[0] DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA. CORNELIUS NEPOS SALLUSTIO CRISPO S-. Quum multa Athenis studiosissime agerem inueni historicam Daretis Phrygii, ipsius manu scriptam, ut titulus indicat, quam de Graecis et Troianis memoriae mandauit. Quam ego summo amore complexus, continuo transtuli. Cui nihil adiiciendum uel diminuendum reformandi causa putaui, alioquin mea posset uideri. Optimum ergo duxi, ut uere et simpliciter perscripta, si eam ad uerbum in latinitatem transuerterem, ut legentes cognoscere possent, quomodo hae res gestae essent: utrum magis uera existiment quae Dares Phrygius memoriae commendauit, qui per id tempus uixit, et militauit, quo Graeci Troianos oppugnarent; an Homero credendum, qui post multos annos natus est quam bellum hoc gestum fuisset: de qua re Athenis iudicium fuit, quum pro insano Homerus haberetur, quod deos cum hominibus belligerasse descripsit. Sed hactenus ista. Nunc ad pollicitum reuertamur. [1] Pelias rex Aesonem fratrem habuit. Aesonis filius erat Iason, uirtute praestans: et qui sub eius regno erant, omnes eos hospites habebat, et ab eis ualidissime amabatur. Pelias rex ut uidit Iasonem acceptum esse omnibus, ueritus est ne sibi iniurias faceret, et se regno eiiceret. Dicit Iasoni Colchis pellem arietis inauratam esse, dignam eius uirtute, ut eam inde auferret, omnia se ei daturum pollicetur. Iason ubi audiuit, ut erat fortis animi, et qui loca omnia nosse uolebat, atque clariorem se futurum existimabat, si pellem inauratam Colchis abstulisset, dicit Peliae regi se uelle eo ire, si uires sociique non deessent. Pelias rex Argum architectum uocari iussit, et ei imperat ut nauem aedificaret quam pulcherrimam, ad uoluntatem Iasonis. Per totam Graeciam rumor cucurrit, nauem aedificari, in qua Colchos eat Iason, pellem auream petiturus. Amici et hospites ad Iasonem uenerunt, et pollicentur se una ituros. Iason gratias illis agit: et rogauit ut parati essent quum tempus superueniret. Iason quum tempus superuenit, litteras ad eos misit qui erant polliciti, sese una ituros, et ilico conuenerunt ad nauem, cuius nomen erat Argo. Pelias rex quae opus erant in nauim imponi iussit: et hortatus est Iasonem, et qui cum eo ituri erant, ut animo forti irent ad perficiendum quae conati essent. Ea res claritatem Graeciae et ipsis factura uidebatur. Demonstrare eos qui cum Iasone profecti sunt, non nostrum est: sed qui uult eos cognoscere, Argonautas legat. [2] Iason ut ad Phrygiam uenit, nauem admouit ad portum Simoenta. Deinde omnes exierunt de naui ad terram. Laomedonti regi Troianorum nuntiatum est, mirandam nauim in portum Simoenta intrasse, et in ea iuuenes de Graecia aduectos esse. Ubi audiuit Laomedon rex commotus est, et considerauit commune periculum, si consuescerent Graeci ad sua littora nauibus aduentare. Mittit itaque ad portum qui dicant, ut Graeci de finibus eius discedant: et si non dicto obedissent, tum sese armis eiecturum de finibus. Iason et qui cum eo uenerant, grauiter tulerunt crudelitatem Laomedontis, sic se ab eo tractari, quum nulla ab illis iniuria facta esset: simul et timebant multitudinem Barbarorum, si contra imperium conarentur permanere, ne opprimerentur: quum ipsi non essent parati ad proeliandum, nauim conscenderunt, a terra recesserunt, Colchos profecti sunt, pellem abstulerunt, domum reuersi sunt. [3] Hercules grauiter tulit a rege Laomedonte contumeliose sese tractatum, et eos qui una profecti erant Colchos, cum Iasone, Spartamque ad Castorem et Pollucem uenit. Agit cum his, ut secum suas iniurias defendant, ne Laomedon impune ferat, quod illos a terra et portu prohibuisset. Multos adiutores dicit futuros, si se accommodassent. Castor et Pollux omnia promiserunt se facturos esse, quae Hercules uellet. Ab his Salaminam profectus, ad Telamonem uenit: rogat eum ut secum ad Troiam eat, et suas iniurias secum defendat. Telamon promisit omnibus se paratum, quae Hercules uellet. Inde apud Phthiam profectus est ad Peleum, rogatque eum ut secum eat ad Troiam: pollicitusque est ei Peleus se iturum. Inde Pylum ad Nestorem profectus est, rogat eum Nestor quid uenerit. Hercules dicit, quod dolore commotus sit, uelle se exercitum in Phrygiam ducere. Nestor Herculem conlaudauit, operamque suam pollicitus est. Hercules ubi omnium uoluntates intellexit, naues XII. parat, milites eligit. Ubi tempus datum est proficiscendi, literas ad eos quos rogauerat misit, qui cum suis hominibus quum uenissent, profecti sunt in Phrygiam: et ad Sigaeum noctu accesserunt. Inde Hercules, Telamon, et Peleus exercitum e nauibus eduxerunt: qui uero praesidio essent, Castorem, Pollucem, et Nestorem reliquerunt. Laomedon cum equestri copia ad mare uenit, et coepit proeliari. Hercules ad Troiam ierat, et imprudentes qui erant in oppido oppugnare coepit. Quod ubi Laomedonti regi nuntiatum est, oppidum ab hostibus oppugnari, Ilium ilico reuertitur: et in itinere obuius Graecis factus, ab Hercule occiditur. Telamon primus oppidum Ilium intrauit: cui Hercules uirtutis causa Hesionam Laomedontis regis filiam dono dedit. Laomedontis filii qui cum eo erant occiduntur. Priamus in Phrygia erat, ubi eum Laomedon eius pater exercitui praefecerat. Hercules et qui cum eo uenerant praedam magnam fecerunt, et ad naues deportauerunt. Inde domum proficisci decreuerunt. Telamon Hesionam secum conuexit. [4] Hoc ubi Priamo nunciatum est, patrem occisum, ciues direptos, praedam auectam, Hesionam sororem dono datam, grauiter tulit tam contumeliose Phrygiam tranctatam esse a Graiis. Ilium petit cum Hecuba uxore, et liberis Hectore, Alexandro, Deiphobo, Heleno, Troilo, Andromacha, Cassandra, Polyxena. Nam erant et alii filii ex concubinis nati; sed nemo ex regio genere dixit esse, nisi eos qui erant ex legitimis uxoribus. Priamus ut Ilium uenit, minime moram fecit, ampliora moenia exstruxit, et ciuitatem munitissimam reddidit; et militum multitudinem ibi esse fecit, ne per ignorantiam opprimeretur, ita ut Laomedon pater eius oppressus est. Regiam quoque aedificauit, et ibi Ioui Statori aram consecrauit. Hectorem in Paeoniam misit. Ilio portas fecit, quarum nomina haec sunt; Antenoria, Dardania, Ilia, Scaea, Thymbraea, Troiana. Deinde postquam Ilium stabilitum uidit, tempus expectauit. Ut uisum est ei patris iniurias ulcisci, Antenorem uocari iubet, dicit ei uelle se, eum legatum in Graeciam mittere : quum graues sibi iniurias ab his qui cum exercitu uenerant, factas in Laomedontis patris nece, et in abductione Hesionae pertulisset, omnia tamen aequo animo passurum, si Hesiona ei redderetur. [5] Antenor, ut Priamus imperauit, nauim conscendit, et profectus uenit Magnesiam ad Peleum. Quem Peleus hospitio triduo recepit, die quarto rogat eum quid uenerit. Antenor dicit ea quae a Priamo mandata erant, Graios postulare, ut Hesiona redderetur. Haec ubi Peleus audiuit, grauiter tulit, eo quod hoc pertinere ad se uidebat: iubet eum de finibus suis discedere. Antenor nihil moratus, nauim ascendit, iter fecit Salaminam ad Telamonem: rogare eum coepit, ut Priamo sororem Hesionam redderet; non enim esse aequum tam diu in seruitute habere regii generis puellam. Telamon Antenori respondit, nihil a se Priamo factum: sed quod uirtutis causa donatum sit, se nemini daturum: ob hoc Antenorem insula discedere iubet. Antenor nauim conscendit, in Achaiam uenit. Inde ad Castorem et Pollucem delatus, coepit ab his postulare, ut Priamo satisfacerent, et ei Hesionam sororem redderent. Castor et Pollux negauerunt iniuriam Priamo factam esse, sed Laomedontem eos priorem laesisse: Antenorem discedere iubent. Inde Pylum ad Nestorem uenit, dixit Nestori qua de causa uenisset. Qui ut audiuit, coepit obiurgare, cur ausus sit in Graeciam uenire, quum a Phrygibus Graeci prius laesi fuissent. Ubi audiuit Antenor nil impetrasse, et contumeliose tractari Priamum, nauim conscendit, domum reuersus est. Priamo regi demonstrat, quomodo unusquisque responderit: et quomodo ab illis tractatus sit: simulque hortatus est Priamum, ut eos bello persequatur. [6] Continuo Priamus filios uocari iubet, et omnes amicos suos, Antenorem, Anchisen, Aenean, Ucalegontem, Bucolionem, Panthum, Lamponem, et omnes filios qui ex concubinis nati erant. Qui ut conuenerunt, dixit eis se Antenorem legatum in Graeciam misisse, ut hi sibi satisfacerent quod patrem suum necassent, Hesionam sibi redderent: illos contumeliose tractasse, et Antenorem nihil ab eis impetrasse. Verum quoniam suam uoluntatem facere noluissent, uideri sibi, exercitum in Graeciam mittere, qui praedas raperet ab eis; ne barbaros Graeci irrisui haberent. Hortatusque est Priamus liberos suos, ut huius rei principes forent, maxime Hectorem: erat enim maior natu: qui coepit dicere, uelle se quidem uoluntatem patris exequi, et Laomedontis aui sui necem ulcisci, et quascumque iniurias Graeci Troianis fecissent, ne impunitum id Graiis foret: sed uereri, ne non perficere possent quod conati essent; multos adiutores Graeciae futuros, Europam bellicosos homines habere; Asiam semper in desidia uitam exegisse, et ob id classem non habere. [7] Alexander cohortari coepit, ut classis praeparetur, et in Graeciam mittatur: se rei huius principem futurum, si pater uellet: in deorum benignitate se confidere, uictis hostibus laude adepta, de Graecia domum rediturum esse. Nam sibi in Ida sylua cum uenatum abisset, in somnis Mercurium adduxisse Iunonem, Venerem, Mineruam, ut inter eas de specie iudicaret. Et tunc sibi Venerem pollicitam esse, si suam speciem meliorem harum specie iudicaret, daturam se ei uxorem, quae in Graecia speciosior uideretur: ubi ita audisset, optimam facie Venerem iudicasse: unde sperare debere Priamum Venerem adiutricem Alexandro futuram. Deiphobus placere sibi dixit Alexandri consilium; et sperare Graecos Hesionam reddituros, et satisfacturos, si ut dipositum esset, classis, in Graeciam mitteretur. Helenus uaticinari coepit, Graios uenturos, Ilium euersuros, parentes et fratres hostili manu interituros, si Alexander sibi uxorem de Graecia adduxisset. Troilus minimus natu, non minus fortis quam Hector, bellum geri suadebat, et non debere terreri metu uerborum Heleni, quod omnibus placuit, classem comparari, et in Graeciam proficisci. [8] Priamus Alexandrum et Deiphobum in Paeoniam misit, ut milites eligerent: ad concionem populum uenire iubet. Commonefacit filios, ut maiores natu minoribus imperarent. Monstrauit quas iniurias Graeci Troianis fecissent: ob hoc Antenorem legatum in Graeciam misisse, ut sibi Hesionam sororem redderent, et satisfacerent Troianis. Antenorem contumeliose ab eis tractatum: nec quidquam ab his impetrare potuisse. Ob hoc placere sibi, Alexandrum mitti cum classe in Graeciam, qui aui sui mortem et Troianorum iniurias ulcisceretur. Antenorem dicere iussit, quomodo in Graecia tractatus sit. Antenor hortatus est Troianos, ne horrescerent, ad bellandum in Graeciam suos alacriores fecit. Paucis demonstrauit, quae in Graecia gesserat. Priamus dixit, si cui displiceret bellum geri, suam uoluntatem ediceret. Tunc Panthus Priamo et propinquis prodit ea quae a patre Euphorbo audierat: si Alexander uxorem de Graecia adduxisset, Troianis extremum exitium futurum. Sed pulchrius esse in otio uitam degere, quam in tumultu libertatem amittere, et periculum inire. Populus auctoritatem Panthi contemsit: regem dicere iusserunt, quid fieri uellet. Priamus dixit naues praeparandas esse, ut eatur in Graeciam: utensilia quoque populo non deesse. Populus conclamauit per se moram non esse, quo minus regis praeceptis pareatur. Priamus illis magnas gratias egit, concionemque dimisit. Ac mox in Idam syluam misit, qui materiem succiderent, naues aedificarent. Hectorem in superiorem Phrygiam misit, ut exercitum pararet; et ita praesto esset. Cassandra postquam audiuit patris consilium, dicere coepit quae Troianis futura essent, si Priamus perseueraret classem in Graeciam mittere. [9] Interea tempus superuenit: naues aedificatae sunt. Milites superuenerunt, quos Alexander et Deiphobus in Paeonia legerant; et ubi uisum est posse nauigare, Priamus exercitum alloquitur: Alexandrum Imperatorem exercitui praeficit, mittit cum eo Deiphobum, Aeneam, Polydamantem. Imperatque Alexandro, ut primum Spartam accedat, Castorem et Pollucem conueniat, et ab his petat, ut Hesiona soror eius reddatur, et satis Troianis fiat. Quod si negassent, continuo ad se nuntium dirigat, ut exercitum in Graeciam possit mittere. Posthaec Alexander in Graeciam nauigauit, adducto secum duce eo qui cum Antenore iam nauigauerat. Non multos ante dies, quam Alexander in Graeciam nauigauit, et antequam in insulam Cytheream accederet, Menelaus rex ad Nestorem Pylum proficiscens, Alexandro in itinere occurrit, et mirabatur regiam classem quo tenderet. Utrique occurrentes aspexerunt se inuicem, inscii quo quisque iret. Castor et Pollux ad Clytaemnestram ierant, secum Hermionam neptem suam Helenae filiam abduxerant. Argis Iunonis dies festus erat his diebus, quibus Alexander in insulam Cytheream uenit, ubi ad fanum Veneris Dianae sacrificauit. Hi qui in insula erant mirabantur regiam classem, et interrogabant ab illis qui cum Alexandro, qui essent, quid uenissent. Responderunt illi a Priamo rege legatum missum ad Castorem et Pollucem, ut eos conueniret. [10] At uero Helena, Menelai uxor, cum Alexander in insula Cytherea esset, placuit ei eo ire. Qua de causa ad littus processit, ubi Dianae et Apollinis fanum est: ibi rem diuinam Helena facere disposuerat. Quod ubi nuntiatum est Alexandro, Helenam ad mare uenisse, conscius formae suae, in conspectu eius ambulare coepit, cupiens eam uidere. Helenae nuntiatum est, Alexandrum Priami regis filium ad oppidum, ubi Helena erat, uenisse. Quem etiam ipsa uidere cupiebat. Et cum se utrique respexissent, ambo, forma sua incensi, tempus dederunt ut gratias referrent. Alexander imperat, omnes ut in nauibus sint parati: nocte classem soluant, de fano Helenam eripiant, secum eam auferant. Signo dato fanum inuaserunt, Helenam inuiolatam eripiunt, in nauem deferunt, et cum ea mulieres aliquas depraedantur. Quod oppidani cum uidissent, diu pugnauerunt cum Alexandro, ne Helenam eripere posset. Quos Alexander fretus multitudine sociorum superauit, fanum exspoliauit, homines secum quamplurimos captiuos duxit, in nauim imposuit, classem soluit, domum reuerti disposuit, in portum Tenedon peruenit, ubi Helenam moestam alloquio mitigauit, patri rei gestae nuntium misit. Menelao postquam in Pylo nuntiatum est, cum Nestore Spartam profectus est, ad Agamemnonem fratrem misit Argos, rogans ut ad se ueniat. Interea Alexander ad patrem suum cum praeda peruenit, et rei gestae ordinem refert. [11] Priamus gauisus est, sperans Graecos causa recuperationis Helenae sororem Hesionam reddituros, et ea quae inde a Troianis abstulerant. Helenam moestam consolatus est, et eam Alexandro coniugem dedit: quam ut aspexit Cassandra, uaticinari coepit, memorans ea quae ante praedixerat. Quam Priamus abstrahi et includi iussit. Agamemnon postquam, Spartam uenit, fratrem consolatus est, et placuit ut per totam Graeciam conquesturi mitterentur ad conuocandos Graecos, et Troianis bellum indicendum. Conuenerunt autem hi; Achilles cum Patroclo, Euryalus, Tlepolemus, Diomedes. Postquam Spartam accesserunt, decreuerunt iniurias Troianorum persequi, exercitum et classem comparare. Agamemnonem imperatorem et ducem praeficiunt. Hi legatos mittunt, ut tota Graecia conueniant cum classibus et exercitibus ornati pariter ad Atheniensium portum, unde pariter ad Troiam proficiscantur, ad defendendas suas iniurias. Castor et Pollux in recenti, postquam audierunt Helenam sororem suam raptam, nauem ascenderunt et secuti sunt. Lesbo nauim soluerunt; maxima tempestate correpti, nusquam comparuerunt: postea dictum est, eos immortales factos. Itaque Lesbios nauibus eos usque ad Troiam quaesitum isse, neque eorum uestigia usquam inuenta domi renuntiasse. [12] Dares Phrygius, qui hanc historiam scripsit, ait se militasse usque dum Troia capta est: hos se uidisse cum induciae essent, partim praelio interfuisse. A Dardanis audiisse, qua facie et natura fuissent Castor et Pollux. Fuerunt autem alter alteri similis, capillo flauo, oculis magnis, facie pura, bene figurati, corpore deducto. Helenam similem illis, formosam, animi simplicis, blandam, cruribus optimis, notam inter duo supercilia habentem, ore pusillo. Priamum regem Troianorum uultu pulchro, magnum, uoce suaui, aquilino corpore. Hectorem blaesum, candidum, crispum, strabonem, pernicibus membris, uultu uenerabili, barbatum, decentem, bellicosum, animo magnum, ciuibus clementem, dignum et amori aptum. Deiphobum et Helenum similes patri, dissimiles natura: Deiphobum fortem; Helenum clementem, doctum, uatem. Troilum magnum, pulcherrimum, pro aetate ualentem, fortem, cupidum uirtutis. Alexandrum candidum, longum, fortem, oculis pulcherrimis, capillo molli et flauo, ore uenusto, uoce suaui, uelocem, cupidum imperii. Aeneam rufum, quadratum, facundum, affabilem, fortem cum consilio, pium, uenustum, oculis hilaribus et nigris. Antenorem longum, gracilem, uelocibus membris, uersutum, cautum. Hecubam magnam, aquilino corpore, pulchram, mente uirili, iustam, piam. Andromacham oculis claris, candidam, longam, formosam, modestam, sapientem, pudicam, blandam. Cassandram mediocri statura, ore rotundo, rufam, oculis micantibus, futurorum praesciam. Polyxenam candidam, altam, formosam, collo longo, oculis uenustis, capillis flauis et longis, compositis membris, digitis prolixis, cruribus rectis, pedibus optimis, quae forma sua omnes superaret, animo simplici, largam, dapsilem. [13] Agamemnonem albo corpore, magnum, membris ualentibus, facundum, prudentem, nobilem. Menelaum mediocri corpore, rufum, formosum, acceptum, gratum. Achillem pectorosum, ore uenusto, membris ualentibus et magnis, bene crispatum, clementem, in armis acerrimum, uultu hilari, dapsilem, capillo myrteo. Patroclum pulchro corpore, oculis uiuidis et magnis, uerecundum, rectum, prudentem, dapsilem. Aiacem Oileum quadratum, ualentibus membris, aquilino corpore, iucundum, fortem. Aiacem Telamonium ualentem, uoce clara, capillis nigris, in hostem atrocem. Ulyssem formosum, dolosum, ore hilari, statura media, eloquentem, sapientem. Diomedem fortem, quadratum, corpore honesto, uulto austero, in bello acerrimum, clamosum, cerebro calido, impatientem, audacem. Nestorem magnum, naso obunco, longum, latum, maximum, candidum, prudentem, consiliarium. Protesilaum corpore candido, uultu honesto, uelocem, confidentem, temerarium. Neoptolemum magnum, uirosum, stomachosum, blaesum, uultu bonum, aduncum, oculis rotundis, superciliosum. Palamedem gracilem, longum, sapientem, animo magnum, blandum. Podalirium crassum, ualentem, superbum, tristem. Machaonem magnum, fortem, certum, prudentem, patientem, misericordem. Merionem rufum, mediocri statura, corpore rotundo, uirosum, pertinacem, crudelem, impatientem. Briseidam formosam, alta statura, candidam, capillo flauo et molli, superciliis iunctis, oculis uenustis, corpore aequali, blandam, affabilem, uerecundam, animo simplici, piam. [14] Deinde ornati cum classe Graeci Athenas conuenerunt. Agamemnon ex Mycenis nauibus numero centum. Menelaus ex Sparta nauibus numero sexaginta. Arcesilaus et Prothenor ex Boeotia quinquaginta. Ascalaphus et Ialmenus ex Orchomeno nauibus numero trigentia. Epistrophus et Schedius ex Phocide quadraginta. Aiax Telamonius ex Salamina adduxit secum Teucrum fratrem: Elide, Amphimachum, Diorem, Thalpium, Polyxenum, nauibus quadraginta. Nestor ex Pylo nauibus LXXX. Thoas ex Aetolia nauibus XL. Aiax Oileus ex Locris nauibus XXXVII. Antiphus, Phidippus XXX. Idomeneus et Meriones ex Creta nauibus LXXX. Ulysses ex Ithaca nauibus numero XII. Eumelus ex Pheris nauibus X. Protesilaus et Podacres ex Phylaca nauibus XL. Podalirius et Machaon Aesculapii filii ex Trica nauibus XXXII. Achilles cum Patroclo et Myrmidonibus ex Phthia nauibus L. Tlepolemus ex Rhodo nauibus IX. Eurypylus ex Orchomeno nauibus numero XL. Antiphus et Amphimachus ex Elide nauibus XII. Polypoetes et Leonteus ex Larissa nauibus XL. Diomedes, Euryalus, Sthenelus ex Argis nauibus LXXX. Philoctetes ex Meliboea VII. Guneus ex Cypho nauibus XXI. Prothous ex Magnesia nauibus XI. Agapenor ex Arcadia nauibus LX. Mnestheus ex Athenis nauibus L. Hi fuerunt duces Graecorum, numero XLVII, qui adduxere naues numero MCCII. [15] Postquam Athenas conuenerunt, Agamemnon duces in concilium conuocat, hortatur, ut quamprimum iniurias suas defendant. Rogat, si illis placeat; suadetque ut, antequam proficiscantur, Delphos ad Apollinem consulendum de tota re mitterent: cui omnes assentiunt. Achilles huic rei praeficitur, et cum Patroclo proficiscitur. Priamus interea, ut audiuit quia hostes parati sunt, mittit per totam Phrygiam qui finitimos exercitus adducant, domique milites magno animo comparat. Cum Achilles Delphos uenisset, ad oraculum pergit: et ex adytis respondetur, Graecos uictores, decimoque anno Troiam capturos. Achilles res diuinas, sicut imperatum est, facit. Et eo tempore uenerat Calchas, Thestore natus, diuinus; et pro Phrygibus a suo populo missus, dona Apollini portabat. Huic ex adytis respondetur, ut cum Argiuorum classe militum contra Troianos proficiscatur, eosque sua intelligentia moueat, ne inde discedant prius, quam Troia capta sit. Postquam in fanum uentum est, inter se Achilles et Calchas responsa contulerunt: gaudentes hospitio, amicitiam confirmant, una Athenas proficiscuntur et perueniunt. Achilles eadem in concilio refert. Argiui gaudent, Calchantem secum recipiunt, classem soluunt. Cum eos tempestates ibi retinerent, Calchas ex augurio respondit ut primum reuertantur in Aulidem, ut Dianae sacrificent. Profecti perueniunt. Agamemnon Dianam placat, dicitque sociis classem soluant, ad Troiam iter faciant. Utuntur duce Philocteta, qui cum Argonautis ad Troiam ierat. Deinde applicant classem ad oppidum, quod sub imperio Priami regis erat, et id expugnant: praedaque facta, proficiscuntur: ueniunt Tenedon, ibique omnes occidunt. [16] Agamemnon praedam diuidit, concilium uocat. Inde legatos ad Priamum mittit, si uellet Helenam, et praedam quam Alexander fecit restituere. Legati leguntur Diomedes et Ulysses; ad Priamum proficiscuntur. Dum legati mandato parent, mittuntur Achilles et Telephus ad depraedandam Mysiam. Ad Teuthrantem regem ueniunt, praedamque faciunt. Teuthras cum exercitu superuenit, quem Achilles fugato exercitu uulnerauit: quem iacentem Telephus clypeo protexit, ne ab Achille interficeretur; commemorans hospitium inter se eo tempore quo Telephus adhuc puer, a patre Hercule progenitus, a Teuthrante rege hospitio receptus est. Diomedem ferunt, cum equis potentibus uenantem et feris ab Hercule interfectum, Teuthranti regnum reddidisse totum: ob hoc eius filium Telephum ei suppetias uenisse. Quod cum Teuthras intelligeret, se eodem uulnere mortem effugere non posse, regnum suum uiuus Telepho tradidit, et eum regem ordinauit. Tum regem Teuthrantem Telephus magnifice sepeliuit. Suadet ei Achilles ut nouum regnum conseruet, plus multo exercitum adiuturum, si commeatu tot annis quibus morati fuerint de eodem regno eos adiuuet, quam si ad Troiam eat. Itaque Telephus remanet. Achilles cum magna praeda ad exercitum Tenedon reuertitur. Agamemnoni rem gestam narrat: Agamemnon approbat laudatque. [17] Interea legati missi ad Priamum ueniunt: Ulysses Agamemnonis uerba refert, postulat ut Helena et praeda reddatur, satisque fiat regi, ut pacifice discedant. Priamus iniurias Argonautarum commemorat, patris interitum, Troiae expugnationem, et Hesionae sororis seruitutem. Denique Antenorem legatum cum miserit, quam contumeliose ab eis tractatus sit. Pacem repudiat, bellum indicit, Graecorum legatos de finibus repelli iubet. Legati in castra Tenedon reuertuntur, renuntiantes responsum. Res consultu geritur. [18] Aderant uero ad auxilium Priamo ductores hi cum exercitibus suis, quorum nomina et prouincias insinuandas esse duximus. De Zelia, Pandarus, Amphion, Adrastus. De Colophonia, Mopsus, Cares, Nastes, Amphimachus. De Lycia, Sarpedon, Glaucus. De Larissa, Hippothous et Copesus. De Ciconia, Euphemus. De Thracia, Pyrus et Acamas. Antiphus et Mesthles de Maeonia. Ascanius et Phorcys de Ascania. De Paphlagonia, Pylaemenes. De Aethiopia, Perses et Memnon. De Thracia, Rhesus et Archilochus. De Adrestia, Adrastus et Amphius. De Alizonia, Epistrophus. His ductoribus et exercitibus, qui parabantur, praefecit Priamus principes et ductores, Hectorem, Deiphobum, Alexandrum, Troilum, Aeneam, Memnonem. Dum Agamemnon consulit de tota re, ex Cormo aduenit Nauplii filius Palamedes, cum nauibus triginta: ille se excusauit, morbo affectum Athenas uenire non potuisse: qui aduenerit, cum primum potuerit. Gratias agunt, rogantque eum in consilio esse. [19] Deinde cum Argiuis non constaret, exeundum ad Troiam clam noctu an interdiu foret, Palamedes suadet et rationem addit, luce ad Troiam excensionem fieri oportere, et manum hostium deduci. Itaque omnes ei assentiunt: consulto Agamemnonem praeficiunt. Legatos ad Mysiam, ceterosque locos, mittunt, ut exercitui commeatus supportandos curent, Thesidas Demophoontem, Athamantem, et Anium. Deinde exercitum ad concionem conuocat, collaudat, imperat, hortatur: monet diligenter, ut dicto obedientes essent. Signo dato naues soluunt, tota classis in latitudine accedit ad Troiam, littora Troiani fortiter defendunt. Protesilaus in terram excensionem facit, fugat, caedit. Cui Hector obuiam uenit, et eum interfecit, ceteros perturbauit: unde Hector recedebat, ibi Troiani fugabantur. Postquam magna caedes utrimque facta est, aduenit Achilles : is totum exercitum in fugam conuertit, redegitque in Troiam. Nox praelium dirimit, Agamemnon exercitum in terram educit, castra facit. Postera die Hector exercitum ex urbe educit, et instruit. Agamemnon contra clamore magno occurrit: praelium acre et iracundum fit: fortissimus quisque in primis cadit. Hector Patroclum occidit, et eum spoliare parat. Merion eum ex acie ne spoliaretur eripuit. Hector Merionem persequitur et occidit. Quem cum similiter spoliare uellet, aduenit suppetias Mnestheus, Hectoris femur sauciat: saucius quoque multa millia occidit: et perseuerasset Achiuos mittere in fugam, nisi obuius illi Aiax Telamonius fuisset; cum quo dum congrederetur, cognouit eum esse de sanguine suo, erat enim de Hesiona sorore Priami natus. Quo pacto Hector a nauibus ignem remoueri iussit, et utrique se inuicem munerauerunt, et amici discesserunt. Postera die Graiugenae inducias petunt. [20] Achilles Patroclum plangit, Graiugenae suos. Agamemnon Protesilaum magnifico funere effert, ceterosque sepeliendos curat. Achilles Patroclo ludos funebres facit. Dum induciae sunt, Palamedes non cessat seditionem facere: indignum regem Agamemnonem esse qui exercitui imperet et indoctum dixit. Ipse coram exercitu multa sua ostendit studia. Primo suam exscensionem, castrorum munitionem, uigiliarum circuitionem, signi dationem, librarum ponderumque dimensionem, exercitusque instructionem ostendit. Haec cum a se acta fuissent, non aequum esse, cum a paucis imperium datum Agamemnoni esset, eum omnibus qui postea conuenissent imperare: maxime cum omnes ingenium et uirtutem spectassent in ducibus suis. Dum Achiui de imperio inter se uicissim certant, praelium post biennium repetitum est. Agamemnon, Achilles, Diomedes, Menelaus exercitum educunt. Contra Hector, Troilus, Aeneas occurrunt. Fit magna caedes: ex utraque parte fortissimi cadunt. Hector Boetem, Archilochum, et Prothenorum duces occidit: nox praelium dirimit. Agamemnon noctu omnes in consilium uocat: suadet, hortatur, ut omnes in aciem prodeant, ex maxime Hectorem persequantur, qui de his aliquos duces occidit. [21] Mane autem facto, Hector, Aeneas, Alexander exercitum educant. Omnes Achiui prodeunt. Fit magna caedes. Multa inuicem millia Orco dimittuntur. Menelaus Alexandrum persequi coepit: quem respiciens Alexander, sagitta Menelai femur transfigit. Ille, dolore commotus, pariter cum Aiace Locro non cessat eum persequi. Quos ut uidit Hector instantes fratrem suum persequi, suppetias ei uenit cum Aenea. Quem Aeneas clypeo protexit, et secum de praelio ad ciuitatem adduxit. Nox praelium dirimit. Achilles cum Diomede postera die exercitum educit. Contra Hector et Aeneas. Fit magna caedes. Hector Orcomeneum, Palamenem, Epistrophum, Schedium, Elpenorem, Dorium, Polyxenum, duces fortissimos, occidit: Aeneas Amphimachum, et Nireum: Achilles Euphemum, Hippothoum, Pyleum, Asterium: Diomedes Xanthippum, Mesthlem. Agamemnon ut uidit fortissimos cecidisse, pugnam reuocauit. Troiani laeti in oppidum reuertuntur. Agamemnon sollicitus duces in consilium conuocat: hortatur ut uiriliter pugnarent, neque desisterent, quoniam maior pars ex suis superata sit; sperare se exercitum ex Mysia quotidie superuenturum. [22] Postera die Agamemnon totum exercitum, et omnes duces, in pugnam prodire coegit. Contra Troiani. Fit magna caedes, acriter utrimque pugnatur, multa millia hinc et inde cadunt: nec differebatur pugna, ita ut continuis octoginta diebus pugnatum sit. Agamemnon ut uidit multa millia quotidie cadere, nec sufficere mortuos sine intermissione funerari, misit legatos Ulyssem et Diomedem ad Priamum, ut inducias in triennium peterent, ut suos funerare posset, et uulneratos curare, et naues reficere, et exercitum reparare, commeatusque comparare. Ulysses et Diomedes noctu legati uadunt: occurrit illis Dolon ex Troianis. Qui cum interrogarentur, quid ita armati noctu ad oppidum uenissent; dixerunt se ab Agamemnone legatos ad Priamum missos. Quos ut Priamus audiuit uenisse, et desiderium suum exposuisse, in consilium omnes duces conuocat. Quibus refert legatos uenisse ab Agamemnone, et inducias ad triennium petere. Hectori suspectum uidetur, quod tam longum tempus postulassent. Priamus dicere imperat, quid cuique uideatur: omnibus placitum est, inducias in triennium dari. Interim Troiani moenia renouant, suos saucios curant, cum ingenti honore suos quisque funerat. [23] Tempus pugnae superuenit post triennium. Hector et Troilus exercitum educunt cum Aenea. Contra Agamemnon, Menelaus, Achilles, et Diomedes occurrunt. Fit magna caedes. Hector in prima acie duces ualidissimos interficit, Phidippum, Antiphum, et Merionem. Achilles Lycaonem, Euphorbumque occidit. Ex cetera plebe multa millia hominum ex utraque parte cadunt: pugnatur acriter continuis diebus triginta. Priamus ut uidit multa millia hominum de suo exercitu cecidisse, mittit legatos ad Agamemnonem, ut inducias peterent mensibus sex. Et ex consilii sententia Agamemnon concedit inducias. Tempus pugnae superuenit: acriter per duodecim dies pugnatur. Multi duces fortissimi hinc et inde cadunt, plurimi uulnerantur, plurimi in curatione moriuntur. Agamemnon mittit ad Priamum legatos, ut inducias triginta dierum postulent, ut funerare mortuos possit. Priamus consulto facit, annuitque. [24] At ubi tempus pugnae superuenit; Andromacha uxor Hectoris in somnis uidit, ne Hector in pugnam procederet: et cum ad eum uisum referret, Hector muliebria uerba abicit. Andromacha moesta ad Priamum misit, ut illi prohibeat ne ea die pugnaret. Priamus Helenum, Alexandrum, Troilum, Aeneam, et Memnonem iubet accersi, ut illi in pugnam prodirent: in pugnam misit. Hector ut ista cognouit, multum increpans Andromacham, arma ut proferret poposcit, nec retineri ullo modo potuit. Moesta Andromacha summissis capillis Astyanactem filium protendens ante pedes Hectoris eum reuocare non potuit. Tunc planctu femineo oppidum concitat, ad Priamum in regiam currit, refert quid in somnis uiderit, et Hectorem uelle in pugnam prodire, nec posse proiecto ad genua filio suo reuocari. Priamus omnes in pugnam prodire iussit, et Hectorem retinuit. Agamemnon, Diomedes, Achilles, Aiax Locrus, ut uidere Hectorem non prodisse, acriter pugnauerunt, multosque duces Troianorum occiderunt. Hector, ut audiuit tumultum in bello, et sine se Troianos laborare, prosiliit in bellum. Statimque Eioneum obtruncat, Iphinoum sauciat Leonteum occidit, Stheneli femur iaculo figit: quem ut Achilles respexit et tot acerrimos duces ab eo interfectos, animum in illum dirigebat, ut illi obuius fieret. Considerabat enim Achilles, nisi Hectorem occideret, plures de Graecorum numero eius dextera perituros. Multa millia hominum interea trucidantur. Acre praelium colliditur. Hector Polypoetem ducem fortissimum occidit: et cum spoliare coepisset, Achilles superuenit. Fit pugna maior, et clamor ab oppido et a toto surgit exercitu. Hector Achillis femur sauciat. Ille dolore accepto, magis eum persequi coepit, nec destitit nisi occideret. Quo interemto Troianos in fugam uertit, et maxima caede eos usque ad portam fugauit. Cui tamen Memnon fortissime restitit, et acriter inter se certauerunt: laesi utrique discesserunt. Nox praelium dirimit. Achilles de bello saucius redit. Noctu Troiani Hectorem lamentantur. [25] Postera die Troilus Troianos educit contra Graecorum exercitum. Agamemnon exercitum consulit, suadetque inducias duorum mensium postulari, quisque ut suos sepelire possit. Legati ad Priamum proficiscuntur: desiderium prosecuti sunt, duorum mensium inducias accipiunt. Priamus Hectorem suo more ante portam sepeliuit, cui ludos funebres facit. Dum induciae sunt, Palamedes iterum non cessat de imperio conqueri. Itaque Agamemnon seditioni cessit et dicit se de hac re libenter facturum, ut quem uellent Imperatorem praeficerent. Postera die populam ad concionem uocat: negat se unquam cupidum imperii fuisse: animo aequo se recipere si uellent dare: se libenter cedere: satis sibi esse dum hostes ulciscatur, et parui facere cuius id ope fiat. Iubet dicere, si cui quid placeat. Palamedes procedit, suum ingenium ostendit. Itaque Argiui imperium ei tradunt. Palamedes Argiuis gratias agit, imperium accipit, administrat. Achilles uituperat imperii commutationem. [26] Interea induciae exeunt. Palamedes ornatum paratumque exercitum educit, instruit, hortatur. Contra idem facit Deiphobus: pugnatur acriter a Troianis. Sarpedon Lycius cum suis impressionem in Argiuos facit, caedit, prosternit multos. Ei obuius fit Tlepolemus Rhodius: sed diu stando et pugnando male uulneratus cadit. Succedit Perses Admestae filius, praelium restituit: diuque cum Sarpedone cominus pugnando occiditur. Sarpedon quoque multatus rediit. Itaque per aliquot dies praelia fiunt. Utrimque ductores occiduntur, sed plures a Priamo. Troiani mittunt legatos, inducias petunt, ut mortuos sepeliant, saucios curent. Palamedes Agamemnonem legatum mittit ad Thesidas: Demophoontem et Athamantem, quos legatos Agamemnon praefecerat, ut commeatus compararent, et frumentum de Mysia a Telepho acceptum supportarent. Ut eo uenit, seditionem Palamedis narrat. Illi moleste ferunt. Agamemnon dicit se moleste non ferre, sua uoluntate id factum esse. Interea Palamedes naues comparandas curat, castra munit, turribus circumdat. Troiani exercitum exercent, murum diligenter resarciunt, fossas, et uallum diligenter addunt, ceteraque componunt. [27] Postquam dies anni uenit quo Hector sepultus est, Priamus et Hecuba et Polyxena, ceterique Troiani, ad sepulcrum eius profecti sunt. Quibus obuius fit Achilles, Polyxenam contemplatur, figit animum, amare eam uehementer coepit. Tunc ardore impulsus, odiosam uitam in amore consumere coepit, et aegre ferebat ademtum imperium Agamemnoni, sibique Palamedem praepositum. Amore cogente, Phrygio seruo fidelissimo mandata dat ferenda ad Hecubam: et ab ea sibi uxorem poscit: hoc si fecerit, se cum suis Myrmidonibus domum rediturum. Quod cum ipse fecerit, ceteros quoque idem facturos. Seruus proficiscitur, ad Hecubam uenit, mandata dicit: Hecuba respondit se uelle, sed si Priamo uiro suo placeat: dum ipsa cum Priamo agat, seruus reuerti iubetur: seruus quod egisset Achilli nuntiat. Agamemnon cum magno commeatu ad castra reuertitur. Hecuba cum Priamo de conditione Achillis loquitur. Priamus respondit, fieri non posse: non ideo quod eum affinitate indignum existimet; sed si ei dederit, et ille discesserit, ceteros non discessuros: et iniquum esse, filiam suam hosti iungere. Quapropter si id fieri uellet, pax perpetua fiat, et exercitus discedat, foederis iura sanciantur. Si id factum sit, se ei libenter filiam daturum. Itaque cum seruus ad Hecubam missus esset ab Achille, eadem Hecuba quae cum Priamo egerat seruo dicit: seruus Achilli nuntiat: Achilles uulgo queritur, unius mulieris Helenae causa totam Graeciam et Europam aduocatam esse, tanto tempore tot millia hominum periisse; tot pericula adiri; libertatem in ancipiti esse: unde fieri pacem debere, exercitus recedere. Annus circumactus est. Palamedes exercitum educit, instruit. [28] Deiphobus contra Achilles iratus in praelium non prodit. Palamedes occasionem nactus, impressionem in Deiphobum facit, et eum obtruncat: praelium acre insurgit, ab utrisque partibus multa millia hominum cadunt. Palamedes in prima acie uersatur; hortaturque ut praelium fortiter gerant. Contra eum Sarpedon Lycius occurrit, eumque Palamedes interficit. Eo facto laetus in acie uersatur. Cui exultanti et glorianti Alexander Paris sagitta collum transfigit. Phryges animaduertunt, tela coniiciunt, atque ita Palamedes occiditur. Rege occiso, Argiui cedunt, Troiani persequuntur, castra oppugnant, naues incendunt, cuncti impressionem faciunt, turpiter Achiui terga uertunt, in castra confugiunt. Achilli nuntiatum est: dissimulat. Aiax Telamonius fortissime defendit: nox praelium dirimit. Argiui in castris Palamedis scientiam, aequitatem, bonitatem, clementiam lamentantur. [29] Troiani Sarpedonem et Deiphobum deflent. Nestor, qui maior erat natu, noctu duces in consilium euocat, suadet, hortatur, ut imperatorem praeficiant, et si eis uideatur, eundam Agamemnonem minima cum discordia fieri posse. Item commemorat, quod dum is summus imperator esset, res prospere gestae sint, et satis felicem exercitum fuisse: si cui quid aliud uideatur, dicere suadet. Omnes assentiunt; Agamemnonem summum imperatorem praeficiunt. Postera die Troiani ex oppido laeti in aciem prodeunt. Agamemnon contra exercitum educit: praelio commisso uterque exercitus inter se fugantur. Postquam maior pars diei transiit, procedit in primis Troilus, caedit, deuastat, Argiuos in castra fugat. Postera die Troiani exercitum educunt: contra Agamemnon. Fit magna caedes, uterque exercitus inter se pugnant, praelium acre fit. Multos duces Argiuorum Troilus interfecit. Pugnatur continuis diebus septem. Agamemnon inducias petit in duos menses. Palamedem magnifico funere effert, ceterosque duces ac milites utrique sepeliendos curant. [30] Agamemnon, dum induciae sunt, mittit ad Achillem, Nestorem, Ulyssem, Diomedem, ut rogarent illum in bellum prodire. Abnegat Achilles moestus, quod iam destinauerat in bellum non prodire, ob id quod promiserat Hecubae, se minus pugnaturum, eo quod Polyxenam ualde amabat. Coepit male eos accipere qui ad se uenerant, dicens perpetuam pacem fieri oportere: tanta pericula unius mulieris causa fieri, libertatem periclitari, tanto tempore diffidere: pacem expostulat, pugnam renuit. Agamemnoni renuntiatur, quid cum Achille actum sit, illum pertinaciter negare. Agamemnon omnes duces in consilium uocat, exercitum consulit, quid fieri debeat, imperat dicere quid cuique uideatur. Menelaus hortari coepit fratrem suum, ut potius exercitus in pugnam prodeat, nec debere terreri, si Achilles se excusauerit: se tamen persuasurum ei ut prodeat in bellum, nec uereri si noluerit. Commemorat, Troianos non habere alium uirum tam fortem quam Hector fuit. Diomedes et Ulysses dicere coeperunt, Troilum non minus fortem uirum esse quam Hectorem: sicque Menelao resistentes bellum geri prohibebant. Calchas ex augurio respondit, debere pugnare, nec curare quod modo superiores Troiani fuerint. [31] Tempus pugnae superuenit. Agamemnon, Menelaus, Diomedes, Aiax, exercitum educunt: contra Troiani. Fit magna caedes, pugantur acriter, uterque exercitus inter se saeuiunt. Troilus Menelaum sauciat, multos interficit, Argiuos in castra fugat; nox praelium dirimit. Postera die Troilus et Alexander exercitum educunt. Contra omnes Argiui prodeunt: acriter utrimque pugnatur. Troilus Diomedem sauciat: in Agamemnonem impressionem facit, necnon faciem ipsius sauciat, Argiuos caedit. Per aliquot dies pugnatur acriter, multa millia hominum ex utraque parte trucidantur. Agamemnon, ut uidit maiorem partem exercitus se quotidie amittere, neque sufficere posse, mittit inducias petere in sex menses. Priamus concilium cogit, indicat Argiuorum legationem. Troilus negat dari tam longo tempore inducias, sed potius impressionem fieri, naues incendi. Priamus quid cuique uideatur dicere imperat. Omnibus placitum est, debere fieri quod Argiui petunt: tunc fiunt induciae in sex menses. Agamemnon honorifice suos sepeliendos curat: Diomedem, Menelaum saucios curat. Troiani aeque suos sepeliunt. Dum induciae sunt, Agamemnon ex consilii sententia ad Achillem cum Nestore proficiscitur, ut rogaret eum in bellum prodire. Achilles tristis negare coepit se proditurum, sed pacem peti oportere, conqueri: sed tamen, quod Agamemnoni nihil negare possit, cum tempus pugnae superuenisset, se milites suos missurum: ipsum excusatum haberet quod se abstineret a pugna. Agamemnon ei gratias agit. [32] Tempus pugnae superuenit: Troiani exercitum educunt. Contra Argiui prodeunt. Achilles Myrmidonas instruit, ad Agamemnonem paratos mittit. Fit pugna maior: acriter saeuitur. Troilus enim in prima acie Argiuos caedit, Myrmidonas persequitur: impressionem facit in castra: multos occidit: plurimos sauciat. Aiax Telamonius obstitit. Troiani uictores in oppidum reuertuntur. Postera die Agamemnon exercitum educit: omnes duces et Myrmidones prodeunt. E contra Troiani laeti in aciem prodeunt. Praelio commisso uterque exercitus inter se dimicant: acriter per aliquot dies pugnatur: multa millia hominum ex utraque parte cadunt. Troilus Myrmidonas persequitur, sternit, fugat. Agamemnon ut uidit plures ex sua parte occisos, inducias in dies triginta petit, ut suos funerare possit. Priamus inducias dedit; suos quisque sepeliendos curat. [33] Tempus pugnae superuenit. Troiani exercitum educunt. Contra Agamemnon omnes duces in pugnam cogit. Praelio commisso fit magna caedes: acriter saeuiunt. Postquam primum tempus diei transiit, prodit in praelio Troilus, caedit, prosternit. Argiui fugam cum clamore fecerunt. Achilles ut uidit Troilum ita saeuire, et Argiuis insultare, simulque sine intermissione prosternere, Argiuos laborare, prosiluit in bellum. Eum continuo Troilus praecipit, et sauciat. Achilles de praelio saucius redit: pugnatur continuis diebus sex. Die septimo, dum uterque exercitus praelio commisso fugaretur, Achilles, qui aliquibus diebus uexatus in pugnam non prodierat, Myrmidonas instruit. Hortatur, alloquitur ut fortiter impressionem in Troilum faciant. Postquam maior pars diei transiit, prodit Troilus ex equo laetus. Argiui clamore magno fugam faciunt. Myrmidones superuenere, impressionem in Troilum faciunt, de quorum numero multi a Troilo occiduntur. Dum acriter praeliatur, equus Troili saucius corruit, Troilum implicitum excutit. Eum Achilles cito adueniens occidit, et ex praelio trahere coepit. Et subtraxisset, nisi Memnon eripuisset, et Achillem uulnere sauciasset. Achilles de praelio saucius redit. Memnon insequitur et cum multis impressionem facit. Ut respexit eum Achilles, restitit: curato itaque uulnere, et aliquantulum praeliatus, Memnonem multis plagis occidit, et ipse uulneratus ab eo ex praelio recessit. Postquam Persarum dux occisus est, et Troianorum exercitus fusus est, reliqui in oppidum confugerunt, portasque clauserunt: praelium nox dirimit. Postera die a Priamo legati ad Agamemnonem missi sunt, ut inducias peterent: Agamemnon ex consilii sententia in dies XXX. inducias facit. Priamus Troilum et Memnonem magnifico funere effert: ceterosque milites utrique sepeliendos curant. [34] Hecuba, moesta quod duo filii eius fortissimi Hector et Troilus ab Achille interfecti essent, consilium muliebre temerarium iniit ad dolorem suum ulciscendum. Alexandrum filium accersit, orat, hortatur, ut se et suos fratres ulciscatur, insidias Achilli faciat, et eum nec opinantem occidat: quoniam ad se miserit, et rogauerit ut sibi Polyxena in matrimonio daretur, se ad eum missuram Priami uerbis, ut pacem foedusque inter se firment, constituantque in fano Apollinis Thymbraei, ante portam: eo Achillem uenturum, collocuturum: ibi insidias collocari: satis uitae suae esse si eum occiderit: quod temerarius Alexander erat, cito se promisit facturum. Noctu ducuntur de exercitu fortissimi, et in fano Apollinis collocantur: signum accipiunt. Hecuba ad Achillem, Priami uerbis, sicuti condixerat, nuntium mittit. Achilles laetus, Polyxenam amans, postera die ad fanum se uenturum constituit. Et insequenti die cum Antilocho filio Nestoris ad constitutum uenit, simulque ut introiuit in fanum, ex insidiis occurrunt. Undique tela coniiciunt: eos Paris Alexander hortatur. Achilles cum Antilocho, brachio sinistro cooperto, dextro ensem tenens, facit impetum. Achilles multos occidit. Alexander Antilochum et Achillem multis plagis confodit. Ita Achilles ex insidiis, nequicquam fortiter faciens, animam amisit: quem Alexander auferri et uolucribus proiici iubet. Id ne fieret Helenus multa commemorans prohibet, et eos de fano eiici iubet, et suis tradi. Achillem et Antilochum in castra afferunt. Agamemnon Achillem magnifico funere effert: et ut sepulcrum ei faciat, a Priamo inducias petit, ibique ludos funebres facit. [35] Deinde concilium conuocat: Argiuos alloquitur; placet omnibus ut quid faciendo opus sit Dii consulantur. Mittunt continuo qui consulere debeant: qui responsum accipiunt, per Achillis progeniem finem negotii fieri. Cum haec nuntii retulissent, Aiax ait: cum Achilli filius Neoptolemus supersit, eum oportere accersiri ad exercitum, ut patrem suum ulciscatur: tandemque placet Agamemnoni et omnibus consilium. Datur negotium Menelao: hic Scyrum proficiscitur ad Lycomedem auum eius: imperat ut nepotem suum mittat. Quod Lycomedes Argiuis libenter concessit. Postquam induciae exierunt, Agamemnon exercitum eduxit, instruit, hortatur. Contra Troiani prodeunt: praelium committitur. In prima acie Aiax uersatur, clamore magno orto. Multi ex utraque parte cadunt. Alexander arcum tenens, multos interficit, Aiacis latus nudum figit. Aiax saucius per hostes persequi Alexandrum coepit: nec destitit, nisi prosterneret. Aiax fessus uulnere in castra refertur. Sagitta exemta statim moritur. Alexandri corpus ad urbem refertur. Alexandro occiso, Diomedes magno animo in hostes impressionem facit. Phryges fessi in urbem confugiunt, quos Diomedes usque in urbem persequitur. Agamemnon exercitum circa oppidum ducit, et tota nocte circa murum obsidet, et curat ut alternis uicibus diligenter uigilias agant. Postera die Priamus Alexandrum in oppido sepelit, quem magno ululatu Helena prosecuta est, quoniam ab eo honorifice tractata sit. Quam Priamus et Hecuba ut filiam aspexerunt, et diligenter curauere, quod nunquam despexisset Troianos, et Argiuos desiderasset. [36] Postera die Agamemnon coepit exercitum ante portam instruere, et Dardanos in praelium prouocare. Priamus subsistere, urbem munire et quiescere usque dum Penthesilea cum Amazonibus superueniret. Penthesilea postea superuenit, et exercitum contra Argiuos eduxit: fit praelium ingens, per aliquot dies pugnatur. Argiui in castris opprimuntur. Cui uix Diomedes obstitit: alioqui castra uastasset, naues incendisset Argiuorum, et uniuersum exercitum deuastasset. Praelio diremto Agamemnon suos in castris retinet. Interim Penthesilea prodit quotidieque deuastat Argiuos, in bellum prouocat. Agamemnon ex consilio castra munit tueturque, et in bellum non prodit, usque dum aduenit Menelaus cum Neoptolemo. Neoptolemus ut aduenit patris sui arma accipit, circa patris tumulum lamentatur clamore magno. Penthesilea ex consuetudine aciem instruit, et prodit usque ad castra Argiuorum. Prodit Neoptolemus, Myrmidonas instruit, et contra educit. Agamemnon exercitum instruit: acriter ambo concurrunt. Neoptolemus stragem facit: Penthesilea occurrit, fortiter cominus stetit. Dum per aliquot dies acriter pugnauerunt, ambo multos occiderunt. Penthesilea Neoptolemum sauciat. Ille, dolore accepto, Amazonum ductricem Penthesileam obtruncat. Eo facto totum exercitum Troianorum in urbem fugat. Argiui cum exercitu murum circundant, ut foras Troiani exire non possent. [37] Haec postquam Troiani uiderunt, Antenor, Polydamas, Aeneas ad Priamum ueniunt. Agunt cum eo, ut concilium uocet, de fortunis suis quid sit faciendum. Priamus concilium conuocat: illi postulauerunt loquendi facultatem dari: iubet dicere eos quid desiderent. Antenor commemorat, principes defensores Troiae Hectorem ceterosque natos eius cum aduenis ductoribus interfectos esse; magnos fortissimosque adhuc contra stare, Agamemnonem, Menelaum, Neoptolemum, non minus fortem quam pater eius fuisset, Ulyssem, Nestorem, Diomedem, Aiacem Locrum, ceterosque quam plures summae prudentiae. Contra, Troianos clausos et contritos esse. Suadet potius, ut Helena his, et quae Alexander abstulit reddantur, et pax fiat. Postquam multa uerba de pace concilianda dixerunt, surgit Amphimachus filius Priami adolescens fortissimus: malisque uerbis adortus est Antenorem, et eos qui consenserant, increpare, factaque eorum coepit, et suadere potius exercitu irruptionem in castra facere, usque dum uincant, aut uicti pro patria occumbant. Postquam is finem fecit, Aeneas exsurgit, lenibus mitibusque uerbis refutat, pacem ab Argiuis peti magnopere suadet. [38] Postquam finis dicendi factus est, Priamus magno animo surgit, ingerit multa mala Antenori et Aeneae: eos auctores belli appetendi fuisse, et legatos in Graeciam mittendi, cum ipse quoque Antenor legatus redierit, et renuntiauerit se contumeliose tractatum esse. Deinde et Aeneam, qui cum Alexandro Helenam et praedam eripuerit. Quapropter certum sibi esse, pacem non fieri: imperatque ut omnes parati sint, cum signum dederit, per portas irruptionem facere: aut uincere, aut mori sibi certum esse. Haec postquam dixit, multis uerbis eos hortatus, concilium dimisit, Amphimachum in regiam duxit, dixitque se uereri ab his qui pacem suaserant, ne oppidum prodant, eosque habere multos de plebe qui cum eis sentiant: opus esse eos interfici. Si hoc factum sit, se patriam defensurum, et Argiuos superaturum. Simulque rogat, ut sibi fidelis et obediens, paratusque cum armis sit: id sine suspicione ita fieri posse: postera die, ita uti solet, rem diuinam facturum, eosque ad coenam uocaturum. Tunc Amphimachus consilio approbato hoc facturum promittit, atque ita ab eo discessit. [39] Eodem die conueniunt clam Antenor, Polydamas, Ucalegon, Amphidamas, Dolon: dicunt se mirari pertinaciam regis qui clausus cum patria et comitibus perire mallet, quam pacem facere. Antenor ait se inuenisse quid faciendum sit, quod sibi et illis in commune proficiat, dum sibi et illis foret fides. Omnes se in fide astringunt. Antenor, ut uidit se obstrictum, mittit ad Aeneam, dicens, prodendam esse patriam, et sibi suisque cauendum esse: ad Agamemnonem de his aliquem mittendum esse: nam regem iratum de concilio surrexisse, quia ei pacem suaserit: uereri se ne quid noui consilii ineat. Itaque omnes promittunt: statimque Polydamantem, qui ex his unus erat, ad Agamemnonem clam mittunt. Polydamas in castra Argiuorum peruenit, Agamemnonem conuenit, dixitque ea quae suis placerent. [40] Agamemnon clam nocte omnes duces in concilium conuocat, refert eadem: quid cuique uideatur, dicere iubet. Omnibus placitum est, ut fides proditoribus seruetur. Ulysses et Nestor uereri se dixere, hanc temeritatem subire. Neoptolemus eos refutat. Dum inter se certant, placitum est, signum a Polydamante exigi, et idipsum per Sinonem ad Aeneam, Anchisem, et Antenorem mitti. Sinon ad Troiam proficiscitur. Et quia nondum claues portae Amphimachi custodibus traditae erant, signo dato Sinon, nomine Aeneae, et Anchisae, et Antenoris audito, confirmatus, Agamemnoni renuntiat. Tunc placitum est omnibus, ut fides daretur, et iureiurando confirmaretur, Antenori, Aeneae, Ucalegoni, Polydamanti, Doloni, suisque parentibus, liberis, coniugibusque, et consanguineis propinquis, et amicis qui una coniurassent, omnibus fidem praestari, suaque omnia sacra et bona incolumia habere liceat. Hoc pacto confirmato, et iureiurando astricto, suadet Polydamas, noctu exercitum ad portam Scaeam ut adducant, ubi extrinsecus caput equi pictum est, ibi praesidia habere noctu Antenorem cum Anchise, exercitusque noctu portam reseraturos, eisque lumen prolaturos. Id signum eruptionis fore, quod ibi praesto forent qui ad regiam eos ducant. [41] Postquam pacta confirmata sunt, Polydamas in oppidum redit, facta renuntiat, dicit Antenori et Aeneae, ceterisque quibuscum actum erat, ut suos omnes ad Scaeam portam adducant, noctu Scaeam portam aperiant, lumen ostendant, exercitum introducant. Antenor et Aeneas noctu ad portam praesto fuerunt, Neoptolemum susceperunt, exercitui portam reserauerunt, lumen ostenderunt, fugae praesidium sibi et suis omnibus ut esset postulauerunt. Neoptolemus irruptionem facit, Troianos caedit, persequitur Priamum, quem ante aram Iouis obtruncat. Hecuba, dum fugit cum Polyxena, Aeneae occurrit, Polyxenam ei tradidit, quam Aeneas ad patrem Anchisem abscondit. Andromacha et Cassandra in aede Mineruae se tegunt. Tota die et nocte Argiui non cessant uastare, praedam asportare. [42] Postquam dies illuxit, Agamemnon omnes duces in arcem Mineruae conuocat: Diis gratias agit, exercitum collaudat, omnem praedam iubet in medium afferri: eam se pariter cum omnibus partiturum: simulque exercitum consulit, an placeat Antenori et Aeneae, cum his qui una patriam prodiderant, seruari, quod illis clam confirmauerant. Exercitus totus conclamat, placere sibi; itaque conuocatis omnibus, omnia sua reddidit. Antenor rogat Agamemnonem, ut sibi liceat dicere. Agamemnon dicere iubet. Principio Antenor gratias Graiugenis agit, simulque commemorat Helenum et Cassandram semper patri bellum dissuasisse, Achilli sepulcrum Helenum dixisse donari, et dixit Helenum omnia scire. Agamemnon ex concilii sententia Heleno et Cassandrae libertatem dedit. Helenus pro Hecuba et Andromacha rogare coepit Agamemnonem, commemorans ab his semper eum dilectum esse. Agamemnon ad concilium refert: placuit illis libertatem reddi, suaque omnia restitui, praedam omnem aequaliter diuidi: hostias et uota soluere, et quando debeant domum reuerti diem constituere. Ut dies recessionis aduenit, tempestates magnae exortae sunt, et per aliquot dies remanserunt. [43] Calchas respondit, Inferis non esse satisfactum. Neoptolemo in mentem uenit, Polyxenam, cuius causa pater perierat, non esse in regia inuentam. Agamemnonem poscit, conqueritur, accusat exercitum. Antenorem accersiri iubet, imperat ut perquirat eam et adducat. Is ad Aeneam uenit, et diligentius perquirit: utque primum Argiui proficiscantur, Polyxenam, ut absconditam inuenit, ad Agamemnonem adducit. Agamemnon Neoptolemo illam tradit: isque eam ad tumulum patris iugulat. Agamemnon iratus Aeneae quod Polyxenam absconderat, cum suis protinus patria excedere iubet. Aeneas cum suis omnibus nauibus proficiscitur, Antenori terram tradit. Agamemnon postquam profectus est, Helena, post aliquot dies, moesta magis quam alacris, domum reportatur cum suo Menelao. Helenus cum Hecuba, Andromacha, et Cassandra Chersonesum petunt. [44] Hactenus Dares Phrygius Graecis literis mandauit: nam is ibidem cum Antenoris factione remansit. Pugnatum est annis X, mensibus VIII, diebus XII; ad Troiam ruerunt ex Argiuis, sicut acta diurna indicant, quae Dares Phrygius descripsit, DCCCVI millia hominum ad oppidi proditionem. Ex Troianis CCLXXVIII millia hominum. Aeneas profectus nauibus quibus Alexander in Graeciam uenit, numero XXII quem omnis hominum aetas circiter IIIMCCC secuta est. Antenorem secuti sunt duo millia et quingenti. Andromacham et Helenum mille ducenti. Hucusque historia Daretis.