[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] CAPUT I. Interim per totam hiemem dilato condicionibus in tempus bello, Graeci cuncta, quae in tali otio militia exposcebat, intenti animo summis studiis festinabant. Namque pro uallo multitude uniuersa uariis bellandi generibus per duces populosque instructa, et ob id more optimo diuersis ad officia sua quibusque, hinc iaculis hastarum uice fabricatis, neque pondere aut mensura inferioribus, et quibus non alia erant, praeustis sudibus, illinc sagittis certantes inter se inuicem, ad multum diem exercere : alii saxis utebantur. Sed inter sagittarios maxime anteibant Ulysses, Teucer, Meriones, Epios, Menelaus. Neque dubium, quin inter hos tamen praecelleret Philocteta; quippe Herculis sagittarum dominus, et destinata feriundi arte mirabilis. At Troiani cum auxiliaribus laxiores militia, neque circa exercitum solliciti socordius agitare. Ac saepe sine ullo insidiarum metu, hi aut illi multis immolationibus Thymbraeo Apollini supplicabant. Iisdem fere diebus nuncius apportatur, uniuersas prope Asiae ciuitates desciuisse a Priamo, atque eius amicitiam execrari : namque facinoris exemplo, suspectis iam per uniuersos populos, gentesque circa hospitium omnibus, simul omnibus proeliis Graecos uictores cognitum, et euersio multarum in ea regione ciuitatum in animis haeserat ; ad postremum, graue odium filiorum regnique eius incesserat. [3,2] CAPUT II. At apud Troiam forte quadam die Hecuba supplicante Apollini, Achilles uolens uisere cerimoniarium morem, cum paucis comitibus superuenit. Erant praeterea cum Hecuba matronae plurimae, coniuges principalium filiorumque eius, partim honorem atque obsequium reginae tribuentes, reliquae tali obtentu pro se quaeque rogaturae supplicabant : etiam Hecubae filiae nondum nuptae, Polyxena et Cassandra, Mineruae atque Apollinis antistites, nouo ac barbaro redimita ornatu, effusis hinc atque inde crinibus precabantur, suggerente sibi Polyxena apparatum sacri eius. Ac tum forte Achilles uersis in Polyxenam oculis, pulchritudine uirginis capitur : auctoque in horas desiderio, ubi animus non lenitur, ad naues discedit. Sed ubi dies pauci fluxere, et amor magis ingrauescit, accito Automedonte, aperit ardorem animi : ad postremum rogat uti ad Hectorem uirginis causa iret. Hector uero datarum se in matrimonium sororem mandat, si sibi uniuersum exercitum proderet. [3,3] CAPUT III. Dein Achilles, soluturum se omne bellum pro Polyxena tradita pollicetur. Tum Hector, aut proditionem ab eo confirmandam, aut filios Plisthenis atque Aiacem interficiendos : alias de tali negotio nihil se auditurum. Et ea ubi Achilles accepit, ira concitus exclamat, se, quum primum tempus bellandi foret, interempturum. Dein animi iactatione saucius, huc atque illuc oberrans, interdum tamen, quatenus praesenti negotio utendum esset, consultare. At ubi eum Automedon iactari animo, atque in dies magis magisque aestuare desiderio, ac pernoctare extra tentoria animaduertit, ueritus ne quid aduersum se, aut in supradictos reges moliretur, Patroclo atque Aiaci rem cunctam aperit. Hique, dissimulato quod audierant, cum rege commorantur. Ac forte quodam tempore recordatus sui, conuocatis Agamemnone et Menelao, negotium, ut gestum erat, desideriumque animi aperit: a queis omnibus, ut beno animo ageret, respondetur : breui quippe dominum eum fore eius, quam deprecando non impetrauerit : quae res eo habere fidem uidebatur, quoniam iam summa rerum Troianarum prope occasum erat. Omnes namque Asiae ciuitates exsecratae amicitiam Priamidarum, ultro nobis auxilium societatemque belli offerebant : queis ab ducibus nostris benigne respondebatur, satis sibi esse praesentium copiarum, neque auxiliorum egere, amicitiam sane quam offerent, uoluntatemque erorum fore gratam omnibus : scilicet quia fluxa fides, et animi parue spectati, neque tam subita mutatio sine dolore credebatur. [3,4] CAPUT IV. Iamque exactis hibernis mensibus uer coeperat, quum Graii edicto prius, uti omnis miles in armis esset, mox signo belli edito, exercitum in campis productum ordinant : neque a Troianis segnius agebantur. Igitur ubi utrinque instructae acies aduorsum processere, atque intra teli iactum uentum est, cohortati suos quisque manus conserunt, in medio locatis equitibus, et ob id primis congressis. Tumque primum reges nostri atque hostium, ascensis curribus bellum ineunt, adscito sibi quisque auriga ad regendos equos. Sed primus omnium Diomedes inuectus Rhesi equis Pyraechmem regem Paeonum hasta fronte ictum interficit. Dein caeteros, quos ob uirtutem rex secum stipatores habuerat, conglobatos inter se atque ausos resistere, partim telo eminus fundit, alios curru per medios concito humi obterit. Dein Idomeneus adhibito equis Merione, Acamanta Thracum regem deiicit, ruentique telo occurrit, atque ita interficit. Sed ubi Hector situs in parte alia, medios suorum fundi accipit, dispositis satis strenuis, ubi pugnabat, accurrit auxilio laborantibus, Glaucum et Deiphobum et Polydamanta habens. Nec dubium, quin deleta a praedictis regibus ea pars hostium foret, ni aduentu suo Hector nostrosque ulterius progredi, ac suos fugere cohibuisset. Ita Graeci prohibiti caede reliquorum, represso gradu aduersum eos, qui superuenerant, constitere. [3,5] CAPUT V. Ac mox cognito per uniuersum exercitum proelio in ea parte reliqui duces confirmati, ubi quisque pugnauerat, undique eo confluunt. Densatur utrimque acies, et proelium renouatum est. Igitur Hector ubi plurimos suorum adesse, et satis tutum se intellegit, tollit animo. Dein clamore magno singulos suorum nomine appellans, confidentius in hostem pugnare hortatur; ac progressus intra aciem, Diorem et Polyxenum Alios satis impigre pugnantes uulnerat. At ubi eum Achilles ita in hostem promptum animaduertit, simul subuenire his, quos aduorsum bellabat cupiens, et memor paullo ante repulsae in Polyxena, contra tendit. Progressusque in medios Pylaemenem Paphlaganum regem impedimento sibi oppositum cominus fundit, non alienum sanguinis Priamidarum : perhibebatur quippe hic etiam ex his, qui a Phineo Agenoris originem propriam memoria repetebant : a quo etiam Olizonam genitam, postquam adoleuerit, deductam in matrimonium Dardani. [3,6] CAPUT VI. Ceterum Hector postquam ad se agmine infesto tendi uidet, causas odii recordatus, non ulterius impetum uiri experiri ausus, ex acie subterfugit : eumque Achilles insecutus quantum acies hostium patiebatur, ad prosternum iaculatus, aurigam eius interfecit, postquam Hector per aliam partem relicto curru aufugerat. Dein ereptum sibi e manibus inimicissimum omnium dolens, rursus uehementius saeuire, extractoque ex corpore aurigae iaculo fundere obuios, ac prostratos, quum alios inuaderet desuper proculcans obterere. Inter quae tam trepida cunctis fugientibus, Helenus quaesitum ex occulto uulneri locum ubi nactus est, manum Achillis procul atque improuisus sagitta transfigit. Ita uir egregius bellandi, cuius aduentu territus fugatusque Hector, multi mortales cum ducibus extincti, clam atque ex occulto uulneratus, eo die finem bellandi fecit. [3,7] CAPUT VII. Interim Agamemnon, et cum eo Aiaces duo, inter caeteram stragem ignotorum, nacti plurimos Priami filiorum interficiunt : Agamemnon Arsacum cum Deiopite, Archetnachum, Laudocum et Philenorem; Aiax Oilei et Telamonius Melium, Astyochum, Doriclum, Hippothoum atque Hippodamanta. At in alia belli parte Patroclus et Lycius Sarpedon locati in cornibus, nullis propinquorum praesentibus, signo inter se dato solitarii certaminis, extra aciem processere. Moxque tells aduorsum iactis, ubi uterque intactus est, curru desiliunt, atque arreptis gladiis pergunt obuiam. Iamque crebris aduorsum se ictibus congressi, neque uulneratus quisquam, multum diei consumpserant; quum Patroclus amplius audendum ratus, colligit in arma sese, et cautius contectus, ingressusque hostem complectitur, manu dextra poplitem succidens : quo uulnere debilitatum, atque exsectis neruis inualidum propulsat corpore, ruentemque interficit. [3,8] CAPUT VIII. Quod ubi animaduertere Troiani, qui iuxta steterant, magnum clamorem tollunt, relictisque ordinibus signo dato, arma in Patroclum uertunt, scilicet Sarpedonis interitu publicam cladem rati. At Patroclus praeuiso hostium agmine, telum positum humi propere rapit, compositusque in armis audentius resistit. Tum ingruentem Deiphobum hasta cominus tibiam ferit, atque excedere ex acie coegit, interfecto prius Gorgythione fratre eius : neque multo post aduentu Aiacis fusi reliqui. Quum interim Hector edoctus quae acciderant, superuenit, ac mox conuersam suorum aciem pro tempore restituit, increpatis ducibus, ac plerisque ex fuga reductis. Ita praesentia eius animi tolluntur et proelium incenditur. Tum uero inclytis ex utraque parte ducibus, confirmato exercitu, confligunt acies, nunc hinc nunc inde cedentibus instantes, et ubi acies nutauerat, praesidiis accurrentibus. Interea utriusque exercitus cadunt plurimi, neque fortuna belli mutatur. Sed postquam miles per multum diem bello intentus, magis magisque fatigabatur, et diei uesper erat, utrisque cupientibus, pugna decessum. [3,9] CAPUT IX. Tum apud Troiam circa Sarpedonis cadauer cunctis deflentibus, ac praecipue feminis, luctu atque gemitu omnia completa sunt ; queis non alii casus acerbissimi, ne interitus quidem Priamidarum, prae desiderio eius cordi insederant : tantum in eo uiuo praesidium, et interfecto spes ablata credebatur. At Graeci in castra regressi, primum omnium Achillem reuisunt : eumque de uulnere percunctati, ubi sine dolore agere uident, laeti ad postremum narrare occipiunt Patrocli facta fortia : dein reliquos qui uulnerati erant, per ordinem circumeunt : ita inspectatis omnibus ad tentoria sua quisque digreditur. Interim Achilles regressum Patroclum extollure laudibus, dein monere, uti reliquo quoque bello memor rerum quas gesserat, hostibus uehementius ingrueret. Hoc modo nox consumitur. At lucis principio corpora suorum quisque collecta igni cremant, dein sepeliunt. Sed postquam dies aliquot triti, et uulnerati conualuerant, arma expedire et producere militem placet. [3,10] CAPUT X. Sed barbari more pessimo, nec quidquam compositum, nihil aliud, quam turbata atque insidiosa cupientes, clam atque ante tempus egressi proelium praeuertere : tuncque effusi ruinae modo, clamorem inconditum, simul et tela in hostibus coniiciunt, semermos etiamtum atque incompositos. Caesi ita nostrorum multi, in queis Arcesilaus Boeotius, et Schedius, Crissaeorum uterque duces optimi : caeterum uulnerata pars maxima. Meges etiam et Agapenor, alter Echinadibus imperator, Agapenor Arcadiae. Inter quae tam foeda, tanta inclinatione rerum, Patroclus fortunam belli uincere agressus, dum hortatur suos simul atque instat hostibus, promptior quam bellandi mos est, telo Euphorbi ictus ruit : statimque Hector aduolans eum opprimit, ac de super uulneribus multis fodit; moxque nititur abstrahere proelio, scilicet insolentia gentis suae illudere cupiens per uniuersa genera dehonestamenti. Quod ubi Aiaci cognitum est, relicto ubi pugnauerat, propere accurrit, iamque eripere cadauer occipientem proturbat hasta. Interim Euphorbus a Menelao et Aiace altero summo studio circumuentus, scilicet auctor interempti ducis, morte poenas luit. Dein occipiente uespera, proelium dirimitur, male et cum dedecore plurimis nostrorum interfectis. [3,11] CAPUT XI. Sed postquam reductae utrimque acies, et iam in tuto miles noster erat, cuncti reges Achillem conueniunt, deformatum iam lacrimis atque omni supplicio lamentandi : qui modo prostratus humi, nunc cadaueri superiacens, adeo reliquorum animos pertentauerat, ut Aiax etiam, qui solandi causa adstiterat, nihil luctui remitteret : nec Patrocli tantum mors gemitum ilium cunctis incusserat, sed praecipue recordatio uulnerum per loca corporis pudibunda. Quod exemplum pessimum per mortales tum primum proditum est, numquam antea a Graecis solitum. Igitur reges multis precibus, atque omni consolationis modo tandem Achillem flexum, humo erigunt. Dein Patrocli corpus elutum, mox ueste circumtegitur, maxime ob tegenda uulnera, quae multis modis impressa haud sine magno gemitu cernebantur. [3,12] CAPUT XII. His actis, Achilles monet, uti custodes uigilias agere curarent, neque hostes detentis circa funus nostris, more solito irruerent. Ita per distributionem officia sua quisque procurantes, igni plurimo in armis pernoctant. At lucis principio placet, uti ex omni ducum numero quinque in montem Idam uaderent siluam caesum, qua Patroclus cremaretur : decretum quippe ab omnibus erat, uti funus eius publice curaretur. Iere igitur Ialmenus, Ascalaphus, Epios, et cum Merione Aiax alter. Moxque Ulixes et Diomedes busto locum dimetiuntur, quinque hastarum longitudine, totidemque in transuerum. Aduecta deinde ligni copia bustum exstruitur, impositumque desuper cadauer igni supposito cremant, exornatum iam decore omni pretiosae uestis : id namque Hippodamia et Diomedea curauerant, quarum Diomedea nimium iuueni et omni affectu dilecta fuerat. [3,13] CAPUT XIII. Caeterum paucis post diebus, refectis ex labore uigiliarum ducibus, cum luce simul exercitus in campum productus per totum diem in armis agit, opperiens Barbarorum occursum. Qui muris despectantes, postquam nostros paratos proelio uident, eo die certamen distulere. Ita occasu solis Graeci ad naues regressi. At uix principio diei Troiani rati etiam nunc incompositos Graecos, armati portis euolant temere et cum audacia, uti antea soliti : instantesque circa uallum, certatim tela iaciunt crebra magis quam cum effectu, nostris ad euitandos tantum ictus compositis. Igitur ubi ad multum diem Barbari intenti iaculis fessi iam, neque ita uehementes animaduertuntur, ex parte una nostri erumpunt, incursantesque sinistrum latus fundunt, fugantque : neque multo post ex alio : abnuentibus iam Barbaris, ac sine ulla difficultate uersis. [3,14] CAPUT XIV. Ita plurimi Barbarorum, ubi uertere terga foede et uice imbellium ab insequentibus proculcati ad postremum dispereunt : in queis Asius Hyrtaco genitus, et cum Hippothoo Pyleus, hi Larissaeis, Asius Sesto regnantes. Eodem die uiui a Diomede capiuntur duodecim, ab Aiace quadraginta. Capti etiam Isus et Euander, Priamidae. In ea pugna Graecorum Guneus interfectus rex Cyphius, uulneratus etiam Idomeneus dux noster. Caeterum ubi Troiani muros ingressi clausere portas, et finis instandi factus est, nostri spoliata armis hostilia cadauera apportataque in flumine praecipitant, memores paulo ante in Patroclo insolentiae Barbarorum : dein captiuos omnes, uti quemque ceperant, in ordine Achilli offerunt : isque uino multo sopita iam fauilla, reliquias in urnam collegerat : decretum quippe animo gerebat secum, in patrium solum uti adueheret, uel, si fortuna in se casum mutaret, una atque eadem sepultura cum carissimo sibi omnium contegi. Itaque eos qui oblati erant, deduci ad bustum, una etiam Priami filios, ibique seorsum aliquantum a fauilla iugulari iubet, scilicet inferias Patrocli manibus : ac mox regulos canibus dilaniandos iacit, confirmatque, se non prius desinere pernoctando humi, quam in auctorem tanti luctus sui sanguine uindicasset. [3,15] CAPUT XV. Nec multi transacti dies, quum repente nunciatur, Hectorem obuiam Penthesileae cum paucis profectum : quae regina Amazonum, incertum pretio an bellandi cupidiue auxiliatum Priamo aduentauerat. Gens bellatrix, et ob id ad finitimos indomita, specie armorum inclyta per mortales. Igitur Achilles paucis fidis adiunctis secum, insidiatum propere pergit, atque hostem securum sui praeuortit : tum ingredi flumen occipientem, circumuenit : ita eumque et omnes qui comites regulo, dolum huiusmodi ignorauerant, ex improuiso interficit : at quendam filiorum Priami comprehensum, mox excisis manibus ad ciuitatem remittit, nunciatum quae gesta erant. Ipse cum caede inimicissimi, tum memoria doloris ferox, spoliatum armis hostem, mox constrictis in unum pedibus, uinculo currui postremo adnectit. Dein ubi ascendit ipse, Automedonti imperat, daret lora equis. Ita curru concito per campum, qua maxime uisi poterat, praeuolat, hostem mirandum in modum circumtrahens : genus poenae nouum, miserandumque. [3,16] CAPUT XVI. At apud Troiani ubi spolia Hectoris desuper e muris animaduertere, quae Graeci praecepto regis, ante ora hostium praetulerant, et ille qui excisis manibus acerbissimae rei indicium in se ipse pertulerat rem ut gesta erat, disseruit; tantus undique uersus per totam ciuitatem luctus atque clamor editur, ut aues etiam consternatae uocibus, alto decidisse crederentur, nostris cum insultatione reclamantibus : ac mox portis ex omni parte urbe clauditur, foedatur regni habitus, atque in modum lugubrem funestumque, obducta facies ciuitatis; quum, sicut in tali nuntio assolet, repente concursus trepidantium fleret in eundem locum, ac statim sine illa certa ratione per diuersum fuga, nunc planctus crebri, modo urbe tota silentium ex incerto. Inter quae et spes extremas, multi credidere cum nocte simul Graecos moenia inuasuros, excisurosque urbem securos, interitu tanti ducis : nonnulli etiam pro confirmato habere, Achillem exercitum, qui duce Penthesilea Priami rebus auxilio uenerat, partibus suorum adiunxisse : postremo omnia aduersa, hostilia, fractas ablatasque opes, nullam salutis spem interempto Hectore haberi : quippe is solus omnium in ea ciuitate aduersum tot milites, imperatoresque hostium, uaria semper uictoria certauerat; fortior quam fecilior, cui fama bellandi inclyta per gentes, numquam tamen uires consilio superfuerant. [3,17] CAPUT XVII. Interim apud Graecos, ubi Achilles ad naues rediit, et cadauer Hectoris in ore omnium est, dolor, quem ob Patrocli interitum paullo ante perceperant, nece metuendi hostis, et ob id praecipua laetitia circumscribitur. Ac tum uniuersis placet, uti in honorem eius, quoniam abesset hostilis metus, certamen ludis solitum celebraretur : neque minus tamen reliqui populi, qui non certaturi spectandi gratia conuenerant, instructi armis, paratique adessent, ne qua scilicet hostis quamuis fractis rebus, solito tamen insidiandi more inrueret. Igitur Achilles uictoribus praemia quae ei uidebantur maxima, statui imperat, et postquam nihil reliquum erat, reges omnes ad considendum hortatur, ipse medius, atque inter eos excelsior. Tum primum quadriiugis equis Eumelus ante omnes uictor declaratur : bigarum praemia Diomedes meruit, secundo post eum Menelaus. [3,18] CAPUT XVIII. Caeterum ad certandum, qui sagittarum arte maxime praeualebant, Meriones atque Ulixes duos erexere malos, queis religatum linum tenuissimum, atque ex transuerso extentum, utriusque capiti adnectebatur; media columba parte dependebat; eius contingendae certamen maximum. Tum reliquis incassum tendentibus Ulixes cum Merione destinatum confixere. Quibus quum a reliquis fauor attolleretur, Philocteta, non columbam se, uerum id quo religata esset, sagitta excisurum promittit : admirantibus deinde difficultatem regibus, fidem promissi non felicius quam sollertius confirmauit : ita dirupto uinculo; columba cum maxima populi acclamatione decidit. Praemia certaminis eius Meriones atque Ulixes tulere. Achilles duplici extra ordinem munere Philoctetam donat. [3,19] CAPUT XIX. Cursu longo certantibus, Oilei Aiax uictor excipitur; post quem secundus, Polipoetes. Duplici campo Machaon, singulari Eurypylus, saltu Tlepolemus, disco Antilochus, uictores abeunt. Praemia luctandi intacta permansere : quippe Aiax arripiens medium Ulissem deiecit, qui ruens, pedibus eius circumuertitur, atque ita praepedito obligatoque nexu, Aiax pene iam uictor ad terram ruit. Cestibus reliquoque manuum certamine idem Aiax Telamonius palman refert. Cursu in armis postremo Diomedes praeualuit. Dein ubi praemia certaminis persoluta sunt, Achilles primo omnium Agamemnoni domum quod ei honoratissimum uidebatur, offert : secundo Nestori, Idomeneo tertio : post quos Podalirio et Machaoni, dein reliquis pro merito ducibus : ad postremum eorum sociis, qui in bello occiderant; hisque mandatum, uti quum tempus fuisset, domum ad necessarios eorum perferrent. Postquam certandi praemiorumque finis factus et iam dies uesper erat, ad sua quisque tentoria discessere. [3,20] CAPUT XX. At lucis principio, Priamus lugubri ueste miserabile tectus, cui dolor, non decus regium, non ullam tanti nominis atque famae speciem reliquam fecerat, manibus uultuque supplicibus ad Achillem uenit : quo cum Audromacha, non minor quam in Priamo miseratio : ea quippe deformata multiplici modo, Astyanacta, quem nonnulli Scamandrium appellabant, et Laodamanta, paruulos admodum filios prae se habens, regi adiumentum deprecandi aderat, qui maeroribus senioque decrepitus filiae Polyxenae humeris innitebatur : sequebantur uehicula plena auri atque argenti preciosaeque uestis : quum super murum despectantes Troiani, comitatum regis oculis prosequerentur : quo uisa repente silentium ex admiratione oritur. Ac mox reges auidi noscere causas aduentus eius procedunt obuiam. Priamus ubi ad se tendi uidet, protinus in os ruit, puluerem atque alia humi purgamenta capiti aspargens : dein orat, uti miserati fortunas suas, precatores secum ad Achillem ueniant. Eius aetatem fortunamque recordatus Nestor, dolet : contra Ulisses maledictis insequi, et commemorare, quae ad Troiam in consilio ante sumptum bellum ipse aduersum legatos dixerat. Ea postquam Achilli nunciata sunt, per Automedontem aduersum iri iubet; ipse retinens gremio urnam cum Patrocli ossibus. [3,21] CAPUT XXI. Igitur ingressis ducibus nostris cum Priamo, rex genua Achilli manibus complexus: « Non tu mihi, inquit, causa huiusce fortunae, sed deorum quispiam, qui postremam aetatem meam quum misereri deberet, in hasce aerumnas deduxit, confectam iam, ac defatigatam tantis luctibus filiorum. Quippe hi fisi regno per iuuentutem, quum semper cupiditates animi quoquo modo explere gestiunt, ultro sibi, mihique perniciem machinati sunt: neque dubium cuiquam, quin contemptui sit adulescentiae senecta aetas. Quod si interitu meo reliqui huiusmodi facinoribus temperabunt, me quoque, si uidetur, exhibeo poenae mortis, cui misero confectoque maeroribus, omnes aerumnas, quibus nunc depressus infelicissimum spectaculum mortalibus praebeo, cum hoc exiguo spiritu simul auferes : Adsum en ultro : nihil deprecor : uel si ita cordi est, habe in custodia captiuitatis : neque enim mihi quidquam iam superiori fortunae reliquum est : quippe interfecto Hectore, cuncta regni concidere. Sed si iam Graeciae uniuersae ob meorum male consulta, satis poenarum filiorum sanguine, ac meis aerumnis persolui, miserere aetatis, ac deos recordatus, retorque animos ad pietatem: concede paruulis saltem non animam parentis, sed cadauer deprecantibus. Veniat in animum recordatio parentis tui omnes curas uigiliasque in te tuamque salutem impendentis. Sed illi quidem cuncta secundum sua uota proueniant, longeque aliter neque mei similem senectam degat. » [3,22] CAPUT XXII. Interea dum haec commemorat, paulatim animo deficere ac dissolui membris, dein obmutescere occipit, quod spectaculum longe miserrimum omnibus, qui tum aderant, dolori fuit. Dein Andromacha paruulos Hectoris filios ante Achillem prosternit, ipsa fletu lamentabili orans, uti sibi cadauer coniugis intueri saltem concederetur. Inter haec tam miseranda Phoenix Priamum sustollere atque uti animum reciperet hortari. Tum rex ubi in aliquantum refouit spiritum, nixis genibus atque utraque manu caput dilanians: « Ubi nunc illa est, ait, quae apud Graecos praecipue erat iusta misericordia? an solum in Priamum circumscribitur? » [3,23] CAPUT XXIII. Iamque omnibus dolore permotis, Achilles decuisse, ait, filios eum suos initio ab eo quod admiserint facinore, cohibere : neque ipsum concedendo, tanti delicti participem fieri. Caeterum ante id decennium non ita defessum senecta fuisse, ut suis despectui esset; sed obsedisse animos eorum desiderium rerum alienarum : neque ob mulierem solum unam, sed Atrei atque Pelopis diuitiis inhiantes, raptum res more incondito perrexisse : pro queis aequissimum esse, eiusmodi poenas, uel etiam grauiores pendere. Namque ad id tempus Graecos secutos morem in bellis optimum, quoscumque hostium pugna conficeret, sepulturae restituere solitos. Contra Hectorem supergressum humanitatis modum, Patroclum eripere proelio ausum, scilicet ad illudendum, ac foedandum cadauer eius : quod exemplum poenis ac suppliciis eorum eluendum, ut Graeci ac reliquae posthac gentes memores ultionis eius, moremque humanae conditionis tuerentur. Non enim Helenae, neque Menelai gratia exercitum, relictis sedibus paruulisque, procul ab domo cruentum suo hostilique sanguine inter ipsa belli discrimina huiusmodi militiam tolerare : sed supere dinoscere, Barbarine, Graecine summa rerum potirentur : quamquam iustam causam fuisse inferendi belli, etiam pro muliere : namque uti ipsi raptu rerum alienarum laetarentur, ita maxime dolori esse his qui amiserint. Ad haec multa infausta detestandaque Helenae imprecari, confirmareque, se capto Ilio, ante omnes, tanti admissi poenas sanguine eius expetere : ob quam patria, parentibusque carens, Patroclum etiam, solitudinis suae leuamen maximum, amiserit. [3,24] CAPUT XXIV. Dein consiliatum cum supradictis ducibus surgit : queis omnibus una atque eadem sententia est, scilicet uti acceptis quae allata essent, corpus exanime concederet : quod ubi satis placuit, singuli ad sua tentoria discedunt. Moxque Polyxena ingresso Achille obuoluta genibus eius, sponte seruitium sui pro absolutione cadaueris pollicetur. Quo spectaculo adeo commotus iuuenis, ut qui inimicissimus ob mortem Patrocli Priamo, eiusque regno esset, tum recordatione filiae, ac parentis, ne lacrimis quidem temperauerit. Itaque manu oblata, Polyxenam erigit, praedicta prius, mandataque cura Phoenici super Priamo. Sed rex nihil se luctus neque praesentium miseriarum remissurum ait : tum Achilles confirmare, non prius cupitis eius satisfacturum, quam mutato in melius habitu, cibum etiam secum sumeret. Ita rex ueritus, ne quae concessa uidebantur, ipse recusando impediret, dein omnia quaeque imperarentur, facienda decreuit. [3,25] CAPUT XXV. Igitur ubi excussus comis puluis, totusque lautus est, mox a iuuene ipseque et qui cum eo uenerant, cibo inuitantur. Dein ubi satietas omnes tenuit, hoc modo Achilles disseruit: « Refer nunc iam mihi, Priame, quid tantum causae fuerit, cur deficientibus quidem uobis in dies copiis militaribus, ingrauescentibus autem calamitatibus atque aerumnis, Helenam tamen in hodiernum retinendam putetis : neque uelut contagionem infausti ominis propuleritis? quam prodidisse patriam, parentesque et quod indignissimum omnium est, fratres sanctissimos, cognoueritis. Namque hi exsecrati facinus eius, ne in militiam quidem nobiscum coniurauerunt ; scilicet, ne quam audire incolumem nollent, ei per se reditum in patriam quaererent. Eam igitur quum cerneretis malo omnium ciuitatem intrauisse uestram, non eiecistis? non cum detestationibus extra muros prosecuti estis? Quid illi senes, quorum filios pugna in dies conficit : nonne adhuc persenserunt, eandem causam extitisse tantorum funerum? Itane ergo diuinitus uobis euersa mens est, ut nullus in tanta ciuitate reperiri possit, qui fortunam labantis patriae dolens, de pernicie publica cum exitio eius transigat? Ego quidem aetatis tuae contemplatione, atque harum precum cadauer restituam, neque unquam committam, ut, quod in hostibus reprehenditur crimen malitiae ipse subeam. » [3,26] CAPUT XXVI. Ad ea Priamus, renouato fletu quam miserabili, non sine decreto diuum aduersa hominibus irruere ait : deum quippe auctorem singulis mortalibus boni malique esse : neque cui beatum esse licitum sit, cuiusquam in eum uim inimicitiasque procedere : caeterum se diuersi partus quinquaginta filiorum patrem, beatissimum regum omnium habitum : ad postremum Alexandri natalem diem euitari, ne diis quidem praecinentibus, potuisse. Namque Hecubam foetu eo grauidam, facem per quietem edidisse uisam, cuius ignibus conflagrauisse Idam, ac mox continuante flamma deorum delubra concremari; omnemque demum ad cineres collapsam ciuitatem, intactis inuiolatisque Antenoris et Anchisae domibus. Quae denunciata cum ad perniciem publicam spectare aruspices praecinerent, internecandum editum partum placuisse. Sed Hecubam more femineae miserationis, clam alendum pastoribus in Idam tradidisse : eum iam adultum, cum res palam esset, ne hostem quidem quamuis saeuissimum ut interficeret, pati potuisse : tantae scilicet fuisse eum pulchritudinis atque formae : quem coniugio deinde Oenoni iunctum, cupidinem cepisse uisendi regiones, atque regna procul posita. Eo itinere abductam Helenam, urgente atque instigante quodam numine; cunctorum ciuium animis, sibi etiam laetitiae fuisse, neque cuiquam, quum orbari se filio, alioue consanguineo cerneret, non acceptam tamen, solo omnium aduersante Antenore : qui initio post Alexandri reditum, filium suum Glaucum, quod eius comitatum sequutus erat, abdicandum a penatibus suis decreuerit, uir domi belloque prudentissimus : Caeterum sibi, quoniam ita res ruerent, optatissimum appropinquare naturae finem, omissis iam regni gubernaculis atque cura : tantum sese in Hecubae filiarumque recordatione cruciari, quas post exidium patriae captiuas, incertum cuius domini fastus manerent. [3,27] CAPUT XXVII. Dein omnia, quae ad redimendum filium aduecta erant, ante conspectum iuuenis exponi imperat : ex queis, quidquid auri atque argenti fuit, tolli Achilles iubet : uestis etiam, quod ei uisum est, reliquis in unum collectis Polyxenam donat, et cadauer tradit. Quo recepto, rex in gratiamne impetrati funeris, an si quid Troiae accideret, securus iam filiae, amplexus Achillis genua, orat, uti Polyxenam suscipiat, sibique habeat : super qua iuuenis aliud tempus, atque alium locum tractatumque fore respondit; interim cum eo reuerti iubet. Ita Priamus recepto Hectoris cadauere, ascensoque uehiculo, cum his qui se comitati erant, ad Troiam redit.