CARMINA. LIBER PRIMUS. I. ITINERARIUM BRIGANTIONIS CASTELLI. Celsior astrigerum Titan conscenderat axem, Lampade cum plena totus in orbe patet. Flammiger ardenti sorbebat flumina Cancro, Cum segetem messor falce domat propriam. Siccatur dum fonte bibens, dum mundus anhelat: Jussus in occursum Gallica lustra sequi, Torrida non timui quae vincunt arva Syenem. Quid jubar, et validos renovas mihi, Musa, vapores? Plus erit algentes me superasse vias. Quidquid plana calent; quidquid sublimia rigent Frigoribus, passum dic sine lege poli. [0309B] Bellum naturae, quod discors fecerat annus, Aestatem atque hiemem detulit una dies, Indutum nebulis canas superare pruinas Edocuit Vates fervidus imperio. Presserat aestivo corpus sub fasce lacerna, Vestitus tenui tegmine nudus eram. Cum fugit ex oculis constanti tempore tempus. Lampada nam Phoebi dux fuit ad glaciem. Optanti brumam devoto contigit horror, Quaesitusque calor nil dedit indicii. Matronas taceo, scopulos atque invia dictas, In foribus blandas, caetera difficiles. Illexit miseros facies depicta viantes, Calcatae diras mox peperere neces. Nominibus propriis nil fallit sacra vetustas, [0310A] Tot leti formas sic vocitare volens. Scrupea descissis pendebat semita plantis, Nec visu facilis, credite, callis erat. Quid labyrinthaeos priscorum fama recessus Involvis linguis, quod timeat relegens? Illic artificis laudandus constitit error, Cum torsit rectum Daedalus ingenio. Hic natura homines per summum portat Olympi, Quo liquidum tranans ire columba valet. Parcite, Pierides, pelagus fluviale silendo, Ne reparet sermo, fors bona quod pepulit. Duria nam Sessis, torrens vel Stura, vel Orgus Marmoris Ionii saevitiam superant. Dulcia cum variis succedunt laeta periclis, Effectus rerum cor solidare solet. [0310B] Nil mihi cum dubiis prosunt oblivia tristi: Ebria lethaeo pectora fonte fero. Limina sanctorum praestat lustrasse trementem, Martyribus lacrymas exhibuisse meas. Ecce Saturnius, Crispinus, Daria, Maurus, Eusebius, Quintus gaudia magna parant. Octavi meritis da, Adventor; redde, Solutor, Candida ne pullis vita cadat maculis. Hostiles laqueos scindat mens conscia recti: Hoc semper placeat quod decet, hoc liceat. II. DICTIO DATA DEUTERIO V. S. GRAMMATICO, NOMINE IPSIUS EUGENETI V. I. MITTENDA. Gaudia transcendunt vires, vox laeta superbit, Ingenii maciem prospera non metuunt. [0311A] Dulcia temporibus famulantur fila secundis: Quod felix meruit, nobile carmen erit. Vox justi quaestor, legum substantia, nobis Ceu Phoebus mittet tympana, plectra, lyram. Docta Camoenarum coeat pia turba sororum, Offerat arguto pollice quod loquitur. Turgida fatidici vix possint pectora vatis Virtutum species enumerare tuas. Tu decus Italiae, spes tu fidissima recti, Fax, tuba causarum, purpura nostra, vale. Luminibus locuples solem te Roma vocavit Celsa, Quirinali suscipiens gremio. Eloquio lyncem, tu subdes voce leonem, Melle tuo serpens gutturis arma premet. Fetibus orbatae ferrent tibi munera tigres, [0311B] Quae dolor et feritas aure pavente daret. Te pene demessum ceu florem dextera fati Dum lacerat, Christus perculit exitium. Reddita se melius nunc vincit vita beati, Actibus asseritur quod venit a superis. His fretus, non legatos, nec verba precantum, Callida fucatis artibus elicui. Ipse ego, mendicae transmittens uerba Thaliae, Donum more Dei te precor ut tribuas. Hortulus exigua sociatus parte retardat Spem solidam, fieri ne merear dominus. Hanc mihi largiri non spernas, lumen honorum, Sic voti compos saecula nostra colas. Sic te regnantis sublimet celsa potestas: Sic currant meritis aurea fata tuis. [0311C] Amphion Dirceus tetigit quod pectine, vixit; Nulla mori rerum tunc animata potest. Commoda de Musis nunquam fluxere tot annis; Affectu pretii quas mihi concilia. III. PRAEFATIO NEPOTIBUS PROCULI DICTA SUB DIE XV CAL. MAII. Exprimit in spicam tellus jam feta papillas, Lacte maritatis turgida cespitibus. Stringitur in prolem sparsus per gramina succus, De guttis faciens progeniem solidam. Vestitus gemmis protendit brachia palmes, De gremio ligni pampinus ecce viret. Jussa per augmentum nunc silvam perdere vites Frugibus ut crescat, vulnera conciliant. [0311D] Evocat, inquirit gaudens infantia mundi Nutricem, tepidi quam dedit aura poli. [0312A] Ludit per faciem camporum rustica pubes, Respiciens duri dulce laboris onus. Annus reptat ovans tractus per murmura veris, Fracta locuturis mella ferens labiis. Cum rebus noster balbutit carmina sensus, Aurea principiis dextera portet opem. Blandior ad falcem messor perducit aristas, Si rastris segetem pectere continuet. Nunc stirpem Proculi dans vernum suscipe, doctor; Ne fervor teneros decoquat immodicus. Serventur leges; ceu census littera currat. Horum Pindareus flumina vicit avus. Docta Camoenali cecinit qui carmina plectro: Cujus Apollinei nil tacuere chori. Phoebus in auxilio repetat mox fortior illum, [0312B] Artis nobilitas Marsya si veniat. IV. EPITHALAMIUM DICTUM MAXIMO V. S. Praefatio. Annus sole nouo teneras dum format aristas, Natura in thalamis, orbe tepente, sedet. Pingitur et vario mundus discrimine florum; Una soli facies, gratia, cultus, amor. Arbuta vitali coalescunt uda vapore; Ignea concretus semina succus alit. Erigitur genio tellus tumefacta marito; Torrida lascivis silva viret spoliis. Lactans cespitibus in nodum truditur herba, Vitea gemmatos brachia dant digitos. In rerum cultu lex jungit pronuba taedas; [0312C] Aura poli ut sponsum germina cuncta facit. Ergo pari voto lux, coelum, flumina, Nereus, Montes, prata, ferae gaudia concipiunt. De te quod vernat sortitur, Maxime, mundus; Et naturalem dos tua comit opem. Cui sanguis, census, genius, mens, vota superstant, Musarum primo fulta supercilio. Saecula te fidei monimentum nostra dederunt, Corporis et cordis virginitate parem. Vincentem meritis sponsam dat candida vita: Quae cum te superat, sic tibi palma venit. Huic niveis concors arridet flamma labellis, Alba verecundas spargit in ora notas. Adsit oro fons loquelae, voce, mente, pectine; Ars, natura, Musa, Phoebus qua tumet facundia. [0312D] Vile nil decet sonare in Maximorum laudibus: Conterunt Phoebeia celsum saepe dicta verticem. [0313A] Orbe captivo Venus alma fusis Dotibus florum per amoena ludens, Dum facit vernum pretio et micantis Sidere formae; Sprevit aurati decus omne pepli, Advenae pompam noluit metalli Ditior cultu stetit effugato, Sparsa capillos. Nobilis si quod bibit arte virus Dic et algentis pelagi lapillos, Nuda superstat. Fulserant raro sub hiante filo Pectoris gemmae in roseis papillis. Invidum membris abigens amictum [0313B] Altera lux est. Proditum risit sine nube corpus, Carcere irrupto nituit serenum: Quodque servabat male tuta vestis, Proditur arte. Aliger laxo remeabat arcu, Marcidam damnans otii pharetram, Sanguine in nullo made acta laetus Spicula gestans. Tunc sic alloquitur matrem fluitantibus armis: Perdidimus, genitrix, virtutis praemia nostrae. Jam nusquam Cytherea sonat, ridetur Amorum Fabula, nec proles nascenti sufficit aevo. Frigida consumens multorum possidet artus Virginitas fervore novo: sublimia carnem [0313C] Vota domant: mundus tenui vix nomine constat, Primaevi tremulos fractis imitantur ephebis. Rara per immensos saeclorum, respice, campos Conjugii messis: per flores sola vetustas Exserit albentes jejuna et pallida canos, Una fides rerum nulla dulcedine flecti, Et si quid teneros potuit transducere mores, Praeceptis calcare malis: servatur ubique Justitium; culpa est thalamos nominasse pudico: Tu remissa jaces, et tanti nescia juris Nuda per effusos respectas membra capillos. Surge, age, et obstantem properanter discute somnum. Nec te, quod turpe est, captivum numen habere Jura pudicitiae, vel lex malesuada putetur. [0313D] Talibus arsissent dictis et viscera ponto. Colligit in nodum passos lux aurea crines, Et naturalem concludens veste decorem, Mutavit formam. Tunc quidquid fulget iaspis. [0314A] Quae viret in pretio pasturae ficta smaragdus, Et latet in conchis melior custode veneno Alba venit, niveum sumptura ex corpore lumen. Palla per accinctos decrescit splendida lumbos, Et zona teneras compressit dura papillas. Affatur natum, Quem, spes mea, figere tentas? Quem sequimur? quove ire jubes? post otia major Flamma decet: discant populi tunc crescere divam, Cum neglecta jacet. Superos nil perdere somno Ostendant geminis reparata incendia curis. Maximus ecce, vides, generis spes unica summi, Dulcibus illudit per longa oblivia taedis. Sectatur matrem, quae coelo purior ipso est Femina, quam scimus mulierem vincere mente. Hic domuit puerum, mores sortitur avorum, [0314B] Quod pudet heu, longo nobis nescitus in aevo est. Hujus ad abstrusas veniat mea lampada fibras: Suspiret, cupiat, discurrat, ferveat, oret. Haec ait: et sobolem fotu complexa benigno, Mollia mellitis arctavit ad oscula labris. Ille volat celeri tranans per nubila vento, Omnia lascivo socians elementa furore. Ut stetit, et juvenem formae conspexit in ostro, Tune Dionaeum tumefactus despicis? inquit. Huc Venerem culture veni: qui tardius arsit, In multum calet ille rogus, celeresque favillas Restituet quaecunque pyrae subducitur arbor. Deprompsit jaculum, quo divos fixerat omnes. Tum pulcher teretem flexuram perculit arcus: Singula diverso traxerunt brachia calle. [0314C] Pennigeri vultus praesentet dextera fatum. Moxque ferit, laeto factum clamore salutans. Ille ego, qui trepida semper contemptus adhaesi Visceribus fugitive tuis, hac victima matri Litamus, multis quam tu non suspicis annis. Ecce iterum magno rimatus sanguine cretam Quam thalamis jungat, cernit sublime puellae Sidus, et attonitus ad matrem lumina flexit, Germanam credens collaudat nobile furtum. Sed teneram leviore ferit puer ille sagitta, Inque virum totos contorsit fortior ictus. Post haec digrediens permulcet pectora dictis. Nostra tuas, juvenis, confortent vulnera vires. Nam quicunque mea est percussus cuspide, crescit. Haec faciunt multos, si credis, bella nepotes. [0314D] Sis felix, semperque feras mea vulnera tecum. Nunc me Pierio favore jutum In laeta, proceres, locate fronte. Sustentent gracilem per omne carmen. [0315A] Qui doctum faciunt benignitate. Quod nunc ingenium premunt pruinae, Distendat refovens decore vernum. ... LIBER II. XLVI. DE MURENA INL. F. QUAE IN SEPTICIO CLAUDITUR, ITA TENUIS EST. Spiritus exhausto voli at praelubricus auro. Candida lassatum vix tangit membra metallum, Afflixit pondus pretium fornacis anhelae. XLVII. ALITER. Aurea per nebulas dissolvit fila magister: Luserunt dociles flamina fulva manus. XLVIII. ALITER. Contulit hic ventus pretiosi membra metalli. Quod finxere timent, nec capiunt oculi. XLIX. ALITER. Est nihil, et teneo, convincit dextera visum. Stringitur arctatis digitorum nexibus aura. XCVIII. DE ANULO FIRMINAE INL. FEMINAE. Nil fallit simulans, quod finxit dextera verum est. Immobilis stantem fugitat lepus arte molossum, Insertus rabidis ridet furor aureus ursis, [0353B] Gestandus manibus saevit leo blandior ira. Cognoscit dominam genius famulante metallo.