[6,0] Meditatio VI. De rerum materialium existentia, et reali mentis a corpore distinctione. [6,1] Reliquum est ut examinem an res materiales existant. Et quidem iam ad minimum scio illas, quatenus sunt purae Matheseos obiectum, posse existere, quandoquidem ipsas clare et distincte percipio. Non enim dubium est quin Deus sit capax ea omnia efficiendi quae ego sic percipiendi sum capax; nihilque unquam ab illo fieri non posse iudicaui, nisi propter hoc quod illud a me distincte percipi repugnaret. Praeterea ex imaginandi facultate, qua me uti experior, dum circa res istas materiales uersor, sequi uidetur illas existere; nam attentius consideranti quidnam sit imaginatio, nihil aliud esse apparet quam quaedam applicatio facultatis cognoscitiuae ad corpus ipsi intime praesens, ac proinde existens. [6,2] Quod ut planum fiat, primo examino differentiam quae est inter imaginationem et puram intellectionem. Nempe, exempli causa, cum triangulum imaginor, non tantum intelligo illud esse figuram tribus lineis comprehensam, sed simul etiam istas tres lineas tanquam praesentes acie mentis intueor, atque hoc est quod imaginari appello. Si uero de chiliogono uelim cogitare, equidem aeque bene intelligo illud esse figuram constantem mille lateribus, ac intelligo triangulum esse figuram constantem tribus; sed non eodem modo illa mille latera imaginor, siue tanquam praesentia intueor. Et quamuis tunc, propter consuetudinem aliquid semper imaginandi, quoties de re corporea cogito, figuram forte aliquam confuse mihi repraesentem, patet tamen illam non esse chiliogonum, quia nulla in re est diuersa ab ea quam mihi etiam repraesentarem, si de myriogono aliaue quauis figura plurimorum laterum cogitarem; nec quicquam iuuat ad eas proprietates, quibus chiliogonum ab aliis polygonis differt, agnoscendas. Si uero de pentagono quaestio sit, possum quidem eius figuram intelligere, sicut figuram chiliogoni, absque ope imaginationis; sed possum etiam eandem imaginari, applicando scilicet aciem mentis ad eius quinque latera, simulque ad aream iis contentam; et manifeste hîc animaduerto mihi peculiari quadam animi contentione opus esse ad imaginandum, qua non utor ad intelligendum: quae noua animi contentio differentiam inter imaginationem et intellectionem puram clare ostendit. [6,3] Ad haec considero istam uim imaginandi quae in me est, prout differt a ui intelligendi, ad meî ipsius, hoc est ad mentis meae essentiam non requiri; nam quamuis illa a me abesset, proculdubio manerem nihilominus ille idem qui nunc sum; unde sequi uidetur illam ab aliqua re a me diuersa pendere. Atque facile intelligo, si corpus aliquod existat cui mens sit ita coniuncta ut ad illud ueluti inspiciendum pro arbitrio se applicet, fieri posse ut per hoc ipsum res corporeas imaginer; adeo ut hic modus cogitandi in eo tantum a pura intellectione differat, quod mens, dum intelligit, se ad seipsam quodammodo conuertat, respiciatque aliquam ex ideis quae illi ipsi insunt; dum autem imaginatur, se conuertat ad corpus, et aliquid in eo ideae uel a se intellectae uel sensu perceptae conforme intueatur. Facile, inquam, intelligo imaginationem ita perfici posse, siquidem corpus existat; et quia nullus alius modus aeque conueniens occurrit ad illam explicandam, probabiliter inde coniicio corpus existere; sed probabiliter tantum, et quamuis accurate omnia inuestigem, nondum tamen uideo ex ea naturae corporeae idea distincta, quam in imaginatione mea inuenio, ullum sumi posse argumentum, quod necessario concludat aliquod corpus existere. [6,4] Soleo uero alia multa imaginari, praeter illam naturam corpoream, quae est purae Matheseos obiectum, ut colores, sonos, sapores, dolorem, et similia, sed nulla tam distincte; et quia haec percipio melius sensu, a quo uidentur ope memoriae ad imaginationem peruenisse, ut commodius de ipsis agam, eadem opera etiam de sensu est agendum, uidendumque an ex iis quae isto cogitandi modo, quem sensum appello, percipiuntur, certum aliquod argumentum pro rerum corporearum existentia habere possim. [6,5] Et primo quidem apud me hîc repetam quaenam illa sint quae antehac, ut sensu percepta, uera esse putaui, et quas ob causas id putaui; deinde etiam causas expendam propter quas eadem postea in dubium reuocaui; ac denique considerabo quid mihi nunc de iisdem sit credendum. [6,6] Primo itaque sensi me habere caput, manus, pedes, et membra caetera ex quibus constat illud corpus, quod tanquam meî partem, uel forte etiam tanquam me totum spectabam; sensique hoc corpus inter alia multa corpora uersari, a quibus uariis commodis uel incommodis affici potest, et commoda ista sensu quodam uoluptatis, et incommoda sensu doloris metiebar. Atque, praeter dolorem et uoluptatem, sentiebam etiam in me famem, sitim, aliosque eiusmodi appetitus; itemque corporeas quasdam propensiones ad hilaritatem, ad tristitiam, ad iram, similesque alios affectus; foris uero, praeter corporum extensionem, et figuras, et motus, sentiebam etiam in illis duritiem, et calorem, aliasque tactiles qualitates; ac praeterea lumen, et colores, et odores, et sapores, et sonos, ex quorum uarietate caelum, terram, maria, et reliqua corpora ab inuicem distinguebam. Nec sane absque ratione, ob ideas istarum omnium qualitatum quae cogitationi meae se offerebant, et quas solas proprie et immediate sentiebam, putabam me sentire res quasdam a mea cogitatione plane diuersas, nempe corpora a quibus ideae istae procederent; experiebar enim illas absque ullo meo consensu mihi aduenire, adeo ut neque possem obiectum ullum sentire, quamuis uellem, nisi illud sensûs organo esset praesens, nec possem non sentire cum erat praesens. Cumque ideae sensu perceptae essent multo magis uiuidae et expressae, et suo etiam modo magis distinctae, quam ullae ex iis quas ipse prudens et sciens meditando effingebam, uel memoriae meae impressas aduertebam, fieri non posse uidebatur ut a meipso procederent; ideoque supererat ut ab aliis quibusdam rebus aduenirent. Quarum rerum cum nullam aliunde notitiam haberem quam ex istis ipsis ideis, non poterat aliud mihi uenire in mentem quam illas iis similes esse. Atque etiam quia recordabar me prius usum fuisse sensibus quam ratione, uidebamque ideas quas ipse effingebam non tam expressas esse, quam illae erant quas sensu percipiebam, et plerumque ex earum partibus componi, facile mihi persuadebam nullam plane me habere in intellectu, quam non prius habuissem in sensu. Non etiam sine ratione corpus illud, quod speciali quodam iure meum appellabam, magis ad me pertinere quam alia ulla arbitrabar: neque enim ab illo poteram unquam seiungi, ut a reliquis; omnes appetitus et affectus in illo et pro illo sentiebam; ac denique dolorem et titillationem uoluptatis in eius partibus, non autem in aliis extra illud positis, aduertebam. Cur uero ex isto nescio quo doloris sensu quaedam animi tristitia, et ex sensu titillationis laetitia quaedam consequatur, curue illa nescio quae uellicatio uentriculi, quam famem uoco, me de cibo sumendo admoneat, gutturis uero ariditas de potu, et ita de caeteris, non aliam sane habebam rationem, nisi quia ita doctus sum a natura; neque enim ulla plane est affinitas (saltem quam ego intelligam) inter istam uellicationem et cibi sumendi uoluntatem, siue inter sensum rei dolorem inferentis, et cogitationem tristitiae ab isto sensu exortae. Sed et reliqua omnia, quae de sensuum obiectis iudicabam, uidebar a natura didicisse: prius enim illa ita se habere mihi persuaseram, quam rationes ullas quibus hoc ipsum probaretur expendissem. [6,7] Postea uero multa paulatim experimenta fidem omnem quam sensibus habueram labefactarunt; nam et interdum turres, quae rotundae uisae fuerant e longinquo, quadratae apparebant e propinquo, et statuae permagnae, in eorum fastigiis stantes, non magnae e terra spectanti uidebantur; et talibus aliis innumeris in rebus sensuum externorum iudicia falli deprehendebam. Nec externorum duntaxat, sed etiam internorum; nam quid dolore intimius esse potest? Atqui audiueram aliquando ab iis, quibus crus aut brachium fuerat abscissum, se sibi uideri adhuc interdum dolorem sentire in ea parte corporis qua carebant; ideoque etiam in me non plane certum esse uidebatur membrum aliquod mihi dolere, quamuis sentirem in eo dolorem. Quibus etiam duas maxime generales dubitandi causas nuper adieci: prima erat, quod nulla unquam, dum uigilo, me sentire crediderim, quae non etiam inter dormiendum possim aliquando putare me sentire; cum que illa, quae sentire mihi uideor in somnis, non credam a rebus extra me positis mihi aduenire, non aduertebam quare id potius crederem de iis quae sentire mihi uideor uigilando. Altera erat, quod cum authorem meae originis adhuc ignorarem, uel saltem ignorare me fingerem, nihil uidebam obstare quominus essem natura ita constitutus ut fallerer, etiam in iis quae mihi uerissima apparebant. Et quantum ad rationes quibus antea rerum sensibilium ueritatem mihi persuaseram, non difficulter ad illas respondebam. Cum enim uiderer ad multa impelli a natura, quae ratio dissuadebat, non multum fidendum esse putabam iis quae a natura docentur. Et quamuis sensuum perceptiones a uoluntate mea non penderent, non ideo concludendum esse putabam illas a rebus a me diuersis procedere, quia forte aliqua esse potest in meipso facultas, etsi mihi nondum cognita, illarum effectrix. [6,8] Nunc autem, postquam incipio meipsum meaeque authorem originis melius nosse, non quidem omnia, quae habere uideor a sensibus, puto esse temere admittenda; sed neque etiam omnia in dubium reuocanda. [6,9] Et primo, quoniam scio omnia quae clare et distincte intelligo, talia a Deo fieri posse qualia illa intelligo, satis est quod possim unam rem absque altera clare et distincte intelligere, ut certus sim unam ab altera esse diuersam, quia potest saltem a Deo seorsim poni; et non refert a qua potentia id fiat, ut diuersa existimetur; ac proinde, ex hoc ipso quod sciam me existere, quodque interim nihil plane aliud ad naturam siue essentiam meam pertinere animaduertam, praeter hoc solum quod sim res cogitans, recte concludo meam essentiam in hoc uno consistere, quod sim res cogitans. Et quamuis fortasse (uel potius, ut postmodum dicam, pro certo) habeam corpus, quod mihi ualde arcte coniunctum est, quia tamen ex una parte claram et distinctam habeo ideam meî ipsius, quatenus sum tantum res cogitans, non extensa, et ex alia parte distinctam ideam corporis, quatenus est tantum res extensa, non cogitans, certum est me a corpore meo reuera esse distinctum, et absque illo posse existere. [6,10] Praeterea inuenio in me facultates specialibus quibusdam modis cogitandi, puta facultates imaginandi et sentiendi, sine quibus totum me possum clare et distincte intelligere, sed non uice uersa illas sine me, hoc est sine substantia intelligente cui insint: intellectionem enim nonnullam in suo formali conceptu includunt, unde percipio illas a me, ut modos a re, distingui. Agnosco etiam quasdam alias facultates, ut locum mutandi, uarias figuras induendi, et similes, quae quidem non magis quam praecedentes, absque aliqua substantia cui insint, possunt intelligi, nec proinde etiam absque illa existere: sed manifestum est has, siquidem existant, inesse debere substantiae corporeae siue extensae, non autem intelligenti, quia nempe aliqua extensio, non autem ulla plane intellectio, in earum claro et distincto conceptu continetur. Iam uero est quidem in me passiua quaedam facultas sentiendi, siue ideas rerum sensibilium recipiendi et cognoscendi, sed eius nullum usum habere possem, nisi quaedam actiua etiam existeret, siue in me, siue in alio, facultas istas ideas producendi uel efficiendi. Atque haec sane in me ipso esse non potest, quia nullam plane intellectionem praesupponit, et me non cooperante, sed saepe etiam inuito, ideae istae producuntur: ergo superest ut sit in aliqua substantia a me diuersa, in qua quoniam omnis realitas uel formaliter uel eminenter inesse debet, quae est obiectiue in ideis ab ista facultate productis (ut iam supra animaduerti), uel haec substantia est corpus, siue natura corporea, in qua nempe omnia formaliter continentur quae in ideis obiectiue; uel certe Deus est, uel aliqua creatura corpore nobilior, in qua continentur eminenter. Atqui, cum Deus non sit fallax, omnino manifestum est illum nec per se immediate istas ideas mihi immittere, nec etiam mediante aliqua creatura, in qua earum realitas obiectiua, non formaliter, sed eminenter tantum contineatur. Cum enim nullam plane facultatem mihi dederit ad hoc agnoscendum, sed contra magnam propensionem ad credendum illas a rebus corporeis emitti, non uideo qua ratione posset intelligi ipsum non esse fallacem, si aliunde quam a rebus corporeis emitterentur. Ac proinde res corporeae existunt. Non tamen forte omnes tales omnino existunt, quales illas sensu comprehendo, quoniam ista sensuum comprehensio in multis ualde obscura est et confusa; sed saltem illa omnia in iis sunt, quae clare et distincte intelligo, id est omnia, generaliter spectata, quae in purae Matheseos obiecto comprehenduntur. [6,11] Quantum autem attinet ad reliqua quae uel tantum particularia sunt, ut quod sol sit talis magnitudinis aut figurae etc., uel minus clare intellecta, ut lumen, sonus, dolor, et similia, quamuis ualde dubia et incerta sint, hoc tamen ipsum, quod Deus non sit fallax, quodque idcirco fieri non possit ut ulla falsitas in meis opinionibus reperiatur, nisi aliqua etiam sit in me facultas a Deo tributa ad illam emendandam, certam mihi spem ostendit ueritatis etiam in iis assequendae. Et sane non dubium est quin ea omnia quae doceor a natura aliquid habeant ueritatis: per naturam enim, generaliter spectatam, nihil nunc aliud quam uel Deum, ipsum, uel rerum creatarum coordinationem a Deo institutam intelligo; nec aliud per naturam meam in particulari, quam complexionem eorum omnium quae mihi a Deo sunt tributa. [6,12] Nihil autem est quod me ista natura magis expresse doceat, quam quod habeam corpus, cui male est cum dolorem sentio, quod cibo uel potu indiget, cum famem aut sitim patior, et similia; nec proinde dubitare debeo, quin aliquid in eo sit ueritatis. [6,13] Docet etiam natura, per istos sensus doloris, famis, sitis et c., me non tantum adesse meo corpori ut nauta adest nauigio, sed illi arctissime esse coniunctum et quasi permixtum, adeo ut unum quid cum illo componam. Alioqui enim, cum corpus laeditur, ego, qui nihil aliud sum quam res cogitans, non sentirem idcirco dolorem, sed puro intellectu laesionem istam perciperem, ut nauta uisu percipit si quid in naue frangatur; et cum corpus cibo uel potu indiget, hoc ipsum expresse intelligerem, non confusos famis et sitis sensus haberem. Nam certe isti sensus sitis, famis, doloris etc., nihil aliud sunt quam confusi quidam cogitandi modi ab unione et quasi permixtione mentis cum corpore exorti. [6,14] Praeterea etiam doceor a natura uaria circa meum corpus alia corpora existere, ex quibus nonnulla mihi prosequenda sunt, alia fugienda. Et certe, ex eo quod ualde diuersos sentiam colores, sonos, odores, sapores, calorem, duritiem, et similia, recte concludo, aliquas esse in corporibus, a quibus uariae istae sensuum perceptiones adueniunt, uarietates iis respondentes, etiamsi forte iis non similes; atque ex eo quod quaedam ex illis perceptionibus mihi gratae sint, aliae ingratae, plane certum est meum corpus, siue potius me totum, quatenus ex corpore et mente sum compositus, uariis commodis et incommodis a circumiacentibus corporibus affici posse. [6,15] Multa uero alia sunt quae, etsi uidear a natura doctus esse, non tamen reuera ab ipsa, sed a consuetudine quadam inconsiderate iudicandi accepi, atque ideo falsa esse facile contingit: ut quod omne spatium, in quo nihil plane occurrit quod meos sensus moueat, sit uacuum; quod in corpore, exempli gratia, calido aliquid sit plane simile ideae caloris quae in me est, in albo aut uiridi sit eadem albedo aut uiriditas quam sentio, in amaro aut dulci idem sapor, et sic de caeteris; quod et astra et turres, et quaeuis alia remota corpora eius sint tantum magnitudinis et figurae, quam sensibus meis exhibent, et alia eiusmodi. Sed ne quid in hac re non satis distincte percipiam, accuratius debeo definire quid proprie intelligam, cum dico me aliquid doceri a natura. Nempe hîc naturam strictius sumo, quam pro complexione eorum omnium quae mihi a Deo tributa sunt; in hac enim complexione multa continentur quae ad mentem solam pertinent, ut quod percipiam id quod factum est infectum esse non posse, et reliqua omnia quae lumine naturali sunt nota, de quibus hîc non est sermo; multa etiam quae ad solum corpus spectant, ut quod deorsum tendat, et similia, de quibus etiam non ago, sed de iis tantum quae mihi, ut composito ex mente et corpore, a Deo tributa sunt. Ideoque haec natura docet quidem ea refugere quae sensum doloris inferunt, et ea prosequi quae sensum uoluptatis, et talia; sed non apparet illam praeterea nos docere ut quicquam ex istis sensuum perceptionibus sine praeuio intellectûs examine de rebus extra nos positis concludamus, quia de iis uerum scire ad mentem solam, non autem ad compositum, uidetur pertinere. Ita quamuis stella non magis oculum meum quam ignis exiguae facis afficiat, nulla tamen in eo realis siue positiua propensio est ad credendum illam non esse maiorem, sed hoc sine ratione ab ineunte aetate iudicaui; et quamuis ad ignem accedens sentio calorem, ut etiam ad eundem nimis prope accedens sentio dolorem, nulla profecto ratio est quae suadeat in igne aliquid esse simile isti calori, ut neque etiam isti dolori, sed tantummodo in eo aliquid esse, quodcunque demum sit, quod istos in nobis sensus caloris uel doloris efficiat; et quamuis etiam in aliquo spatio nihil sit quod moueat sensum, non ideo sequitur in eo nullum esse corpus: sed uideo me in his aliisque permultis ordinem naturae peruertere esse assuetum, quia nempe sensuum perceptionibus, quae proprie tantum a natura datae sunt ad menti significandum quaenam composito, cuius pars est, commoda sint uel incommoda, et eatenus sunt satis clarae et distinctae, utor tanquam regulis certis ad immediate dignoscendum quaenam sit corporum extra nos positorum essentia, de qua tamen nihil nisi ualde obscure et confuse significant. [6,16] Atqui iam ante satis perspexi qua ratione, non obstante Dei bonitate, iudicia mea falsa esse contingat. Sed noua hîc occurrit difficultas circa illa ipsa quae tanquam persequenda uel fugienda mihi a natura exhibentur, atque etiam circa internos sensus in quibus errores uideor deprehendisse: ut cum quis, grato cibi alicuius sapore delusus, uenenum intus latens assumit. Sed nempe tunc tantum a natura impellitur ad illud appetendum in quo gratus sapor consistit, non autem ad uenenum, quod plane ignorat; nihilque hinc aliud concludi potest, quam naturam istam non esse omnisciam: quod non mirum, quia, cum homo sit res limitata, non alia illi competit quam limitatae perfectionis. [6,17] At uero non raro etiam in iis erramus ad quae a natura impellimur: ut cum ii qui aegrotant, potum uel cibum appetunt sibi paulo post nociturum. Dici forsan hîc poterit, illos ob id errare, quod natura eorum sit corrupta; sed hoc difficultatem non tollit, quia non minus uere homo aegrotus creatura Dei est quam sanus; nec proinde minus uidetur repugnare illum a Deo fallacem naturam habere. Atque ut horologium ex rotis et ponderibus confectum non minus accurate leges omnes naturae obseruat, cum male fabricatum est et horas non recte indicat, quam cum omni ex parte artificis uoto satisfacit: ita, si considerem hominis corpus, quatenus machinamentum quoddam est ex ossibus, neruis, musculis, uenis, sanguine et pellibus ita aptum et compositum, ut, etiamsi nulla in eo mens existeret, eosdem tamen haberet omnes motus qui nunc in eo non ab imperio uoluntatis nec proinde a mente procedunt, facile agnosco illi aeque naturale fore, si, exempli causa, hydrope laboret, eam faucium ariditatem pati, quae sitis sensum menti inferre solet, atque etiam ab illa eius neruos et reliquas partes ita disponi ut potum sumat ex quo morbus augeatur, quam, cum nullum tale in eo uitium est, a simili faucium siccitate moueri ad potum sibi utile assumendum. Et quamuis, respiciens ad praeconceptum horologii usum, dicere possim illud, cum horas non recte indicat, a natura sua deflectere; atque eodem modo, considerans machinamentum humani corporis tanquam comparatum ad motus qui in eo fieri solent, putem illud etiam a natura sua aberrare, si eius fauces sint aridae, cum potus ad ipsius conseruationem non prodest; satis tamen animaduerto hanc ultimam naturae acceptionem ab altera multum differre: haec enim nihil aliud est quam denominatio a cogitatione mea, hominem aegrotum et horologium male fabricatum cum idea hominis sani et horologii recte facti comparante, dependens, rebusque de quibus dicitur extrinseca; per illam uero aliquid intelligo quod reuera in rebus reperitur, ac proinde nonnihil habet ueritatis. [6,18] Ac certe, etiamsi respiciendo ad corpus hydrope laborans, sit tantum denominatio extrinseca, cum dicitur eius natura esse corrupta, ex eo quod aridas habeat fauces, nec tamen egeat potu; respiciendo tamen ad compositum, siue ad mentem tali corpori unitam, non est pura denominatio, sed uerus error naturae, quod sitiat cum potus est ipsi nociturus; ideoque hîc remanet inquirendum, quo pacto bonitas Dei non impediat quominus natura sic sumpta sit fallax. [6,19] Nempe imprimis hîc aduerto magnam esse differentiam inter mentem et corpus, in eo quod corpus ex natura sua sit semper diuisibile, mens autem plane indiuisibilis; nam sane cum hanc considero, siue meipsum quatenus sum tantum res cogitans, nullas in me partes possum distinguere, sed rem plane unam et integram me esse intelligo; et quamuis toti corpori tota mens unita esse uideatur, abscisso tamen pede, uel brachio, uel quauis alia corporis parte, nihil ideo de mente subductum esse cognosco; neque etiam facultates uolendi, sentiendi, intelligendi etc. eius partes dici possunt, quia una et eadem mens est quae uult, quae sentit, quae intelligit. Contra uero nulla res corporea siue extensa potest a me cogitari, quam non facile in partes cogitatione diuidam, atque hoc ipso illam diuisibilem esse intelligam: quod unum sufficeret ad me docendum, mentem a corpore omnino esse diuersam, si nondum illud aliunde satis scirem. [6,20] Deinde aduerto mentem non ab omnibus corporis partibus immediate affici, sed tantummodo a cerebro, uel forte etiam ab una tantum exigua eius parte, nempe ab ea in qua dicitur esse sensus communis; quae, quotiescunque eodem modo est disposita, menti idem exhibet, etiamsi reliquae corporis partes diuersis interim modis possint se habere, ut probant innumera experimenta, quae hîc recensere non est opus. [6,21] Aduerto praeterea eam esse corporis naturam, ut nulla eius pars possit ab alia parte aliquantum remota moueri, quin possit etiam moueri eodem modo a qualibet ex iis quae interiacent, quamuis illa remotior nihil agat. Ut, exempli causa, in fune A, B, C, D, si trahatur eius ultima pars D, non alio pacto mouebitur prima A, quam moueri etiam posset, si traheretur una ex intermediis B uel C, et ultima D maneret immota. Nec dissimili ratione, cum sentio dolorem pedis, docuit me Physica sensum illum fieri ope neruorum per pedem sparsorum, qui, inde ad cerebrum usque funium instar extensi, dum trahuntur in pede, trahunt etiam intimas cerebri partes ad quas pertingunt, quemdamque motum in iis excitant, qui institutus est a natura ut mentem afficiat sensu doloris tanquam in pede existentis. Sed quia illi nerui per tibiam, crus, lumbos, dorsum, et collum transire debent, ut a pede ad cerebrum perueniant, potest contingere ut, etiamsi eorum pars, quae est in pede, non attingatur, sed aliqua tantum ex intermediis, idem plane ille motus fiat in cerebro qui fit pede male affecto, ex quo necesse erit ut mens sentiat eundem dolorem. Et idem de quolibet alio sensu est putandum. [6,22] Aduerto denique, quandoquidem unusquisque ex motibus, qui fiunt in ea parte cerebri quae immediate mentem afficit, non nisi unum aliquem sensum illi infert, nihil hac in re melius posse excogitari, quam si eum inferat qui, ex omnibus quos inferre potest, ad hominis sani conseruationem quam maxime et quam frequentissime conducit. Experientiam autem testari, tales esse omnes sensus nobis a natura inditos; ac proinde nihil plane in iis reperiri, quod non Dei potentiam bonitatemque testetur. Ita, exempli causa, cum nerui qui sunt in pede uehementer et praeter consuetudinem mouentur, ille eorum motus, per spinae dorsi medullam ad intima cerebri pertingens, ibi menti signum dat ad aliquid sentiendum, nempe dolorem tanquam in pede existentem, a quo illa excitatur ad eius causam, ut pedi infestam, quantum in se est, amouendam. Potuisset uero natura hominis a Deo sic constitui, ut ille idem motus in cerebro quiduis aliud menti exhiberet: nempe uel seipsum, quatenus est in cerebro, uel quatenus est in pede, uel in aliquo ex locis intermediis, uel denique aliud quidlibet; sed nihil aliud ad corporis conseruationem aeque conduxisset. Eodem modo, cum potu indigemus, quaedam inde oritur siccitas in gutture, neruos eius mouens et illorum ope cerebri interiora; hicque motus mentem afficit sensu sitis, quia nihil in toto hoc negotio nobis utilius est scire, quam quod potu ad conseruationem ualetudinis egeamus, et sic de caeteris. [6,23] Ex quibus omnino manifestum est, non obstante immensa Dei bonitate, naturam hominis ut ex mente et corpore compositi non posse non aliquando esse fallacem. Nam si quae causa, non in pede, sed in alia quauis ex partibus per quas nerui a pede ad cerebrum porriguntur, uel etiam in ipso cerebro, eundem plane motum excitet qui solet excitari pede male affecto, sentietur dolor tanquam in pede, sensusque naturaliter falletur, quia, cum ille idem motus in cerebro non possit nisi eundem semper sensum menti inferre, multoque frequentius oriri soleat a causa quae laedit pedem, quam ab alia alibi existente, rationi consentaneum est ut pedis potius quam alterius partis dolorem menti semper exhibeat. Et si quando faucium ariditas, non ut solet ex eo quod ad corporis ualetudinem potus conducat, sed ex contraria aliqua causa oriatur, ut in hydropico contingit, longe melius est illam tunc fallere, quam si contra semper falleret, cum corpus est bene constitutum; et sic de reliquis. [6,24] Atque haec consideratio plurimum iuuat, non modo ut errores omnes quibus natura mea obnoxia est animaduertam, sed etiam ut illos aut emendare aut uitare facile possim. Nam sane, cum sciam omnes sensus circa ea, quae ad corporis commodum spectant, multo frequentius uerum indicare quam falsum, possimque uti fere semper pluribus ex iis ad eandem rem examinandam, et insuper memoria, quae praesentia cum praecedentibus connoctit, et intellectu, qui iam omnes errandi causas perspexit; non amplius uereri debeo ne illa, quae mihi quotidie a sensibus exhibentur, sint falsa, sed hyperbolicae superiorum dierum dubitationes, ut risu dignae, sunt explodendae. Praesertim summa illa de somno, quem a uigilia non distinguebam; nunc enim aduerto permagnum inter utrumque esse discrimen, in eo quod nunquam insomnia cum reliquis omnibus actionibus uitae a memoria coniungantur, ut ea quae uigilanti occurrunt; nam sane, si quis, dum uigilo, mihi derepente appareret, statimque postea dispareret, ut fit in somnis, ita scilicet ut nec unde uenisset, nec quo abiret, uiderem, non immerito spectrum potius, aut phantasma in cerebro meo effictum, quam uerum hominem esse iudicarem. Cum uero eae res occurrunt, quas distincte, unde, ubi, et quando mihi adueniant, aduerto, earumque perceptionem absque ulla interruptione cum tota reliqua uita connecto, plane certus sum, non in somnis, sed uigilanti occurrere. Nec de ipsarum ueritate debeo uel minimum dubitare, si, postquam omnes sensus, memoriam et intellectum ad illas examinandas conuocaui, nihil mihi, quod cum caeteris pugnet, ab ullo ex his nuntietur. Ex eo enim quod Deus non sit fallax, sequitur omnino in talibus me non falli. Sed quia rerum agendarum necessitas non semper tam accurati examinis moram concedit, fatendum est humanam uitam circa res particulares saepe erroribus esse obnoxiam, et naturae nostrae infirmitas est agnoscenda.