[6,0,0] PRAEFATIO. 1 Omnia, quae sensu uoluuntur uota diurno, Pectore sopito reddit amica quies. Venator defessa toro cum membra reponit, Mens tamen ad siluas et sua lustra redit. 5 Iudicibus lites, aurigae somnia currus Vanaque nocturnis meta cauetur equis. Furto gaudet amans, permutat nauita merces Et uigil elapsas quaerit auarus opes, Blandaque largitur frustra sitientibus aegris 10 Irriguus gelido pocula fonte sopor. Me quoque Musarum studium sub nocte silenti Artibus assuetis sollicitare solet. Namque poli media stellantis in arce uidebar Ante pedes summi carmina ferre Iouis. 15 Vtque fauet somnus, plaudebant numina dictis Et circumfusi sacra corona chori. Enceladus mihi carmen erat uinctusque Typhoeus : Hic subit Inarimen, hunc grauis Aetna domat. Quam laetum post bella Iouem susceperat aether 20 Phlegraeae referens praemia militiae ! Additur ecce fides nec me mea lusit imago, Irrita nec falsum somnia misit ebur. En Princeps, en orbis apex aequatus Olympo ! En quales memini, turba uerenda, Deos ! 25 Fingere nil maius potuit sopor, altaque uati Conuentum caelo praebuit aula parem. [6,1,0] 1 Aurea Fortunae Reduci si templa priores Ob reditum uouere ducum, non dignius umquam Haec dea pro meritis amplas sibi posceret aedes, Quam sua cum pariter trabeis reparatur et urbi 5 Maiestas : neque enim campus sollemnis et urna Luditur in morem, species nec dissona coetu Aut peregrina nitet simulati iuris imago. Indigenas habitus natiua palatia sumunt, Et, patriis plebem castris sociante Quirino, 10 Mars augusta sui renouat suffragia campi. Qualis erit terris, quem mons Euandrius offert Romanis auibus, quem Thybris inaugurat, annus ? Quamquam omnes, quicumque tui cognominis, anni Semper inoffensum dederint successibus omen 15 Sintque tropaea tuas semper comitata secures, Hic tamen ante omnes miro promittitur ortu, Vrbis et Augusti geminato numine felix. Namque uelut stellas Babylonia cura salubres Optima tunc spondet mortalibus edere fata, 20 Caelicolae cum celsa tenent summoque feruntur Cardine nec radios humili statione recondunt : Haud aliter Latiae sublimis Signifer aulae, Imperii sidus propria cum sede locauit, Auget spes Italas ; et certius omnia surgunt 25 Victrici concepta solo. Cum pulcher Apollo Lustrat Hyperboreas Delphis cessantibus aras, Nil tum Castaliae riuis communibus undae Dissimiles, uili nec discrepat arbore laurus, Antraque maesta silent inconsultique recessus. 30 At si Phoebus adest et frenis grypha iugalem Riphaeo tripodas repetens detorsit ab axe, Tunc siluae, tunc antra loqui, tunc uiuere fontes, Tunc sacer horror aquis adytisque effunditur Echo Clarior et doctae spirant praesagia rupes. 35 Ecce Palatino creuit reuerentia monti Exsultatque habitante deo potioraque Delphis Supplicibus late populis oracula pandit Atque suas ad signa iubet reuirescere laurus. Non alium certe decuit rectoribus orbis 40 Esse larem, nulloque magis se colle potestas Aestimat et summi sentit fastigia iuris ; Attollens apicem subiectis regia rostris Tot circum delubra uidet tantisque deorum Cingitur excubiis ! Iuuat infra tecta Tonantis 45 Cernere Tarpeia pendentes rupe Gigantas Caelatasque fores mediisque uolantia signa Nubibus et densum stipantibus aethera templis Aeraque uestitis numerosa puppe columnis Consita subnixasque iugis immanibus aedes, [6,1,50] Naturam cumulante manu, spoliisque micantes Innumeros arcus. Acies stupet igne metalli Et circumfuso trepidans obtunditur auro. Agnoscisne tuos, princeps uenerande, penates ? Haec sunt, quae primis olim miratus in annis 55 Patre pio monstrante puer. Nil optimus ille Diuorum toto meruit felicius aeuo, Quam quod Romuleis uictor sub moenibus egit Te consorte dies, cum se melioribus addens Exemplis ciuem gereret terrore remoto, 60 Alternos cum plebe iocos dilectaque passus Iurgia patriciasque domos priuataque passim Visere deposito dignatus limina fastu. Publicus hinc ardescit amor, cum moribus aequis Inclinat populo regale modestia culmen. 65 Teque rudem uitae, quamuis diademate necdum Cingebare comas, socium sumebat honorum Purpureo fotum gremio, paruumque triumphis Imbuit et magnis docuit praeludere fatis. Et linguis uariae gentes missique rogatum 70 Foedera Persarum proceres cum patre sedentem Hac quondam uidere domo positoque tiaram Submisere genu. Tecum praelarga uocauit Ditandas ad dona tribus : fulgentia tecum Collecti trabeatus adit delubra senatus 75 Romano puerum gaudens offerre fauori, Vt nouus imperio iam tunc assuesceret heres. Hinc tibi concreta radice tenacius haesit Et penitus totis inoleuit Roma medullis, Dilectaeque urbis tenero conceptus ab ungue 80 Tecum creuit amor. Nec te mutare reuersum Eualuit propria nutritor Bosphorus arce. Et quotiens optare tibi quae moenia malles Alludens genitor regni pro parte dedisset, Diuitis Aurorae solium sortemque paratam 85 Sponte remittebas fratri : « Regat ille uolentes Assyrios ; habeat Pharium cum Tigride Nilum ; Contingat mea Roma mihi. » Nec uota fefellit Euentus. Fortuna nouum molita tyrannum Iam tibi quaerebat Latium belloque secundo 90 Protinus Eoa uelox accitus ab aula Suscipis Hesperiam patrio bis Marte receptam. Ipsa per Illyricas urbes, Oriente relicto, Ire Serena comes nullo deterrita casu, Materna te mente fouens Latioque futurum 95 Rectorem generumque sibi seniore supernas Iam repetente plagas. Illo sub cardine rerum Sedula seruatum per tot discrimina pignus Restituit sceptris patrui castrisque mariti. Certauit pietate domus, fidaeque reductum [6,1,100] Coniugis officio Stilichonis cura recepit. Felix ille parens, qui te securus Olympum Succedente petit ! Quam laetus ab aethere cernit Se factis creuisse tuis ! Duo namque fuere Europae Libyaeque hostes : Maurusius Atlas 105 Gildonis Furias, Alaricum barbara Peuce Nutrierat, qui saepe tuum spreuere profana Mente patrem. Thracum uenienti e finibus alter Hebri clausit aquas ; alter praecepta uocantis Respuit auxiliisque ad proxima bella negatis 110 Abiurata palam Libyae possederat arua : Quorum nunc meritam repetens non immemor iram Suppliciis fruitur natoque ultore triumphat. Ense Thyestiadae poenas exegit Orestes, Sed mixtum pietate nefas dubitandaque caedis 115 Gloria, materno laudem cum crimine pensat ; Pauit Iuleos inuiso sanguine manes Augustus, sed falsa pii praeconia sumpsit In luctum patriae ciuili strage parentans : At tibi causa patris rerum coniuncta saluti 120 Bellorum duplicat laurus, isdemque tropaeis Reddita libertas orbi, uindicta parenti. Sed mihi iam pridem captum Parnasia Maurum Pieriis egit fidibus chelys ; arma Getarum Nuper apud socerum plectro celebrata recenti. 125 Aduentus nunc sacra tui libet edere Musis Grataque patratis exordia sumere bellis. Iam Pollentini tenuatus funere campi Concessaque sibi (rerum sic admonet usus) Luce, tot amissis sociis atque omnibus una 130 Direptis opibus, Latio discedere iussus Hostis et immensi reuolutus culmine fati Turpe retexit iter. Qualis piratica puppis, Quae cunctis infensa fretis scelerumque referta Diuitiis multasque diu populata carinas 135 Incidit in magnam bellatricemque triremim, Dum praedam de more putat ; uiduataque caesis Remigibus, scissis uelorum debilis alis, Orba gubernaclis, antennis saucia fractis Ludibrium pelagi uento iactatur et unda, 140 Vastato tandem poenas luitura profundo : Talis ab urbe minas retro flectebat inanes Italiam fugiens, et quae uenientibus ante Prona fuit, iam difficilis, iam dura reuersis. Clausa putat sibi cuncta pauor, retroque relictos 145 Quos modo temnebat, rediens exhorruit amnes. Vndosa tum forte domo uitreisque sub antris Rerum ignarus adhuc ingentes pectore curas Voluebat pater Eridanus : quis bella maneret Exitus ? Imperiumne Ioui legesque placerent [6,1,150] Et uitae Romana quies, an iura perosus Ad priscos pecudum damnaret saecula ritus ? Talia dum secum mouet anxius, aduolat una Naiadum resoluta comam, complexaque patrem « En Alaricus » ait « non qualem nuper ouantem 155 Vidimus : exsangues, genitor, mirabere uultus. Percensere manum tantaque ex gente iuuabit Relliquias numerasse breues. Iam desine maesta Fronte queri Nymphasque choris iam redde sorores. » Dixerat ; ille caput placidis sublime fluentis 160 Extulit, et totis lucem spargentia ripis Aurea roranti micuerunt cornua uultu. Non illi madidum uulgaris harundine crinem Velat honos ; rami caput umbrauere uirentes Heliadum totisque fluunt electra capillis. 165 Palla tegit latos umeros, curruque paterno Intextus Phaethon glaucos incendit amictus. Fultaque sub gremio caelatis nobilis astris Aetherium probat urna decus. Namque omnia luctus Argumenta sui Titan signauit Olympo : 170 Mutatumque senem plumis et fronde sorores Et Fluuium, nati qui uulnera lauit anheli ; Stat gelidis Auriga plagis : uestigia fratris Germanae seruant Hyades, Cygnique sodalis Lacteus extentas aspergit circulus alas ; 175 Stelliger Eridanus sinuatis flexibus errans Clara Noti conuexa rigat gladioque tremendum Gurgite sidereo subterluit Oriona. Hoc deus effulgens habitu prospexit euntes Deiecta ceruice Getas ; tunc talia fatur : 180 « Sicine mutatis properas, Alarice, reuerti Consiliis ? Italae sic te iam paenitet orae ? Nec iam cornipedem Thybrino gramine pascis, Vt rebare, tuum ? Tuscis nec figis aratrum Collibus ? O cunctis Erebi dignissime poenis, 185 Tune Giganteis urbem temptare deorum Aggressus furiis ? Nec te meus, improbe, saltem Terruit exemplo Phaethon, qui fulmina praeceps In nostris efflauit aquis, dum flammea caeli Flectere terrenis meditatur frena lacertis 190 Mortalique diem sperat diffundere uultu ? Crede mihi, simili bacchatur crimine, quisquis Adspirat Romae spoliis aut Solis habenis. » Sic fatus, Ligures Venetosque erectior amnes Magna uoce ciet. Frondentibus umida ripis 195 Colla leuant : pulcher Ticinus et Addua uisu Caerulus et uelox Athesis tardusque meatu Mincius inque nouem consurgens ora Timauus. Insultant omnes profugo pacataque laetum Inuitant ad prata pecus ; iam Pana Lycaeum, [6,1,200] Iam Dryadas reuocant et rustica numina Faunos. Tu quoque non paruum Getico, Verona, triumpho Adiungis cumulum, nec plus Pollentia rebus Contulit Ausoniis aut moenia uindicis Hastae. Hic, rursus dum pacta mouet damnisque coactus 205 Extremo mutare parat praesentia casu, Nil sibi periurum sensit prodesse furorem Conuerti nec fata loco, multisque suorum Diras pauit aues, inimicaque corpora uoluens Ionios Athesis mutauit sanguine fluctus. 210 Oblatum Stilicho uiolato foedere Martem Omnibus arripuit uotis, ubi Roma periclo Iam procul et belli medio Padus arbiter ibat. Iamque opportunam motu strepuisse rebelli Gaudet perfidiam praebensque exempla labori 215 Sustinet accensos aestiuo puluere soles. Ipse manu metuendus adest inopinaque cunctis Instruit arma locis et qua uocat usus ab omni Parte uenit. Fesso si deficit agmine miles, Vtitur auxiliis damni securus, et astu 220 Debilitat saeuum cognatis uiribus Istrum Et duplici lucro committens proelia uertit In se barbariem nobis utrimque cadentem. Ipsum te caperet letoque, Alarice, dedisset, Ni calor incauti male festinatus Alani 225 Dispositum turbasset opus : prope captus anhelum Verbere cogis equum, nec te uitasse dolemus. I potius genti reliquus tantisque superstes Danuuii populis, i, nostrum uiue tropaeum. Non tamen ingenium tantis se cladibus atrox 230 Deicit : occulto temptabat tramite montes, Si qua per scopulos subitas exquirere posset In Raetos Gallosque uias. Sed fortior obstat Cura ducis. Quis enim diuinum fallere pectus Possit et excubiis uigilantia lumina regni ? 235 Cuius consilium non umquam repperit hostis Nec potuit texisse suum. Secreta Getarum Nosse prior celerique dolis occurrere sensu. Omnibus exclusus coeptis consedit in uno Colle tremens ; frondesque licet depastus amaras 240 Arboreo figat sonipes in cortice morsus Et taetris collecta cibis annique uapore Saeuiat aucta lues et miles probra superbus Ingerat obsesso captiuaque pignora monstret ; Non tamen aut morbi tabes aut omne periclum 245 Docta subire fames aut praedae luctus ademptae Aut pudor aut dictis mouere procacibus irae, Vt male temptato totiens se credere campo Comminus auderet. Nulla est uictoria maior, Quam quae confessos animo quoque subiugat hostes. [6,1,250] Iamque frequens rarum decerpere transfuga robur Coeperat inque dies numerus decrescere castris, Nec iam deditio paucis occulta parari, Sed cunei totaeque palam discedere turmae. Consequitur uanoque fremens clamore retentat 255 Cumque suis iam bella gerit ; mox nomina supplex Cum fletu precibusque ciet ueterumque laborum Admonet et frustra iugulum parcentibus offert, Defixoque malis animo sua membra suasque Cernit abire manus : qualis Cybeleia quassans 260 Hyblaeus procul aera senex reuocare fugaces Tinnitu conatur apes, quae sponte relictis Desciuere fauis, sonituque exhaustus inani Raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae Perfida deplorat uacuis examina ceris. 265 Ergo ubi praeclusae uoci laxata remisit Frena dolor, notas oculis umentibus Alpes Adspicit et nimium diuersi stamine fati Praesentes reditus fortunatosque reuoluit ingressus : solo peragens tum murmure bellum 270 Protento leuiter frangebat tum murmure conto Irridens scopulos ; nunc desolatus et exspes Debita pulsato reddit spectacula monti. Tunc sic Ausonium respectans aethera fatur : « Heu regio funesta Getis, heu terra sinistris 275 Auguriis calcala mihi, satiare nocentum Cladibus et tandem nostris inflectere poenis ! En ego, qui toto sublimior orbe ferebar Ante tuum felix aditum, ceu legibus exsul Addictusque reus flatu propiore sequentum 280 Terga premor. Quae prima miser, quae funera dictis Posteriora querar ? Non me Pollentia tantum Nec captae cruciastis opes : hoc aspera fati Sors tulerit Martisque uices. Non funditus armis Concideram ; stipatus adhuc equitumque cateruis 285 Integer ad montes reliquo cum robore cessi, Quos Apenninum perhibent. Hunc esse ferebat Incola, qui Siculum porrectus ad usque Pelorum Finibus ab Ligurum populos complectitur omnes Italiae geminumque latus stringentia longe 290 Vtraque perpetuo discriminat aequora tractu. Haec ego continuum si per iuga tendere cursum, Vt prior iratae fuerat sententia menti, Iam desperata uoluissem luce, quid ultra ? Omnibus oppeterem fama maiore perustis ! 295 Et certe moriens propius te, Roma, uiderem, Ipsaque per cultas segetes mors nostra secuto Victori damnosa foret. Sed pignora nobis Romanus carasque nurus praedamque tenebat. Hoc magis exsertum raperem succinctior agmen. [6,1,300] Heu, quibus insidiis, qua me circumdedit arte Fatalis semper Stilicho ! Dum parcere fingit, Rettudit hostiles animos bellumque remenso Eualuit transferre Pado. Pro foedera saeuo Deteriora iugo ! Tunc uis exstincta Getarum ; 305 Tunc mihi, tunc letum pepigi. Violentior armis Omnibus expugnat nostram clementia gentem, Mars grauior sub pace latet, capiorque uicissim Fraudibus ipse meis. Quis iam solacia fesso Consiliumue dabit ? Socius suspectior hoste. 310 Atque utinam cunctos licuisset perdere bello ! Nam quisquis duro cecidit certamine, numquam Desinit esse meus. Melius mucrone perirent, Auferretque mihi luctu leuiore sodales Victa manus quam laesa fides. Nullusne clientum 315 Permanet ? Offensi comites, odere propinqui. Quid moror inuisam lucem ? Qua sede recondam Naufragii fragmenta mei ? Quaeue arua requiram, In quibus haud umquam Stilicho nimiumque potentis Italiae nomen nostras circumsonet aures ? » 320 Haec memorans instante fugam Stilichone tetendit Expertas horrens aquilas ; comitatur euntem Pallor et atra Fames et saucia liuidus ora Luctus et inferno stridentes agmine Morbi. Lustralem tum rite facem, cui lumen odorum 325 Sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat, Circum membra rotat doctus purganda sacerdos Rore pio spargens, et dira fugantibus herbis Numina purificumque Iouem Triuiamque precatus Trans caput auersis manibus iaculatur in Austrum 330 Secum rapturas cantata piacula taedas. Acrior interea uisendi principis ardor Accendit cum plebe patres et saepe negatum Flagitat aduentum : nec tali publica uota Consensu tradunt ataui caluisse per urbem, 335 Dacica bellipotens cum fregerat Ulpius arma Atque indignantes in iura redegerat Arctos, Cum fasces cinxere Hypanin mirataque leges Romanum stupuit Maeotia terra tribunal. Nec tantis patriae studiis ad templa uocatus, 340 Clemens Marce,redis,cum gentibus undique cinctam Exuit Hesperiam paribus Fortuna periclis. Laus ibi nulla ducum ; nam flammeus imber in hostem Decidit ; hunc dorso trepidum fumante ferebat. Ambustus sonipes : hic tabescente solutus 345 Subsedit galea liquefactaque fulgure cuspis Canduit et subitis fluxere uaporibus enses. Tum contenta polo mortalis nescia teli Pugna fuit : Chaldaea mago seu carmina ritu Armauere deos, seu, quod reor, omne Tonantis [6,1,350] Obsequium Marci mores potuere mereri. Nunc quoque praesidium Latio non deesset Olympi, Deficeret si nostra manus ; sed prouidus aether Noluit humano titulos auferre labori, Ne tibi iam, princeps, soceri sudore paratam, 355 Quam meruit uirtus, ambirent fulmina laurum. Iam totiens missi proceres responsa morandi Rettulerant, donec differri longius urbis Communes non passa preces penetralibus altis Prosiluit uultusque palam confessa coruscos 360 Impulit ipsa suis cunctantem Roma querellis : « Dissimulata diu tristes in amore repulsas Vestra parens, Auguste, queror. Quonam usque tenebit Praelatus mea uota Ligus ? Vetitumque propinqua Luce frui, spatiis discernens gaudia paruis, 365 Torquebit Rubicon uicino nomine Thybrim ? Nonne semel spreuisse satis, cum reddita bellis Africa uenturi lusit spe principis urbem Nec duras tantis precibus permouimus aures ? Ast ego frenabam geminos, quibus altior ires, 370 Electi candoris equos et nominis arcum Iam molita tui, per quem radiante decorus Ingrederere toga, pugnae monumenta dicabam Defensam titulo Libyam testata perenni. Iamque parabantur pompae simulacra futurae 375 Tarpeio spectanda Ioui : caelata metallo Classis ut auratum sulcaret remige fluctum, Vt Massyla tuos anteirent oppida currus Palladiaque comas innexus harundine Triton Edomitis ueheretur aquis et in aere trementem 380 Succinctae famulum ferrent Atlanta cohortes, Ipso Iugurthinam subiturus carcere poenam Praeberet fera colla iugo, ui captus et armis, Non Bocchi Syllaeque dolis. Sed prima remitto. Num praesens etiam Getici me laurea belli 385 Declinare potest ? Sedesue capacior ulla Tantae laudis erit ? Tua te benefacta morantem Conueniunt, meritisque suis obnoxia uirtus Quod seruauit amat. Iam flauescentia centum Messibus aestiuae detondent Gargara falces, 390 Spectatosque iterum nulli celebrantia ludos Circumflexa rapit centenus saecula consul : His annis, qui lustra mihi bis dena recensent, Nostra ter Augustos intra pomeria uidi, Temporibus uariis : eadem sed causa tropaei 395 Ciuilis dissensus erat. Venere superbi, Scilicet ut Latio respersos sanguine currus Adspicerem ! Quisquamne piae laetanda parenti Natorum lamenta putet ? Periere tyranni, Sed nobis periere tamen. Cum Gallica uulgo [6,1,400] Proelia iactaret, tacuit Pharsalica Caesar. Namque inter socias acies cognataque signa Vt uinci miserum, numquam uicisse decorum. Restituat priscum per te iam gloria morem Verior, et fructum sincerae laudis ab hoste 405 Desuetam iam redde mihi iustisque furoris Externi spoliis sontes absolue triumphos. Quem, precor, ad finem laribus seiuncta potestas Exsulat imperiumque suis a sedibus errat ? Cur mea quae cunctis tribuere Palatia nomen 410 Neglecto squalent senio ? Nec creditur orbis Illinc posse regi ? Medium non deserit umquam Caeli Phoebus iter, radiis tamen omnia lustrat. Segnius an ueteres Histrum Rhenumque tenebant, Qui nostram coluere domum ? Leuiusue timebant 415 Tigris et Euphrates, cum foedera Medus et Indus Hinc peteret pacemque mea speraret ab arce ? Hic illi mansere uiri, quos mutua uirtus Legit et in nomen Romanis rebus adoptans Iudicio pulchram seriem, non sanguine duxit ; 420 Hic proles atauum deducens Aelia Neruam Tranquillique Pii bellatoresque Seueri. Hunc ciuis dignare chorum conspectaque dudum Ora refer, pompam recolens ut mente priorem, Quem tenero patris comitem susceperat aeuo, 425 Nunc duce cum socero iuuenem te Thybris adoret. » Orantem medio princeps sermone refouit : « Numquam aliquid frustra per me uoluisse dolebis, 0 dea, nec legum fas est occurrere matri. Sed nec post Libyam (falsis ne perge querellis 430 Incusare tuos) patriae mandata uocantis Spreuimus : aduectae misso Stilichone curules, Vt nostras tibi, Roma, uices pro principe consul Impleret generoque socer. Vidistis in illo Me quoque ; sic credit pietas non sanguine solo, 435 Sed claris potius factis experta parentem. Cuncta quidem centum nequeam perstringere linguis, Quae pro me mundoque gerit ; sed ab omnibus unum, Si fama necdum patuit, te, Roma, docebo Subiectum nostris oculis et cuius agendi 440 Spectator uel causa fui. Populator Achiuae Bistoniaeque plagae, crebris successibus amens Et ruptas animis spirans immanibus Alpes Iam Ligurum trepidis admouerat agmina muris Tutior auxilio brumae (quo gentibus illis 445 Sidere consueti fauet inclementia caeli) Meque minabatur calcato obsidere uallo Spem uano terrore fouens, si forte, remotis Praesidiis, urgente metu, qua uellet obirem Condicione fidem : nec me timor impulit ullus [6,1,450] Et duce uenturo fretum memoremque tuorum, Roma, ducum, quibus haud umquam uel morte parata Foedus lucis amor pepigit dispendia famae. Nox erat et late stellarum more uidebam Barbaricos ardere focos ; iam classica primos 455 Excierant uigiles, gelida cum pulcher ab Arcto Aduentat Stilicho. Medius sed clauserat hostis Inter me socerumque uiam pontemque tenebat, Addua quo scissas spumosior incitat undas. Quid faceret ? Differret iter ? Discrimina nullas 460 Nostra dabant adeunda moras. Perrumperet agmen ? Sed paucis comitatus erat ; nam plurima retro, Dum nobis properat succurrere, liquerat arma Extera uel nostras acies. Hoc ille locatus Ancipiti, longum socias tardumque putauit 465 Exspectasse manus et nostra pericula tendit Posthabitis pulsare suis mediumque per hostem Flammatus uirtute pia propriaeque salutis Immemor et stricto prosternens obuia ferro Barbara fulmineo secuit tentoria cursu. 470 Nunc mihi Tydiden attollant carmina uatum, Quod iuncto fidens Ithaco patefacta Dolonis Indicio dapibusque simul religataque somno Thracia sopiti penetrauerit agmina Rhesi Graiaque rettulerit captos ad castra iugales, 475 Quorum, si qua fides augentibus omnia Musis, Impetus excessit Zephyros candorque pruinas. Ecce uirum, taciti nulla qui fraude soporis Ense palam sibi pandit iter remeatque cruentus Et Diomedeis tantum praeclarior ausis, 480 Quantum lux tenebris manifestaque proelia furtis ! Adde quod et ripis steterat munitior hostis Et cui nec uigilem fas est componere Rhesum : Thrax erat, hic Thracum domitor. Non tela retardant, Obice non haesit fluuii. Sic ille minacem 485 Tyrrhenam labente manum pro ponte repellens Traiecit clipeo Thybrim, quo texerat urbem, Tarquinio mirante Cocles mediisque superbus Porsennam respexit aquis. Celer Addua nostro Sulcatus socero : sed, cum transnaret, Etruscis 490 Ille dabat tergum, Geticis hic pectora bellis. Exere nunc doctos tantae certamina laudis, Roma, choros et, quanta tuis facundia pollet Ingeniis, nostrum digno sonet ore parentem. » Dixit et antiquae muros egressa Rauennae 495 Signa mouet ; iamque ora Padi portusque relinquit Flumineos, certis ubi legibus aduena Nereus Aestuat et pronas puppes nunc amne secundo, Nunc redeunte uehit nudataque litora fluctu Deserit, Oceani lunaribus aemula damnis. [6,1,500] Laetior hinc Fano recipit Fortuna uetusto, Despiciturque uagus praerupta ualle Metaurus, Qua mons arte patens uiuo se perforat arcu Admisitque uiam sectae per uiscera rupis, Exsuperans delubra Iouis saxoque minantes 505 Apenninigenis cultas pastoribus aras. Quin et Clitumni sacras uictoribus undas, Candida quae Latiis praebent armenta triumphis, Visere cura fuit ; nec te miracula fontis Praetereunt, tacito passu quem si quis adiret, 510 Lentus erat ; si uoce gradum maiore citasset, Commixtis feruebat aquis ; cumque omnibus una Sit natura uadis, similes ut corporis undas Ostendant, haec sola nouam iactantia sortem Humanos properant imitari flumina mores. 515 Celsa dehinc patulum prospectans Narnia campum Regali calcatur equo, rarique coloris Non procul amnis abest, urbi qui nominis auctor : Ilice sub densa siluis artatus opacis Inter utrumque iugum tortis anfractibus albet. 520 Inde salutato libatis Thybride lymphis Excipiunt arcus operosaque semita uastis Molibus et quidquid tantae praemittitur urbi. Ac uelut officiis trepidantibus ora puellae Spe propiore tori mater sollertior ornat 525 Adueniente proco uestesque et cingula comit Saepe manu uiridique angustat iaspide pectus Substringitque comam gemmis et colla monili Circuit et bacis onerat candentibus aures : Sic oculis placitura tuis insignior auctis 530 Collibus et nota maior se Roma uidendam Obtulit. Addebant pulchrum noua moenia uultum Audito perfecta recens rumore Getarum, Profecitque opifex decori timor, et uice mira, Quam pax intulerat, bello discussa senectus 535 Erexit subitas turres cunctosque coegit Septem continuo colles iuuenescere muro. Ipse fauens uotis solitoque decentior aer, Quamuis assiduo noctem foedauerat imbre, Principis et solis radiis detersa remouit 540 Nubila ; namque ideo pluuiis turbauerat omnes Ante dies lunamque rudem madefecerat Auster, Vt tibi seruatum scirent conuexa serenum. Omne Palatino quod pons a colle recedit Muluius et quantum licuit consurgere tectis, 545 Vna replet turbae facies : undare uideres Ima uiris, altas effulgere matribus aedes. Exsultant iuuenes aequaui principis annis : Temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati Gratantur durasse diem moderataque laudant [6,1,550] Tempora, quod clemens aditu, quod pectore solus Romanos uetuit currum praecedere patres : Cum tamen Eucherius, cui regius undique sanguis, Atque Augusta soror fratri praeberet ouanti Militis obsequium ; sic illum dura parentis 555 Instituit pietas in se uel pignora parci Quique neget nato, procerum quod praestat honori. Haec sibi curua senum maturaque comprobat aetas Idque inter ueteris speciem praesentis et aulae Iudicat : hunc ciuem, dominos uenisse priores. 560 Conspicuas tum flore genas, diademate crinem Membraque gemmato trabeae uiridantia cinctu Et fortes umeros et certatura Lyaeo Inter Erythraeas surgentia colla smaragdos Mirari sine fine nurus ; ignaraque uirgo, 565 Cui simplex calet ore pudor, per singula cernens Nutricem consultat anum : quid fixa draconum Ora uelint ? Ventis fluitent an uera minentur Sibila suspensum rapturi faucibus hostem ? Vt chalybe indutos equites et in aere latentes 570 Vidit cornipedes : « Quanam de gente « rogabat « Ferrati uenere uiri ? Quae terra metallo Nascentes informat equos ? Num Lemnius auctor Indidit hinnitum ferro simulacraque belli Viua dedit ? » Gaudet metuens et pollice monstrat, 575 Quod picturatas galeae Iunonia cristas Ornet auis uel quod rigidos uibrata per armos Rubra sub aurato crispentur serica dorso. Tunc tibi magnorum mercem Fortuna laborum Persoluit, Stilicho, curru cum uectus eodem 580 Vrbe triumphantem generum florente iuuenta Conspiceres illumque diem sub corde referres, Quo tibi confusa dubiis formidine rebus Infantem genitor moriens commisit alendum. Virtutes uariae fructus sensere receptos ; 585 Depositum seruasse, fides ; constantia, paruum Praefecisse orbi ; pietas, fouisse propinquum. Hic est ille puer, qui nunc ad Rostra Quirites Euocat et solio fultus genitoris eburno Gestarum patribus causas ex ordine rerum 590 Euentusque refert ueterumque exempla secutus Digerit imperii sub iudice facta senatu. Nil cumulat uerbis quae nil fiducia celat ; Fucati sermonis opem mens conscia laudis Abnuit. Agnoscunt proceres ; habituque Gabino 595 Principis et ducibus circumstipata togatis Iure paludatae iam curia militat aulae. Adfuit ipsa suis ales Victoria templis Romanae tutela togae : quae diuite penna Patricii reuerenda fouet sacraria coetus [6,1,600] Castrorumque eadem comes indefessa tuorum Nunc tandem fruitur uotis atque omne futurum Te Romae seseque tibi promittit in aeuum. Hinc te iam patriis laribus uia nomine uero Sacra refert. Flagrat studiis concordia uulgi, 605 Quam non illecebris dispersi colligis auri ; Nec tibi uenales captant aeraria plausus Corruptura fidem : meritis offertur inemptus Pura mente fauor. Nam munere carior omni Obstringit sua quemque salus. Procul ambitus erret ! 610 Non quaerit pretium, uitam qui debet amori. O quantum populo secreti numinis addit Imperii praesens genius ! Quantamque rependit Maiestas alterna uicem, cum regia circi Conexum gradibus ueneratur purpura uulgus, 615 Assensuque cauae sublatus in aethera uallis Plebis adoratae reboat fragor, unaque totis Intonat Augustum septenis arcibus Echo ! Nec solis hic cursus equis : assueta quadrigis Cingunt arua trabes, subitaeque adspectus harenae 620 Diffundit Libycos aliena ualle cruores. Haec et belligeros exercuit area lusus, Armatos haec saupe choros, certaque uagandi Textas lege fugas inconfusosque recursus Et pulchras errorum artes iucundaque Martis 625 Cernimus. Insonuit cum uerbere signa magister, Mutatos edunt pariter tot pectora motus In latus adlisis clipeis aut rursus in altum Vibratis ; graue parma sonat, mucronis acutum Murmur, et umbonum pulsu modulante resultans 630 Ferreus alterno concentus clauditur ense. Una omnis submissa phalanx tantaeque salutant Te, princeps, galeae. Partitis inde cateruis In uarios docto discurritur ordine gyros, Quos neque semiuiri Gortynia tecta iuuenci 635 Flumina nec crebro uincant Maeandria flexu. Discreto reuoluta gradu torquentur in orbes Agmina, perpetuisque immoto cardine claustris Ianus bella premens laeta sub imagine pugnae Armorum innocuos paci largitur honores. 640 Iamque nouum fastis aperit felicibus annum Ore coronatus gemino ; iam Thybris in uno Et Bruti cernit trabeas et sceptra Quirini. Consule laetatur post plurima saecula uiso Pallanteus apex ; agnoscunt rostra curules 645 Auditas quondam proauis, desuetaque cingit Regius auratis fora fascibus Vlpia lictor, Et sextas Getica praeuelans fronde secures Colla triumphati proculcat Honorius Histri. Exeat in populos cunctis illustrior annus, [6,1,650] Natus fonte suo, quem non aliena per arua Induit hospes honos, cuius cunabula fouit Curia, quem primi tandem uidere Quirites, Quem domitis auspex peperit Victoria bellis ! Hunc et priuati titulis famulantibus anni 655 Et, quos armipotens genitor retroque priores Diuersis gessere locis, ceu numen adorent ; Hunc et quinque tui uel quos habiturus in urbe Post alios, Auguste, colant. Licet unus in omnes Consul eas, magno sextus tamen iste superbit 660 Nomine : praeteritis melior, uenientibus auctor.