[5,0] LIBER QUINTUS. [5,1] CAPUT I. Antenore Talthybioque ciuitatem ingressis, cuncti populares sociique, cognita re, propere concurrunt, cupientes dignoscere quae apud Graecos actitata essent : quibus Antenor in proximum diem relatum differt : atque ita dimisso conuentu, disceditur. Tum inter epulas, quum Talthybius interesset, filios suos monere Antenor, nihil his in uita custodiendum, quam uti antiquissimam ducerent cum Graecis amicitiam : dein singulorum probitatem, fidem atque innocentiam commemorando, admiratus. Ita finito conuiuio quietum disceditur. At lucis principio, omnibus iam in consilio expectantibus audire, si quis modus tantis malis fieret, cum Talthybio ipse uenit neque rnulto post Aeneas, dein Priamus cum residuis regulis. Denique ubi ea, quac a Graecis audierat, dicere iussus est, hoc modo disseruit: [5,2] CAPUT II. « Graue, Troiani principes uosque socii, graue bellum nobis extitisse aduersum Graeciam, grauius uero multoque durius, mulieris causa hostes effectos quam amicissimos, qui inde iam a Pelope orti adfinitatis etiam iure nobis coniuncti sunt. Namque si praeterita mala summatim attingere oporteat, en umquam ciuitas nostra depressa aerumnis ad requiem emersit? Unquamne nobis defuere fletus aut sociis imminutae calamitates? quando non amici parentes propinqui filii denique in bello amissi? et, ut ex me reliquorum luctuum memoriam recenseam, quidnam in Glauco filio toleraui? cuius interitus, quamquam acerbus mihi, tamen non ita dolori fuit, quam tempus illud, quo adiunctus Alexandro ad raptum Helenae comitatum sui praebuit. Sed praeteritorum satias, futuris saltem parcendum ac consulendum est. Graeci homines custodes fidei ac ueritatis, principes beneuolentiae atque officiorum. Testis his rebus Priamus, qui ipso strepitu discordiarum fructum tamen misericordiae eorum tulit; neque inferendo bellum quicquam prius temeratum ab his, quam perfidiam in ipsa legatione insidiasque ab nostris experti sunt, in qua re, dico enim quod sentio. Priamus eiusque filii auctores, in his etiam Antimachus; qui recens amissis liberis, iniquitatis suae poenas luit. Haec omnia in gratiam Helenae gesta, scilicet eius mulieris, quam ne Graeci quidem recipere gestiunt. Retineatur igitur in ciuitale ea foemina, ob quam nulla gens, nulli populi amici usquam, aut non infesti huic regno. Nonne sponte supplices ut recipiant eam rogabimus? non omni modo satisfaciemus laesis iam totiens per nos? non in futurum saltem reconciliabimus tales uiros? Ego quidem abibo hinc iam et discedam longius, neque committam, ut ulterius intersim malis nostris. Fuit tempus quo manere in hac ciuitate iucundum erat; socii, amici, propinquorum salus, patria denique incolumis attinuere in hunc diem. Contra nunc quid horum non imminutum, aut in totum sublatum nobis est? Non feram me cum his morari, quorum opera cuncta mihi cum patria concidere. Et eos quidem quos in bello fortuna eripuit, utcumque iam sepeliuimus, concedentibus ultro ueniam hostibus : sed postquam deorum arae atque delubra, sanguine humano per scelus infecta sunt, hoc etiam amisimus : quippe, quibus maiora supplicia post mortem carissimorum quam in ipsa amissione subeunda sunt. Quae ne accidant, nunc saltem prouidete. Auro atque huiusmodi aliis praemiis, redimenda patria est. Multae in hac ciuitate dites damus, singuli pro facultatibus in medium consulamus. Postremo offeratur pro uita hostibus, quod mox interitu nostro ipsorum futurum est. Templorum etiam, si necesse erit, ornamentis, pro incolumitate patriae utendum est. Solus suas opes intus custodiat Priamus, solus diuitias potiores ciuibus suis teneat : his etiam quae cum Helena rapta sunt, incubet, uideatque quem ad finem utendum putet patriae calamitatibus. Nos uicti iam sumus malis nostris. » [5,3] CAPUT III. Haec atque alia cum lacrimis disserente eo, cuncti simul gemitum edunt; tendentes ad caelum manus, annuere; tot aduersis rebus Priamum singuli uel inter se omnes finem miseriarum deprecantur. Ad postremum uno ore patriam redimendam clamant. In queis Priamus dilanians caput fletu quam miserabili, non solum iam se, ait, odio diis, uerum suis hostem effectum : quippe cui non amicus antea, non propinquus, non denique ciuis inueniri posset, qui aerumnis suis ingemesceret. Namque optasse haec non nunc demum, uerum uiuis Alexandro atque Hectore agi coepta. Sed quoniam praeterits reuocare nulli concessum est, praesentium habendam futurisque adhibendam rationem. Se namque omnium quae haberet ad redemptionem patriae potestatem dare : quam rem Antenori agendam permittere. Caeterum se quoniam odio iam suis esset, abire e conspectu, consentientem his quae inter se decernerent. [5,4] CAPUT IV. Tum separato rege, placet, uti Antenor ad Graecos redeat exploratum uoluntatem certam, adiunctusque ei uti uoluerat, Aeneas: ita composita re, disceditur. Sed media ferme nocte, Helena clam ad Antenorem uenit, suspicans tradi se Menelao, et ob id iram derelictae domus metuens : itaque eum orat, uti inter caetera sui quoque apud Graecos commemorationem faceret, ac pro se deprecaretur : caeterum, ut cognitum est, post Alexandri interitum inuisa ei apud Troiam fuere omnia, desideratusque ad suos reditus. At lucis initio, quibus imperatum erat, ad naues ueniunt, decretum ciuium cunctis narrant : itaque cum quibus antea ad confirmanda quae tempus monebat, secedunt. Ibi quum multa de republica ac summa rerum dissererent, uoluntatem quoque Helenae docent, ueniamque orant. Et ad postremum confirmant inter se proditionis pactionem. Dein ubi tempus uisum est, cum Ulisse et Diomede ad Troiam ueniunt, cohibito Aiace ab Aenea, scilicet ne qua insidiis opprimeretur talis uir, quem solum Barbari non secus quam Achillem metuebant. Igitur postquam duces Graeci in ciuitate conspecti sunt, cuncti ciues tollunt spe animos, existimantes finem belli atque discordiarum. Itaque propere senatus habitus, ubi nostris praesentibus decernitur, primum omnium Antimachum ex omni Phrygia exulandum, scilicet auctorem tanti mali. Dein super conditione pacis tractari coeptum. [5,5] CAPUT V. Inter quae repente strepitus ex Pergame, ubi regia Priami erat, clamorque ingens editur. Qua re turbati, qui in consilio erant, foras prosiliunt, credentes insidias tentatas solito a regulis. Itaque in templum Mineruae propere concedunt. At paulo post, ex his qui ex arce descenderant, cognoscitur Alexandri filios, quos ex Helena susceperat, casu camerae exstinctos : hique erant Bunomus, Corithus, atque Idaeus. Quare consilio dilato, duces nostri ad Antenorem abeunt, ibique acceptis epulis pernoctant. Praeterea cognoscunt ab Antenore editum quondam oraculum Troianis, maximo exitio ciuitati fore, si Palladium, quod in templo Mineruae esset, extra moenia tolleretur : namque id antiquissimum signurn caelo sublapsum, qua tempestate Ilus templum Mineruae extruens, prope summum fastigii peruenerat, ibique inter opera, quum necdum tegumen superpositum esset, sedem sibi occupauisse, idque signum ligno fabrefactum esse. Hortantibus dein nostris, uti secum ad ea omnia eniteretur, facturum se quae cuperent, respondit. Atque his praedicit, publice se in consilio super qualitate eorum quae postulaturi essent, exertius disserturum, scilicet ne qua suspicio sui apud Barbaros oriretur. Ita composito negotio, cum luce simul Antenor ac reliqui proceres ad Priamum uadunt; nostri ad naues redeunt. [5,6] CAPUT VI. Dein ubi iusta pueris facta sunt, post diem tertium Idaeus supradictos duces accitum uenit : queis praesentibus Lampus, caeterique quorum consilium praeualebat, multa disserere, atque docere ea quae antea gesta essent temere et inconsulte, non per se, quippe qui contempti despectique a regulis, arbitrio alieno agerent. Caeterum quod arma aduersus Graecos tulissent, non sponte factum : namque qui sub imperio alieno agerent, expectandum his, atque exsequendum esse nutum eius qui teneat. Ob quae dignum esse Graecos data uenia consulere eis, qui semper auctores pacis fuerint : caeterum a Troianis ob maleconsulta satis poenarum exactum. Dein multo hinc atque inde habito sermone, ad postremum de modo praemiorum agi coeptum. Tum Diomedes quinque millia talentorum auri, ac totidem argenti optat : praeterea tritici centena millia, eaque per annos decem. Tum silentio habito a cunctis, Antenor, non Graecorum more agere eos aduersum se ait, sed barbaro : namque quod impossibilia postularent, palam fieri, praetextu pacis bellum eos instruere : caeterum auri tantum atque argenti ne tum quidem priusquam in auxilia conducta dilaceraretur, ciuitati fuisse. Quod si permanere in eadem auaritia uellent, superesse Troiania, uti clausis portis, incensisque intus deorum aedificiis, ad postremum idem sibi cum patria exitium peterent. Contra Diomedes: « Non ciuitatem uestram consideratum Argis uenimus, uerum aduersum uos dimicaturi. Quodcirca siue etiam nunc bellare in animo est, parati Graeci : siue, ut ais, igni dabitis Ilium, non prohibebimus : quippe Graecia affectis iniuria, ulcisci hostes suos finis est. » Tum Panthus in proximum diem ueniam deliberandi orat. Ita nostri ad Antenorem abeunt, atque inde in aedem Mineruae. [5,7] CAPUT VII. Interim cognoscitur in apparatu rerum diuinarum portentum ingens : namque aris composita sacrorum consueta, mox subiectus ignis non comprehendere, neque consumere uti antea, sed aspernari. Qua re turbati populares, simul uti fidem nuncii noscerent, ad aram Apollinis confluunt, atque ibi superpositis extorum partibus, ubi flamma admota est, repente cuncta quae inerant disturbata, ad terram decidunt : quo spectaculo perculsis atque attonitis omnibus, subito auis aquila stridore magno immittit sese, atque extorum partem eripit, moxque superuolans ad naues Graecorum pergit, ibique raptum omittit. Id uero Barbari non iam leue aut in obscuro, sed palam perniciosum credere. Interim Diomedes cum Ulisse dissimulantes quae gerebantur, obambulare in foro, circumspicientes laudantesque praeclara operum ciuitatis eius. At apud naues auspicio tali motis omnium animis Calchas uti bonum animum gererent hortatur; breui quippe dominos fore eorum quae apud Troiam essent. [5,8] CAPUT VIII. Caeterum Hecuba, re cognita, placatum deos egreditur, ac praecipue Mineruam atque Apollinem, queis cum dona multa, tum uictimas opimas admouet : sed in adolendo quae sacra aris reddebantur, eodem modo restingui ignes, ac repente interire uisi. Inter quae tam sollicita Cassandra deo plena, uictimas ad Hectoris tumulum transferri imperat : deos quippe aspernari iam sacrificia, indignatos ob commissum paullo ante scelus in Apollinem. Ita tauris qui immolati erant, ad rogum Hectoris, sceuti imperabatur, apportatis, moxque igni subiecto, consumuntur cuncta. Inde ubi iam uesperarat, domum discessum : atque eadem nocte Antenor clam in templum Mineruae uenit, ubi multis precibus ui mixtis Theano, quae ei templo sacerdos erat impulit, uti Palladium sibi traderet : habituram namque magna eius rei praemia. Ita perfecto negotio ad nostros uenit, hisque promissum offert, uerum id Graeci obuolutum bene, quo ne intellegi a quoquam posset, uehiculo ad tentoria Ulissis per necessarios fidosque suas remittunt. At lucis principio postquam senatus coactus, et nostri ingressi sunt. Antenor ueluti iracundiam Graecorum metuens, ueniam eorum orare, quae aduersum eos pro patria exertius disseruisset. Dein Ulisses, non se his moueri, neque indignari, sed quod finis in tractando non adhiberetur, maxime quum opportunum ad nauigandum tempus breui praeteruolet. Tum multo inuicem habito sermone, ad postremum binis millibus talentorum auri atque argenti rem decidunt : quod uti ad suos referrent, Graeci ad naues abeunt. Ibi conductis ducibus, cuncta dicta gestaque exponunt : Palladium etiam ablatum per Antenorem docent. Dein ex omnium sententia, reliquus miles rem cognoscit. [5,9] CAPUT IX. Ob quae placet uniuersis, mitti Mineruae donum quam honoratissimum. Tum accitus ad eam rem Helenus, cuncta. quae clam se gesta orant, ac si praesens adfuisset, ordine exponit, additque finem iam aduenisse Troianarum rerum : quippe quo maxime sustentaretur summa ciuitatis eius, Palladium fuisse; quo ablato, exitium ingruere : caeterum donum Mineruae fatale Troianis esse, equum ligno fabrefactum forma ingenti, cuius magnitudine muri soluendi essent, adnitente atque administro Antenore : dein recordatus parentem Priamum residuosque fratres, fletum edit miserabilem, consternatusque per dolorem atque obstupefactus ruit. Tum Pyrrhus collectum eum, refectumque animi, ad se deducit, custodesque addit, ueritus ne qua per eum hostibus quae gesta erant, patefierent. Quod ubi Helenus persensit, Pyrrhum uti bonum animum gereret hortatur, securum sui, secretorumque : namque se cum eo etiam post patriae excidium, multis tempestatibus in Graecia moraturum. Itaque ut Heleno placuerat, multa materies, quae apta huiusmodi fabricae uidebatur, per Epeum atque Aiacem Oilei aduecta. [5,10] CAPUT X. Interim firmatores pactae pacis ad Troiam eunt, decem lecti duces, Diomedes, Ulisses, Idomeneus, Aiax Telamonius, Nestor, Meriones, Thoas, Philocteta Neoptolemus, atque Eumelus : quos ubi in foro animaduertere populares, laeti animos tollunt, finem iam aerumnarum credentes. Itaque singuli, plures, uti quisque occurrerat, benigne abeunt, salutant, atque gratulantes exosculantur. Tum Priamus pro Heleno orare Graecos, multisque adhibitis precibus, commendare carissimum sibi, et inter caeteros dilectum magis propter prudentiam. Dein ubi tempus uisum est, conuiuium publice coeptum in honore ducum, coitaeque pacis, Antenore deseruiente Graecis, atque omni modo benigne exhibente cuncta. At lucis initio senes omnes in aedem Mineruae conueniunt. In queis Antenor refert, missos a Graecis super conditionibus praedictae pacis, decem legatos uiros : quos ubi deduci in senatum placuit, et dextrae inuicem datae atque acceptae sunt, statuunt inter se uti proximo die, campi medio atque in ore omnium aras statuant, in queis fidem pacis iurisiurandi religionibus firmarent. Queis perfectis, Diomedes atque Ulisses iurare occipiunt, permansuros se in eo quod sibi cum Antenore conuenisset, testesque in eam rem Iouem summum, Terramque rnatrem, Solem, Lunam atque Oceanum fore. Dein excisis in partes duas hostiis quae ad eam rem admotae erant, ita uti pars ad solem, residuum ad naues spectaret, per medium transeunt. Dein Antenor in eadem uerba placitum confirmat. Ita perfecto negotio, ad suos quisque abeunt. Caeterum Barbari Antenorem summis efferre laudibus, aduenientem singuli quasi deum uenerari : solum quippe omnium credere auctorem pacis eius, coitaeque cum Graecis amicitiae. Ita sopito iam exinde bello, passim, uti quisque partium uoluerat, nunc Graeci cum Troianis, rursusque hi apud naues amice agere. Interim ubi foedus interuenerat, cuncti Barbarorum socii qui bello residui erant, gratulantes interuentu pacis ad suos discedunt, ne opperientes quidem praemia tantorum discriminum atque aerumnarum, scilicet ueriti, ne qua pacti fides apud Barbaros dissolueretur. [5,11] CAPUT XI. Interim apud naues, uti Heleno placuerat, equus tabulatis extruitur per Epeum fabricatorem eius operis : cui edito in immensum, ima quae sub pedibus erant, rotis interpositis suspenderat, scilicet quo attractu motus facilius foret : quem offerri donum Mineruae maximum, omnium ore agitabatur. Caeterum apud Troiam auri atque argenti praedictum pondus, per Antenorem atque Aeneam summo studio in aedem Mineruae portabatur. Et Graeci, postquam auxilia sociorum dimissa cognitum est, impensius pacem atque amicitiam agitauere nullo exinde Barbarorum interfecto aut uulnerato; quo magis sine ulla discordiarum suspicione apud hostes fuere. Dein equum compactum adfabre, confixumque ad muras mouent praenuntiato Troianis, uti cum summa religione susciperent, Mineruae scilicet sacrum, dicatumque. Quare magna uis hominum partis egressa, summa laetitia, sacrificioque domum excipit, attrahitque propius moenia. Sed postquam magnitudine operis impediri per portas ingressum animaduertere, consilium destruendorum desuper murorum capiunt, neque quisquam secus prae tali studio decernebat. Ita inuiolatum multis tempestatibus murorum opus, Neptunique, ut perhibebatur, atque Apollinis maxima monumenta, nullo dilectu ciuium manibus dissoluuntur. Sed postquam maior pars operis deiecta est, consulta a Graecis intercessum, confirmantibus non se passuros intra moenia duci equum, priusquam praedictum auri atque argenti pondus susceperint. Ita intermisso opere, semirutisque moenibus, Ulisses cunctos ciuitatis Troianae artifices, ad reficiendas naues conducit. Composita dein uniuersa classe, ubi cuncta nauigio instructa, et praemium persolutum est, iubent nostri peragere incoepta. Itaque destructa murorum parte, cum ioco, lasciuiaque induxere equum, feminis inter se atque uiris certatim attrahere festinantibus. [5,12] CAPUT XII. Interim Graeci ubi cuncta nauibus imposita sunt, incensis omnium tabernaculis ad Sigaeum secedunt, ibique noctem opperiuntur : fessis dein multo uino atque somno Barbaris, quae utraque per laetitiam securitatemque pacis interuenerant, multo silentio ad ciuitatem nauigant, seruantes signum quod igni elato Sinon, ad eam rem clam positus, sustulerat : moxque omnes postquam intrauere moenia, diuisis inter se ciuitatis locis, ubi signum datum agnouere, caedere eos, quos fors obiecerat, atque obtruncare passim per domos atque uias, loca sacra profanaque, et si qui persenserant, priusquam armare se, aut aliud pro salute capere quirent, opprimere : prorsus nulla requies stragis atque funerum, quum palam et in ore suorum liberi, parentesque magno inspectantium gemitu necarentur, moxque ipsi qui spectaculo carissimorum interfuerant, miserandum in modum interirent. Neque segnius per totam urbem incendiis gestum, positis prius defensoribus ad domum Aeneae atque Antenoris. Interim Priamus re cognita, ad aram Iouis ante aedificialis confugit, multique ex eo loco ad reliqua deorum templa : in queis Cassandra in aedem Mineruae. Sed postquam uniuersos qui in manus uenerant, foede, atque inultos obtruncauere, occipiente luce domum in qua Helena erat, aggrediuntur. Ibi Menelaus Deiphobum, quem post Alexandri interitum Helenae matrimonium intercepisse, supra docuimus, exsectis primo auribus, brachiisque ablatis, deinde naribus, ad postremum truncatum omni ex parte, foedatumque summo cruciatu necat. Dein Priamum Neoptolemus sine ullo aetatis atque honoris dilectu retinentem utraque manu aram iugulat. Caeterum Cassandram Oilei Aiax e sacro Mineruae captiuam abstrahit. [5,13] CAPUT XIII. Hoc modo consumptis cum ciuitate Barbaris, deliberatio inita super his qui ab deorum aris auxilium uitae implorauerant decretumque ab omnibus, uti per uim auulsi necarentur: tantus dolor iniuriae, et ob id studium extinguendi Troiani nominis incesserat. Ita comprehensi qui cruciatum praedictae noctis subterfugerant, trepidantes ac uice pecorum interficiuntur. Dein more belli, per templa ac semiustas domos, populatio rerum omnium, et per dies plurimos, ne quis hostium euaderet, studium inquirendi. Interim ad coaceruandum auri atque argenti materiam opportuna loca destinantur, et alia ob preciosam uestem. Igitur ubi satias Troiani sanguinis tenuit, et urbs incendiis complanata est, initium soluendae per praedam militiae capiunt, primo a feminis captiuis, puerisque adhuc imbellibus. Itaque ex his prima omnium Helena sine sorte Menelao conceditur : dein Polyxena suadente Ulisse, per Neoptelemum Achilli inferias missa : Agamemnoni a Cassandra datur, postquam forma eius captus, quin palam desiderium fateretur, dissimulare nequiuerat; Aethram et Clymenam, Demophoon atque Athamas habuere : reliquarum sors agi coepta, atque ita Neoptolemo Andromacha (adiunctis postquam id euenerat filiis eius in honorem tanti ducis), Ulissi Hecuba obuenere. Hactenus nobilium feminarum cessere seruitia. Alii, ut, quemque sors contigerat praedam, aut ex captiuis, quantum pro merito distribuebatur, habuere. [5,14] CAPUT XIV. Interim super Palladio ingens certamen inter se ducibus exortum, Aiace Telamonis expostulante in munus sibi, pro his quae in singulos uniuersosque uirtute atque industria sua contulerat. Quare coacti pene omnes, simul uti ne laederetur animus tanti uiri, cuius praeclara facinora uigiliasque pro exercitu, in animo retinebant, concedunt Aiaci, contradicentibus solis omnium Diomede atque Ulisse : sua quippe opera id ablatum ; contra Aiax affirmare, non labore aut uirtute eorum rem gestam : Antenorem namque contemplations communis amicitiae, abstulisse. Tum Diomedes honori eius per uerecundiam concedens, a certamine destitit. Igitur Ulisses cum Aiace summa ui contendere inter se, atque inuicem industriae meritis expostulare, adnitentibus Ulissi Menelao atque Agamemnone, ob seruatam paullo ante opera eius Helenam. Namque post captum Ilium Aiax recordatus eorum quae tantis tempestatibus propter mulierem experti perpessique essent, primus omnium interfici eam iusserat; iamque approbantibus consilium Aiacis multis bonis, Menelaus amorem coniugii etiam tunc retinens, singulos ambiendo orandoque ad postremum perfecerat, uti intercessu Ulissis, Helena incolumis sibi traderetur. Itaque ueluti iudicio amborum merita spectantes, queis etiam nunc bellum in manibus atque hostiles multae nationes circumstreperent, nullo dilectu uirorum fortium, spretisque Aiacis tot egregiis facinoribus, ac frumenti quod ex Thracia aduexerat, per totum exercitum distributione, Ulissi Palladium tradunt. [5,15] CAPUT XV. Quare cuncti duces, qui memores uirtutum Aiacis nihil praeferendum ei censuerant quique secuti gratiam Ulissis; impugnauerant talem uirum, studio in partes discedunt. Interim Aiax indignatus, et ob id uictus dolore animi, palam atque in ore omnium uindictam se sanguine eorum a quibus impugnatus esset, exacturum denuntiat. Itaque ex eo Ulisses, Agamemnon ac Menelaus custodiam sui augere, et quo tutiores essent, summa ope inuigilare. At ubi nox aderat, discedentes, uno ore omnes lacerare utrumque regem, neque abstinere maledictis; quippe queis magis libido desideriumque in femina, quam summa militiae potiora forent. At lucis principio Aiacem in medio exanimem offendunt : perquirentesque mortis genus, animaduertere ferro interfectum. Inde ortus per duces atque exercitum tumultus ingens, ac dein seditio breui adulta, quum ante iam Palamedem uirum domi belloque prudentissimum nunc Aiacem, inclytum tot egregiis pugnis; atque utrosque insidiis eorum circumuentos ingemescerent. Ob quae supradicti reges ueriti, ne qua uis ab exercitu pararetur, intus clausi firmatique per necessarios, manent. Interim Neoptolemus aduecta ligni materia, Aiacem cremat : reliquiasque urnae aureae conditas, in Rhoeteo sepeliendas procurat, breuique tumulum exstructum consecrat in honorem tanti ducis. Quae si ante captum Ilium accidere potuissent, profecto magna ex parte promotae res hostium, ac dubitatum de summa rerum fuisset. Igitur Ulisses ueritus uim offensi exercitus, clam Ismarum aufugit : atque ita Palladium apud Diomedem rnanet. [5,16] CAPUT XVI. Ceterum post abscessum Ulissi Hecuba, quo seruitium morte solueret, multa ingerere maledicta, imprecarique infesta omina in exercitum : quare motus miles, lapidibus obrutam necat, sepulchrumque apud Abydum statuitur, appellaturque Cynossema, ob linguae proteruiam impudentemque petulantiam. Per idem tempus Cassandra deo repleta, multa in Agamemnonem aduersa praenuntiat: insidias quippe ei ex occulto caedemque domi per suos compositam; praeterea uniuerso exercitui profectionem ad suos incommodam, exitialemque. Inter quae Antenor, cum suis Graecos orare, omitterent iras atque urgente nauigii tempore in commune consulerent. Praeterea omnes duces ad se epulatum deducit : ibique singulos quam maximis donis replet. Tunc Graeci Aeneae suadent, secum uti in Graeciam nauiget, ibi namque ei simile cuim caeteris ducibus ius, regnique eandem potestatem fore. Neoptolemus filios Hectoris Heleno concedit : praeterea reliqui duces auri atque argenti quantum singulis uisum est. Dein consilio habito decernitur, uti per triduum funus Aiacis publice susciperetur. Itaque exactis his diebus, cuncti reges comam tumulo eius deponunt. Atque exin contumeliis Agamemnonem, fratremque agere, eosque non Atridas, sed Plisthenidas, et ob id ignobiles appellare. Quare coacti, simul uti odium sui apud exercitum per absentiam leniretur, orant uti sibi abire e conspectu eorum sine noxa concedant. Itaque consensu omnium primi nauigant, deturbati expulsique ab ducibus. Caeterum Aiacis filii, Aeantides Glauca genitus, atque Eurysaces ex Tecmessa Teucro traditi. [5,17] CAPUT XVII. Dein Graeci ueriti ne per moram interuentu hiemis, quae ingruebat, ab nauigando excluderentur, deductas in mare naues, remigibus reliquisque nauticis instrumentis complent. Atque ita cum his quae singuli praeda multorum annorum quaesiuerant, discedunt. Aeneas apud Troiam manet, qui post Graecorum profectionem cunctos ex Dardano, atque ex proxima peninsula adit, orat uti secum Antenorem regno exigerent. Quae postquam praeuerso de se nuncio, Antenori cognita sunt, regrediens ad Troiam, imperfecto negotio aditu prohibetur. Ita coactus cum omni patrimonio ab Troia nauigat, deuenitque ad mare Hadriaticum, multas interim gentes Barbaras praeuectus. Ibique constituit his qui secum nauigauerant, ciuitatem, appellatam Corcyram Melaenam. Caeterum apud Troiam postquam fama est Antenorem regno potitum, cuncti, qui bello residui nocturnam ciuitatis cladem euaserant, ad eum confluunt, breuique ingens coalita multitudo : tantus amor erga Antenorem, atque opinio sapientiae incesserat : fitque princeps amicitiae eius rex Cebrenorum Oenideus. Haec ego Gnosius Dictys, comes Idomenei conscripti, oratione ea quam maxime inter tam diuersa loquendi genera consequi ac comprehendere potui, litteris Punicis, ab Cadmo Danaoque traditis. Neque sit mirum cuiquam, si quamuis Graeci omnes, diuerso tamen inter se sermone agunt, quum ne nos quidem unius eiusdemque insulae, simili lingua, sed uaria permixtaque utamur. Igitur ea quae in bello euenere Graecis ac Barbaris, cuncta sciens perpessusque magna ex parte, memoriae tradidi. De Antenore eiusque regno quae audieram, retuli. Nunc reditum nostrorum narrare iuuat.