[6,0] LIBER SEXTUS. PRAEFATIO. Scio quosdam, Publi Siluine, prudentes agricolas pecoris abnuisse curam, gregariorumque pastorum uelut inimicam suae professionis disciplinam constantissime repudiasse. Neque infitior id eos aliqua ratione fecisse, quia sit agricolae contrarium pastoris propositum; cum ille quam maxime subacto et puro solo gaudeat, hic nouali graminosoque; ille fructum e terra speret, hic e pecore; ideoque arator abominetur, at contra pastor optet herbarum prouentum. <2> Sed in his tam discordantibus uotis est tamen quaedam societas atque coniunctio, quoniam et pabulum e fundo plerumque domesticis pecudibus magis quam alienis depascere ex usu est, et copiosa stercoratione, quae contingit e gregibus, terrestres fructus exuberant. <3> Nec tamen ulla regio est, in qua modo frumenta gignantur, quae non ut hominum ita armentorum adiutorio colatur. Unde etiam iumenta et armenta nomen a re traxere, quod nostrum laborem uel onera subuectando uel arando iuuarent. Itaque sicut ueteres Romani praeceperunt, ipse quoque censeo tam pecorum quam agrorum cultum pernoscere. <4> Nam in rusticatione uel antiquissima est ratio pascendi eademque quaestuosissima. Propter quod nomina quoque pecuniae et peculii tracta uidentur a pecore, quoniam id solum ueteres possederunt, et adhuc apud quasdam gentes unum hoc usurpatur diuitiarum genus; sed ne apud nostros quidem colonos alia res uberior. Ut etiam M. Cato prodidit, qui consulenti, quam partem rei rusticae exercendo celeriter locupletari posset, respondit si bene pasceret; rursusque interroganti, quid deinde faciendo satis uberes fructus percepturus esset, affirmauit, si mediocriter pasceret. <5> Ceterum de tam sapiente uiro piget dicere, quod eum quidam auctores memorant eidem quaerenti quodnam tertium in agricolatione quaestuosum esset, asseuerasse si quis uel male pasceret; cum praesertim maium dispendium sequatur inertem et inscium pastorem, quam prudentem diligentemque compendium. De secundo tamen responso dubium non est quin mediocrem neglegentiam domini fructus pecoris exsuperet. <6> Quam ob causam nos hanc quoque partem rei rusticae, Siluine, quanta uoluimus industria, maiorum secuti praecepta posteritati mandauimus. Igitur cum sint duo genera quadrupedum, quorum alterum paramus in consortium operum, sicut bouem, mulam, equum, asinum, alterum uoluptatis ac reditus et custodiae causa, ut ouem, capellam, suem, canem; de eo genere primum dicemus, cuius usus nostri laboris est particeps. <7> Nec dubium quin, ut ait Varro, ceteras pecudes bos honore superare debeat, praesertim in Italia, quae ab hoc nuncupationem traxisse creditur, quod olim Graeci tauros Italous uocarent; et in ea urbe, cuius moenibus condendis mas et femina boues aratro terminum signauerunt, uelut pecus; quod item Atticis Athenis Cereris et Triptolemi fertur minister; quod inter fulgentissima sidera particeps caeli; quod deinde laboriosissimus adhuc hominis socius in agricultura; cuius tanta fuit apud antiquos ueneratio, ut tam capital esset bouem necuisse, quam ciuem. Ab hoc igitur promissi operis capiamus exordium. [6,1] I. Quae in emendis bubus sequenda quaeque uitanda sint, non ex facili dixerim, cum pecudes pro regionis caelique statu et habitum corporis et ingenium animi et pili colorem gerant. Aliae formae sunt Asiaticis, aliae Gallicis, Epiroticis aliae. Nec tantum diuersitas prouinciarum, sed ipsa quoque Italia partibus suis discrepat. Campania plerumque boues progenerat albos et exiles, labori tamen et culturae patrii soli non inhabiles. <2> Umbria uastos et albos; eademque robios, nec minus probabiles animis quam corporibus. Etruria et Latium compactos, sed ad opera fortes. Apenninus durissimos omnemque difficultatem tolerantes, nec ab aspectu decoros. Quae cum tam uaria et diuersa sint, tamen quaedam quasi communia et certa praecepta in emendis iuuencis arator sequi debet; eaque Mago Carthaginiensis ita prodidit, ut nos deinceps memorabimus. <3> Parandi sunt boues nouelli, quadrati, grandibus membris, cornibus proceris ac nigrantibus et robustis, fronte lata et crispa, hirtis auribus, oculis et labris nigris, naribus resimis patulisque, ceruice longa et torosa, palearibus amplis et paene ad genua promissis, pectore magno, armis uastis, capaci et tamquam implente utero, lateribus porrectis, lumbis latis, dorso recto planoque uel etiam subsidente, clunibus rotundis, cruribus compactis ac rectis, sed breuioribus potius quam longis, nec genibus improbis, ungulis magnis, caudis longissimis et setosis, piloque corporis denso breuique, coloris robii uel fusci, tactu corporis mollissimo. [6,2] II. Talis notae uitulos oportet, cum adhuc teneri sunt, consuescere manu tractari, ad praesepia religari, ut exiguus in domitura labor eorum et minus sit periculi. Verum nec ante tertium neque post quintum annum iuuencos domari placet, quoniam illa aetas adhuc tenera est, haec iam praedura. Eos autem, qui de grege feri comprehenduntur, sic subigi conuenit. <2> Primum omnium spatiosum stabulum praeparetur, ubi domitor facile uersari, et unde degredi sine periculo possit. Ante stabulum nullae angustiae sint, sed aut campus aut uia late patens, ut, cum producentur iuuenci, liberum habeant excursum, ne pauidi aut arboribus aut obiacenti cuilibet rei se implicent noxamque capiant. <3> In stabulo sint ampla praesepia, supraque transuersi asseres in modum iugorum a terra septem pedibus elati configantur, ad quos religari possint iuuenci. Diem deinde, quo domituram auspiceris, liberum a tempestatibus et a religionibus matutinum eligito; cannabinisque funibus cornua iuuencorum ligato. <4> Sed laquei, quibus capulabuntur, lanatis pellibus inuoluti sint, ne tenerae frontes sub cornua laedantur. Cum deinde buculos comprehenderis, perducito ad stabulum, et ad stipites religato ita ut exiguum laxamenti habeant, distentque inter se aliquanto spatio, ne in colluctatione alter alteri noceat. Si nimis asperi erunt, patere unum diem noctemque desaeuiant. Simul atque iras contuderint, mane producantur, ita ut a tergo complures, qui sequuntur, retinaculis eos contineant, et unus cum claua salignea procedens modicis ictibus subinde impetus eorum coerceat. <5> Sin autem placidi et quieti boues erunt, uel eodem die, quo alligaueris, ante uesperum licebit producere, et docere per mille passus composite ac sine pauore ambulare; cum domum perduxeris, arcte ad stipites religato, ita ne capite moueri possint. Tum demum ad alligatos boues neque a posteriore parte neque a latere, sed aduersus, placide et cum quadam uocis adulatione uenito, ut accedentem consuescant aspicere. Deinde nares perfricato, ut hominem discant odorari. <6> Mox etiam conuenit tota tergora et tractare et respergere mero, quo familiariores bubulco fiant; uentri quoque et sub femina manum subicere, ne ad eiusmodi tactum postmodum pauescant, et ut ricini qui plerumque feminibus inhaerent, eximantur. Idque cum fit, a latere domitor stare debet, ne calce contingi possit. <7> Post haec diductis malis educito linguam, totumque eorum palatum sale defricato, libralesque offas in praesulsae adipis liquamine tinctas in gulam demittito, ac uini singulos sextarios per cornu faucibus infundito; nam per haec blandimenta triduo fere mansuescunt, iugumque quarto die accipiunt, cui ramus illigatus temonis uice traicitur; interdum et pondus aliquod iniungitur, ut maiore nisu laboris exploretur patientia. <8> Post eiusmodi experimenta uacuo plostro subiungendi et paulatim longius cum oneribus producendi sunt. Sic perdomiti mox ad aratrum instituantur, sed in subacto agro, ne statim difficultatem operis reformident neue adhuc tenera colla dura proscissione terrae contundant. Quemadmodum autem bubulcus in arando bouem instituat, primo praecepi uolumine. Curandum ne in domitura bos calce aut cornu quemquam contingat. Nam nisi haec caueantur, numquam eiusmodi uitia quamuis subacto eximi poterunt. <9> Verum ista sic agenda praecipimus, si ueteranum pecus non aderit. Nam si aderit, expeditior tutiorque ratio domandi est, quam nos in nostris agris sequimur. Nam ubi plostro aut aratro iuuencum consuescimus, ex domitis bubus ualentissimum eundemque placidissimo cum indomito iungimus. Is et procurrentem retrahit et cunctantem producit. <10> Si uero non pigeat iugum fabricare, quo tres iungantur, hac machinatione consequemur, ut etiam contumaces boues grauissima opera non recusent. Nam ubi piger iuuencus medius inter duos ueteranos iungitur, aratroque iniuncto terram moliri cogitur, nulla est imperium respuendi facultas. Siue enim efferatus prosilit, duorum arbitrio inhibetur; seu consistit, duobus gradientibus etiam inuitus obsequitur; seu conatur decumbere, a ualentioribus subleuatus trahitur; propter quae undique necessitate contumaciam deponit, et ad patientiam laboris paucissimis uerberibus perducitur. <11> Est etiam post domituram mollioris generis bos, qui decumbit in sulco; eum non saeuitia, sed ratione censeo emendandum. Nam qui stimulis aut ignibus aliisque tormentis id uitium eximi melius iudicant, uerae rationis ignari sunt, quoniam peruicax contumacia plerumque saeuientem fatigat. Propter quod utilius est citra corporis uexationem fame potius et siti cubitorem bouem emendare. Nam eum uehementius afficiunt naturalia desideria quam plagae. <12> Itaque si bos decubuit, utilissimum est pedes eius sic uinculis obligari, ne aut insistere aut progredi aut pasci possit. Quo facto inedia et siti compulsus deponit ignauiam; quae tamen rarissima est in pecore uernaculo; longeque omnis bos indigena melior est quam peregrinus. Nam neque aquae nec pabuli nec caeli mutatione tentatur, neque infestatur condicione regionis, sicut ille, qui ex planis et campestribus locis in montana et aspera perductus est, uel ex montanis in campestria. <13> Itaque etiam, cum cogimur ex longinquo boues arcessere, curandum est, ut in similia patriis locis traducantur. Item custodiendum est, ne in comparatione uel statura uel uiribus impar cum ualentiore iungatur. Nam utraque res inferiori celeriter affert exitium. <14> Mores huius pecudis probabiles habentur, qui sunt propiores placidis quam concitatis, sed non inertes; qui sunt uerentes plagarum et acclamationum, sed fiducia uirium nec auditu nec uisu pauidi, nec ad ingredienda flumina aut pontes formidolosi; multi cibi uerum in eo conficiendo lenti. Nam hi melius concoquunt, ideoque robora corporum citra maciem conseruant, qui ex commodo, quam qui festinanter mandunt. <15> Sed tam uitium est bubulci pinguem quam exilem bouem reddere; habilis enim et modica corporatura pecoris operarii debet esse, neruisque et musculis robusta, non adipibus obesa, ut nec sui tergoris mole nec labore operis degrauetur. Sed quoniam quae sequenda sunt in emendis domandisque bubus tradidimus, tutelam eorum praecipiemus. [6,3] III. Boues calore sub diuo, frigoribus intra tectum manere oportet. Itaque hibernae stabulationi eorum praeparanda sunt stramenta, quae mense Augusto intra dies triginta sublatae messis praecisa in aceruum exstrui debent. Horum desectio cum pecori tum agro est utilis: liberantur arua sentibus, qui aestiuo tempore per Caniculae ortum recisi plerumque radicitus intereunt, et stramenta pecori subiecta plurimum stercoris efficiunt. Haec cum ita curauerimus, tum et omne genus pabuli praeparabimus, dabimusque operam, ne penuria cibi macrescat pecus. <2> Boues autem recte pascendi non una ratio est. Nam si ubertas regionis uiride pabulum subministrat, nemo dubitat quin id genus cibi ceteris praeponendum sit; quod tamen nisi riguis aut roscidis locis non contingit. Itaque in iis ipsis uel maximum commodum est, quod sufficit una opera duobus iugis, quae eodem die alterna temporum uice uel arant uel pascuntur. <3> Siccioribus agris ad praesepia boues alendi sunt, quibus pro condicione regionum cibi praebentur; eosque nemo dubitat, quin optimi sint uicia in fascem ligata et cicercula itemque pratense foenum. Minus commode tuemur armentum paleis, quae ubique et quibusdam regionibus solae praesidio sunt. Eae probantur maxime ex milio, tum ex ordeo, mox etiam ex tritico. Sed iumentis iusta operum reddentibus ordeum praeter has praebetur. <4> Bubus autem pro temporibus anni pabula dispensantur. Ianuario mense fresi et aqua macerati erui quaternos sextarios mistos paleis dare conuenit, uel lupini macerati modios, uel cicerculae maceratae semodios, et super haec affatim paleas. Licet etiam, si sit leguminum inopia, et eluta et siccata uinacia, quae de lora eximuntur, cum paleis miscere. <5> Nec dubium quin ea longe melius cum suis folliculis, ante quam eluantur, praeberi possint. Nam et cibi et uini uires habent, nitidumque et hilare et corpulentum pecus faciunt. Si grano abstinemus, frondis aridae corbis pabulatorius modiorum uiginti sufficit, uel foeni pondo triginta, uel sine modo uiridis laurea et ilignea frondes. Et his, si regionis copia permittat, glans adicitur; quae nisi ad satietatem detur, scabiem parit. Potest etiam si prouentus uilitatem facit, semodius fabae fresae praeberi. Mense Februario plerumque eadem sunt cibaria. <6> Martio et Aprili debet ad foeni pondus adici, quia terra proscinditur; sat autem erit pondo quadragena singulis dari. Ab Idibus Aprilis usque in Idus Iunias uiride pabulum recte secatur; potest etiam in Kal. iulias frigidioribus locis idem praestari; a quo tempore in Kal. Nouembres tota aestate et deinde autumno satientur fronde; quae tamen ante est utilis, quam cum maturuerit uel imbribus uel assiduis roribus; probaturque maxime ulmea, post fraxinea, et ab hac populnea. Ultimae sunt ilignea et quernea et laurea; sed eae post aestatem necessariae deficientibus ceteris. <7> Possunt etiam folia ficulnea probe dari, si sit eorum copia, aut stringere arbores expediat. Ilignea tamen melior est quernea, sed eius generis, quod spinas non habet. Nam id quoque, uti iuniperus, respuitur a pecore propter aculeos. Nouembri mense ac Decembri per sementem quantum appetit bos, tantum praebendum est; plerumque tamen sufficiunt singulis modii glandis et paleae ad satietatem datae, uel lupini macerati modii, uel erui aqua conspersi, sextarii VII permisti paleis, uel cicerculae similiter conspersae sextarii XII misti paleis, uel singuli modii uinaceorum, si iis, ut supra dixi, large paleae adiciantur; uel si nihil horum est, per se foeni pondo quadraginta. [6,4] IV. Sed non proderit cibis satiari pecora, nisi omnis adhibeatur diligentia, ut salubri sint corpore, uiresque conseruent; quae utraque custodiuntur large dato per triduum medicamento, quod componitur pari pondere triti lupini, cupressique et cum aqua nocte una sub diuo habetur; idque quater anno fieri debet ultimis temporibus ueris, aestatis autumni, hiemis. <2> Saepe etiam languor et nausea discutitur, si integrum gallinaceum crudum ouum ieiuni faucibus inseras, ac postero die spicas ulpici uel alii cum uino conteras, et in naribus infundas; neque haec tantum remedia salubritatem faciunt. Multi et largo sale miscent pabula; quidam marrubium deterunt cum oleo et uino; quidam porri fibras, alii grana thuris, alii sabinam herbam rutamque cum mero diluunt. Eaque medicamenta potanda praebent. <3> Multi caulibus uitis albae et ualuulis erui bubus medentur; nonnulli pellem serpentis obtritam cum uino miscent. Est etiam remedio cum dulci uino tritum serpyllum, et concisa et in aqua macerata scilla. Quae omnes praedictae potiones trium heminarum singulis diebus per triduum datae aluum purgant, depulsisque uitiis recreant uires. <4> Maxime tamen habetur salutaris amurca, si tantundem aquae misceas, et ea pecus insuescas; quae protinus dari non potest, sed primo cibi asperguntur, deinde exigua portione medicatur aqua, mox pari mensura mista datur ad saturitatem. [6,5] V. Nullo autem tempore et minime aestate utile est boues in cursum concitari; nam ea res aut cit aluum, aut mouet febrem. Cauendum quoque est, ne ad praesepia sus aut gallina perrepat. Nam hoc quod decidit, immistum pabulo, bubus affert necem; et id praecipue, quod egerit sus aegra, pestilentiam facere ualet. Quae cum in gregem incidit, confestim mutandus est caeli status, et in plures partes distributo pecore longinquae regiones petendae sunt, atque ita segregandi a sanis morbidi, ne quis interueniat, qui contagione ceteros labefaciat. <2> Itaque cum ablegabuntur, in ea loca perducendi sunt, quibus nullum impascitur pecus, ne aduentu suo etiam illi tabem afferant. Euincendi sunt autem quamuis pestiferi morbi, et exquisitis remediis propulsandi. Tunc panacis et eryngii radices foeniculi seminibus miscendae, et cum fricti ac moliti tritici farina candenti aqua conspergendae, eoque medicamine saliuandum aegrotum pecus. <3> Tunc paribus casiae myrrhaeque et thuris ponderibus, ac tantumdem sanguinis marinae testudinis miscetur potio cum uini ueteris sextariis tribus, et ita per nares infunditur. Sed ipsum medicamentum ponderis sescunciae diuisum, portione aequa per triduum cum uino dedisse sat erit. Praesens etiam remedium cognouimus radiculae, quam pastores consiliginem uocant. Ea in Marsis montibus plurima nascitur, omnique pecori maxime est salutaris. Laeua manu effoditur ante solis ortum. Sic enim lecta maiorem uim creditur habere. <4> Usus eius traditur talis. Aenea fibula pars auriculae latissima circumscribitur, ita ut manante sanguine tamquam O litterae ductus appareat orbiculus. Hoc et intrinsecus et ex superiore parte auriculae cum factum est, media pars descripti orbiculi eadem fibula transuitur, et facto foramini praedicta radicula inseritur; quam cum recens plaga comprehendit, ita continet, ut elabi non possit; in eam deinde auriculam omnis uis morbi pestilensque uirus elicitur, donec pars, quae fibula circumscripta est, demortua excidit, et minimae partis iactura caput conseruatur. Cornelius Celsus etiam uisci folia cum uino trita per nares infundere iubet. Haec facienda, si gregatim pecora laborant; illa deinceps, si singula. [6,6] VI. Cruditatis signa sunt crebri ructus ac uentris sonitus, fastidia cibi, neruorum intentio, hebetes oculi. Propter quae bos neque ruminat neque lingua se deterget. Remedio erunt aquae calidae duo congii, et mox triginta brassicae caules modice cocti et ex aceto dati. Sed uno die abstinendum est alio cibo. <2> Quidam clausum intra tecta continent, ne pasci possit. Tum lentisci oleastrique cacuminum pondo IIII, et libram mellis una trita permiscent aquae congio, quam nocte una sub dio habent, atque ita faucibus infundunt. Deinde interposita hora macerati erui quattuor libras obiciunt, aliaque potione prohibent. <3> Hoc per triduum fieri debet, dum omnis causa languoris discutiatur. Nam si neglecta cruditas est, et inflatio uentris et intestinorum maior dolor insequitur, qui nec capere cibos sinit, gemitus exprimit, locoque stare non patitur, saepe decumbere, et agitare caput caudamque crebrius agere cogit. Manifestum remedium est proximam clunibus partem caudae uinculo uehementer obstringere, uinique sextarium cum olei hemina faucibus infundere atque ita citatum per mille et quingentos passus agere. <4> Si dolor remanet, ungulas circumsecare, et uncta manu per anum inserta fimum extrahere, rursusque agere currentem. Si nec hoc profuit, tres caprifici aridi conteruntur, et cum dodrante aquae calidae dantur. Ubi nec haec medicina processit, myrti siluestris foliorum duae librae laeuigantur, totidemque sextarii calidae aquae misti per uas ligneum faucibus infunduntur. Atque ira sub cauda sanguis emittitur. Qui cum satis profluxit, inhibetur papyri ligamine. Tum concitate agitur pecus eo usque, dum anhelat. <5> Sunt et ante detractionem sanguinis illa remedia: tribus heminis uini tres unciae pinsiti alii permiscentur, et post eam potionem currere cogitur. Vel salis sextans cum cepis decem conteritur, et admisto melle decocto collyria immittuntur aluo, atque ita citatus bos agitur. [6,7] VII. Ventris quoque et intestinorum dolor sedatur uisu nantium et maxime anatis. Quam si conspexerit, cui intestinum dolet, celeriter tormento liberatur. Eadem anas maiore profectu mulos et equinum genus conspectu suo sanat. Sed interdum nulla prodest medicina. Sequitur torminum uitium, quorum signum est cruenta et mucosa uentris proluuies. <2> Remedio sunt cupressini quindecim coni, totidemque gallae, et utrorumque ponderis uetustissimus caseus. Quibus in unum tunsis admiscentur austeri uini quattuor sextarii, qui pari mensura per quatriduum dispensati dantur; nec desint lentisci myrtique et oleastri cacumina uiridis. Aluus corpus ac uires carpit, operique inutilem reddit. Quae cum accident, prohibendus erit bos potione per triduum, primoque die cibo abstinendus. <3> Sed mox cacumina oleastri et arundinis, item baccae lentisci et myrti dandae; nec potestas aquae nisi quam parcissimae facienda est. Sunt qui tenerorum lauri foliorum libram et abrotonum erraticum pari portione deterant cum aquae calidae duobus sextariis, atque ita faucibus infundant, eademque pabula, ut supra diximus, obiciant. <4> Quidam uinaceorum duas libras torrefaciunt, et ita conterunt cum totidem sextariis uini austeri, potandumque medicamentum praebent, omnique alio humore prohibent, nec minus cacumina praedictarum arborum obiciunt. Quod si neque uentris restiterit citata proluuies, neque intestinorum ac uentris dolor, cibosque respuet, et praegrauato capite saepius quam consueuit, lacrymae ab oculis et pituita a naribus profluent, usque ad ossa frons media uratur, auresque ferro scindantur. Sed uulnera facta igne dum sanescunt, defricare bubula urina conuenit. Ac ferro rescissa melius pice et oleo curantur. [6,8] VIII. Solent etiam fastidia ciborum afferre uitiosa incrementa linguae, quas ranas ueterinarii uocant. Haec ferro reciduntur, et sale cum alio pariter trito uulnera defricantur, donec lacessita pituita decedit. Tum uino proluitur os, et interposito unius horae spatio uirides herbae et frondes dantur, dum facta ulcera cicatrices ducant. Si neque ranae fuerint, neque aluus citata, et nihilo minus cibos non appetet, proderit alium pinsitum cum oleo per nares infundere, uel sale, uel cunila defricare fauces, uel eandem partem alio tunso et hallecula linire. Sed haec si solum fastidium est. [6,9] IX. Febricitanti boui conuenit abstineri cibo uno die, postero deinde exiguum sanguinem ieiuno sub cauda emitti, atque interposita hora modicae magnitudinis doctos brassicae coliculos triginta ex oleo et garo saliuati more demitti, eamque escam per quinque dies ieiuno dari. Praeterea cacumina lentisci aut oleae, uel tenerrimam quamque frondem, aut pampinos uitis obici; tum etiam spongia labra detergeri, et aquam frigidam ter die praeberi potandam. <2> Quae medicina sub tecto fieri debet, nec ante sanitatem bos emitti. Signa febricitantis manantes lacrimae, grauatum caput, oculi compressi, fluidum saliuis os, longior et cum quodam impedimento tractus spiritus, interdum et cum gemitu. [6,10] X. Recens tussis optime saliuato farinae ordeaceae discutitur. Interdum magis prosunt gramina concisa, et his admista fresa faba. Lentis quoque ualuulis exemptae, et minute molitae, miscentur aquae calidae sextarii duo, factaque sorbitio per cornu infunditur. Veterem tussim sanant duae librae hyssopi macerati sextariis aquae tribus. Nam id medicamentum teritur, et cum lentis minute, ut dixi, molitae sextariis quattuor more saliuati datur, ac postea aqua hyssopi per cornu infunditur. <2> Porri enim succus oleo, uel ipsa fibra cum ordeacea farina contrita remedio est. Eiusdem radices diligenter lotae, et cum farre triticeo pinsitae ieiunoque datae uetustissimam tussim discutiunt. Facit idem pari mensura eruum sine ualuulis cum torrefacto ordeo molitum, et saliuati more in fauces demissum. [6,11] XI. Suppuratio melius ferro rescinditur, quam medicamento. Expressa deinde sanie sinus ipse, qui eam continebat, calida bubula urina eluitur, atque ita linamentis pice liquida et oleo imbutis colligatur. Vel si colligari ea pars non potest, lamina candenti seuum caprinum aut bubulum instillatur. Quidam, cum uitiosam partem inusserunt, urina uetere eluunt, atque ita aequis ponderibus incocta pice liquida cum uetere axungia linunt. [6,12] XII. Sanguis demissus in pedes claudicationem affert. Quod cum accidit, statim ungula inspicitur. Tactus autem feruorem demonstrat; nec bos uitiatam partem uehementius premi patitur. Sed si sanguis adhuc supra ungulas in cruribus est, fricatione assidua discutitur; uel cum ea nihil profuit, scarificatione demitur. At si iam in ungulis est, inter duos ungues cultello leuiter aperies. <2> Postea linamenta sale atque aceto imbuta applicantur, ac solea spartea pes induitur, maximeque datur opera, ne bos in aquam pedem mittat, et ut sicce stabuletur. Hic idem sanguis nisi emissus fuerit, famicem creabit, qui si suppurauerit, tarde percurabitur; ac primum ferro circumcisus et expurgatus, deinde pannis aceto et sale et oleo madentibus inculcatis, mox axungia uetere et seuo hircino pari pondere decoctis, ad sanitatem perducitur. <3> Si sanguis in inferiore parte ungulae est, extrema pars ipsius unguis ad uiuum resecatur, et ita emittitur, ac linamentis pes inuolutus spartea munitur. Mediam ungulam ab inferiore parte non expedit aperire, nisi eo loco iam suppuratio facta est. Si dolore neruorum claudicat, oleo et sale genua poplitesque et crura confricanda sunt, donec sanetur. <4> Si genua intumuerint, calido aceto fouenda sunt, et lini semen aut milium detritum conspersumque aqua mulsa imponendum; spongia quoque feruenti aqua imbuta et expressa litaque melle recte genibus applicatur, ac fasciis circumdatur. Quod si tumori subest aliquis humor, fermentum uel farina ordeacea ex passo aut aqua mulsa decocta imponitur; et cum maturuerit suppuratio, rescinditur ferro, eaque emissa, ut supra docuimus, linamentis curatur. <5> Possunt etiam, ut Cornelius Celsus praecipit, lilii radix aut scilla cum sale, uel sanguinalis herba, quam polygonon Graeci appellant, uel marrubium ferro reclusa sanare. Fere autem omnis dolor corporis, si sine uulnere est, recens melius fomentis discutitur; uetus uritur, et supra ustum butyrum uel caprina instillatur adeps. [6,13] XIII. Scabies extenuatur trito alio defricto; eademque remedio curatur rabiosae canis uel lupi morsus, qui tamen et ipse imposito uulneri uetere salsamento aeque bene sanatur. Et ad scabiem praesentior alia medicina est. Cunila bubula et sulphur conteruntur, admistaque amurca cum oleo atque aceto incoquuntur. Deinde tepefactis scissum alumen tritum spargitur. Id medicamentum candente sole illitum maxime prodest. <2> Ulceribus gallae tritae remedio sunt. Nec minus succus marrubii cum fuligine. Est et infesta pestis bubulo pecori; coriaginem rustici appellant, cum pellis ita tergori adhaeret, ut apprehensa manibus deduci a costis non possit. Ea res non aliter accidit, quam si bos aut ex languore aliquo ad maciem perductus est, aut sudans in opere faciendo refrixit, aut si sub onere pluuia madefactus est. <3> Quae quoniam perniciosa sunt, custodiendum est, ut cum ab onere boues redierint, adhuc aestuantes anhelantesque uino aspergantur, et offae adipis faucibus eorum inserantur. Quod si praedictum uitium inhaeserit, proderit decoquere laurum et ea calda fouere terga, multoque oleo et uino confestim subigere, ac per omnes partes apprehendere et attrahere pellem. Idque optime fit sub dio, sole feruente. Quidam fraces uino et adipi commiscent, eoque medicamento post fomenta praedicta utuntur. [6,14] XIV. Est etiam illa grauis pernicies, cum pulmones exulcerantur. Inde tussis et macies et ad ultimum phthisis inuadit. Quae ne mortem afferant, radix consiliginis ita, ut supra docuimus, perforatae auriculae inseritur, tum porri succus instar heminae pari olei mensurae miscetur, et cum uini sextario potandus datur diebus compluribus. <2> Interdum et tumor palati cibos respuit, crebrumque suspirium facit, et hanc speciem praebet, ut bos in latus pendere uideatur. Ferro palatum opus est sauciare, ut sanguis profluat, et exemptum ualuulis eruum maceratum uiridemque frondem, uel aliud molle pabulum, dum sanetur praebere. <3> Si in opere collum contuderit, praestantissimum est remedium sanguis de aure emissus; aut si id factum non erit, herba, quae uocatur auia, cum sale trite et imposita. Si ceruix mota et deiecta est, considerabimus quam in partem declinet, et ex diuersa auricula sanguinem detrahemus. Ea porro uena, quae in aure uidetur esse amplissima, sarmento prius uerberatur. Deinde cum ad ictum intumuit, cultello soluitur; et postero die iterum ex eodem loco sanguis emittitur, ac biduo ab opere datur uacatio. Tertio deinde die leuis iniungitur labor, et paulatim ad iusta perducitur. <4> Quod si ceruix in neutram partem deiecta est, mediaque intumuit, ex utraque auricula sanguis emittitur. Qui cum intra triduum, cum bos uitium cepit, emissus non est, intumescit collum, neruique tenduntur, et inde nata durities iugum non patitur. <5> Tali uitio comperimus aureum esse medicamentum ex pice liquida et bubula medulla et hircino seuo et uetere oleo aequis ponderibus compositum atque incoctum. Hac compositione sic utendum est. Cum disiungitur ab opere, in ea piscina, ex qua bibit, tumor ceruicis aqua madefactus subigitur, praedictoque medicamento defricatur et illinitur. <6> Si ex toto propter ceruicis tumorem iugum recuset, paucis diebus requies ab opere danda est. Tum ceruix aqua frigida defricanda et spuma argenti illinenda est. Celsus quidem tumenti ceruici herbam, quae uocatur auia, ut supra dixi, contundi et imponi iubet. Clauorum, qui fere ceruicem infestant, minor molestia est; nam facile oleo per ardentem lucernam instillato curantur. <7> Potior tamen ratio est custodiendi, ne nascantur, neue colla caluescant, quae non aliter glabra fiunt, nisi cum sudore aut pluuia ceruix in opere madefacta est. Itaque cum id accidit, lateritio trito prius quam disiungantur colla conspergi oportet; deinde cum id siccum erit, subinde oleo imbui. [6,15] XV. Si talum aut ungulam uomer laeserit, picem duram et axungiam cum sulphura et lana succida inuolutam candente ferro supra uulnus inurito. Quod idem remedium optime facit exempta stirpe, si forte surculum calcauerit, aut acuta testa uel lapide ungulam pertuderit; quae tamen si altius uulnerata est, latius ferro circumciditur, et ita inuritur, ut supra praecepi; deinde spartea calceata per triduum suffuso aceto curatur. <2> Item si uomer crus sauciarit, marina lactuca, quam Graeci tithymalon uocant, admisto sale imponitur. Subtriti pedes eluuntur calefacta bubula urina; deinde fasce sarmentorum incenso, cum iam ignis in fauillam recidit, feruentibus cineribus cogitur insistere, ac pice liquida cum oleo uel axungia cornua eius linuntur. Minus tamen claudicabunt armenta, si opere disiunctis multa frigida lauentur pedes; et deinde suffragines, coronae, ac discrimen ipsum, quo diuisa est bouis ungula, uetere axungia defricentur. [6,16] XVI. Saepe etiam uel grauitate longi laboris, uel in proscindendo, aut duriori solo, aut obuiae radici obluctatus, conuellit armos. Quod cum accidit, et prioribus cruribus sanguis mittendus est; si dextrum armum laesit, in sinistro; si laeuum, in dextro; si uehementius utrumque uitiauit, item in posterioribus cruribus uenae soluentur. <2> Praefractis cornibus linteola sale atque aceto et oleo imbuta superponuntur, ligatisque per triduum eadem infunduntur. Quarto demum axungia pari pondere cum pice liquida, et cortice pineo, leuigata imponitur. Et ad ultimum cum iam cicatricem ducunt, fuligo infricatur. Solent etiam neglecta ulcera scatere uermibus; qui si mane perfunduntur aqua frigida, rigore contracti decidunt, uel si hac ratione non possunt eximi, marrubium aut porrum conteritur, et admisto sale imponitur. Id celeriter necat praedicta animalia. <3> Sed expurgatis ulceribus confestim adhibenda sunt linamenta cum pice et oleo uetereque axungia, et extra uulnera eodem medicamento circumlinienda, ne infestentur a muscis, quae, ubi ulceribus insederunt, uermes creant. [6,17] XVII. Est etiam mortiferus serpentis ictus, est et minorum animalium noxium uirus. Nam et uipera et caecilia saepe cum in pascuo bos improuide supercubuit, lacessita onere morsum imprimit. Musque araneus, quem Graeci mygalen appellant, quamuis exiguis dentibus non exiguam pestem molitur. Venena uiperae depellit super scarificationem ferro factam herba, quam uocant personatam, trita et cum sale imposita. <2> Plus etiam eiusdem radix contusa prodest, uel si montanum trifolium inuenitur, quod confragosis locis efficacissimum nascitur, odoris grauis, neque absimilis bitumini, et idcirco Graeci eam asphalton appellant; nostri autem propter figuram uocant acutum trifolium; nam longis et hirsutis foliis uiret, caulemque robustiorem facit, quam pratense. <3> Huius herbae succus uino mistus infunditur faucibus, atque ipsa folia cum sale trita malagmatis more, scarificationi intenditur; uel si hanc herbam uiridem tempus anni negat, semina eius collecta et leuigata cum uino dantur potanda, radicesque cum suo caulae tritae, atque hordeaceae farinae et sali commistae ex aqua mulsa scarificationi superponuntur. <4> Est etiam praesens remedium, si conteras fraxini tenera cacumina quinque librarum, cum totidem uini et duobus sextariis olei, expressumque succum faucibus infundas; itemque cacumina eiusdem arboris cum sale trita laesae parti superponas. Caeciliae morsus tumorem, suppurationem molitur. Idem facit etiam muris aranei. Sed illius sanatur noxa subula aenea, si locum laesum compungas, cretaque cimolia ex aceto linas. <5> Mus perniciem, quam intulit, suo corpore luit; nam animal ipsum oleo mersum necatur, et cum imputruit, conteritur, eaque medicamine morsus muris aranei linitur. Vel si id non adest, tumorque ostendit iniuriam dentium, cuminum conteritur, eique adicitur exiguum picis liquidae et axungiae, ut lentorem malagmatis habeat. <6> Id impositum pernicem commouet. Vel si antequam tumor discutiatur, in suppurationem conuertitur, optimum est ignea lamina conuersionem resecare, et quicquid uitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire. Solet etiam ipsum animal creta figulari circumdari; quae cum siccata est, collo boum suspenditur. Ea res innoxium pecus a morsu muris aranei praebet. <7> Oculorum uitia plerumque melle sanantur. Nam siue intumuerunt, aqua mulsa triticea farina conspergitur et imponitur; siue album in oculo est, montanus sal Hispanus uel Ammoniacus uel etiam Cappadocus, minute tritus et immistus melli uitium extenuat. Facit idem trita sepiae testa, et per fistulam ter die oculo inspirata. Facit et radix, quam Graeci silphion uocant, uulgus autem nostra consuetudine laserpitium appellant. <8> Huius quantocumque ponderi decima pars salis ammoniaci adicitur, eaque pariter trita oculo similiter infunduntur, uel eadem radix contusa et cum oleo lentisci inuncta uitium expurgat. Epiphoram supprimit polenta conspersa mulsa aqua, et in supercilia genasque imposita, pastinacae quoque agrestis semina, et succus armoraceae, cum melle laeuigata oculorum sedant dolorem. <9> Sed quotiescumque mel aliusue succus remediis adhibetur, circumliniendus erit oculus pice liquida cum oleo, ne a muscis infestetur. Nam et ad dulcedinem mellis aliorumque medicamentorum non hae solae sed et apes aduolant. [6,18] XVIII. Magnam etiam perniciem saepe affert hirudo hausta cum aqua. Ea adhaerens faucibus sanguinem ducit et incremento suo transitum cibis praecludit. Si tam difficili loco est, ut manu trahi non possit, fistulam uel arundinem inserito, et ita calidum oleum infundito; nam eo contactum animal confestim decedit. <2> Potest etiam per fistulam deusti cimicis nidor immitti; qui ubi superponitur igni, fumum emittit, et conceptum nidorem fistula usque ad hirundinem perfert; isque nidor depellit haerentem. Si tamen uel stomachum uel intestinum tenet, calido aceto per cornu infuso necatur. Has medicinas quamuis bubus adhibendas praeceperim, posse tamen ex his plurima etiam maiori pecori conuenire nihil dubium est. [6,19] XIX. Sed et machina fabricanda est, qua clausa, iumenta bouesque curentur, ut et tutus accessus ad pecudem medenti sit, nec in ipsa curatione quadrupes reluctando remedia respuat. Est autem talis machinae forma. Roboreis axibus compingitur solum, quod habet in longitudinem pedes nouem, et in latitudinem pars prior dupondium semissem, pars posterior quattuor pedes. <2> Huic solo septenum pedum stipites recti ab utroque latere quaterni applicantur. Ii autem in ipsis quattuor angulis affixi sunt, omnesque transuersis sex temonibus quasi uacerrae inter se ligantur, ita ut a posteriore parte, quae latior est, uelut in caueam quadrupes possit induci, nec exire alia parte prohibentibus aduersis axiculis. Primis autem duobus statuminibus imponitur firmum iugum, ad quod iumenta capistrantur, uel boum cornua religantur. Ubi potest etiam numella fabricari, ut inserto capite descendentibus per foramina regulis ceruix catenetur. <3> Ceterum corpus laqueatum et distentum temonibus obligatur, immotumque medentis arbitrio est expositum. Haec ipsa machina communis erit omnium maiorum quadrupedum. [6,20] XX. Quoniam de bubus satis praecepimus, opportune de tauris uaccisque dicemus. Tauros maxime membris amplissimis, moribus placidis, media aetate probandos censeo. Cetera fere omnia eadem in his obseruabimus, quae in bubus eligendis. Neque enim alio distat bonus taurus a castrato, nisi quod huic torua facies est, uegetior aspectus, breuiora cornua, torosior ceruix, et ita uasta, ut sit maxima portio corporis, uenter paulo substrictior, qui magis rectus et ad ineundas feminas habilis sit. [6,21] XXI. Vaccae quoque probantur altissimae formae longaeque, maximis uteris, frontibus latissimis, oculis nigris et patentibus, cornibus uenustis et leuibus et nigrantibus, pilosis auribus, compressis malis, palearibus et caudis amplissimis, ungulis modicis, et modicis cruribus. Cetera quoque fere eadem in feminis, quae et in maribus, desiderantur, et praecipue ut sint nouellae, quoniam, cum excesserunt annos decem, foetibus inutiles sunt. Rursus minores bimis iniri non oportet. <2> Si ante tamen conceperint, partum earum remoueri placet, ac per triduum, ne laborent, ubera exprimi, postea mulctra prohiberi. [6,22] XXII. Sed et curandum est omnibus annis aeque in reliquis gregibus pecoris, ut delectus habeatur. Nam et enixae et uetustae quae gignere desierunt, summouendae sunt, et utique taurae, quae locum fecundarum occupant, ablegandae uel aratro domandae, quoniam laboris et operis non minus quam iuuenci, propter uteri sterilitatem, patientes sunt. <2> Eiusmodi armentum maritima et aprica hiberna desiderat; aestate opacissima nemorum ac montium alta magis quam plana pascua. Nam melius nemoribus herbidis et frutetis et carectis, * * * . . . quoniam siccis ac lapidosis locis durantur ungulae. Nec tam fluuios riuosque desiderat, quam lacus manu factos; quoniam et fluuialis aqua, quae fere frigidior est, partum abigit, et caelestis iucundior est. Omnes tamen externi frigoris tolerantior equino armento uacca est, ideoque facile sub dio hibernat. [6,23] XXIII. Sed laxo spatio consepta facienda sunt, ne in angustiis conceptum altera alterius elidat, et ut inualida fortioris ictus effugiat. Stabula sunt optima saxo aut glarea strata, non incommoda tamen etiam sabulosa: illa, quod imbres respuant; haec, quod celeriter exsorbeant transmittantque. Sed utraque deuexa sint, ut humorem effundant; spectentque ad meridiem, ut facile siccentur, et frigidis uentis non sint obnoxia. <2> Leuis autem cura pascui est. Nam ut laetior herba consurgat, fere ultimo tempore aestatis incenditur. Ea res et teneriora pabula recreat, et sentibus ustis fruticem surrecturum in altitudinem compescit. Ipsis uero corporibus affert salubritatem iuxta conseptum saxis et canalibus sal superiectus, ad quem saturae pabulo libenter recurrunt, cum pastorali signo quasi receptui canitur. <3> Nam id quoque semper crepusculo fieri debet, ut ad sonum buccinae pecus, si quod in siluis substiterit, septa repetere consuescat. Sic enim recognosci grex poterit, numerusque constare, si uelut ex militari disciplina intra stabulorum castra manserint. Sed non eadem in tauros exercentur imperia, qui freti uiribus per nemora uagantur, liberosque egressus et reditus habent, nec reuocantur nisi ad coitus feminarum. [6,24] XXIV. Ex his, qui quadrimis minores sunt, maioresque quam duodecim annorum, prohibentur admissura: illi, quoniam quasi puerili aetate seminandis armentis parum idonei habentur; his, quia senio sunt effeti. Mense Iulio feminae maribus plerumque permittendae, ut eo tempore conceptos proximo uere adultis iam pabulis edant. <2> Nam decem mensibus uentrem proferunt, neque ex imperio magistri, sed sua sponte marem patiuntur. Atque in id fere quod dixi tempus, naturalia congruunt desideria, quoniam satietate uerni pabuli pecudes exhilaratae lasciuiunt in uenerem, quam si aut femina recusat, aut non appetit taurus, eadem rationem, qua fastidientibus equis mox praecipiemus, elicitur cupiditas odore genitalium admoto naribus. <3> Sed et pabulum circa tempus admissurae subtrahitur feminis, ne eas steriles reddat nimia corporis obesitas; et tauris adicitur, quo fortius ineant. Unumque marem quindecim uaccis sufficere abunde est. Qui ubi iuuencam superuenit, certis signis comprehendere licet, quem sexum generauerit, quoniam, si parte dextra desiluit, marem seminasse manifestum est; si laeua, feminam. Id tamen uerum esse non aliter apparet, quam si post unum coitum forda non admittit taurum; quod et ipsum raro accidit. <4> Nam quamuis plena foetu non expletur libidine. Adeo ultra naturae terminos etiam in pecudibus plurimum pollent blandae uoluptatis illecebrae! Sed non dubium est, ubi pabuli sit laetitia, posse omnibus annis partum educari; at ubi penuria est, alternis submitti; quod maxime in operariis uaccis fieri placet, ut et uituli annui temporis spatio lacte satientur, nec forda simul operis et uteri grauetur onere. Quae cum partum edidit, nisi cibis fulta est, quamuis bona nutrix, labore fatigata nato subtrahit alimentum. <5> Itaque et foetae cytisus uiridis et torrefactum ordeum, maceratumque eruum praebetur, et tener uitulus torrido molitoque milio, et permixto cum lacte saliuatur. Melius etiam in hos usus Altinae uaccae parantur, quos eius regionis incolae Ceuas appellant. Eae sunt humilis staturae, lactis abundantes, propter quod remotis earum foetibus, generosum pecus alienis educatur uberibus; uel si hoc praesidium non adest, faba fresa, et uinum recte tolerat, idque praecipue in magnis gregibus fieri oportet. [6,25] XXV. Solent autem uitulis nocere lumbrici, qui fere nascuntur cruditatibus. Itaque moderandum est, ut bene concoquant; aut si iam tali uitio laborant, lupini semicrudi conteruntur, et offae saliuati more faucibus ingeruntur. Potest etiam cum arida fico et eruo conteri herba Santonica, et formata in offam, sicut saliuatum demitti. Facit idem axungiae pars una tribus partibus hyssopi permista. Marrubii quoque succus et porri ualet eiusmodi necari animalia. [6,26] XXVI. Castrare uitulos Mago censet, dum adhuc teneri sunt; neque id ferro facere, sed fissa ferula comprimere testiculos et paulatim confringere. Idque optimum genus castrationum putat, quod adhibetur aetati tenere sine uulnere. <2> Nam ubi iam induruit, melius bimus quam anniculus castratur. Idque facere uere uel autumno luna decrescente praecipit, uitulumque ad machinam deligare; deinde prius quam ferrum admoueas, duabus angustis ligneis regulis ueluti forcipibus apprehendere testium neruos, quos Graeci krematheras ab eo appellant, quod ex illis genitalis partes dependent. Comprehensos deinde testes ferro reserare, et expressos ita recidere, ut extrema pars eorum adhaerens praedictis neruis relinquatur. <3> Nam hoc modo nec eruptione sanguinis periclitatur iuuencus, nec in totum effeminatur adempta omni uirilitate; formamque seruat maris cum generandi uim deposuit; quam tamen ipsam non protinus amittit. Nam si patiaris eum a recenti curatione feminam inire, constat ex eo posse generari. Sed minime id permittendum, ne profluuio sanguinis intereat. Verum uulnera eius sarmenticio cinere cum argenti spuma linenda sunt, abstinendusque eo die ab humore, et exiguo cibo alendus. <4> Sequenti triduo uelut aeger cacuminibus arborum et desecto uiridi pabulo oblectandus, prohibendusque multa potione. Placet etiam pice liquida et cinere cum exiguo oleo ulcera ipsa post triduum linere, quo et celerius cicatricem ducant, nec a muscis infestentur. Hactenus de bubus dixisse abunde est. [6,27] XXVII. Quibus cordi est educatio generis equini, maxime conuenit prouidere auctorem industrium, et pabuli copiam; quae utraque uel mediocria possunt aliis pecoribus adhiberi, summam sedulitatem et largam satietatem desiderat equitium. Quod ipsum tripartito diuiditur. Est enim generosa materies, quae circo sacrisque certaminibus equos praebet. Est mularis, quae pretio foetus sui comparatur generoso. Est et uulgaris, quae mediocres feminas maresque progenerat. Ut quaeque est praestantior, ita ubere campo pascitur. <2> Gregibus autem spatiosa et palustria, nec montana pascua eligenda sunt, rigua, nec umquam siccanea, uacuaque magis quam stirpibus impedita, frequenter mollibus potius quam proceris herbis abundantia. <3> Vulgaribus equis passim maribus ac feminis pasci permittitur, nec admissurae certa tempora seruantur. Generosis circa uernum aequinoctium mares iungentur, ut eodem tempore, quo conceperint, iam laetis et herbidis campis post anni messem paruo cum labore foetum educent. Nam mense duodecimo partum edunt. Maxime itaque curandum est praedicto tempore anni, ut tam feminis quam admissariis desiderantibus coeundi fiat potestas, quoniam id praecipue armentum si prohibeas, libidinis exstimulatur furiis, unde etiam ueneno inditum est nomen hippomanes, quod equinae cupidini similem mortalibus amorem accendit. <4> Nec dubium, quin aliquot regionibus tanto flagrent ardore coeundi feminae, et etiam si marem non habeant, assidua et nimia cupiditate figurantes sibi ipsae uenerem, cohortalium more auium, uento concipiant. Neque enim poeta licentius dicit: <5> scilicet ante omnes furor est insignis equarum; et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci Potniades malis membra absumpsere quadrigae. Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem Ascanium; superant montes et flumina tranant. <6> Continuoque, auidis ubi subdita flamma medullis uere magis, quia uere calor redit ossibus, illae ore omnes uersae in Zephyrum stant rupibus altis, exceptantque leues auras, et saepe sine ullis coniugiis uento grauidae mirabile dictu saxa per et scopulos et depressas conualles diffugiunt, non Eure, tuos neque solis ad ortus, in Borean Caurumque, aut unde nigerrimus Auster nascitur, et pluuio contristat frigore caelum. <7> Cum sit notissimum etiam in Sacro monte Hispaniae, qui procurrit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu uentrem pertulisse foetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod triennio, prius quam adolescat, morte absumitur. Quare, ut dixi, dabimus operam, ne circa aequinoctium uernum equae desideriis naturalibus angantur. <8> Equos autem pretiosos reliquo tempore anni remouere oportet a feminis, ne aut cum uolent ineant aut, si id facere prohibeantur, cupidine sollicitati noxam contrahant. Itaque uel in longinqua pascua marem placet ablegari, uel ad praesepia contineri, eoque tempore, quo uocatur a feminis, roborandus est largo cibo, et appropinquante uere ordeo eruoque saginandus, ut ueneri supersit, quantoque fortior inierit, firmiora semina praebeat futurae stirpi. <9> Quidam etiam praecipiunt eodem ritu, quo mulos, admissarium saginare, ut hac sagina hilaris pluribus feminis sufficiat. Verum tamen nec minus quam quindecim, nec rursus plures quam uiginti, unus debet implere, isque admissurae post trimatum usque in annos uiginti plerumque idoneus est. <10> Quod si admissarius iners in uenerem est, odore proritatur, detersis spongia feminae locis et admota naribus equi. Rursus si equa marem non patitur, detrita scilla naturalia eius linuntur, quae res accendit libidinem. Nonnumquam ignobilis quoque ac uulgaris elicit cupidinem coeundi. Nam ubi admotus fere tentauit obsequium feminae, abducitur, et iam patientiori generosior equus imponitur. Inde maior praegnantibus adhibenda cura est, largoque pascuo firmandae. <11> Quod si frigore hiemis herbae defecerint, tecto contineantur, ac neque opere neque cursu exerceantur, neque frigori committantur, nec in angusto clauso, ne aliae aliarum conceptus elidant; nam haec omnia incommoda foetum abigunt. Quod si tamen aut partu aut abortu equa laborauit, remedio erit felicula trita, et aqua tepida permista, dataque per cornu. <12> Sin autem prospere cessit, minime manu contingendus pullus erit. Nam laeditur etiam leuissimo contactu. Tantum cura adhibebitur, ut et amplo et calido loco cum matre uersetur, ne aut frigus adhuc infirmo noceat, aut mater in angustiis eum obterat. Paulatim deinde perducendus erit, prouidendumque, ne stercore ungulas adurat. Mox cum firmior fuerit, in eadem pascua, in quibus mater est, dimittendus, ne desiderio partus sui laboret equa. <13> Nam id praecipue genus pecudis amore natorum, nisi fiat potestas, noxam trahit. Vulgari feminae solemne est omnibus annis parere. Generosam conuenit alternis continere, quo firmior pullus lacte materno laboribus certaminum praeparetur. [6,28] XXVIII. Marem putant minorem trimo non esse idoneum admissurae, posse uero usque ad uigesimum annum progenerare; feminam bimam recte concipere, ut post tertium annum enixa foetum educet; eandemque post decimum non essse utilem, quod ex annosa matre tarda sit atque iners proles. Quae siue ut femina siue ut masculus concipiatur, nostri arbitrii fore Democritus affirmat, qui praecipit ut, cum progenerari marem uelimus, sinistrum testiculum admissarii lineo funiculo alioue quolibet obligemus; cum feminam, dextrum. Idemque in omnibus paene pecudibus faciendum censet. [6,29] XXIX. Cum uero natus est pullus, confestim licet indolem aestimare, si hilaris, si intrepidus, si neque conspectu nouae rei neque auditu terretur, si ante gregem procurrit, si lasciuia et alacritate interdum et cursu certans aequales exsuperat, si fossam sine cunctatione transilit, pontem flumenque transcendit. Haec erunt honesti animi documenta. <2> Corporis uero forma constabit exiguo capite, nigris oculis, naribus apertis, breuibus auriculis et arrectis, ceruice molli lataque nec longa, densa iuba et per dextram partem profusa, lato et musculorum toris numeroso pectore, grandibus armis et rectis, lateribus inflexis, spina duplici, uentre substricto, testibus paribus et exiguis, latis lumbis et subsidentibus, <3> cauda longa et setosa crispaque, aequalibus atque altis rectisque cruribus, tereti genu paruoque neque introrsus spectanti, rotundis clunibus, feminibus torosis ac numerosis, duris ungulis et altis et concauis rotundisque, quibus coronae mediocres superpositae sunt. Sic uniuersim corpus compositum, ut sit grande, sublime, erectum, ab aspectu quoque agile, et ex longo, quantum figura permittit, rotundum. Mores autem laudantur, qui sunt ex placido concitati, et ex concitato mitissimi. <4> Nam hi et ad obsequia reperiuntur habiles, et ad certaminum labores patientissimi. Equus bimus ad usum domesticum recte domatur; certaminibus autem expleto triennio; sic tamen ut post quartum demum annum labori committatur. Annorum notae cum corpore mutantur. Nam dum bimus et sex mensium est, medii dentes superiores et inferiores cadunt. Cum quartum agit annum, iis, qui canini appellantur, deiectis, alios affert. Intra sextum deinde annum, molares superiores cadunt. <5> Sexto anno, quos primos mutauit, exaequat. Septimo omnes explentur aequaliter, et ex eo cauatos gerit. Nec postea quot annorum sit, manifesto comprehendi potest. Decimo tamen anno tempora cauari incipiunt, et supercilia nonnumquam canescere, et dentes prominere. Haec, quae ad animum et mores corpusque et aetatem pertinent, dixisse satis habeo. Nunc sequitur curam recte et minus ualentium demonstrare. [6,30] XXX. Si sanis est macies, celerius torrefacto tritico quam ordeo reficitur. Sed et uini potio danda est, ac deinde paulatim eiusmodi cibi subtrahendi immistis ordeo furfuribus, dum consuescat faba et puro ordeo ali. Nec minus cotidie corpora pecudum quam hominum defricanda sunt; ac saepe plus prodest pressa manu subegisse terga, quam si largissime cibos praebeas. Paleae uero equis stantibus substernendae. <2> Multum autem refert robur corporis ac pedum seruare. Quod utrumque custodiemus, si idoneis temporibus ad praesepia, ad aquam, ad exercitationem pecus duxerimus; curaeque fuerit ut stabulentur sicco loco, ne humore madescant ungulae. Quod facile euitabimus, si aut stabula roboreis axibus constrata, aut diligenter subinde emundata fuerit humus, et paleae superiectae. <3> Plerumque iumenta morbos concipiunt lassitudine et aestu, nonnumquam et frigore, et cum suo tempore urinam non fecerint; uel si sudant, et a concitatione confestim biberint; uel si cum diu steterint, subito ad cursum exstimulata sunt. Lassitudini quies remedio est, ita ut in fauces oleum uel adeps uino mista infundatur. Frigori fomenta adhibentur, et calefacto oleo lumbi regantur, caputque et spina tepenti adipe uel uino liniuntur. <4> Si urinam non facit, eadem fere remedia sunt. Nam oleum immistum uino supra ilia et renes infunditur; et si hoc parum profuit, melle decocto et sale collyrium tenue inditur foramini, quo manat urina, uel musca uiua, uel thuris mica, uel de bitumine collyrium inseritur naturalibus. Haec eadem remedia adhibentur, si urina genitalia decusserit. <5> Capitis dolorem indicant lacrimae quae profluunt, auresque flaccidae et ceruix cum capite aggrauata et in terram summissa. Tum rescinditur uena, quae sub oculo est, et os calda fouetur, ciboque abstinetur primo die. In postero autem potio ieiuno tepidae aquae praebetur ac uiride gramen, tum uetus foenum uel molle stramentum substernitur, crepusculoque aqua iterum datur, parumque ordei cum uicialibus, ut per exiguas portiones cibi ad iusta perducantur. <6> Si equo maxillae dolent, calido aceto fouendae, et axungia uetere confricandae sunt, eademque medicina tumentibus adhibenda est. Si armos laeserit, aut sanguinem demiserit, medio fere in utroque crure uenae soluantur, et thuris polline cum eo qui profluit, sanguine immisto, armi linantur, et ne plus iusto exinaniatur, stercus ipsius iumenti fluentibus uenis admotum fasciis obligetur. <7> Postero quoque die ex iisdem locis sanguis detrahatur, eodemque modo curetur, ordeoque abstineatur, exiguo foeno dato. Post triduum deinde usque in diem sextum porri succus instar trium cyathorum mistus cum olei hemina faucibus per cornu infundatur. Post sextum diem lente ingredi cogatur, et cum ambulauerit, in piscinam demitti eum conueniet, ita ut natet; sic paulatim firmioribus cibis adiutus ad iusta perducetur. <8> At si bilis molesta est iumento, uenter intumescit, nec emittit uentos. Manus uncta inseritur aluo et obsessi naturales exitus adaperiuntur, exemptoque stercore, postea cunila bubula et herba pedicularis cum sale trita et decocta melli miscentur, atque ita facta collyria subiciuntur, quae uentrem mouent bilemque omnem deducunt. <9> Quidam myrrhae tritae quadrantem cum hemina uini faucibus infundunt, et anum liquida pice oblinunt. Alii marina aqua lauant aluum, alii recenti muria. Solent etiam lumbrici nocere intestinis; quorum signa sunt, si iumenta cum dolore crebro uolutantur, si admouent caput utero, si caudam saepius iactant. <10> Praesens medicina est, ita ut supra scriptum est, inserere manum, et fimum eximere; deinde aluum marina aqua, uel muria dura lauare, postea radicem capparis tritam cum sextario aceti faucibus infundere; nam hoc modo praedicta intereunt animalia. [6,31] XXXI. Omni autem imbecillo pecori alte substernendum est, quo mollius cubet. Recens tussis celeriter sanatur, pinsita lente et a ualuulis separata minuteque molita. Quae cum ita facta sunt, sextarius aquae calidae in eandem mensuram lentis miscetur et faucibus infunditur; similisque medicina triduo adhibetur, ac uiridibus herbis cacuminibusque arborum recreatur aegrotum pecus. Vetus autem tussis discutitur porri succo trium cyathorum cum olei hemina faucibus infuso, iisdemque, ut supra monuimus, cibis praebitis. <2> Impetigines, et quicquid scabies occupat, aceto et alumine defricatur. Nonnumquam, si permanent, paribus ponderibus permistis nitro et scisso alumine, cum aceto linuntur. Papulae feruentissimo sole usque eo strigile raduntur, quoad eliciatur sanguis. Tum ex aequo miscentur radices agrestis hederae, sulfurque et pix liquida cum alumine. eo medicamine praedicta uitia curantur. [6,32] XXXII. Intertrigo bis in die subluitur aqua calida. Mox decocto ac trito sale cum adipe defricatur, dum sanguis emanet. Scabies mortifera huic quadrupedi est, nisi celeriter succurritur; quae si leuis est, inter initia candenti sub sole uel cedria uel oleo lentisci linitur, uel urticae semine et oleo detritis, uel unguine ceti, quod in lancibus sallitus thynnus remittit. <2> Praecipue tamen huic noxae salutaris est adeps marini uituli. Sed si iam inueterauerit, uehementioribus opus est remediis. Propter quod bitumen et sulfur, ueratrum pici liquidae axungiaeque ueteri commista, pari pondere incoquuntur, atque ea compositione curantur, ita ut prius scabies ferro erasa perluatur urina. <3> Saepe etiam scalpello usque ad uiuum resecare et amputare scabiem profuit, atque ita factis ulceribus mederi liquida pice atque oleo, quae expurgant et replent uulnera aeque. Quae cum expleta sunt, ut celerius cicatricem et pilum ducant, maxime proderit fuligo ex aheno ulceri infricata. [6,33] XXXIII. Muscas quoque uulnera infestantes summouebimus pice et oleo uel unguine mistis et infusis. Cetera erui farina recte curantur. Cicatrices oculorum ieiuna saliua et sale defricatae extenuantur; uel cum fossili sale trita sepiae testa, uel semine agrestis pastinacae pinsito, et per linteum super oculos expresso. <2> Omnisque dolor oculorum inunctione succi plantaginis cum melle acapno, uel si id non est, utique thymino celeriter leuatur. Nonnumquam etiam per nares profluuium sanguinis periculum attulit, idque repressum est infuso naribus uiridis coriandri succo. [6,34] XXXIV. Interdum et fastidio ciborum languescit pecus. Eius remedium est genus seminis quod git appellatur. Cuius duo cyathi triti diluuntur olei cyathis tribus et uini sextario, atque ita faucibus infunduntur. Et nausea discutitur etiam, si caput alii tritum cum uini hemina saepius potandum praebeas. Suppuratio melius ignea lamina, quam frigido ferramento reseratur, et expressa postea linamentis curatur. <2> Est etiam illa pestifera labes, ut intra paucos dies equae subita macie et deinde morte corripiantur; quod cum accidit, quaternos sextarios gari singulis per nares infundere utile est, si minoris formae sunt; nam si maioris, etiam congios. Ea res omnem pituita per nares elicit, et pecudem expurgat. [6,35] XXXV. Rara quidem, sed et haec est equarum nota rabies, ut cum in aqua imaginem suam uiderint, amore inani capiantur, et per hunc oblitae pabuli, tabe cupidinis intereant. Eius uesaniae signa sunt, cum per pascua ueluti exstimulatae concursant, subinde ut circumspicientes requirere ac desiderare aliquid uideantur. Mentis error discutitur, si deducas ad aquam. <2> Tum demum speculatae deformitatem suam, pristinae imaginis abolent memoriam. Haec de uniuerso equarum genere satis dicta sunt. Illa proprie praecipienda sunt iis, quibus mularum greges curae est submittere. [6,36] XXXVI. In educando genere mularum antiquissimus est diligenter exquirere atque explorare parentem futurae prolis feminam et marem; quorum si alter alteri non est idoneus, labat etiam quod ex duobus fingitur. <2> Equam conuenit quadrimam usque in annos decem amplissimae atque pulcherrimae formae, membris fortibus, patientissimam laboris eligere, ut discordantem utero suo generis alieni stirpem insitam facile recipiat ac perferat, et ad foetum non solum corporis bona, sed et ingenium conferat. Nam cum difficulter iniecta genitalibus locis animentur semina, tum etiam concepta diutius in partum adolescunt, atque peracto anno mense tertiodecimo uix eduntur, natisque inhaeret plus socordiae paternae quam uigoris materni. <3> Verum tamen ut equae dictos in usus minore cura reperiuntur, ita maior est labor eligendi maris, quoniam saepe iudicium probantis frustratur experimentum. Multi admissarii specie tenus mirabiles pessimam sobolem forma uel sexu progenerant. Nam siue parui corporis feminas fingunt, siue etiam speciosi plures mares, quam feminae reditum patrisfamiliae minuunt. At quidam contempti ab aspectu pretiosissimorum seminum feraces sunt. Nonnumquam aliquis generositatem suam natis exhibet, sed hebes in uoluptate, rarissime sollicitatur ad uenerem. <4> Huiusce sensum magistri lacessunt admota generis eiusdem femina, quoniam similia similibus familiariora fecit natura. Itaque obiectae asinae cum superiectu eblanditi sunt, uelut incensum et obcaecatum cupidine, subtracta quam petierat, fastiditae imponunt equae. [6,37] XXXVII. Est et alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu inhibeatur, affert gregi perniciem. Nam et saepe uinculis abruptis grauidas inquietat, et cum admittitur, ceruicibus dorsisque feminarum imprimit morsus. Quod ne faciat, paulisper ad molam uinctus amoris saeuitiam labore temperat, et sic ueneri modestior admittitur. <2> Nec tamen aliter admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione concuti atque excitari, uegetioremque factum marem feminae iniungi, ut tacita quadam ui semina ipsa principiis agilioribus figurentur. <3> Mula autem non solum ex equa et asino, sed ex asina et equo, itemque onagro et equa generatur. Quidam uero non dissimulandi auctores, ut Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum foetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, quam sunt nobis equarum. <4> Neque tamen ullum est in hoc pecore aut animo aut forma praestantius, quam quod seminauit asinus. Posset huic aliquatenus comparari, quod progenerat onager, nisi et indomitum et seruitio contumax siluestris more, strigosum patris praeferret habitum. Itaque eiusmodi admissarius nepotibus quam filiis utilior est. Nam ubi asina et onagro natus admittitur equae, per gradus infracta feritate, quicquid ex eo prouenit, paternam formam et modestiam, fortitudinem celeritatemque auitam refert. <5> Qui ex equo et asina concepti generantur, quamuis a patre nomen traxerint, quod hinni uocantur, matri per omnia magis similes sunt. Itaque commodissimum est asinum destinare mularum generi seminando, cuius, ut dixi, species experimento est pretiosior. <6> Verum tamen ab aspectu non aliter probari debet, quam ut sit amplissimi corporis, ceruice ualida, robustis ac latis costis, pectore musculoso et uasto, feminibus lacertosis, cruribus compactis, coloris nigri uel maculosi. Nam murinus cum sit in asino uulgaris, tum etiam non optime respondet in mula. <7> Neque nos uniuersa quadrupedis species decipiat, si qualem probamus, conspicimus. Nam quemadmodum arietum quae sunt in linguis et palatis maculae, plerumque in uelleribus agnorum deprehenduntur; ita si discolores pilos asinus in palpebris aut auribus gerit, sobolem quoque frequenter facit diuersi coloris, qui et ipse, etiam si diligentissime in admissario exploratus est, saepe tamen domini spem decipit. Nam interdum etiam citra praedicta signa dissimiles sui mulas fingit. Quod accidere non aliter reor, quam ut auitus color primordiis seminum mixtus reddatur nepotibus. <8> Igitur qualem descripsi asellum, cum est a partu statim genitus, oportet matri statim subtrahi, et ignoranti equae subici. Ea optime tenebris fallitur. Nam obscuro loco partu eius amoto, praedictus quasi ex ea natus alitur. Cui deinde cum decem diebus insueuit equa, semper postea desideranti praebet ubera. Sic nutritus admissarius equas diligere condiscit. Interdum etiam, quamuis materno lacte sit educatus, potest a tenero conuersatus equis familiariter earum consuetudinem appetere. <9> Sed non oportet minorem trimo nec maiorem decenni admitti. Atque id ipsum si concedatur, uere fieri conueniet, cum et desecto uiridi pabulo, et largo ordeo firmandus, nonnumquam etiam saliuandus erit. Nec tamen tenerae feminae committentur. Nam nisi prius ea marem cognouit, adsilientem admissarium calcibus proturbat, et iniuria depulsum etiam ceteris equis reddit inimicum. Id ne fiat, degener et uulgaris asellus admouetur, qui sollicitet obsequia feminae; neque is tamen inire sinitur. Sed si iam est equa ueneris patiens, confestim adacto uiliore, pretioso mari iungitur. <10> Locus est ad hos usus exstructus (machinam uocant rustici) qui duos parietes aduerso cliuulo inaedificatos habet, et angusto interuallo sic inter se distantes, ne femina conluctari aut admissario ascendenti auertere se possit. Aditus est ex utraque parte, sed ab inferiore clatris munitus; ad quae capistrata in imo cliuo constituitur equa, ut et prona melius ineuntis semina recipiat, et facilem sui tergoris ascensum ab editiore parte minori quadrupedi praebeat. Quae cum ex asino conceptum edidit, partum sequenti anno uacua nutrit. Id enim utilius est quam quod quidam faciunt, ut et foetam nihilominus admisso equo impleant. <11> Annicula mula recta a matre repellitur, et amota montibus aut feris locis pascitur, ut ungulas duret, sitque postmodum longis itineribus habilis. Nam clitellis aptior mulus. Illa quidem agilior; sed uterque sexus et uiam recte graditur, et terram commode proscindit; nisi si pretium quadrupedis rationem rustici onerat, aut campus graui gleba robora boum deposcit. [6,38] XXXVIII. Medicinas huius pecoris plerumque iam in aliis generibus edocui; propria tamen quaedam uitia non omittam, quorum remedia subscripsi. Febrienti mulae cruda brassica datur. Suspiriosae sanguis detrahitur, et cum sextario uini atque olei thuris semuncia, marrubii succus instar heminae mistus infunditur. <2> Suffraginosae ordeacea farina imponitur, mox suppuratio ferro reclusa linamentis curatur; uel gari optimi sextarius cum libra olei per narem sinistram demittitur, admisceturque huic medicamini trium uel quattuor ouorum albus liquor separatis uitellis. <3> Femina secari et interdum inuri solent. Sanguis demissus in pedes, ita ut in equis emittitur; uel si est herba, quam ueratrum uocant rustici, pro pabulo cedit. Est et hyoskyamos, cuius semen detritum et cum uino datum praedicto uitio medetur. Macies et languor submouetur saepius data potione, quae recipit semunciam sulphuris ouumque crudum, et myrrhae pondus denarii. Haec trita uino admiscentur, atque ita faucibus infunduntur. <4> Sed et tussi dolorique uentris eadem ista aeque medentur. Ad maciem nulla res tantum quantum Medica potest. Ea herba uiridis celerius, nec tarde tamen arida foeni uice saginat iumenta; uerum modice danda, ne nimio sanguine stranguletur pecus. Lassae et aestuanti mulae adeps in fauces demittitur, merumque in os suffunditur. Cetera exsequemur in mulis sic, ut prioribus huius uoluminis partibus tradidimus, quae curam boum equarumque continent.