaeuus de impetratione nunquam certus optauit, hoc memoratu saepius adolescenti meo supernum munus ingessit. Additur, quod in principio uitae disciplinis optimis institutus, uidetur meruisse quod adeptus est: nec dignatur totum in se felicitati, in quo possunt etiam dari plura uirtuti. Naturae in decus scholas et litterarum studia consecutus, paternae perfectionis aemulator, talem se industria sua filium reddidit, qualem alter uix potuit legisse. Quidquid Attica, quidquid Romana praecipuum habet lingua cognouit: aurum Demosthenis, et ferrum Ciceronis expendit, utramque dicendi seriem Latinus relator impleuit. Grammaticae instructionis repagula, et illas dicendi legales angustias pro libertate complexus est. Oratoriam pompam sectando masculae dictionis brachiis aequales ad certamen eduxit. Sed quo me rapiat processus affectionis terminum refutantis, agnosco: diuisus proposito consulem eruditum ingenio impar appello. Ad uos reuertor, cum quibus mihi commune gaudium, par desiderium, aequalis supplicatio est. Oremus Deum, quia uota nostra modum refutant, ut ipse faciat perenne esse quod tribuit: nec unquam circa nos muneribus suis terminum ponat, qui largiendo damna non sentit. Vos gaudete tamen uestro tam excellenti bono, quibus fas est post trabeas suas habere filium in obsequio consularem. Si tamen in sententia mea coelestis uigor operatur, et tota mens humanis delictis inclinata non subiacet, fidelium orationum uestrarum retributio est circa sobolem dignitas impetrata. Urbi sufficerent quantos habet domus una precatores. Felix mater tot imperatorum domina; uos apud Deum precibus suis matrona fortis attollit: per tantos regnum coeleste uim patitur, quorum meritis a diuina clementia quod postulatur, exigitur. Scriptum enim meminimus, dicente Domino discipulis: Si conuenerit duobus aut tribus uestrum, quidquid petieritis impetrabitis. Credo Redemptorem, iustorum raritate prospecta, pro mundi salute petituros duos dixisse sufficere: licet coniectura perpendi, si possit tribus aliquid denegari pro suorum utilitate poscentibus. His ergo spebus animatus, et iustorum cognatione sublimis, confido de superna benignitate etiam me ad optatae copiam gratiae peruenturum. Si Abrahae meritis Loth sanctorum turbis ascribitur: si hi qui caruere propriis, propinquorum ad celsa perduci meruere uirtutibus; annus iste familiae uestrae pariet dignitates. Nam si uobis cordi sum, facile ad coelestem gratiam optata impetratione perducor. Domine mi, salutationis reuerentiam soluens, ueniam postulo de prolixitate sermonis; quia difficile est magna gaudentem parua loqui esse contentum. [1,6] EPISTOLA VI. ENNODIUS FAUSTO. Deus bone, quam nihil est arduum magna curantibus, et qua quiete diuinae mentes uisa describunt! quibus ornantur dotibus loca, quae lingua diues, et dicendi peritus aspexerit, si religioso liceat sine discrimine confessionis enarrare proposito! Quasdam mundi artifex Deus prouinciis felicitates stupenda secreti sui largitate concessit: alias uberius, melius alias uinum iussit effundere: aliis contulit triticeae segetis ope gratulari: multas pomorum uarietate uel utilitate donauit. Quibus haec tamen ipsius naturae repugnantis merita non dederunt, fecit eas relatore sublimes. Non est unde ieiuna cautibus gleba desperet, nec unde non respondentia cultori arua subiaceant. Linguarum genio terris merita tribuuntur: et qualiter quis loqui potuerit, taliter rem de qua fuerit locutus, attollit. Crescitis prouinciae cultura sermonum: oris est, quidquid in uobis lector stupuit. Uber solum, et diuitibus quae te iactas terra palmitibus, quae per modicos sulcos scalpentem dorsa pascis agricolam, quae uenas diuites in ipso proscissionis pandis exordio, quae suscepta germina multiplicata messe restituis; nihil tibi commune cum maximis, si ad te domnus Faustus Romani status eloquii non serenus accesserit. Ecce Comus pullae quondam pene in silentium missa conditio, quae nulla se hactenus commoditate, nulla, ut aiunt, formositate iactauit, quanto gaudet ingenii priuilegio? Quae per praerupta conuallia, et patulos cohaerentium hiatus montium aestiuis niuibus miseram scit exhibere concordiam: cui per pericula pendentium cum uia cultorum ante terram per scopulos opus est seminare, quam germina: cui calamitatis genus est, riparum Larii confinia canis ornasse nemoribus, ut subridens illecebrosa uisione dominantibus blanda fecunditatem fronte mentiatur, et in perniciem possessoris pulchritudinem nutriat exsecrandam. Ubi primum fabricis suis per praetoria domini tributa dissoluunt, dum antiquorum lacunas parca nituntur frugalitate reparare, et profligantia patrimonium fulcire culmina. Indigenarum copia ad hoc tantum seruata, ut functioni publicae peraequatoris etiam uota transcendens numerus non deesset. Piscium populos non ad delicias, sed ad horrorem nutriens: per quos discimus, quid laudis captorum alibi sapor mereatur. Ubi aer pluuius perenniter, et minax coelum, et quaedam uitae sine tota luce transactio. Dulcia Larii oculis fluenta transeuntibus, et ad natatum quos perdat inuitantia. Quis ferat decorum gurgitem sub hac deceptione fallentem? Quid dicam insulam relatione factam habitabilem? quis non hoc miretur? in qua minus amatur uita seruat? in qua portio fuit euasisse discriminis? circa quam piscibus hominum ministratur esca cadaueribus? Nulli enim praeter aquas Larii defuncti ibidem sepulcra meruerunt. Maria, fluuium Adduamque laudastis, quod per confusos ductus discrimen lacum tumoris ostendit: qui agnosci in eo nunquam, nisi per turbida fluenta, potuerunt. Tanti fuit diuitias facundiae in rebus laude carentibus ostentare, quanti non fuerant haec omnia naturae beneficia, si dedisset. Coelorum tamen Dominus qui hoc uobis posse concessit, munera sua sub perennitate tueatur. Quia haec ego non quasi a uobis diuersa sentiens scripsi: sed ut ex istis lector agnoscat, Comum per stylum uestrum melius esse legere quam uidere. [1,7] EPISTOLA VII. ENNODIUS FAUSTO. Quantus est fascis inuidiae, quam facilis nocendi uia, quotiens praecedenti opinione laborat impetitus! Nemo quid factum sit, ut uideo, quidue infectum respicit: ad impugnationis fidem solum aduocatur pro teste propositum. Deus omnipotens mutatas ordinum uices uertat in melius, et rerum statum qui labe temporis aut meritorum nostrorum nebulis obsoleuit, aurei saeculi candore perfundat. Quando non hominum obscenissima crimina innocentis officii texit umbraculum, et quidquid a morum nube descendit, coelestis militiae serenitas excusauit? At nunc in aucupium trahitur male creduli interpretis clericatus, et quod ante religiosam professionem admisisse non decuit, hoc postquam per titulum ecclesiasticum culpis renuntiauimus, sine honesti credimur consideratione peragere. Qua me tempestate procella immanium peccatorum ire ad famosum officium compulisti? In quo omnes errorum rami magistra uiuendi solent falce truncari, in eo de me facinus credi facis omnes fallentibus. Ille mancipia sua a me sublata defleuit, et contra potentiam ecclesiastici militis aduocandam credidit regiam defensionem. Rogo, quis hoc commentator uel in scena proponat? quis poetarum fabellam fucis similibus aut commentitiis personis instrueret? Nouit Dominus, qui manu ualida in adiutorio uestro mei propugnator assurgat, totius me esse technae huiusmodi ignarum. Ante aliquid temporis pueri duo, qui sibi a praefato asserebant inferri uiolentiam ad opem se Ecclesiae sub interpellatione publica contulerunt. Preces adhibuisse memini, ut circa eos, quod defunctus uoluit, seruaretur: auditurum se deceptiosis et blandis promisit illecebris. Ut ad obsequium reuerterentur ad quod deputati fuerant, sancto episcopo patre uestro praesente qui eisdem praebebat auxilium, sub notitia ciuitatis hortatus sum. Quid postea euenerit, ignoraui, nisi postquam male retentatoris nomen accepi. Haec mentior, nisi impugnatoris mei attestatione constiterint: cui tamen gratias refero, quia sub quauis occasione uotiuas exegit epistolas: quae mihi multum doloris iussionis uestrae dubitatione pepererunt. De me enim deliberatum esse uideo, si uos, utrum audiam quae iubetis, in ancipiti esse cognosco. Nulla me tamen nec magnitudinem uestram ex ea parte apud Deum culpa respiciet, quia praefatos mox ad seruitium illius boni uiri sine alicuius audientiae libra ire compuli. Domine mi, salutatione largissimam dicens, quam uellem, si istis negotiis paginas non negetis, aut accusatores meos ipse componere, aut quod est familiarius frequenter errare! [1,8] EPISTOLA VIII. FIRMINO ENNODIUS. Iucunda sunt commercia litterarum docto auctore concepta: illa, in quibus ad unguem politi sermonis splendor effulgurat, ubi oratio diues frenis peritiae continetur. Quando abundantem loquelae uenam laboriosus in lucem scrutator adduxerit, tunc procedunt officia suscipientis desideriis paritura. At ubi scaber sermo angustiam pauperis signat ingenii, nec conceptum suum in ordinem digerendo noctem studio elocutionis interserit, et nebulosae narrationis ambiguo quamdam generat de ipsa explanatione caecitatem; quis non personae talis in eloquentiae arce constitutus spernat affectum? Grauat conscientiam perfectorum amor indocti. Sed uis caritatis internae necessitudinis uinculis adiuta non fertur. Nescit experiri quid possit, quem caritas stimulis suis exagitat. Solent tamen dignos uenia iudicare perfecti, quos inter epistolares uias nutantia deseruere uestigia. Soletis quid dicere uoluimus attendere, quotiens non eloquuntur uota sermones. Idoneae tamen perlatricis uiaticum praegrauaui: et quae me praesentare uiuis potuisset affatibus, ea epistolam comitante perduxi: minus nobis periculi esse confidens, sub intercessoris boni me praesentia deliquisse. Vale ergo, mi domine, et amantem uestri peculiaribus fouete beneficiis. Sic apicem uestrum, si est quo crescat adhuc diuinus fauor attollat. [1,9] EPISTOLA IX. OLYBRIO ENNODIUS. Dum fauos loqueris, et per domos cereas eloquentiae nectare liquentis elementi mella componis, peregrinum labiis meis saporem epuli diuitis infudisti, Herculei certaminis et triumphalium Antaei casuum faciens mentionem. Sic se equidem exercita litterarum gymnasiis palaestra dilucidant, sic madefacta studiorum oleo loquendi artificiis oris membra submittunt. Sed noluissem, fateor, illius, ut aiunt, pugnae commemoratione morderi. Antaeum fabula senior, ne elisus uinceret, matris solatium, postquam coepit non cadere, loquitur perdidisse. Qui per callidi hostis fabricam fertur stando esse superatus, et in pectore animam posuisse certantis. Res scilicet digna memoratu, sed amicitiarum indigna proposito. Nos nempe memini foederis certamina suscepisse, sed per quae mutuae uincamus caritatis officiis: ut dum inter huiusmodi luctamina nitimur, et uinci ambo optemus et uincere. Nobis per communia peccatorum secreta uiuendum potius, quam obeundum est: matris Ecclesiae ope sociata, quae utrosque, ut uera loquamur, fidei ubere lacte pascit altrici. Cessent anilium commenta poetarum: fabulosa repudietur antiquitas: status innocens ruinae nequaquam misceatur alterius. Nobis, si placet in nouellum usum maiorum exempla reuocare, potius Pyladis et Orestis, Nisi et Euryali, Pollucis et Castoris si nihil his clandestinorum actuum decerpit obscenitas, conuenit gratiae meminisse uel fidei. Quos inter se ita concors animorum deuinxit aequalitas, ut horum duos expetitus cum amicis iuuaret interitus, alter amico uitam pretio suae mortis afferret. Ista sunt digna memoria, quotiens inter nouos concordiae nexus, udo, ut ita dixerim, animorum libro, cespitibus ualidis fetura nobilis iuncta maritatur. Illae mentes promittunt bona concordiae, quae quid in cultura sudoris sit opus agnoscunt. Gaudeo tamen, quod iam indissolubili societate moribus iungimur, et ab ostio affectionis per examinis lancem caritatis incrementa pensamus. [1,10] EPISTOLA X. ENNODIUS IOANNI. Vicem redderem, nisi oneraret diligentiam amici pectoris restituta laudatio: ne dum in praeconiis mutuum uidemur scabere, adulationis suspicione polluatur affectio; et amor currat in uitium, dum illud quod apud alios debemus facere, nobis incompetenter ingerimus. Amantium enim ornamenta inter familiares paginas retinenda sunt, non loquenda; ne tantum conscientias nostras uacuis sensibus relatione laudis honoremus. Sunt ubi bona tua, ut apud te propter affectum taceam, amice concelebrem. In his quae de profectu tuo sentio, religiosam tibi tantum debeo taciturnitatem. Possem quidem, uitia temporis secutus, laudes tuas nunc inexhausta praedicatione reserare, totam paginam fucatis colorare blanditiis. Sed absit hoc a proposito, facessat a moribus, ut quem mente teneo, ista tantum uelim esse remuneratione contentum. Tibi non delenificam orationem, sed uocem debeo castigantis. Non tibi pictis uerborum illudens artificiis, sed totum profunda mente te retinens, possem dicere: Ad arcem scientiae, sine tenerae aetatis praeiudicio, peruenisti: summam perfectionis adeptus es: nulla debes cura distringi, sed bonis tuis tanquam locuples possessor ornari. Sed haec, sicut praedixi, a me aliena sunt: ore te parentis stimulo; dico: sint licet grandia, quae in cano eloquentiae flore polliceris, ego tamen nisi de messe non gratulor: ut solet auarus agricola, qui ubertatem anni nisi in horreis non metitur. Iam in te et si non grauidas aristas, multo tamen uidemus lacte turgentes. Iam prope ad aream uota perueniunt. Sed plus timendum est, quotiens desideria nostra spes uicina succendit. Labora circa studia, lucem in colloquiis dilige, lectioni deuotus insiste, ut fructus eloquentiae multiplicium auctorum uentilatione purgetur. Pulchra sunt quae scribis; sed ego amo plus fortia: redimita sunt floribus; sed poma plus diligo. Salue, mi domine, et haec ea qua insinuaui sinceritate complectere, et amorem meum in admonitionis fide perpende. Scito epistolas tuas nullis doctorum a me esse denegandas, ut quod me per inscitiam fugerit, per eos qui ad unguem docti sunt emendetur: et ideo ad scriptionis culturam multo sudore te praepara: utuota quae circa te pro uenerandi patris tui meritis amore concepi, ad effectum sub hac claritatis tuae intentione perueniant. [1,11] EPISTOLA XI. ENNODIUS CASTORIO ET FLORO. Amantem uestri gratia deberetis releuare colloquii, et amicam diligentiam testimonio reserare sermonis: quia muta caritas pene obtinet uices ingrati, et per paginarum abstinentiam intercipitur uis amoris. Absentium animis sola litterarum medetur oblatio, quae quodam mentis artificio pingit scriptione quod loquitur. Haec apud uos superuacuum putamus asserere, quos instituta nobilia acuunt, quibus praesto est sanguis, doctrina, consortium. Nihil est bonarum artium, quod nescire sine negligentiae culpa possitis quos post lucem natalium Romanorum decus Faustus institui. Ergo magis fatendum est, me non mereri quod postulo, quam uos nescire quid debeatis offerre. Domini mihi, salutationis debita effusissima humilitate persoluens, precor, ut tandem aliquando non immemores admonitionis et foederis, rescribatis. Circa quae opera pigros uos esse non conuenit, quia nec conuersationi uestrae sancta conscientia, nec uber sermo potest deesse colloquiis. [1,12] EPISTOLA XII. ENNODIUS AVIENO. Si quaeras, cur a silentio uestro multata non reticet prodiga frons pudoris, et male interpretando impudentia uocetur affectio: si garrulitatem meam fructu dicas cessante debuisse compesci: ego te, illustrissime hominum, illa quae in familia tua domestica est sinceritate conuenio, ego foederatam promissionem quasi obsidem mentis amplector. Doleo quidem procuratas longi causas silentii: dum et caritas et necessitudo negligitur. Sed quia me totum sibi amor tuus uindicat, adhuc credo excusationem posse recipere quod fecisti, et purgationis tuae in hac parte causas aestimo esse, quas inuenire non possum. In bona te ualetudine degere, uoti compos semper audiui: sudorem tuum circa ornamentum generis saepe epistolaris alloquii luce tersisti. Nihil praeter contemptum monstrat, quotiens taciturnitas non habet necessitatem. Ego tamen spem de responso capiens semper scripsi, et sub quadam claritatis tuae praesentia legenda dictaui: uisa est mihi, dum loquor, pagina mea te reddidisse, te sapere, et tuis picta imaginibus uerba conferre. Quid esset in epistola tua dulcedinis, si eam daretur accipere, quaeso diligenter expende, quando, licet a nobis procedentia, tamen quae ad te ueniunt, uerba complectimur. Iam rogo ad affectum scriptionis erigere, et ariditatem meam colloquii fluentis infunde, ut quid ministerium meum a Deo ualeat impetrare, cognoscam, si epistolas tuas aemulas paternae perfectionis accepero. Nolo metuas, quod illum formidandum doctissimis loquor, et quasi ante oculos tuos in exemplum elocutionis adduco. Peritorum mos est medicorum, in uenis deprehendere uires corporum, et de successu hominis digitos interrogare. Nec aliter incipientum possunt ingenia cognosci, nisi ut qui non debent tenerae adhuc aetati robustas declamationes, inquirentes de futura ubertate laetificent, et messem peritiae in radice manifestent. Domine, ut supra, salutationis honore, reuerentia solita, spero, ut mei te esse memorem si meritum non ostendit, saltem importunitas mea quae est indefessa significet. [1,13] EPISTOLA XIII. ENNODIUS AGAPITO. Male est animo, postquam magnitudo tua aequi obseruantissima et amicitiarum tenax, in hanc meae obliuionis se uertit incuriam, ut diligentiae immemor, bona melioris saeculi, quae accesserunt de profectu honorum tuorum, fama potius quam felici epistola nuntiasset. Ubi sunt illa sanctae conscientiae tuae in conuersatione ueneranda penetralia? Quando inuenire potuisset relatu digniora animus de amantis hilaritate sollicitus? Sed quaero, ne malignorum quispiam austrum fontibus, aut petulcum animal rosetis immiserit. Nunquam enim sine offensa amicis prosper euentus absconditur: a commotione euenit longe degentibus tacere quod gaudeas. Procul a moribus uestris malitiae facessat obscenitas: puto bona uestra me meruisse nescire. Qua sermonis frequentia pensabitur tale silentium? Decedentem a desideriis amicum nulla delinire potest cultura caritatis. Haec quantauis, mi domine, nobilibus scientiae tuae uerborum pingas imaginibus, raro curantur malefacta colloquiis, et dolor qui a te descenderit, sanari non poterit per loquelam. Vix erit, ut scribendo deleas quod scribere contempsisti. Sed reuertor ad propositum, a quo nunquam est, si miseretur diuinitas, discedendum. Deo debeo, quod prospera tua, te silentium procurante, in Liguria primus agnoui. Perdidisti fructum studiosae taciturnitatis: bonorum felicitas mundi lingua celebratur. Ignorari non potest quod summis accesserit. In honoribus, illa magis amplectenda sunt quae redduntur. Male ad fasces attollitur, cuius mens inter curiae sidera lucis suffragia non agnoscit in titulis. Venit ad uos cana dignitas sera, sed debita. Vocauit eam lingua, quam sequitur: exegit innocentia, quam habuit quondam aetate coniunctam. Sed iam redeo ad gratiam familiaris alloquii etiam post offensam. Salue, mi domine, et quod in damno promissi foederis neglexisti, restitue ubertate sermonis. [1,14] EPISTOLA XIV. ENNODIUS FAUSTO. Nollem, fateor, morarum causas aperire, ne animus meus sera in pacem cum laetitia reductus, moesta iterum relatione turbetur, et habeam tristitiae meae rediuiuum in narratione principium. Pene enim sibi debet angustias suas, qui earum relegere transacta non refugit. Quis ad calcem perductas anxietates suas reparet intempestiui necessitate sermonis? Sed uobiscum mihi et cum proposito rerum fides est, quibus debetur in replicatione ex quacunque causa sinceritas. Patior libens aculeos reuocati moeroris, dummodo ueritati nil pereat: et ne per uitium tenerae mentis paginam falsitate dehonestem, sponte fero quod refero. Sancti episcopi patris uestri prope in dubium salus deducta me tenuit: in cuius aegritudine quamuis cuncta illacrymaret Ecclesia, me tamen specialis moeror afflixit, qui eius debeo plus amori. Vidi pacem ciuitatis urgente discordia urbis nostrae limina transcendentem, et ab oculis nostris quasi incertum aliquod aut uagum numen elapsam. Sed sufficiat tristibus stricta narratio. Iam ad bonam ualetudinem sancti Patris salus optanda et diligenda respirat. Nam ubi mens mea ad stationem rediit, statim iussa respexit. Pueros destinaui, qui fideli me de prosperitate culminis uestri, uel totius sanctae domus relatione perdoceant. Pendeo rursus, et inter spem et metum dubia aestimatione distringor, cui necesse est de alterius parentis esse prosperitate sollicitum. Quis ad curas meas se porrigat? quis aestus aequiparare ualeat tali diuisione distracti? Sed haec ad Deum iustius reportantur; cuius clementiae est uota uincere supplicantum, et fluctuantibus portum parare desideriis. Interim ad usum reuertor querelarum. Paginas uestras illico me suggero subsequi debuisse, et ad solatium meum, uel propter recentem petitionem, scripta prorogare, ne in ancipiti de profectione uestra animus meus pependisset auditu. Sed hanc credo culpam scriptionis emendari posse frequentia. Superest ut diuinitas a uobis ea indicari faciat, quae iuuat agnosci. Domine mi, effusam salutem reuerentiae uestrae dicens, precor, ut quae mandaui suggerenda adipiscantur effectum. [1,15] EPISTOLA XV. ENNODIUS FLORIANO. Idem est, terminum in arrogantia non tenere, quod in humilitate transcendere. Supercilii affectus est, iusto amplius esse subiectum. Familiare est grauiter hiantibus, nouas inuenire blanditias, et grandis cothurnus, in eloquentia simulare formidinem, uel examen metuere de laude securum. Ego uero diligentiam proposito impenderem, si sanguini non deberem. Suscepi epistolam tuam Romana dote locupletem, et stylum Latiarem in ipsa principiorum luce monstrantem. Cui me respondere, opponente manus inscitia, coegit affectio: cum diu esset, quod antiquauerat apud me scribendi studium spes tacendi, et in locum gloriae silentium computabat. Sed nisi respondissem, nescires te esse deprehensum, quod minus fabricatis ingeniis artifici facundia, et succo Romuleae calliditatis illuseris. Non aequa ad secandum uirtus est politae laminae, et eius quam rubigo possederit: nec parem conflictum usus potest et torpor assumere. Nunc epistolae breuitate contentus ad salutationis debita me conuerto: quod eloquio non potui, gratia pensaturus, reddendo amicitiam pro schemate et pompa sermonum. Ecce quantum occupationi subducere potui, celer scripsi. Dabit Deus, ut si responsa desideras uacuum curis pulsati pectus inuenias. [1,16] EPISTOLA XVI. ENNODIUS FLORIANO. Illud fraternitas tua amori meo potuisset impendere, quod uera liberalitate cum tribuentis compendio proficeret et pudori. In ea scilicet parte, ut cum indices studii mei litteras iam teneres, ab scriptionis te cura suspenderes. Quisquam ne coloratis frontem pingit illecebris, et famam ualida impugnatione labefactat; nec manifesta excusatione contentus, male credulae conscientiae sufficere non aestimat quod probauit? Qui uario sapore colloquii edacium amicorum fauces irritat, ut dum blanda subiicit, definita permutet. Nam postquam me silentium amare scripseram, quasi pro allegationis responso, prolixiores paginas impetraui, et diu forte repositum post negationem meam eloquii uber elicui. Quid faceres, si certamina promisissem, si studiorum tuorum feruorem quocunque dente incautus attingerem, nec mei idoneus aestimator penetralia tuta seruarem? Adhibita, credo, aduersus me fuisset Tulliani profunditas gurgitis, Chrysippi proprietas, Varronis elegantia: nec in ulla inuenissem parte subsidium, cui nec illud profuit, quod scribendi contentiones nec, cum reticerem lacessitus, effugi. Me etsi peritiae conscientia, et dicendi uigor attolleret; post diuersa scribentum discrimina, laudem quam multo sudore uos petitis, formidarem. Huc accedit, quod rhetoricam in me dixisti esse uersutiam: cum diu sit quod oratorium schema affectus a me orationis absciderit, et nequeam occupari uerborum floribus, quem ad gemitus et preces euocat clamor officii. Delenifica ergo et malesuada compesce colloquia. Si ficta sunt quae scribis, et peniculo decorata mendacii, muta propositum, uel postea quam uides (mentem) innotuisse quae feceris. Si uera sunt, et a iudicii lance descendunt, profundo ea pectoris include secreto, ut reuerentiam diligentiae, dum amico res integras seruas, exhibeas. Mihi immutabile cor custodiens, alios demulce colloquiis. Ecce epistolae modum, dum productae paginae cupio respondere, transcendi. Sed non est culpa speciali plectenda supplicio, quae in erratis habet auctorem. Domine mi, salutationem debendam restituens, precor, ut si desideriis meis quae de amore taciturnitatis concepi, pernix te scrutator interseris, saltem occupationibus quibus impedimur, ignoscas. [1,17] EPISTOLA XVII. ENNODIUS FAUSTO. Si a consuetudine officiorum temperet mens amantis, ipsam cessationem sinistrum esse putat auspicium: moeroris enim ipse sibi causa est, qui non semper in uicinis aestimat habitare quod diligit. Quisquam ne digressus ad longinqua censeat, quem mente contingit? Nam si spiritus res est diuinitatis in homine, prolixarum sentire non potest damna terrarum. Dixi causam, quae me faciat scripta porrigere. Reddo salutationis obsequia, propter quae promulgantur epistolae: Deo supplicans ut coelestis dispensatione beneficii, in bona ualetud ne degenti praesentia magnitudini uestrae uerba reddantur. Quod recipiat tamen portitor, qui alloquii occasionem praestitit, a me pro uicissitudine commendatur. [1,18] EPISTOLA XVIII. ENNODIUS AVIENO. Quam bene quod uerecunde renuis, feliciter imitaris, et dum difficilibus magnitudinem tuam exemplis quaeris incitari, narrandi pompam quam assertor idoneus refugis, ostendisti! Amplector amabilem allegationem formidinis, quam in te ingenii diuitis uena commendat. Nolo colendum bonis patrem in adhortationis tuae positum pauescas exemplis; ab ipso ueniunt ista quae loqueris. Scio quae aurum pariat terra nobilius: cuius soli nutrita simbus metalla plus rutilent. Saepe mihi labor efficax inquirenti altricia terga fului ostendit elementi. Scio quae conchae superbas pretio gemmas includant: unde ueniat lapis imperiis genium collaturus. Non imperitiae quod feci applices, non errori. Viri fortis progenies armorum faciem inter patris agnoscit amplexus, et dum naturae obsequitur, discit amare terrorem. Doctorum radix Maro, uestri formator eloquii, sic animatum, uerbis patris filium memorat, ut dicat: Disce, puer, uirtutem ex me: et alibi, Et pater Aeneas. Nunquid ille iam fortibus ad certamina brachiis assurgebat, aut uirili ualetudine imminentia putabatur bella gesturus? Sed melius uirtus recentibus exemplis anima a, quam monitis, profectum corporis exspectabat. Scientes rerum aquilas ferunt pullos suos in ipso uitae limine, quo ouorum tunicis exuuntur, ad solis ponere radios et lucem seminis sui immensi splendoris obiectione cognoscere. Nunquid est in districta probatione impietas, cum recta sit iudicii in electione sententia? Nolunt quemquam perire de fetibus, sed suos esse qui cesserint, non agnoscunt. Recte enim illa inter aues sublimitas, genitrix putatur esse uictorum. Nunc ergo tu, dulce meum, bene coepta persequere; et fauente Deo, ut auum nomine, ita patrem redde doctrina. Non aestimes graue esse quod moneo. Et quia ego te de germine censeo, tu de primordiis non pauescas: fuit et ille incipiens qui timetur: et quotiens scalpente terram digito ductus aquae per puluerem trahitur, turbidum fluit omne quod primum est. De reliquo uale, mi domine, et amantem tui frequentibus cole muniis litterarum: circa quae studia, si mei memor es, pigrum te esse non conuenit. [1,19] EPISTOLA XIX. ENNODIUS DEUTERIO. Quam uelim saepe officium uisitationis omittere, si dulcem tribuit culpa mercedem: et coelestis mandati sententiam sciens prudensque negligere, si desideriis copiam uindicanda conciliant! Mihi uni contigit de offensionis merito euenisse quod gaudeam: didici nunc tali remuneratione errata sectari. Non sunt aduersa, doctor optime, amicitiarum religioni, quae profero coactus in medium. Imo propter confessionem dignam proposito ualetudinis tuae dubia nunquam uelut ingratus optaui: quin etiam, quantum in me fuit, contra ingruentes tibi inaequalitates precum manus opposui. Sed ecce quam alacer sensus est, non in prospera membrorum salute fundata ostendit pagina, in qua utraque luce fulsisti. Tua, quaeso, lumina nube doloris hebetantur, cuius tam clara sunt carmina? et qui lucem loqueris, de uisione causaris? Quam timeo, ne parcus in meritis tuis laudator inueniat. Tibi recte ascribitur, cunctis dare oculos, et obscura mentium peregrino splendore radiare. Ergo putas tibi ualidum non esse quod tribuis? Pelle, quaeso, animo curas superfluas, forsitan sollicitudine aut cautione conceptas. Dabit Deus, ut quidquid corporalis accessit incommodi, uice animae tuae per sudum rutilanti nitore mundetur. [1,20] EPISTOLA XX. ENNODIUS FAUSTO. Vere gratias Trinitati, quam ueneramur et colimus, Deo nostro, quae sub personarum distinctione et equalitate mirabili, unam nos pie iussit sentire et adorare substantiam; quae planctum nostrum uertit in gaudium; quae dolorum comites ad obsequium laetitiae lacrymas commutauit: ut uere cum Propheta dicam: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem fletuum ? ut beneficiorum coelestium magnitudini sub hac deuotione respondeam: cui contigit ante accipere coelestia dona, quam poscere, et prius quid boni euenisset legere, quam quid mali minarentur peccata sentire. Tuum est, dispensator omnipotens, quod de serenis pignoribus, et futurae innocentiae haereditate, in illa quae praecessit anxietate non timui: qui reductae etiam statum ualetudinis quasi stupefactus accepi, in confusionis similitudine collocatus, quae supra meritum meum collocata sunt prospera euenisse uix credidi. Vere supernae remunerationis diuitias humana mens nescit expendere. Sic animo fragiles temperantur, ut prius stationem uideant quam periculorum incerta deprehendant. Deus bone! in quo abrupto pependimus tunc, cum potentia coelestis, ut plenum esset paruulorum in reducta salute testimonium, plus est nostrum labefactata per meritum? Dico integre, et uocem quam proposito debeo, nulla mendacii nube concludo (confundo uerba singultibus, ut sub solida gratulatione, uberioribus in fletum oculis) saepe me respicere quod euasi. Ubinam gentium fuimus? de qua nos ad humanam conuersationem ruina clementia superna restituit? Referamus ergo strictioribus uerbis huius boni largitori prolixis gemitibus quod debemus: inuitemus ad custodiam munerum suorum, quem in dubiis tulisse probamus auxilium: rogemus eum, qui scit nempe seruare quod praestitit, et uirtutum suarum uiua testimonia in longum producere. Talia sunt mecum circa uos uenerandi uota collegii per totam Liguriam consistentium seruorum et amicorum Dei. Tali nititur domus sancta suffragio: preces pro serenis pignoribus sine cessatione funduntur. Verum me dicere, testis est diuinitas, quae quod ipsa est, ueritatem diligit; omnibus qui de uitae possunt innocentia et integritate confidere, uestram nimis amaram esse moestitiam. Sed nunc ad epistolae usum reuertor. Salue, mi domine, et gerulum praesentium Bassum V. C. illa qua caros meos soletis, dignatione suscipite: quia inter omnes quibus affectus est meam propter uos amicitiam custodire, quamdam praedictus arcem puritatis ascendit. Iuuate ergo petitiones eius, ut fructum de impensis capiens ad potiora praeparetur. [1,21] EPISTOLA XXI. ENNODIUS FAUSTO. Diu super aduentu amplitudinis uestrae ancipiti mens mea pependit indicio. Sed postquam me diuina misericordia ab huiusmodi anxietate laxauit, statim ad consueta officia me contuli: quanquam paginarum obsequia nec digresso ad longinqua suppresserim. His ergo ualetudinem meam indicans, aegritudinem animi refero, quam de moerore contraxi. De luminum nostrorum salute sollicitor, in eo loci constitutus, ad quem difficile nuntius exspectatus allabitur. Quod in solatio est, Deum precor, ut nulla seruum suum patiatur amplius cura macerari; sed de reducta meorum in solidum prosperitate aestibus meis celeri medela subueniat. Salutans debita seruitute, precor, ut cognitis his de quibus animus meus uaria aestimatione iactatur, sedulo mihi hilaritatem deferentium litterarum beneficio succurratis. [1,22] EPISTOLA XXII. ENNODIUS OPILIONI. Coeperat paruitatem meam magnitudo uestra spe quae uota transiret, dignationis attollere, et coelestis instituti more, clariora facere beneficia sua, dum mea merita nulla iudicii lance pensabat; uel censurae negligens dare pretium muneribus, quae esse monstrabat indebita: quoniam affectio quae circa humiles exhibetur, non habet necessitatem, et speciem suam per sudum rutilanti splendore significat. Diu ergo tali fultus post Deum praesumptione, non timui quidquid obloquentium toxica promittebant. Ast ubi me ad antiquum puluerem uestri reduxit obliuio quod in solatio debet nudatis defensore contingere, quasi querelarum perlatrices litteras prorogaui, promittens mihi de earum importunitate responsum. Sed per occupationum forsitan amplitudo uestra praepedientium incrementa significat ad haec uos officia non uenire. Replicabo, quia idem status fuit culminis uestri dudum paginas destinantis. Ad morem tamen scriptionis epistolariae me reduco, ne addat prolixitas ingesta fastidium, et denegari paginas faciat magis allegatio quae poposcit. Domine mi, salutationis obsequium soluo, et de ualetudine uestra ut animo obligatus interrogo, cupiens relationis indicio ad gemina desideria peruenire. [1,23] EPISTOLA XXIII. ENNODIUS SENARIO. Perdit affectio ualetudinem silentii debilitata torpore: nec ad usum suum diligentiae cursus exuberat, si nudetur communione colloquii. Muta caritas pene repraesentat speciem non amantis, et odiorum simulacrum est non aperire quod diligas contestatione sermonis. Ista sublimitati tuae coram positus intimaui, cum ad solatium absentiae meae litteras promittebas. At nunc quae animum uestrum mei inuasit obliuio, ut nullas per tanta temporum spatia, quae bonam ualetudinem uestram significarent, litteras suscepissem? ne de amoris, credo, testimonio animorum indices epistolas conuenirem. Irreligiosum ergo circa amantem tui in meliorem partem uerte propositum, et ad memoriam promissae fidei scripta transmitte. Domine mi, salutationis debita soluens, precor, ut si uos in antiquae circa me dignationis statu pagina directa repererit, responsa mereatur: quia puto inter nos gemina uincula disrumpi non posse, caritatis et sanguinis. [1,24] EPISTOLA XXIV. ENNODIUS ASTURIO. Quae, malum! ratio est, ut ita sis parcus in gratia, prodigus in querela, et exigas frequentiam litterarum quam ipse non tribuis, uiperinis oculis illud quod alter deliquit inspiciens, tuas culpas nulla falce resecando? Anni plures sunt, ex quo Alpibus uicinam habitationem delegisti, senator et doctus. Ubi tibi, dum pruinosa respicis iuga, apparuit inauspicata nix capitis: ubi etiam glande te uesci scriptione signasti. Cuius rei fidem litterarum tuarum decora fecerunt, cum sibi huius significantia in ructu turgidi pectoris, et Alpini sermonis apparuit. Miror tamen quod inter loci illius frenata glacie flumina, et sine successione frigus, tui iecoris flamma plus aestuat, nec aliquam sortitur pectus de mansione temperiem. Aetas deferuescit in senium: est domus quae lymphas in metalla conuertit, et contra naturam gurgitibus sua lege dominatur: tu tamen inter ista sic uiuere diceris, quasi ignis tuus algoris pabulis irritetur. Ego te oro parentis stimulo, quia tibi et proposito meo debeo uocem castigantis. Vestrum est post haec, si eligitis litteras meas accipere, de admonitione gratulari. Ego autem praeter ista cum honore salutari, quae scribere possim illa carnis quam tu diligis, ellubie uiuentibus, non inueni. [1,25] EPISTOLA XXV. ENNODIUS OLYBRIO ET EUGENETI. Desiderio paginarum uestrarum facta est mihi prodiga frons pudoris; et dum tabula promittit promulgata responsum, intra uerecundum penetrale annosam continere nescit infantiam. Deberem quidem sanguini et proposito silentii uenustatem, postquam spei meae fructum prima negauere colloquia. Sed nescio utrum male pertinax iudicetur intentio, quae sine alterius dispendiis sollicitae per amorem experientiae pericula multiplicat. Valete,mi domini, et ad scriptionis mecum remeate concordiam, ne contra Euangelii faciatis monita, si et importunitati denegetis, quod iuste forsitan impetrasset affectio. [1,26] EPISTOLA XXVI. ENNODIUS FAUSTO. Votis et desideriis satisfacit pagina, quae apud amantem uestri necessitatibus alienis praestat obsequium. Quam uellem, si propositum non uetaret, multorum saepe quieta titubare, ut dum dubiis uocem tribuo, debitum obnixae caritatis exsoluam! Domini mei, patris uestri iussionibus impendo praesentis scriptionis officium: cuius animus dum omnium securitati prouidet, suam quietem sub hac intentione contemnit. Qui dum mala Ligurum post Mauricelii obitum nondum uidit occidisse, confunditur. Recidiuis enim prouincia nostra, quasi praefatum sepulcra non tenent, laborat insidiis. Aduocationem fisci dum aliqui per iniquos homines nituntur obtinere, ante uotorum copiam quid in ea meditentur ostendunt. Ego quidem deliberationem magnitudinis uestrae de bono publico non celaui, asserens uos praefatam dignitatem nulli uobiscum Deo adnitente, committere. Sed anxietas prouincialium totum credit euenire posse quod metuit. Hanc a domno meo episcopo allegationis suscepi prouinciam, ut conscientiam uestram obsequio paginae conuenirem, ne cuius subreptio ad huius rei perducatur effectum. Vos fidissimam pollicitationem solliciti custodite integritate propositi. Ego salutationis officia dependens quae susceperam alleganda, testatus sum. Spero tamen ut, quid de ea parte deliberatum sit, instruar officio litterarum.