[7,0] REGULA VII. Ad scientiae complementum oportet omnia et singula, quae ad institutum nostrum pertinent, continuo et nullibi interrupto cogitationis motu perlustrare, atque illa sufficienti et ordinata enumeratione complecti. [7,1] Eorum, quae hic proponuntur, obseruatio necessaria est ad illas ueritates inter certas admittendas, quas supra diximus a primis et per se notis principis non immediate deduci. Hoc enim fit interdum per tam longum consequentiarum contextum, ut, cum ad illas deuenimus, non facile recordemur totius itineris, quod nos eo usque perduxit; ideoque memoriae infirmitati continuo quodam cogitationis motu succurrendum esse dicimus. Si igitur, ex. gr., per diuersas operationes cognouerim primo, qualis sit habitudo inter magnitudines A et B, deinde inter B et C, tum inter C et D, ac denique inter D et E, non idcirco uideo qualis sit inter A et E, nec possum intelligere praecise ex iam cognitis, nisi omnium recorder. Quamobrem illas continuo quodam imaginationis motu singula intuentis simul et ad alia transeuntis aliquoties percurram, donec a prima ad ultimam tam celeriter transire didicerim, ut fere nullas memoriae partes relinquendo, rem totam simul uidear intueri; hoc enim pacto, dum memoriae subuenitur, ingeni etiam tarditas emendatur, eiusque capacitas quadam ratione extenditur. [7,2] Addimus autem, nullibi interruptum debere esse hunc motum; frequenter enim illi, qui nimis celeriter et ex remotis principis aliquid deducere conantur, non omnem conclusionum intermediarum catenationem tam accurate percurrunt, quin multa inconsiderate transiliant. At certe, ubi uel minimum quid est praetermissum, statim catena rupta est, et tota conclusionis labitur certitudo. [7,3] Hic praeterea enumerationem requiri dicimus ad scientiae complementum: quoniam alia praecepta iuuant quidem ad plurimas quaestiones resoluendas, sed solius enumerationis auxilio fieri potest, ut ad quamcumque animum applicemus, de illa semper feramus iudicium uerum et certum, ac proinde nihil nos plane effugiat, sed de cunctis aliquid scire uideamur. [7,4] Est igitur haec enumeratio, siue inductio, eorum omnium, quae ad propositam aliquam quaestionem spectant, tam diligens et accurata perquisitio, ut ex illa certo euidenterque concludamus, nihil a nobis perperam fuisse praetermissum: adeo ut, quoties illa fuerimus usi, si res petita nos lateat, saltem in hoc simus doctiores, quod certo percipiamus, illam nulla uia a nobis cogaita potuisse inueniri; et si forte, ut saepe continget, uias omnes, quae ad illam hominibus patent, potuerimus perlustrare, liceat audacter asserere, supra omnem humani ingeni captum positam esse eius cognitionem. [7,5] Notandum praeterea, per sufficientem enumerationem siue inductionem nos illam tantum intelligere, ex qua ueritas certius concluditur, quam per omne aliud probandi genus praeter simplicem intuitum; ad quem quoties aliqua cognitio non potest reduci, omnibus syllogismorum uinculis reiectis, superest nobis unica haec uia, cui totam fidem debeamus adhibere. Nam quaecumque una ex aliis immediate deduximus, si illatio fuerit euidens, illa ad uerum intuitum iam sunt reducta. Si autem ex multis et disiunctis unum quid inferamus, saepe intellectus nostri capacitas non est tanta, ut illa omnia possit unico intuitu complecti; quo casu illi huius operationis certitudo debet sufficere. Quemadmodum non possumus uno oculorum intuitu longioris alicuius catenae omnes annulos distinguere; sed nihilominus, si singulorum cum proximis connexionem uiderimus, hoc sufficiet, ut dicamus etiam nos aspexisse, quomodo ultimum cum primo connectatur. [7,6] Sufficientem hanc operationem esse debere dixi, quia saepe defectiua esse potest, et per consequens errori obnoxia. Interdum enim, etiamsi multa quidem enumeratione perlustremus, quae ualde euidentia sunt, si tamen uel minimum quid omittamus, catena rupta est, et tota conclusionis labitur certitudo. Interdum etiam omnia certe enumeratione complectimur, sed non singula inter se distinguimus, adeo ut omnia confuse tantum cognoscamus. [7,7] Porro interdum enumeratio haec esse debet completa, interdum distincta, quandoque neutro est opus; ideoque dictum tantum est, illam esse debere sufficientem. Nam si uelim probare per enumerationem, quot genera entium sint corporea, siue aliquo pacto sub sensum cadant, non asseram illa tot esse, et non plura, nisi prius certo nouerim, me omnia enumeratione fuisse complexum, et singula ab inuicem distinxisse. Si uero eadem uia ostendere uelim, animam rationalem non esse corpoream, non opus erit enumerationem esse completam, sed sufficiet, si omnia simul corpora aliquot collectionibus ita complectar, ut animam rationalem ad nullam ex his referri posse demonstrem. Si denique per enumerationem uelim ostendere, circuli aream esse maiorem omnibus areis aliarum figurarum, quarum peripheria sit aequalis, non opus est omnes figuras recensere, sed sufficiet de quibusdam in particulari hoc demonstrare, ut per inductionem idem etiam de alis omnibus concludatur. [7,8] Addidi etiam, enumerationem debere esse ordinatam: tum quia ad iam enumeratos defectus nullum praesentius remedium est, quam si ordine omnia perscrutemur, tum etiam, quia saepe contingit ut, si singula, quae ad rem propositam spectant, essent separatim perlustranda, nullius hominis uita sufficeret, siue quia nimis multa sunt, siue quia saepius eadem occurrerent repetenda. Sed si omnia illa optimo ordine disponamus, ut plurimum ad certas classes reducentur, ex quibus uel unicam exacte uidere sufficiet, uel ex singulis aliquid, uel quasdam potius quam caeteras, uel saltem nihil unquam bis frustra percurremus; quod adeo iuuat, ut saepe multa propter ordinem bene institutum breui tempore et facili negotio peragantur, quae prima fronte uidebantur immensa. [7,9] Hic autem ordo rerum enumerandarum plerumque uarius esse potest, atque ex uniuscuiusque arbitrio dependet; ideoque ad illum acutius excogitandum meminisse oportet eorum, quae dicta sunt in quinta propositione. Permulta quoque sunt ex leuioribus hominum artificis, ad quae inuenienda tota methodus in hoc ordine disponendo consistit: sic si optimum anagramma conficere uelis ex litterarum alicuius nominis transpositione, non opus est a facilioribus ad difficiliora transire, nec absoluta a respectiuis distinguere, neque enim ista hic habent locum; sed sufficiet talem sibi proponere ordinem ad transpositiones litterarum examinandas, ut nunquam bis eaedem percurrantur, et sit illarum numerus, ex. gr., in certas classes ita distributus, ut statim appareat, in quibusnam maior sit spes inueniendi quod quaeritur; ita enim saepe non longus erit, sed tantum puerilis labor. [7,10] Caeterum hae tres ultimae propositiones non sunt separandae, quia ad illas simul plerumque est reflectendum, et pariter omnes ad methodi perfectionem concurrunt; neque multum intererat, utra prior doceretur, paucisque easdem hic explicauimus, quia nihil aliud fere in reliquo tractatu habemus faciendum, ubi exhibebimus in particulari quae hic in genere complexi sumus. [8,0] REGULA VIII. Si in serie rerum quaerendarum aliquid occurrat, quod intellectus noster nequeat satis bene intueri, ibi sistendum est, neque caetera quae sequuntur examinanda sunt, sed a labore superuacuo est abstinendum. [8,1] Tres regulae praecedentes ordinem praecipiunt et explicant; haec autem ostendit, quandonam sit omnino necessarius, et quando utilis tantum. Quippe quidquid integrum gradum constituit in illa serie, per quam a respectiuis ad absolutum quid, uel contra, ueniendum est, illud necessario ante omnia quae sequuntur est examinandum. Si uero multa, ut saepe fit, ad eundem gradum pertineant, est quidem semper utile, illa omnia ordine psrlustrare; hunc tamen ita stricte et rigide non cogimur obseruare, et plerumque, etiamsi non omnia, sed pauca tantum uel unicum quid ex illis perspicue cognoscamus, ulterius tamen progredi licet. [8,2] Atque haec regula necessario sequitur ex rationibus allatis ad secundam; neque tamen existimandum est, hanc nihil noui continere ad eruditionem promouendam, etsi nos tantum a rerum quarumdam disquisitione arcere uideatur, non autem ullam ueritatem exponere: quippe Tyrones quidem nihil aliud docet, quam ne operam perdant, eadem fere ratione, qua secunda. Sed illis, qui praecedentes septem regulas perfecte nouerint, ostendit qua ratione possint in qualibet scientia sibi ipsis ita satisfacere, ut nihil ultra cupiant: nam quicumque priores exacte seruauerit circa alicuius difficultatis solutionem, et tamen alicubi sistere ab hac iubebitur, tunc certo cognoscet se scientiam quaesitam nulla prorsus industria posse inuenire, idque non ingenii culpa, sed quia obstat ipsius difficultatis natura, uel humana conditio. Quae cognitio non minor scientia est, quam illa quae rei ipsius naturam exhibet; et non ille uideretur sanae mentis, qui ulterius curiositatem extenderet. [8,3] Atqui ne semper incerti simus, quid possit animus, neque perperam et temere laboret, antequam ad res in particulari cognoscendas nos accingamus, oportet semel in uita diligenter quaesiuisse, quarumnam cognitionum humana ratio sit capax. Quod ut melius fiat, ex aeque facilibus, quae utiliora sunt, priora semper quaeri debent. [8,4] Haec methodus siquidem illas ex mechanicis artibus imitatur, quae non aliarum ope indigent, sed tradunt ipsaemet, quomodo sua instrumenta facienda sint. Si quis enim unam ex illis, ex causa, fabrilem uellet exercere, onmibusque instrumentis esset destitutus, initio quidem uti cogeretur duro lapide, uel rudi aliqua ferri massa pro incude, saxum mallei loco sumere, ligna in forcipes aptare, aliaque eiusmodi pro necessitate colligere; quibus deinde paratis, non statim enses aut cassides, neque quidquam eorum, quae fiunt ex ferro, in usus aliorum cudere conarentur; sed ante omnia malleos, incudem, forcipes, et reliqua sibi ipsi utilia fabricaret. Quo exemplo docemur, cum in his initiis nonnisi incondita quaedam praecepta, et quae uidentur potius mentis nostris ingenita quam arte parata, poterimus inuenire, non statim Philosophorum lites dirimere, uel soluere Mathematicorum nodos, illorum ope esse tentandum; sed iisdem prius utendum ad alia, quaecumque ad ueritatis examen magis necessaria sunt, summo studio perquirenda, cum praecipue nulla ratio sit, quare difficilius uideatur haec eadem inuenire, quam ullas quaestiones ex iis, quae in Geometria uel Physica aliisque disciplinis solent proponi. [8,5] At uero nihil hic utilius quaeri potest, quam quid sit humana cognitio et quousque extendatur. Ideoque nunc hoc ipsum unica quaestione complectimur, quam omnium primam per regulas iam ante traditas examinandam esse censemus; idque semel in uita ab unoquoque ex iis, qui tantillum amant ueritatem, esse faciendum: quoniam in illius inuestigatione uera instrumenta sciendi et tota methodus continetur. Nihil autem mihi uidetur ineptius, quam de naturae arcanis, coelorum in haec inferiora uirtute, rerum futurarum praedictione, et similibus, ut multi faciunt, audacter disputare, et ne quidem tamen unquam, utrum ad illa inuenienda humana ratio sufficiat, quaesiuisse. Neque res ardua aut difficilis uideri debet, eius, quod in nobis ipsis sentimus, ingenii limites definire, cum saepe de illis etiam, quae extra nos sunt et ualde aliena, non dubitemus iudicare. Neque immensum est opus, res omnes in hac uniuersitate contentas cogitatione uelle complecti, ut, quomodo singulae mentis nostrae examini subiectae sint, agnoscamus: nihil enim tam multiplex esse potest aut dispersum, quod per illam, de qua egimus, enumerationem certis limitibus circumscribi atque in aliquot capita disponi non possit. Ut autem hoc experiamur, in quaestione proposita primo, quidquid ad illam pertinet, in duo membra diuidimus: referri enim debet, uel ad nos, qui cognitionis sumus capaces, uel ad res ipsas, quae cognosci possunt; quae duo separatim discutimus. [8,6] Et quidem in nobis aduertimus, solum intellectum scientiae esse capacem; sed a tribus aliis facultatibus hanc iuuari posse uel impediri, nempe ab imaginatione, sensu, et memoria. Videndum est igitur ordine, quid singulae ex his facultatibus obesse possint, ut caueamus, uel prodesse, ut omnes illarum copias impendamus. Atque ita haec pars per sufficientem enumerationem erit discussa, ut ostendetur in sequenti propositione. [8,7] Veniendum deinde ad res ipsas, quae tantum spectandae sunt prout ab intellectu attinguntur; quo sensu diuidimus illas in naturas maxime simplices, et in complexas siue compositas. Ex simplicibus nullae esse possunt, nisi uel spirituales, uel corporeae, uel ad utrumque pertinentes; denique ex compositis alias quidem intellectus tales esse experitur, antequam de iisdem aliquid determinare iudicet, alias autem ipse componit. Quae omnia fusius exponentur in duodecima propositione, ubi demonstrabitur falsitatem nullam esse posse, nisi in his ultimis quae ab intellectu componuntur, quas idcirco adhuc distinguimus in illas, quae ex simplicissimis naturis et per se cognitis deducuntur, de quibus in toto sequenti libro tractabimus, et illas, quae alias etiam praesupponunt, quas a parte rei compositas esse experimur, quibus exponendis tertium librum integrum destinamus. [8,8] Et quidem in toto tractatu conabimur uias omnes, quae ad cognitionem ueritatis hominibus patent, tam accurate persequi et tam faciles exhibere, ut quicumque hanc totam methodum perfecte didicerit, quantumuis mediocri sit ingenio, uideat tamen nullas omnino sibi potius quam caeteris esse interclusas, nihilque amplius se ignorare ingenii defectu uel artis. Sed quoties ad alicuius rei cognitionem mentem applicabit, uel illam omnino reperiet, uel certe ab aliquo experimento pendere perspiciet, quod in sua potestate non sit, ideoque non culpabit ingenim suum, quamuis ibi sistere cogatur, uel denique rem quaesitam omnem humani ingenii captum excedere demonstrabit, ac proinde non se idcirco magis ignarum esse arbitrabitur, quia non minor scientia est hoc ipsum quam quoduis aliud cognouisse.