Liber secundus DE POPVLO ABSCONSO SANCTO OMNIPOTENTIS CHRISTI DEI VIVI Desidet (populus) absconsus ultimus sanctus, Et quidem ignotus a nobis ubi moretur. Per nouen tribuum agunt et dimidiam ipsi; - Omissae duae tribum haec sunt et dimidia nobis — Praecepitque Christus per legem uiuere priscam. 5 Viuamus nunc omnes, nouellae traditio legis, Lex ut ipsa docet, apertius indico uobis. Obrelictae duae tribuum et dimidia : quare Ab istis dimidia tribuum? Vt martyres essent Bellum eum infer(r)et electis suis in orbem 10 Seu cerle sanctorum chorus prophetarum ad illam Consurgeret plebem, qui frenum inponeret illis, Obsceni quos equi trucidarunt calce remissa, Nec rueret ad manus pacem aliquando tenere. Semotae sunt istae tribuum, ut mysteria Christi 15 Omnia per istas conpleatur saeculo toto. Sunt autem de scelere duorum fratrum enatae. Auspicio quorum facinus seculae fuere, Non merito tales dispersi sunt ipsi cruenti? Conueniunt iterum propler mysteria castris. 20 Tunc autem properant conpleri legis narrata. Omnipotens Christus descendit ad suos electos, Obscurati nobis qui fuerunt tempore tanto, Milia tot facti; illa est gens uera caelestis. Non natus ante patrem moritur ibi, neque dolores 25 In suis corporibus sentiunt (a)ut ulcera nata. Pausantes in lecto suo mature recedunt Omnia conplentes legis, ideoque tutantur. Transire iubentur ad Dominum partibus istis, Exsiccat fluuium quibus sicut ante traiectis, 30 Nec minus et Dominus ipse producit cum illis. Transiit ad nostra, ueniunt cum rege caeleste. In quorum itinere quid dicam quod Deus educet? Subsidunt montes ante illos et fontes erumpunt Caelestem populum gaudet creatura uidere. 35 Hic tamen festina[n]t matre defendere capta. Rex autem iniquus, qui obtinet, illum ut audit, In partem boreae refugit et colligit omnes. Sed cum se inlidet exercitu Dei tyrannus, Terrore caelesti prosternuntur milites eius, 40 Ipse cum infando conpreheditur pseudopropheta; Decreto Domini traduntur uiui gehennae. Ex eo primores et duces seruire iubentur. Intrabunt tunc, sancti ud antiquae ubera matris, Vt tandem et illi refrigerent, quos malus ille [suasit] 45 In uariis poenis cruciabat sibi credendos. Ventum est ad finem : quo tollantur scandala mundo, Incipiet Dominus iudicium dare per ignem. II DE SAECVLI ISTIVS FINE Dat tuba caelo signum sublato Nerone Et fiunt desubito tenebrae cum caeli fragore. Summittit oculos Dominus, ut terra tremescat Adclamat et(iam), ut audiant omnes, in orbem : Ecce diu tacui sufferens tanto tempore uestra! 5 Conclamani pariter plangentes sero gementes Vlulatur, ploratur, nec spatium datur iniquis. Lactanti quid faciet mater, cum ipsa crematur? In flamma ignis Dominus iudicabit iniquos : Iustos autem non tanget ignis, sed immo delinget. 10 Sub uno morantur, sed pars in sententia flebit. Tantus erit ardor, ut lapides ipsi liquescant, ln fulmine cogunt uenti, furet ira caelestis, Vt, quacumque fugit, impius occupetur ab igne; Subpetium nullum (tunc) erit, nec nauticae puppis. 15 Flamma tamen gentis media partitaque seruans, In annis mille ut feranl corpora sanctis. Nam inde post annos mille gehennae traduntur Et fabrica cuius erant cum ipsa cremantur. III DE RESVRRECTIONE PRIMA De caelo descendit ciuitas in anastase prima. Et quid referamus de fabrica tanta caeleste? Resurgimus illi, qui fuimus illi deuoti, Et incorrupti erint iam tunc sine morte uiuentes, Sed nec dolor ullus nec gemitus erit in illa. 5 Venturi sunt illi quoque, sub Antechristo qui uincunt Robusta mar(tyr)ria, et ipsi toto tempore uiuunt Recipiuntque bona, quoniam mala passi fuere, Et generant ipsi per annos mille nubentes. Conparantur ibi tota uectigalia terrae, 10 Terra quia nimium fundit sine fine nouata. Inibi non pluuia, non frigus in aurea castra, Obsidiae nullae sicut nunc neque rapinae Nec lucernae lumen desiderat ciuitas illa : Ex auctore suo lucet, nec nox ibi paret 15 Per duodecim milia stadia lata, longa, sic alta; Radicem in terra, sed caput cum caelo peraequat; ln urbem pro foribus autem sola ut luna lucebit. Malus in angore saeptus propter iustos alendos. Ab amnis autem mille Deus omnia portat. 20 IV DE DIE IVDICII De die iudicii propter incredulos addo : Emissus iterum Dei donabitur ignis; Dat gemitum terra rerum tunc in ultima fine, In ter(r)a gentes ut nunc incredulae cunctae; Et tamen euitat sanctorum castra suorum. 5 ln una flamma conuertit tota natura, Vritur ab imis terra montesque liquescunt, De mare nil remanet, uincetur ab igne potente, lnterit hoc caelum et ista terra mutatur. Conponitur alia nouitas caeli, terrae perennis. 10 Inde qui mereunt mittuntur in morte secunda, Interius autem habitaculis iusti locantur. V CATECVMINIS Credentes in Christo derelictis idolis omnes Admoneo paucis propter salutaria uestra. Temporibus primis per errorem si qua gerebas, Erogatus enim Christo tu cuncta relinque, Cumque Deum nosti, esto bonus tiro, probatus, 5 Virgineusque pudor tecum uersetur in agno. Mens bonis inuigilet : caue ni non delinquas in ante; In baplismo tibi genitali(a) sola donantur. Nam si quis peccans catecuminus, poena notatur: Insignis illa uiuas, sed non sine damna moraris. 10 Summa tibi : grauia peccata deuita tu semper. VI FIDELIBVS Fideles admoneo, fratres de odio tollant : Impia martyribus odia reputantur in ignem; Destruitur martyr cuius est confessio talis, Expiari malum nec sanguine fuso docetur. Lex iniquo datur ut possit sese frenare: Inde debet carere dolis similiter ut tu. Bis Deo peccas qui lites fratri protendis. Vnde non effugies peccatum pristinum sectans Semel es lotus, numquid poteris denuo mergi? VII FIDELES, CAVETE MALVM Falluntur (ut) uolucres et siluarum bestei siluis Inscii incauta quibus est tradita mentis, Decipiunturque stropha ut esca sequentes, Et uitare malum nesciunt nec lege tenentur. Lex homini data est et doctrina uitae legenda, 5 Ex qua recordatur, ut possit uiuere caute, Sui quoque (in) locum, mortis et deroget ea quae sunt. Condemnat se ipsum grauiter qui regi delinquet : Aut ferro ligatus aut de suo gradu deiectus Vel uita priuatus perdit quod frui deberet. 10 Exemple moniti grauiter peccare nolite, Translati lauacro magis caritatem habete, Et escam muscipuli, ubi mors est, longe uita te. Multa sunt martyria quae sunt sine sanguine fuso. Alienum non cupire, uelli martyrii habere, 15 Linguam refrenare, humilem te reddere debes, Vim ultro non facere nec factam reddere contra. Mens patiens fueris : intellege martyrem esse. VIII PAENITENTIBVS Paenitens es factus : noctibus diebusque precare, Attamen a matre noli discedere longe, Et tibi misericors poterit Altissimus esse. Non fiet in uacuum confessio culpae proinde, In reatu tuo sed[d]e manifesto deflere. 5 Tu si uulnus habes altum, medicumque require, Et tamen in poenis poteris tua damna lenire. Namque fatebor enim unum me ex uobis adesse Terroremque item quondam sensisse ruinae. Idcirco commoneo uulneratos cautius ire, 10 Barbam (atque) comam foedare in puluere terrae Volutarique saccis et petere summo de Rege; Subuenict tibi ne pereas forte de plebe. IX QVI APOSTATAVERVNT DEO Quando bellum autem geritur aut inrigat hostis, Vincere qui poterit aut latere, magna tropaea; Infelix autem erit, qui fuerit captus ab illis. Amittit et patriam et regem, cui digne prouenit, Pugnare pro patria qui noluit neque pro uita. 5 Obisse debuerat quam ire sub barbaro rege Seruitium quem pateat hostibus sine lege deferre. Tu si praeliando moreris pro terra, uicisti, At si manus dederis incolumis lege peristi. Transfluuiat hostis, tu sub latebra (te.) conde, 10 Aut si intrare potest si(c) nec ne cessa. Vndique te redde tutum, tuos quoqne : uicisti; Et uigilanter age, ne quis incurral in illa. Rex infamis erit, si quis se propalat hosti. Vincere qui nescit et occurrit tradere sese, 15 Nec sibi nec patriae laudem remisit ineptus; Tunc uiuere uoluit, cum ipsa uita peribit. De(inde) si refugiat inops aut profanus ab hoste, Eramen ut sonans, facti uel ut aspides surdi, Orare satis debet (a)ut se condere tali(s). 20 X DE INFANTIBVS Duellum hostis subitu uenit inundans, Et priusquam fugerent [et] paruulos occupauit inertes, Inproperandum eis non est, licet capti uidentur. Nec quidem excuso : ob delicta forte parentum Fuere promeriti, ideo Deus tradidit illos. 5 Attamen adultos hortor, in aula recurrant Nascanturque quasi denuo suae matri de uentre. Terribilem gentem fugiant semperque cruentam, Impiam, indocilem, ferina uita uiuentem; Bellum enim alium cum fuerit forte gerendum Vincere qui poterit, nul certe iam scire cauere, XI DESERTORES Desertores enim genere non uno dicunt(ur) : Est alius nequam, alius in parte secedit, Sed tamen utroque iudicia uera decernunt. Ecce militatur; Christo sicut Caesari pares : Refugium Regis pete, si delictor fuisti; 5 Tu illum implora, prostratus illi fatere : Omnia concedet, cuius sunt et omnia nostra. Repositus castris ulterius caue delinquas. Errare noli diu miles per spelaca ferarum. Sit tibi post peccare desistere gestum inmensum. 10 XII MILITIBUS CHRISTI Militiae nomen cum dederis, freno tendis. Incipe tunc ergo : dimitte pristina gesta, luxurias uita, quoniam labor inminet annis: Imperio Regis omni uirtute parendum Tempora postrema si uis pertingere laeta, 5 Illa bonus miles semper exspecta fruenda, Blandire noli tibi, desidias omnis omitte; Vt tuo praeposito cottidie praesto sis ante, Sollicitas esto, matutinus signa reuise. Cum uideris bellum, agonia sume propinqua; 10 Haec gloria Regis, militem uidere paratum; Rex adest optato; propter spem dimicat uestram; Ille parat dona, ille pro uictoria laetus Suscipit et proprium satellem dedicat esse. Tu tibi praeterea in d(el)ictis parcere noli. 15 Impiger esto magis, ut reddat famam pro morte. XIII DE REFVGIS Damnatorum animae merito se ipsae secernunt; Ex hoc protegenti iterum ad sua recurrunt. Radix Chananaea, maledictum semen, erumpit Et in seruili gente sub barbaro rege refugit, Flamina quos acterna torquebit die decreto. Vult uagus errare sine disciplina profanus, Grassari per fauces ferarum lege solutus. Isti ergo tales, quos nulla poena coegit, Si (ce)dere nolunt ab idolis, respui debent. XIV DE LOLII SEMINE De semine lolii qui stant in ecclesia mixti, Expletis temporibus messis separantur a fructu. Lolium esl natum, quod non miserat dominus (agri); Omne [folium] agricola collectum separat illud. Lex ager nobis est : qui fecerit bonum in illa, 5 Ipsam uti(que) nobis praestat requiem ueram Ipse Dominator; nam lolium igne erematur. Si ergo putatis quoniam sub uno morantur, Erratis : sterilis Christianos uos esse designe Maledicta fuit arbor sine fructu ficulna 10 In uerbo Domini, et statim exaruit illa. Non operas facitis, non donum gazo paratis : Et sic promereri Dominum putatis inanes? XV DISSIMVLATORI Dissimulas legem tanto praeconio latam, In tuba praeseritem caeleste uoce clamantem. Si propheta tantum (unus) declamasset in nubem Sufliceret utique Domini nox missa per illum. In tot profatorum uolumina uox Dei proclamat; 5 Malitiam nullus diimittit [ita] aeque de corde. Vis bona uidere et fraudibus uiuere quaeris. Lex ipsa cur ergo processit tanto labore? Abuteris Domini mandata et te filium inquis; Tu si talis eris, sine causa fideris, inquam. 10 Omnipotens mites quaerit sibi fîlios esse. Rectos, corde bonos, deuotos legi diuinae, Inmites autem iam scitis ubi demersit. XVI SAECVLARIA IN TOTVM FVGIENDA Si quidam doctores, dum exspectant numera uestra Aut timent personas laxantes singula uobis, Et ego non doceo, sed rogor dicere uerum. Cum caterua Mali pergis ad spectacula uaua, Vbi (a) Satana fragoribus pompa (pa)ratur. 5 Licere persuades tibi, quodcumque placebit. Altissimi prolis cum filiis Zabuli mixta Respicere non uis, cui renuntiasti, priora? In ipsis uersaris iterum : qui proderit Vnus? Aut si pro languore datum quod stulte profanas 10 I............. Nolite diligere mundum neque ambitum eius : Tanta Dei uox est, et tibi pro le(ui) uidetur. Obseruas mandatum hominis et Dei deuitas; Tu fidis muneri, quo doctores ora procludunt, 15 Vt taceant neque dicant tibi iussa diuina. Me uera dicente[m] sicut teneris, prospice Summum. Filius cuius eras, illi te adsigna clientem Viuere si quaeris gentiliter homo fidelis, Gaudia te mundi remouent a gratia Christi; 20 Indisciplinate quod leue licere praesumis Et choros histronicos et cantica musica quaeris, Nec tali subolem insanire licentia curas. Dum uita frunisci putas, improuidus erras. Altissimus iubet, et iusta praecepta deuitas. 25 XVII CHRISTIANUM TALEM ESSE Cum Dominus dicat, in gemitum edere panem, Hic ecquid nunc agis qui cupis uiuere laetus? Rescindere quaeris sententiam Summi demissam; In protoplasto uide frenum procedere legis. Si Deus omnipotens cum sudore uiuere iussit, 5 Tu qui iocundaris, ergo iam exter es illi. Altissimus iubet, et iusta praecepta deuitas. 25 Indignatum ait Dominum scriptura ludaeis Ab esca refecti surrexerunt ludere fili. Nunc ergo cur illos persequimur sponte profectos? Vnde perierunt illi, nos cauere debemus. 10 Maxima pars uestra luxuriis dedita parti. Transgrederis legem, cum te facis musicis inter. Apostolus clamat, (clamat) immo Deus per illum : Licentia(e) uestra(e) nos, inquit in ipsa, deperdunt. Esto ergo talis, qualem uult esse te Christus : 15 Mitis et in illo hilaris, nain saeculo tristis. Excurre, labora, suda, cum tristitia pugna; Spes cum labore uenit et uictoriae palma donatur; Si refrigerare cupis animam, ad martyres i(bis), Expecta requiem futurorum transitu mortis. 20 XVIII MATRONIS ECCLESIAE DEI VIVI Matronas uis esse christianas ut saeculi duces : Auro te circumdas aut scrica ueste, pudica, Terrorem legis ex auribus uento remittis, Res uanas adfectas cuncta de Zabuli pompa, Ornas et ad speclum cincinnos fronte reflexos, 5 Nec non et inducis mala medicamina falsa, In oculis puris stibium peruerso decore, Seu crines lingis, ut sint loto tempore nigri. Est Deus inspector, penetrat qui singula corda. Ceterum pudicis ista necessaria non surit. 10 Casto ac pudico sensu pertundite pectus; Lex Dei testatur tales abscedere lege. Ex corde quae credit femina, marito probata Suffciat esse non cultibus sed bona mente. Enduite uestes quas oportet frigus ut ostent 15 Aut nimium solis, tantum ut pudico proberis; El in plebe Dei facultalis dona demonstres. Dat tibi momentum (Tabitha) clarissima quondam Exanimata iace(ns) precibus uiduarum erecta. In dando promeruit, non comtibus, inde leuari. 20 Vos matronae bonae fugite uanitatis decorem : Incestas (in) feminas congruit cultura lupana. Vincite Malignum, pudicae feminae Christi, In dando diuitias uestras ostendite totas. XIX ITEM IPSIS Audi tu uocem, quae uis Christiana manere, Beatus Paulus qualiter rogare praecepit. Caeliloquax autem Esaias doctor et auctor Detestatur enim caritatem mundi sequentes : « Exaltatae, inquit, ceciderunt filiae Sion. » 5 Fas in Deo non est Christianam coli fidelem. Gentili more quaeris procedere Dei sancta ? Has Dei praecones damnant in lege clamantes Iniustas esse feminas, quae se taliter ornant. Kapillos inficitis, oculos nigrore linitis, 10 Lunatis comulas granulatim fronte depictas, Malam medicatis quodam superducto rubore, Nec non et inaures grauissimo pondere pendent, Obruitis collum naturale gemmis et auro, l'aimas Deo dignas praesagio malo ligatis. 15 Quid memorem uestes aut totam Zabuli pompam? Respuitis legem, mauultis mundo placere, Saltalis in domibus, pro psalmis cantatis amores. Tu licet sis casta, non te purgat sinistra sequendo : Vos ideo taies Christus cum gentibus aequat. 20 Xancta Dei mulier diuitias corde demonstrat. Ymnificato choro placitoque Christo seruite; Zelantes fauore Christo offerte odorem. XX IN ECCLESIA OMNI POPVLO DEI lustus ego non sum, fratres, de cloaca leuatus, Nec me supertollo, sed doleo uestri, qui cerno Ex tanto populo nullum in agone coronari. Certe si non ipse pugnat, uel suggerat illis. Cladem obiurgate, ouantes officile luxu! 5 Laboral frater aduersante mundo sub armis, Et fretus opibus nec pugnas nec pugnanti resistis ? Stulte, non intendis unum bellare pro multis? In talem pendit ecclesia tota, si uincat. Abstinere uides fratrem et pugnare cum hoste. 10 Optas tu in castris pacem, foris ille repugnat. Misericors esto, ut sis ante omnia saluus. Nec intuis Dominum praeconio tanto clamantem, Inimicis etiam qui iubet alimenta praebere? Prandia ob ea prospice diurna, quae semper 15 Omnibus omnino diebus cum pauperis sumpsit. Pascere tu quaeris, stulte, qui te denuo pascat. Vis ille mihi paret, qui conponi proponit? Laute cibatum distenso uentre declamas, Oppressus inopia[m] (fater (e)s(t) iuxta tabescens. 20 Die Dominica quid? Alius si non ante uocauit, Ex suo [te] deturba pauperem, quem ad prandium ducas. In tali spes est uestra de uestro refecto XXI MARTVRIVM VOLENTI Martyrium, fili, quoniam desideras, audi. Abel qualis erat esto, aut qualis [Isaac] ipse magister. Rectamque delegit Stephanus sibi uiam in iter. Tu quidem quod optas, res est felicibus apta. Vince[re] prius Malum benefactis recte uiuendo. 5 Rex illa tuus cum uiderit, esto securus. Ipsius esi tempus et nos in utrumque gerentes; Vt si bellum adest, in pace martyres ibunt? Multi quidem errant dicentes : Sanguine nostro Vincimus Iniquum; quo manente uincere nolunt. 10 Obsidiando perit et ideo sentit iniquus, Legitimus autem non sentit poenas ad actus.; Eiula cumque zelando pectus pugnis pertunde. Nunc si benefactis uinceris, martyr in illo; Tu ergo qui quaeris martyrium tollere uerbo, 15 In pace te uesti bonis et esto securus. XXII BELLVM COTTIDIANVM Belligerare cupis, stulte, quasi bella quiescunt! Ex protoplasto die pugnatur in fine (de) nobis. Libido praecipilat : bellum est, cumpugna cum illo. Luxuria suadet : abutere, bellum uicisti. Viuo copioso parce ne per illum aberres; 5 Maledicti retine[te] linguam, unde Deum adoras; Conpesce[re| furiam, pacificum redde te cunctis; Oppressos miseriis deprimere caue minores; Tumorem adcommoda tantum et noli nocere; Tramite nos rectum ducite sinceri per saeclum; 10 In tuis diuitiis communem te redde pusillis; De labore tuo dona, nudum uesti : sic uinces. Insidias nullo facias qui Deo deseruis : Aspice principium, unde perit inuidus hostis. Non sum ego doctor, sed lex docet ipsa clamando. 15 Verba geris tanta uana, qui sub uno momento Martyrium quaeris otiosus tollere Christo. XXIII DE ZELO CONCVPISCENCIAE Dum cupis, inde peris; dum ardes proximi zelo, Exstinguis te ipsum, quando te incendis abactus. Zelaris alium, invide, de malo lucrantem, Et te parem concupis fieri pecuniae tantae. Lex sic non aspicit; dum illum incumbere quaeris 5 Omnia suspensus uiuis in ardore lucrorum; Cumque reus tibi sis ipsum te iudice damnans, Oculorum acies nunquam satiatur auara. Nunc ergo sic redeas et cogites : uana cupido est Congere(re) nimium sub fragili uita moranti. 10 Vnde Deus clamat : Stulte, hac nocte uocaris! Postrema hora ruit : cuius erint ista talenta? In suprema ardes iniusta lucra conando. Suggeret cum Dominus unicuique nicta diurna, Congestet alius : tu bono uiuere quaere; 15 Et Dei cur conscius agis super omnia uictum? Neque enim dico uel intimo neci te mittas, Cum pro die tuo uigilas sine fraude uiuendo : In esca perit auis aut inhaeret inprouida uisco. Arbitrare tibi simpliciter ualde cauendum. 20 Excedant alii, finem lu prospice semper. XXIV QVI DE MALO DONANT Quid te bonum fingis alieno uulnere, uecors? Vnde tu largiris, aller cottidie plorat. lsta tu discredis Dominum uidere de caelis? Dona iniquorum non probat Altissimus, inquit. Erumpis miseris, dum fueris locum adeptus. 5 Munera dat aller, ut alterum reddat inanem, Aut si fenerasti duplicem centesima nummum, Largiri uis inde, ul te quasi malum depurges : Omnipotens taies operas omnino récusat. Donas tu de lacrimis candidatus; ille nigratus 10 Oppressus usuris deplorat factus egenus. Nanctus praeterea tempus captatoribus hostis Ad praesens populus; pretio tu sanctus iniquus Nec non et de lucro mercis su(m)is te piare; Te ipsum inlidis, non alium... inique 15 XXV DE PAGE SVBDOLA Dispositum tempus uehit nostris pacem in orbe Et ruina simul blandiente saeculo premit. Praecipitis populo, quem in schisma misistis : Aut facite legem ciuitatis aut extle de illa. Conspicitis stipulam cohaerentem in oculis nostris, Et uestiis in oculis non uultis cernere trabem.5 Subdola pax nobis uenit, persecutio flagrat. Vulnera non parent, et sic sine caede ruistis; Bellum in absconsum geritur, sub pace quin ipsud. De uobis uix unus caute sese gessit. 10 malo nutriti et in occisione praedicti ! Laudatis pacem subdolam et uobis iniquam. Alterius facti milites, non Christi, peristis. XXVI LECTORIBVS Lectores moneo quosdam cognoscere tantum, Et dare materiam ceteris exemplo uiuendi, Certamen fugire lites totidemque uitare, Tumorem premere, nec unquam esse superbos. Obsequia iusta maiorum cuique deferte; 5 Reddite nos Christo similes, filioli, magistro; lnter agrestina benefactis lilia sitis. Beati facti estis, cum fe(ce)ritis edicta. Vos, flores in plebe, uos estis Christi lucernae, Seruate quod estis et memorare potestis. 10 XXVII MINISTRIS Mysterium Christi, Zacones, exercite caste, Idcirco ministri facito praecepta magistri. Nolite fugere personam iudicis aequi, Integrate locum uestrum per omnia docti. Susum intendentes, semper Deo summo docti, Tota Deo reddite inlaesa ministeria sacra. Rebus in diuersis exemplum date parati; Inclinate caput uestrum pastoribus ipsi : Sic fiet ut Christi populo sitis probati. XXVIII PASTORIBVS DEI Pastor si confessus fuerit, geminauit agonem. Apostolus autem tales iubet esse magistros : Sit patiens rector, sciat ubi frena remittat; Terreat in primis, et postea melle perungat, Obseruetque prius, ut faciat ipse qui dicit. 5 Redditur in culpa pastor saecularia seruans, In faciem cuius sis ausus dicere quicquam. Bullit in inferno rumoribus ipsa gehenna : Vae miserae plebi, dubia quae forte uacillat! Si talis aderit pastor, paene perdita totast; 10 Deuotus autem continet recte gubernans. Exhilarantur examina regibus aptis. In talibus spes et est et uiuit Ecclesia tota. XXIX MAIORIBVS NATIS DICO Me solum exposcit tempus uobis dicere uerum. Ab uno semper monitur quod multi detractant. In me solo uolo odia conuertere uestra, Omnium ut pausent praecordia tanto tumore. Respicite dictum quod ueritas odia tollat. 5 lam praedixi quidem de pace subdola quanta! Blandiendo uobis subrepsit Euae seductor. Vos quia nescitis, laqueo in isto ruistis, Sorbitis omnino auram dum saeculi ipsam. Non gratis aget, pro quo interceditis, ullus; 10 Ab igne qui refugit, agit in uoragine uestra. Tune [re]petit suppetium miser denudatus a uobis : Ipsi ium horrescunt indices peculantia uestra. S............... De breuiori titulo non in uobis enar(r)arem. 15 Inspicitis clientes quibus uos ostenditis ultro; Cum ipsis et epulas capitis et pascitis ipsos. Ob ea iam terrae paene fundamenta paratis. XXX INFIRMVM SIC VISITA Infirmus si fuerit frater — de paupere dico — Nolite uacui talem uisitare iacentem. Fac sub Deo bonum, obsequia redde per nummum. Inde renalescit, uel si considerat îlle. Refoueatur homo pauper, qui non habet unde 5 Mercem det tibi pro illo, sed conditor orbis et auctor. Vel si piget ire ad pauperem semper abusum, Mille nummos ei, unde se resumere possit. Similiterque soror si paupera lecto decumbet, lncipiant uestrae matronae uictualia ferre. 10 Clamat ipse Deus : frange, tuum panem egeno! Verbis opus non est uisitare sed benefactis. Iniqum est, frater inopia uictus aegrotat. Salagit non uerbis, sed esum polumque [ille] requirit : Inspicite tales sed certe debilitatos, Transigere sese qui non possunt; date subinde! 15 A Domino uobis spondeo dari quadruplum. XXXI PAVPERIBVS SANIS Pauperies sana quid ? Nisi diuitiae adsunt, Ars certe si fuerit, iam et tu communi(c)a fratri. Vnum praesta tibi, ne superbus esse dicaris; Polliceor quoniam securior diuiti uiuis. Excipe doctrinam magis Salomonis in aures. Responsorem in alto non dedit Deus pauperem esse; Idcirco te subde et honorem redde potenti. Blandus enim sermo... prouerbium nosti ut inquit; Vincitur officio etsi fuerit ira uetusta Si lingua taceat, niliil melius inuenis isto. 10 Sane si non fuerit ars, unde uita regatur, Aut operam praebe aut cursum iussu potentis; Non pudeat neque pigeat procurre(re) sanum. In gazo praeterea de labore mittere debes, Sicut singularis illa, quam protulit Vnctus. 15 XXXII FILIOS NON LVGENDOS Filiorum casus licet et dolum cordis relinquat, In nigris exire tamen nec plangere fas est. Lex prudenter ait animo, non pompa dolere, In Salomoniaco libro, septimana finita. Oblita Deum de resurrectione promissa? 5 Si martyres feceris, lilios sic uoce deflebis? Non pudet infrenem gentiliter plangere natos? Os laceras, lundis pectus, uestimenta diducis, Nec metuis Dominum, cuius optas regnum uidere. Lugere [quod fas est] nolite, tamen orate pro illis! 10 Vos ideo tales, quod minus quam genies ceritis ? Germine zabolico facitis ut turbae pronatae, Extinctos clamatis : qua gratia, false, petisti? Nec dolore duxit pater filium mactandum ad aram, Dolore nec uates filium luxit defunctum; 15 Omnipotentis enim nec flens deducebat alumnum. Sed Deo deuotus festinanter funus agebat. XXXIII DE POMPA FVNERIS De funeris pompa sollicitus esse qui quaeris, Erras Dei seruus, adhuc et in morte placere. Pro! exanim(at)um corpus ornari funestum. O uanitas uera, cupere defunctis honorem! Mens mundo detenta nec in morte Christo deuota, 5 Prouerbia nosti quae per forum efferri uolebat ! Addo illi similes et fera mente uiuentes. Faustam felicem[que] diem in exitu uultis habere, Vt coeat populus, laudem cum luctu uidere. Non prouides quonam merearis ire defunctus? 10 Ecce prosequuntur illi. tu iam forte cremaris Redactus in poenam : quid proderit pompa defuncto? Incusatus eris qui ob ista collegia quaeris Sub uigore cupis uiuere : te decipis ipsum. XXXIV CLERICIS Congruet in Pascha, die felicissimo nostro, Laetentur el illi, qui postulant sumpta diurna. Erogetur eis quod sufficit, uinum et esca. Respicite [forte] quoniam memorentur ista pro uobisl In modico sumpto delictis Christo donare. 5 Cum ipsi non facitis, quo modo suadere potestis lustitiam legis talibus, uel semel in anno? Sic merito surgunt blasphemia saepe de nobis. XXXV. DE FABVLOSIS ET SILENTIO Dura leue uidetur cuicumque neque uitatur, Et quasi facile reris dum ab utero illud, Fabulae subueniunt, quo uenisti fundere preces Aut pulsare domum stomachi pro delicto diurno. Bucina praeconum clamat, lectore legente, Vt pateant aures et tu magis obstruis illas; Luxaris labia quibus ingemiscere debes. Obde malis pectus uel (illa) in pectore solue. Sed quia diuitiae faciunt aut pecuniae frontem, Inde perit omnis quando sibi maxime fidunt. 10 Sic feminae quoque coeunt, quasi initent balneo. Et de domo Dei ceu nundinae facitis astent. Terruit hinc Dominus : Domus orationis adesto! Sacerdos Domini cum « Sursum corda » praecepit, In prece fienda ut fiant silentia uestra, 15 Limpide respondis nec temperas quodque promittis. Exorat ille Altum pro plebe deuota, Ne pereat aliquis; at tu te in fabulis uertis, Tu subrides ibi aut detrahis proximi fama; Indisciplinata loqueris, quasi sit Deus absens, 20 Omnia qui fecit nec (audiat) neque (te) cernat. XXXVI EBRIOSIS Ebrioso modum non probo : sed belua maior Bibendo superius inferior a mente recedis. Regentis imperium tenens apud, stulte, Cyclopas, Inde in bis toruis : « Dum mortuus, non bibo, dicis; Optima mihi bibere et corda sopire. » 5 Subministra magis, quod amplius quaeris abuti, Infimo paupero, et eritis ambo refecti. Si facias ista, exstinguis tibi gehennam. XXXVII PASTORI Pascere qui quaeris et quod potuisti parasti, Adsidue pascendo recte fecisti : Sed tamen immisce pauperem, qui te non repascat, Tunc erit mensa tua per unum Deum probata. Omnipolens tales uel maxime pasci praecepit. 5 Respice, cum pascis, infirmos, et faeneras Alto. In illos uos Dominus uoluit probatos adesse. XXXVIII ORANTI Orantem si cupias te exaudiri de caelo, Rumpe de latibuli nequitia uincula tota, Aut si benefactis ores miseratus egenis, Ni dubites : quicquid petieris, datur oranti. Tu sane si nudus benefactis Deum adores, In totum ne facias sic orationem, inepte. XXXIX NOMEN GASEI (?) Incolae caelorum futuri cum Deo Christo Tenente principium, uidente cuncta de caelo, Simplicitas, bonitas habitet in corpore uestro; Irasci nolite sine causa fratri deuoto; Recipietis enim quidquid feceritis ab illo. 5 Hoc placuit Christo resurgere mortuos imo Cum suis corporibus, et quod ignis ussit in aeuo, Sex milibus annis conpletis mundo finito. Vertitur interea caelum tenore mutato; Conburunt enim impii tunc igne diuino, 10 Ira Dei summi ardet creatura gemendo. Dignitosi tamen et generi(e n)ati praeclaro Nobilesque uiri sub Antichristo deuicto Ex praecepto Dei rursum uiuentes in aeuo, Mille quidem annis ut seruiant sanctis et Alto 15 Sub iugo seruili, ut portent uictualia collo, Vt iterum autem iudicentur regno finito. Nullificantes Deum conpleto millesimo anno Ab igne peribunt cum montibus ipsi liquendo. In bustis et tumulis omnis caro redditur acto : 20 Demergunt inferno, tradunt(ur) poenae in aeuo. Ostenduntur illis et legunt(ur) gesta de caelo : Memoria prisca dabitur et merita digno, Merces in perpetuo secundum facta tyranno. Omnia non possum comprehendere paruo libello 25 Curiositas docti inueniet nomen in isto.