[2,0] REGULA II : Circa illa tantum obiecta oportet uersari, ad quorum certam et indubitatam cognitionem nostra ingenia uidentur sufficere. [2,1] Omnis scientia est cognitio certa et euidens; neque doctior est qui de multis dubitat, quam qui de iisdem nunquam cogitauit, sed nihilominus eodem uidetur indoctior, si de aliquibus falsam concepit opinionem; ac proinde nunquam studere melius est, quam circa obiecta adeo difficilia uersari, ut uera a falsis distinguere non ualentes dubia pro certis cogamur adtmittere, cum in illis non tanta sit spes augendi doctrinam, quantum est periculum minuendi. Atque ita per hanc propositionem reiicimus illas omnes probabiles tantum cognitiones, nec nisi perfecte cognitis, et de quibus dubitari non potest, statuimus esse credendum. Et quamuis ualde paucas tales existere sibi fortasse persuadeant litterati, quia scilicet ad cognitiones tales, ut nimis faciles et unicuique obuias, communi quodam gentis humanae uitio reflectere neglexerunt, moneo tamen longe esse plures quam utant, atque tales sufficere ad innumeras propositiones certo monstrandas, de quibus illi hactenus non nisi probabiliter disserere potuerunt; et quia crediderunt indignum esse homine litterato fatori aliquid se nescire, ita assueuere commentitias suas adornare, ut sensim postea sibimetipsis persuaserint, atque ita illas pro ueris uenditarint. [2,2] Verum si hanc regulam bene seruemus, ualde pauca occurrent, quibus addiscendis liceat incumbere. Vix enim ulla in scientiis quaestio est, de qua non saepe uiri ingeniosi inter se dissenserint. Sed quotiescumque duorum de eadem re iudicia in contrarias partes feruntur, certum est alterutrum saltem decipi, ac ne unus quidem uidetur habere scientiam; si enim huius ratio esset certa et euidens, ita illam alteri posset proponere, ut eius etiam intellectum tandem conuinceret. De omnibus ergo quae sunt eiusmodi probabiles opiniones, non perfectam scientiam uidemur posse acquirere, quia de nobis ipsis plura sperare, quam caeteri praestiterunt, sine temeritate non licet; adeo ut, si bene calculum ponamus, solae supersint Arithmetica et Geometria ex scientiis iam inuentis, ad quas huius regulae obseruatio nos reducet. [2,3] Neque tamen idcirco damnamus illam, quam caeteri hactenus inuenerunt, philosophandi rationem, et scholasticorum aptissima bellis probabilium syllogismorum tormenta, quippe exercent puerorum ingenia, et cum quadam aemulatione promouent, quae longe melius est eiusmodi opinionibus informari, etiamsi illas incertas esse appareat, cum inter eruditos sint controuersae, quam si libera sibi ipsis relinquerentur. Fortasse enim ad praecipitia pergerent sine duce; sed quamdiu praeceptorum uestigiis insistent, licet a uero nonnunquam deflectant, certe tamen iter capessent, saltem hoc nomine magis securum, quod iam a prudentioribus fuerit probatum. Atque ipsimet gaudemus, nos etiam olim ita in scholis fuisse institutos; sed quia iam illo soluti sumus sacramento, quod ad uerba Magistri nos adstringebat, et tandem aetate satis matura manum ferulae subduximus, si uelimus serio nobis ipsis regulas proponere, quarum auxilio ad cognitionis humanae fastigium adscendamus, haec profecto inter primas est admittenda, quae cauet, ne otio abutamur, ut multi faciunt, quaecumque facilia sunt negligentes, et nonnisi in rebus arduis occupati, de quibus subtilissimas certe coniecturas et ualde probabiles rationes ingeniose concinnant, sed post multos labores sero tandem animaduertunt, se dubiorum multitudinem tantum auxisse, nullam autem scientiam didicisse. [2,4] Nunc uero, quia paulo ante diximus ex disciplinis ab aliis cognitis solas Arithmeticam et Geometriam ab omni falsitatis uel incertitudinis uitio puras existere: ut diligentius rationem expendamus quare hoc ita sit, notandum est, duplici uia nos ad cognitionem rerum deuenire, per experientiam scilicet, uel deductionem. Notandum insuper, experientias rerum saepe esse fallaces, deductionem uero siue illationem puram unius ab altero posse quidem omitti, si non uideatur, sed nunquam male fieri ab intellectu uel minimum rationali. Et parum ad hoc prodesse mihi uidentur illa Dialecticorum uincula, quibus rationem humanam regere se putant, etiamsi eadem aliis usibus aptissima esse non negem. Omnis quippe deceptio, quae potest accidere hominibus, dico, non belluis, nunquam ex mala illatione contingit, sed ex eo tantum, quod experimenta quaedam parum intellecta supponantur, uel iudicia temere et absque fundamento statuantur. [2,5] Ex quibus euidenter colligitur, quare Arithmetica et Geometria caeteris disciplinis longe certiores exsistant: quia scilicet hae solae circa obiectum ita purum et simplex uersantur, ut nihil plane supponant, quod experientia reddiderit incertum, sed totae consistunt in consequentiis rationabiliter deducendis. Sunt igitur omnium maxime faciles et perspicuae, habentque obiectum quale requirimus, cum in illis citra inaduertentiam falli uix humanum uideatur. Neque tamen ideo mirum esse debet, si multorum ingenia se sponte potius ad alias artes uel Philosophiam applicent: hoc enim accidit, quia confidentius sibi quisque dat diuinandi licentiam in re obscura, quam in euidenti, et longe facilius est de qualibet quaestione aliquid suspicari, quam in una quantumuis facili ad ipsammet ueritatem peruenire. [2,6] Iam uero ex his omnibus est concludendum, non quidem solas Arithmeticam et Geometriam esse addiscendas, sed tantummodo rectum ueritatis iter quaerentes circa nullum obiectum debere occupari, de quo non possint habere certitudinem Arithmeticis et Geometricis demonstrationibus aequalem.