[0] DE IMPERIO CN- POMPEI AD QVIRITES ORATIO. [1] I. (1) Quamquam mihi semper frequens conspectus uester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est uisus, Quirites, tamen hoc aditu laudis, qui semper optimo cuique maxime patuit, non mea me uoluntas adhuc, sed uitae meae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt. Nam cum antea per aetatem nondum huius auctoritatem loci attingere auderem, statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum industria adferri oportere, omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum putaui. (2) Ita neque hic locus uacuus umquam fuit ab eis qui uestram causam defenderent, et meus labor, in priuatorum periculis caste integreque uersatus, ex uestro iudicio fructum est amplissimum consecutus. Nam cum propter dilationem comitiorum ter praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretis, et quid aliis praescriberetis. Nunc cum et auctoritatis in me tantum sit, quantum uos honoribus mandandis esse uoluistis, et ad agendum facultatis tantum, quantum homini uigilanti ex forensi usu prope cotidiana dicendi exercitatio potuit adferre, certe et si quid auctoritatis in me est, apud eos utar qui eam mihi dederunt, et si quid in dicendo consequi possum, eis ostendam potissimum, qui ei quoque rei fructum suo iudicio tribuendum esse duxerunt. (3) Atque illud in primis mihi laetandum iure esse uideo, quod in hac insolita mihi ex hoc loco ratione dicendi causa talis oblata est, in qua oratio deesse nemini possit. Dicendum est enim de Cn- Pompei singulari eximiaque uirtute: huius autem orationis difficilius est exitum quam principium inuenire. Ita mihi non tam copia quam modus in dicendo quaerendus est. [2] II. (4) Atque, ut inde oratio mea proficiscatur, unde haec omnis causa ducitur, bellum graue et periculosum uestris uectigalibus ac sociis a duobus potentissimis regibus infertur, Mithridate et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus, occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbitrantur. Equitibus Romanis, honestissimis uiris, adferuntur ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur in uestris uectigalibus exercendis occupatae: qui ad me, pro necessitudine quae mihi est cum illo ordine, causam rei publicae periculaque rerum suarum detulerunt: (5) Bithyniae, quae nunc uestra prouincia est, uicos exustos esse compluris; regnum Ariobarzanis, quod finitimum est uestris uectigalibus, totum esse in hostium potestate; L- Lucullum, magnis rebus gestis, ab eo bello discedere; huic qui successerit non satis esse paratum ad tantum bellum administrandum; unum ab omnibus sociis et ciuibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti, eundem hunc unum ab hostibus metui, praeterea neminem. (6) Causa quae sit uidetis: nunc quid agendum sit considerate. Primum mihi uidetur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicendum. Genus est belli eius modi, quod maxime uestros animos excitare atque inflammare ad persequendi studium debeat: in quo agitur populi Romani gloria, quae uobis a maioribus cum magna in omnibus rebus tum summa in re militari tradita est; agitur salus sociorum atque amicorum, pro qua multa maiores uestri magna et grauia bella gesserunt; aguntur certissma populi Romani uectigalia et maxima, quibus amissis et pacis ornamenta et subsidia belli requiretis; aguntur bona multorum ciuium, quibus est a uobis et ipsorum et rei publicae causa consulendum. [3] III. (7) Et quoniam semper appetentes gloriae praeter ceteras gentis atque auidi laudis fuistis, delenda est uobis ill macula Mithridatico bello superiore concepta, quae penitus iam insedit ac nimis inueterauit in populi Romani nomine, - quod is, qui uno die, tota in Asia, tot in ciuitatibus, uno nuntio atque una significatione (litterarum) ciuis Romanos necandos trucidandosque denotauit, non modo adhuc poenam nullam suo dignam scelere suscepit, sed ab illo tempore annum iam tertium et uicesimum regnat, et ita regnat, ut se non Ponti neque Cappadociae latebris occultare uelit, sed emergere ex patrio regno atque in uestris uectigalibus, hoc est, in Asiae luce uersari. (8) Etenim adhuc ita nostri cum illo rege contenderunt imperatores, ut ab illo insignia uictoriae, non uictoriam reportarent. Triumphauit L- Sulla, triumphauit L- Murena de Mithridate, duo fortissimi uiri et summi imperatores; sed ita triumpharunt, ut ille pulsus superatusque regnaret. Verum tamen illis imperatoribus laus est tribuenda quod egerunt, uenia dandaquod reliquerunt, propterea quod ab eo bello Sullam in Italiam res publica, Murenam Sulla reuocauit. [4] IV. (9) Mithridates autem omne reliquum tempus non ad obliuionem ueteris belli, sed ad comparationem noui contulit: qui (postea) cum maximas aedificasset ornassetque classis exercitusque permagnos quibuscumque ex gentibus potuisset comparasset, et se Bosporanis finitimis suis bellum inferre similaret, usque in Hispaniam legatos ac litteras misit ad eos duces quibuscum tum bellum gerebamus, ut, cum duobus in locis disiunctissimis maximeque diuersis uno consilio a binis hostium copiis bellum terra marique gereretur, uos ancipiti contentione districti de imperio dimicaretis. (10) Sed tamen alterius partis periculum, Sertorianae atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris habebat, Cn- Pompei diuino consilio ac singulari uirtute depulsum est; in altera parte ita res a L- Lucullo summo uiro est administrata, ut initia illa rerum gestarum magna atque praeclara non felicitati eius, sed uirtuti, haec autem extrema, quae nuper acciderunt, non culpae, sed fortunae tribuenda esse uideantur. Sed de Lucullo dicam alio loco, et ita dicam, Quirites, ut neque uera laus ei detracta oratione mea neque falsa adficta esse uideatur: (11) de uestri imperi dignitate atque gloria - quoniam is est exorsus orationis meae - uidete quem uobis animum suscipiendum putetis. [5] V. Maiores uestri saepe mercatoribus aut nauiculariis nostris iniuriosius tractatis bella gesserunt: uos, tot milibus ciuium Romanorum uno nuntio atque uno tempore necatis, quo tandem animo esse debetis? Legati quod erant appellati superbius, Corinthum patres uestri totius Graeciae lumen exstinctum esse uoluerunt: uos eum regem inultum esse patiemini, qui legatum populi Romani consularem uinculis ac uerberibus atque omni supplicio excruciatum necauit? Illi libertatem imminutam ciuium Romanorum non tulerunt: uos ereptam uitam neglegetis? ius legationis uerbo uiolatum illi persecuti sunt: uos legatum omni supplicio interfectum relinquetis? (12) Videte ne, ut illis pulcherrimum fuit tantam uobis imperi gloriam tradere, sic uobis turpissimum sit, id quod accepistis tueri et conseruare non posse. Quid? quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen uocatur, quo tandem animo ferre debetis? Regno est expulsus Ariobarzanes rex, socius populi Romani atque amicus; imminent duo reges toti Asiae non solum uobis inimicissimi, sed etiam uestris sociis atque amicis; ciuitates autem omnes cuncta Asia atque Graecia uestrum auxilium exspectare propter periculi magnitudinem coguntur; imperatorem a uobis certum deposcere, cum praesertim uos alium miseritis, neque audent, neque se id facere sine summo periculo posse arbitrantur. (13) Vident et sentiunt hoc idem quod uos, unum uirum esse, in quo summa sint omnia, et eum propter esse, quo etiam carent aegrius; cuius aduentus ipso atque nomine, tametsi ille ad maritimum bellum uenerit, tamen impetus hostium repressos esse intellegunt ac retardatos. His uos, quoniam libere loqui non licet, tacite rogant, ut se quoque, sicut ceterarum prouinciarum socios, dignos existimetis, quorum salutem tali uiro commendetis; atque hoc etiam magis, quod ceteros in prouinciam eius modi homines cum imperio mittimus, ut etiam si ab hoste defendant, tamen ipsorum aduentus in urbis sociorum non multum ab hostili expugnatione differant. Hunc audiebant antea, nunc praesentem uident, tanta temperantia, tanta mansuetudine, tanta humanitate, ut ei beatissimi esse uideantur, apud quod ille diutissime commoratur. [6] VI. (14) Quare si propter socios, nulla ipsi iniuria lacessiti, maiores nostri cum Antiocho, cum Philippo, cum Aetolis, cum Poenis bella gesserunt, quanto uos studio conuenit iniuriis prouocatos sociorum salutem una cum imperi uestri dignitate defendere, praesertim cum de maximis uestris uectigalibus agatur? Nam ceterarum prouinciarum uectigalia, Quirites, tanta sunt, ut eis ad ipsas prouincias tutandas uix contenti esse possimus: Asia uero tam opima est ac fertilis, ut et ubertate agrorum et uarietate fructuum et magnitudine pastionis et multitudine earum rerum quae exportantur, facile omnibus terris antecellat. Itaque haec uobis prouincia, Quirites, si et belli utilitatem et pacis dignitatem retinere uoltis, non modo a calamitate, sed etiam a metu calamitatis est defenda. (15) Nam in ceteris rebus cum uenit calamitas, tum detrimentum accipitur; at in uectigalibus non solum aduentus mali, sed etiam metus ipse adfert calamitatem. Nam cum hostium copiae non longe absunt, etiam si inruptio nulla facta est, tamen pecuaria relinquitur, agri cultura deseritur, mercatorum nauigatio conquiescit. Ita neque ex portu neque ex decumis neque ex scriptura uectigal conseruari potest: qua re saepe totius anni fructus uno rumore periculi atque uno belli terrore amittitur. (16) Quo tandem igitur animo esse existimatis aut eos qui uectigalia nobis pensitant, aut eos qui exercent atque exigunt, cum duo reges cum maximis copiis propter adsint? cum una excursio equitatus perbreui tempore totius anni uectigal auferre possit? cum publicani familias maximas, quas in saltibus habent, quas in agris, quas in portubus atque custodiis, magno periculo se habere arbitrentur? Putatisne uos illis rebus frui posse, nisi eos qui uobis fructui sunt conseruaritis non solum (ut ante dixi) calamitate, sed etiam calamitatis formidine liberatos? [7] VII. (17) Ac ne illud quidem uobis neglegendum est, quod mihi ego extremum proposueram, cum essem de belli genere dicturus, quod ad multorum bona ciuium Romanorum pertinet, quorum uobis pro uesta sapientia, Quirites, habenda est ratio diligenter. Nam et publicani, homines honestissimi atque ornatissimi, suas rationes et copias in illam prouinciam contulerunt, quorum ipsorum per se res et fortunae uobis curae esse debent. Etenim si uectigalia neruos esse rei publicae semper duximus, eum certe ordinem, qui exercet illa, firmamentum ceterorum ordinum recte esse dicemus. (18) Deinde ex ceteris ordinibus homines gnaui atque industrii partim ipsi in Asia negotiantur, quibus uos absentibus consulere debetis, partim eorum in ea prouincia pecunias magnas conlocatas habent. Est igitur humanitatis uestrae magnum numerum eorum ciuium calamitate prohibere, sapientiae uidere multorum ciuium calamitatem a re publica seiunctam esse non posse. Etenim primum illud parui refert, nos publica his amissis uectigalia postea uictoria recuperare. Neque enim isdem redimendi facultas erit propter calamitatem, neque aliis uoluntas propter timorem. (19) Deinde quod nos eadem Asia atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidem certe calamitate docti memoria retinere debemus. Nam tum, cum in Asia res magnas permulti, amiserant, scimus Romae, solutione impedita, fidem concidisse. Non enim possunt una in ciuitate multi rem ac fortunas amittere, ut non plures secum in eandem trahant calamitatem. A quo periculo prohibete rem publicam, et mihi credite id quod ipsi uidetis: haec fides atque haec ratio pecuniarum, quae Romae, quae in foro uersatur, implicata est cum illis pecuniis Asiaticis et cohaeret. Ruere illa non possunt, ut haec non eodem labefacta motu concidant. Qua re uidete num dubitandum uobis sit omni studio ad id bellum incumbere, in quo gloria nominis uestri, salus sociorum, uectigalia maxima, fortunae plurimorum ciuium coniunctae cum re publica defendantur. [8] VIII. (20) Quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. Potest hoc enim dici, belli genus esse ita necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit pertimescendum. In quo maxime elaborandum est, ne forte ea uobis quae diligentissime prouidenda sunt, contemnenda esse uideantur. Atque ut omnes intellegant me L- Lucullo tantum impertire laudis, quantum forti uiro et sapienti homini et magno imperatori debeatur, dico eius aduentu maximas Mithridati copias omnibus rebus ornatus atque instructas fuisse, urbemque Asiae clarissimam nobisque amicissimam, Cyzicenorum, obsessam esse ab ipso rege maxima multitudine et oppugnatam uehementissime, quam L- Lucullus uirtute, adsiduitate, consilio, summis obsidionis periculis liberauit: (21) ab eodem imperatore classem magnam et ornatam, quae ducibus Sertorianis ad Italiam studio atque odio inflammata raperetur, superatam esse atque depressami magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas, patefactumque nostris legionibs esse Pontum, qui antea populo Romano ex omni aditu clausus fuisset; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis, omnibus rebus ornatus ac refertas, ceterasque urbis Ponti et Cappadociae permultas, uno aditu aduentuque esse captas; regem, spoliatum regno patrio atque auito, ad alios se reges atque ad alias gentis supplicem contulisse; atque haec omnia saluis populi Romani sociis atque integris uectigalibus esse gesta. Satis opinor haec esse laudis, atque ita, Quirites, ut hoc uos intellegatis, a nullo istorum, qui huic obtrectant legi atque causae, L- Lucullum similiter ex hoc loco esse laudatum. [9] IX. (22) Requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit magnum esse bellum. Cognoscite, Quirites. Non enim hoc sine causa quaeri uidetur. Primum ex suo regno sic Mithridates profugit, ut ex eodem Ponto Medea illa quondam profugisse dicitur, quam praedicant in fuga fratris sui membra in eis locis, qua se parens persequeretur, dissipauisse, ut eorum conlectio dispersa, maerorque patrius, celeritatem persequendi retardaret. Sic Mithridates fugiens maximam uim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium, quas et a maioribus acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat, in Ponto omnem reliquit. Haec dum nostri conligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. Ita illum in persequendi studio maeror, hos laetitia tardauit. (23) Hunc in illo timore et fuga Tigranes rex Armenius excepit, diffidentemque rebus suis confirmauit, et adflictum erexit, perditumque recreauit. Cuius in regnum postea quam L- Lucullus cum exercitu uenit, plures etiam gentes contra imperatorem nostrum concitatae sunt. Erat enim metus iniectus eis nationibus, quas numquam populus Romanus neque lacessendas bello neque temptandas putauit: erat etiam alia grauis atque uehemens opinio, quae animos gentium barbarum peruaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum adductum. Ita nationes multae atque magnae nouo quodam terrore ac metu concitabantur. Noster autem exercitus, tametsi urbem ex Tigrani regno ceperat, et proeliis usus erat secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio suorum commouebatur. (24) Hic iam plura non dicam. Fuit enim illud extremum ut ex eis locis a militibus nostris reditus magis maturus quam processio longior quaereretur. Mithridates autem et suam manum iam confirmarat, (et eorum) qui se ex ipsius regno conlegerant, et magnis aduenticiis auxiliis multorum regum et nationum iuuabatur. iam hoc fere sic fieri solere accepimus, ut regem adflictae fortunae facile multorum opes adliciant ad misericordiam, maximeque eorum qui aut reges sunt aut uiuunt in regno, ut eis nomen regale magnum et sanctum esse uideatur. (25) Itaque tantum uictus efficere potuit, quantum incolumis numquam est ausus optare. Nam cum se in regnum suum recepisset, non fuit eo contentus, quod ei praeter spem acciderat, - ut illam, postea quam pulsus erat, terram umquam attingeret, - sed in exercitum nostrum clarum atque uictorem impetum fecit. Sinite hoc loco, Quirites, sicut poetae solent, qui res Romanas scribunt, praeterire me nostram calamitatem, quae tanta fuit, ut eam ad auris (Luculli) imperatoris non ex proelio nuntius, sed ex sermone rumor adferret. (26) Hic in illo ipso malo grauissimaque belli offensione, L- Lucullus, qui tamen aliqua ex parte eis incommodis mederi fortasse potuisset, uestro iussu coactus, qui imperi diuturnitati modum statuendum uetere exemplo putauistis, partem militum, qui iam stipendiis confecti erant, dimisit, partem M'. Glabrioni tradidit. Multa praetereo consulto, sed ea uos coniectura perspicite, quantum illud bellum factum putetis, quod coniungant reges potentissimi, renouent agitatae nationes, suscipiant integrae gentes, nouus imperator noster accipiat, uetere exercitu pulso. [10] X. (27) Satis mihi multa uerba fecisse uideor, qua re esset hoc bellum genere ipso necessarium, magnitudine periculosum. Restat ut de imperatore ad id bellum delingendo ac tantis rebus praeficiendo dicendum esse uideatur. Utinam, Quirites, uirorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis, ut haec uobis deliberatio difficilis esset, quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putaretis! Nunc uero - cum sit unus Cn- Pompeius, qui non modo eorum hominum qui nunc sunt gloriam, sed etiam antiquitatis memoriam uirtute superarit - quae res est quae cuiusquam animum in hac causa dubium facere possit? (28) Ego enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res inesse oportere, - scientiam rei militaris, uirtutem, auctoritatem, felicitatem. Quis igitur hoc homine scientior umquam aut fuit aut esse debuit? qui e ludo atque e pueritiae disciplinis bello maximo atque acerrimis hostibus ad patris exercitum atque in militiae disciplinam profectus est; qui extrema pueritia miles in exercitu fuit simmi imperatoris, ineunte adulescentia maximi ipse exercitus imperator; qui saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimice concertauit, plura bello gessit quam ceteri legerunt, plures prouincias confecit quam alii concupiuerunt; cuius adulescentia ad scientiam rei militaris non alienis praeceptis sed suis imperiis, non offensionibus belli sed uictoriis, non stipendiis sed triumphis est erudita. Quod denique genus esse belli potest, in quo illum non exercuerit fortuna rei publicae? Ciuile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense (mixtum ex ciuitatibus atque ex bellicosissimis nationibus), seruile, nauale bellum, uaria et diuersa genera et bellorum et hostium, non solum gesta ab hoc uno, sed etiam confecta, nullam rem esse declarant in usu positam militari, quae huius uiri scientiam fugere possit. [11] XI. (29) Iam uero uirtuti Cn- Pompei quae potest oratio par inueniri? Quid est quod quisquam aut illo dignum aut uobis nouum aut cuiquam inauditum possit adferre? Neque enim illae sunt solae uirtutes imperatoriae, quae uolgo existimantur, - labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in prouidiendo: quae tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus reliquis imperatoribus, quos aut uidimus aut audiuimus, non fuerunt. (30) Testis est Italia, quam ille ipse uictor L- Sulla huius uirtute et subsidio confessus est liberata. Testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis non terrore belli, sed consili celeritate explicauit. Testis est Africa, quae, magnis oppressa hostium copiis, eorum ipsorum sanguine redundauit. Testis est Gallia, per quam legionibus nostris iter in Hispaniam Gallorum internecione patefactum est. Testis est Hispania, quae saepissime plurimos hostis ab hoc superatos prostratosque conspexit. Testis est iterum et saepius Italia, quae cum seruili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetiuit: quod bellum exspectatione eius attentuatum atque imminutum est, aduentu sublatum ac sepultum. (31) Testes nunc uero iam omnes orae atque omnes exterae gentes ac nationes, denique maria omnia cum uniuersa, tum in singulis oris omnes sinus at portus. Quis enim toto mari locus per hos annos aut tam firmum habuit praesidium ut tutus esset, aut tam fuit abditus ut lateret? Quis nauigauit qui non se aut mortis aut seruitutis periculo committeret, cum aut hieme aut referto praedonum mari nauigaret? Hoc tantum belum, tam turpe, tam uetus, tam late diuisum atque dispersum, quis umquam arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno imperatore confici posse? (32) Quam prouinciam tenuistis a praedonibus liberam per hosce annos? quod uectigal uobis tutum fuit? quem socium defendistis? cui praesidio classibus uestris fuistis? quam multas existimatis insulas esse desertas? quam multas aut metu relictas aut a praedonibus captas urbis esse sociorum? [12] XII. Sed quid ego longinqua commemoro? Fuit hoc quondam, fuit proprium populi Romani, longe a domo bellare, et propugnaculis imperi sociorum fortunas, non sua tecta defendere. Sociis ego nostris mare per hos annos clausum fuisse dicam, cum exercitus uestri numquam a Brundisio nisi hieme summa transmiserint? Qui ad uos ab exteris nationibus uenirent captos querar, cum legati populi Romani redempti sint? Mercatoribus tutum mare non fuisse dicam, cum duodecim secures in praedonum potestatem peruenerint? (33) Cnidum aut Colophonem aut Samum, nobilissimas urbis, innumerabilisque alias captas esse commemorem, cum uestros portus, atque eos portus quibus uitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis? An uero ignoratis portum Caietae celeberrimum ac plenissimum nauium inspectante praetore a praedonibus esse direptum? ex Miseno autem eius ipsius liberos, qui cum praedonibus antea ibi bellum gesserat, a praedonibus esse sublatos? Nam quid ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignominiam rei publicae querar, cum, prope inspectantibus uobis, classis ea, cui consul populi Romani praepositus esset, a praedonibus capta atque oppressa est? Pro di immortales! tantamne unius hominis incredibilis ac diuina uirtus tam breui tempore lucem adferre rei publicae potuit, ut uos, qui modo anti ostium Tiberinum classem hostium uidebatis, ei nunc nullam intra Oceani ostium praedonum nauem esse audiatis? (34) Atque haec qua celeritate gesta sint quamquam uidetis, tamen a me in dicendo praetereunda non sunt. Quis enim umquam aut obeundi negoti aut consequendi quaestus studio tam breui tempore tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter Cn- Pompeio duce tanti belli impetus nauigauit? Qui nondum tempestiuo ad nauigandum mari Siciliam adiit, Africam explorauit; inde Sardiniam cum classe uenit, atque haec tria frumentaria subsidia rei publicae firmissimis praesidiis classibusque muniuit; (35) inde cum se in Italiam recepisset, duabus Hispanis et Gallia (transalpina) praesidiis ac nauibus confirmata, missis item in oram Illyrici maris et in Achaiam omnemque Graeciam nauibus, Italiae duo maria maximis classibus firmissimisque praesidiis adornauit; ipse autem ut Brundisio profectus est, undequinquagesimo die totam ad imperium populi Romani Ciliciam adiunxit; omnes, qui ubique praedones fuerunt, partim capti interfectique sunt, partim unius huius se imperio ac potestati dediderunt. Idem Cretensibus, cum ad eum usque in Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit, obsidesque imperauit. Ita tantum bellum, tam diuturunum, tam longe lateque dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn- Pompeius extrema hieme apparauit, ineunte uere susceptit, media aestate confecit. [13] XIII. (36) Est haec diuina atque incredibilis uirtus imperatoris. Quid ceterae, quas paulo ante commemorare coeperam, quantae atque quam multae sunt? Non enim bellandi uirtus solum in summo ac perfecto imperatore quaerenda est, sed multae sunt artes eximiae huius administrae comitesque uirtutis. Ac primum, quanta innocentia debent esse imperatores? quanta deinde in omnibus rebus temperantia? quanta fide? quanta facilitate? quanto ingenio? quanta humanitate? Quae breuiter qualia sint in Cn- Pompeio consideremus: summa enim omnia sunt, Quirites, sed ea magis ex aliorum contentione quam ipsa per sese cognosci atque intellegi possunt. (37) Quem enim imperatorem possumus ullo in numero putare, cuius in exercitu centuriatus ueneant atque uenierint? Quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare, qui pecuniam, ex aerario depromptam ad bellum administrandum, aut propter cupiditatem prouinciae magistratibus diuiserit, aut propter auaritiam Romae in quaestu reliquerit? Vestra admurmuratio facit, Quirites, ut agnoscere uideamini qui haec fecerint: ego autem nomino neminem; qua re irasci mihi nemo poterit, nisi qui ante de se uoluerit confiteri. Itaque propter hanc auaritiam imperatorum quantas calamitates, quocumque uentum est, nostri exercitus ferant quis ignorat? (38) Itinera quae per hosce annos in Italia per agros atque oppida ciuium Romanorum nostri imperatores fecerint recordamini: tum facilius statuetis quid apud exteras nationes fieri existimetis. Utrum pluris arbitramini per hosce annos militum uestrorum armis hostium urbis, an hibernis sociorum ciuitates esse deletas? Neque enim potest exercitum is continere imperator, qui se ipse non continet, neque seuerus esse in iudicando, qui alios in se seueros esse iudices non uolt. (39) Hic miramur hunc hominem tantum excellere ceteris, cuius legiones sic in Asiam peruenerint, ut non modo manus tanti exercitus, sed ne uestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur? iam uero quem ad modum milites hibernent cotidie sermones ac litterae perferuntur: non modo ut sumptum faciat in militem nemini uis adfertur, sed ne cupienti quidem cuiquam permittitur. Hiemis enim, non auaritiae perfugium maiores nostri in sociorum atque amicorum tectis esse uoluerunt. [14] XIV. (40) Age uero: ceteris in rebus quali sit temperantia considerate. Unde illam tantam celeritatem et tam incredibilem cursum inuentum putatis? Non enim illum eximia uis remigum aut ars inaudita quaedam gubernandi aut uenti aliqui noui tam celeriter in ultimas terras pertulerunt; sed eae res quae ceteros remorari solent, non retardarunt: non auaritia ab instituto cursu ad praedam aliquam deuocauit, non libido ad uoluptatem, non amoenitas ad delectationem, non nobilitas urbis ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum, quae ceteri tellenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne uisenda quidem existimauit. (41) Itaque omnes nunc in eis locis Cn- Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum, sed de caelo delapsum intuentur. Nunc denique incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam continentia, quod iam nationibus exteris incredibile ac falso memoriae proditum uidebatur. Nunc imperi uestri splendor illis gentibus lucem adferre coepit. Nunc intellegunt non sine causa maiores suos, tum cum ea temperantia magistratus habebamus, seruire populo Romano quam imperare aliis maluisse. iam uero ita faciles aditus ad eum priuatorum, ita liberae querimonia de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is, qui dignitate principibus excellit, facilitate infimis par esse uideatur. (42) iam quantum consilio, quantum dicendi grauitate et copia ualeat, - in quo ipso inest quaedam dignitas imperatoria, - uos, Quirites, hoc ipso ex loco saepe cognouistis. Fidem uero eius quantam inter socios existimari putatis, quam hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint? Humanitate iam tanta est, ut difficile dictu sit utrum hostes magis uirtutem eius pugnantes timuerint, an mansuetudinem uicti dilexerint. Et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum bellum transmittendum sit, qui ad omnia nostrae memoriae bella conficienda diuino quodam consilio natus esse uideatur? [15] XV. (43) Et quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis multum atque in imperio militari ualet, certe nemini dubium est quin ea re idem ille imperator plurimum possit. Vehementer autem pertinere ad bella administranda quid hostes, quid socii de imperatoribus nostris existiment quis ignorat, cum sciamus homines in tantis rebus, ut aut contemnant aut metuant aut oderint aut ament, opinione non minus et fama quam aliqua ratione certa commoueri? Quod igitur nomen umquam in orbe terrarum clarius fuit? cuius res gestae pares? de quo homine uos, - id quod maxime facit auctoritatem, - tanta et tam praeclara iudicia fecistis? (44) An uero ullam usquam esse oram tam desertam putatis, quo non illius diei fama peruaserit, cum uniuersus populus Romanus, referto foro completisque omnibus templis ex quibus hic locus conspici potest, unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn- Pompeium imperatorem deposcit? Itaque - ut plura non dicam, neque aliorum exemplis confirmem quantum (huius) auctoritas ualeat in bello - ab eodem Cn- Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur: qui quo die a uobis maritimo bello praepositus est imperator, tanta repente uilitas annonae ex summa inopia et caritate rei frumentariae consecuta est unius hominis spe ac nomine, quantum uix in summa ubertate agrorum diuturna pax efficere potuisset. (45) iam accepta in Ponto calamitate ex eo proelio, de quo uos paulo ante inuitus admonui, - cum socii pertimuissent, hostium opes animique creuissent, satis firmum praesidium prouincia non haberet, - amisissetis Asiam, Quirites, nisi ad ipsum discrimen eius temporis diuinitus Cn- Pompeium ad eas regiones fortuna populi Romani attulisset. Huius aduentus et Mithridatem insolita inflammatum uictoria continuit, et Tigranem magnis copiis minitantem Asiae retardauit. Et quisquam dubitabit quid uirtute perfecturus sit, qui tantum auctoritate perfecerit? aut quam facile imperio atque exercitu socios et uectigalia conseruaturus sit, qui ipso nomine ac rumore defenderit? [16] XVI. (46) Age uero, illa res quantam declarat eiusdem hominis apud hostis populi Romani autoritatem, quod ex locis tam longinquis tamque diuersis tam breui tempore omnes huic se uni dediderunt? quod a communi Cretensium legati, cum in eorum insula noster imperator exercitusque esset, ad Cn- Pompeium in ultimas prope terras uenerunt, eique se omnis Cretensium ciuitates dedere uelle dixerunt? Quid? idem iste Mithridates nonne ad eundem Cn- Pompeium legatum usque in Hispaniam misit? eum quem Pompeius legatum semper iudicauit, ei quibus erat (semper) molestum ad eum potissimum esse missum, speculatorem quam legatum iudicari maluerunt. Potestis igitur iam constituere, Quirites, hanc auctoritatem, multis postea rebus gestis magnisque uestris iudiciis amplificatam, quantum apud illos reges, quantum apud exteras nationes ualituram esse existimetis. (47) Reliquum est ut de felicitate (quam praestare de se ipso nemo potest, meminisse et commemorare de altero possumus, sicut aequum est homines de potestate deorum) timide et pauca dicamus. Ego enim sic existimo: Maximo, Marcello, Scipioni, Mario, et ceteris magnis imperatoribus non solum propter uirtutem, sed etiam propter fortunam saepius imperia mandata atque exercitus esse commissos. Fuit enim profecto quibusdam summis uiris quaedam ad amplitudinem et ad gloriam et ad res magnas bene gerendas diuinitus adiuncta fortuna. De huius autem hominis felicitate, de quo nunc agimus, hac utar moderatione dicendi, non ut in illius potestate fortunam positam esse dicam, sed ut praeterita meminisse, reliqua sperare uideamur, ne aut inuisa dis immortalibus oratio nostra aut ingrata esse uideatur. (48) Itaque non sum praedicaturus quantas ille res domi militiae, terra marique, quantaque felicitate gesserit; ut eius semper uoluntatibus non modo ciues adsenserint, socii obtemperarint, hostes obedierint, sed etiam uenti tempestatesque obsecundarint: hoc breuissime dicam, neminem umquam tam impudentem fuisse, qui ab dis immortalibus tot et tantas res tacitus auderet optare, quot et quantas di immortales ad Cn- Pompeium detulerunt. Quod ut illi proprium ac perpetuum sit, Quirites, cum communis solutis atque imperi tum ipsius hominis causa, sicuti facitis, uelle et optare debetis. (49) Qua re, - cum et bellum sit ita necessarium ut neglegi non possit, ita magnum ut accuratissime sit administrandum; et cum ei imperatorem praeficere possitis, in quo sit eximia belli scientia, singularis uirtus, clarissima auctoritas, egregia fortuna, - dubitatis Quirites, quin hoc tantum boni, quod uobis ab dis immortalibus oblatum et datum est, in rem publicam conseruandam atque amplificandam conferatis? [17] XVII. (50) Quod si Romae Cn- Pompeius priuatus esset hoc tempore, tamen ad tantum bellum is erat deligendus atque mittendus: nunc cum ad ceteras summas utilitates haec quoque opportunitas adiungatur, ut in eis ipsis locis adsit, ut habeat exercitum, ut ab eis qui habent accipere statim possit, quid exspectamus? aut cur non dicibus dis immortalibus eidem, cui cetera summa cum salute rei publicae commissa sunt, hoc quoque bellum regium committamus? (51) At enim uir clarissimus, amantissimus rei publicae, uestris beneficiis amplissimis adfectus, Q- Catulus, itemque summis ornamentis honoris, fortunae, uirtutis, ingeni praeditus, Q- Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. Quorum ego auctoritatem apud uos multis locis plurimum ualuisse et ualere oportere confiteor; sed in hac causa, tametsi cognoscitis auctoritates contrarias uirorum fortissimorum et clarissimorum, tamen omissis auctoritatibus ipsa re ac ratione exquirere possumus ueritatem, atque hoc facilius, quod ea omnia quae a me adhuc dicta sunt, eidem isti uera esse concedunt, - et necessarium bellum esse et magnum, et in uno Cn- Pompeio summa esse omnia. (52) Quid igitur ait Hortensius? Si uni omnia tribuenda sint, dignissimum esse Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere. Obsoleuit iam ista oratio, re multo magis quam uerbis refutata. Nam tu idem, Q- Hortensi, multa pro tua summa copia ac singulari facultate dicendi et in senatu contra uirum fortem, A. Gabinium, grauiter ornateque dixisti, cum is de uno imperatore contra praedones constituendo legem promulgasset, et ex hoc ipso loco permuta item contra eam legem uerba fecisti. (53) Quid? tum (per deos immortalis!) si plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius populi Romani salus et uera causa ualuisset, hodie hanc gloriam atque hoc orbis terrae imperium teneremus? An tibi tum imperium hoc esse uidebatur, cum populi Romani legati quaestores praetoresque capiebantur? cum ex omnibus prouinciis commeatu et priuato et publico prohibebamur? cum ita clausa nobis erant maria omnia, ut neque priuatam rem transmarinam neque publicam iam obire possemus? [18] XVIII. (54) Quae ciuitas antea umquam fuit, - non dico Atheniensium, quae satis late quondam mare tenuisse dicitur; non Karthaginiensium, qui permultum classe ac maritimis rebus ualuerunt; non Rhodiorum, quorum usque ad nostram memoriam disciplina naualis et gloria remansit, - sed quae ciuitas umquam antea tam tenuis, quae tam parua insula fuit, quae non portus suos et agros et aliquam partem regionis atque orae maritimae per se ipsa defenderet? At (hercule) aliquot annos continuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus, cuius usque ad nostram memoriam nomen inuictum in naualibus pugnis permanserit, magna ac multo maxima parte non modo utilitatis, sed dignitatis atque imperi caruit. (55) Nos, quorum maiores Antiochum regem classe Persenque superarunt, omnibus naualibus pugnis Karthaginiensis, homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque, uicerunt, ei nullo in loco iam praedonibus pares esse poteramus: nos, qui antea non modo Italiam tutam habebamus, sed omnis socios in ultimis oris auctoritate nostri imperi saluos praestare poteramus, - tum cum insula Delos, tam procul a nobis in Aegaeo mari posita, quo omnes undique cum mercibus atque oneribus commeabant, referta diuitiis, parua, sine muro, nihil timebat, - eidem non modo prouinciis atque oris Italiae maritimis ac portubus nostris, sed etiam Appia iam uia carebamus; et eis temporibus non pudebat magistratus populi Romani in hunc ipsum locum escendere, cum eum nobis maiores nostri exuuiis nauticis et classium spoliis ornatum reliquissent. [19] XIX. (56) Bono te animo tum, Q- Hortensi, populus Romanus et ceteros qui erant in eadem sententia, dicere existimauit ea quae sentiebatis: sed tamen in salute communi idem populus Romanus dolori suo maluit quam auctoritati uestrae obtemperare. Itaque una lex, unus uir, unus annus non modo nos illa miseria ac turpitudine liberauit, sed etiam effecit, ut aliquando uere uideremur omnibus gentibus ac nationibus terra marique imperare. (57) Quo mihi etiam indignius uidetur obtrectatum esse adhuc, - Gabinio dicam anne Pompeio, an utrique, id quod est uerius? - ne legaretur A. Gabinius Cn- Pompeio expetenti ac postulanti. Utrum ille, qui postulat ad tantum bellum legatum quem uelit, idoneus non est qui impetret, cum ceteri ad expilandos socios diripiendasque prouincias quos uoluerunt legatos eduxerint; an ipse, cuius lege salus ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est, expers esse debet gloriae eius imperatoris atque eius exercitus, qui consilio ipsius ac periculo est constitutus? (58) An C- Falcidius, Q- Metellus, Q- Caelius Latiniensis, Cn- Lentulus, quos omnis honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati ese potuerunt: in uno Gabinio sunt tam diligentes, qui in hoc bello, quod lege Gabinia geritur, in hoc imperatore atque exercitu, quem per uos ipse constituit, etiam praecipuo iure esse deberet? De quo legando consules spero ad senatum relaturos. Qui si dubitabunt aur grauabuntur, ego me profiteor relaturum. Neque me impediet cuiusquam inimicum edictum, quo minus uobis fretus uestrum ius beneficiumque defendam; neque praeter intercessionem quicquam audiam, de qua (ut arbitror) isti ipsi, qui minantur, etiam atque etiam quid liceat considerabunt. Mea quidem sentenia, Quirites, unus A- Gabinius belli maritimi rerumque gestarum Cn- Pompeio socius ascribitur, propterea quod alter uni illud bellum suscipiendum uestris suffragiis detulit, alter delatum susceptumque confecit. [20] XX. (59) Reliquum est ut de Q- Catuli auctoritate et sententia dicendum esse uideatur. Qui cum ex uobis quaereret, si in uno Cn- Pompeio omnia poneretis, si quid eo factum esset, in quo spem essetis habituri, - cepit magnum suae uirtutis fructum ac dignitatis, cum omnes una prope uoce in (eo) ipso uos spem habituros esse dixistis. Etenim talis est uir, ut nulla res tanta sit ac tam difficilis, quam ille non et consilio regere et integritate tueri et uirtute conficere possit. Sed in hoc ipso ab eo uehementissime dissentio; quod, quo minus certa est hominum ac minus diuturna uita, hoc magis res publica, dum per deos immortalis licet, frui debet summi uiri uita atque uirtute. (60) 'At enim ne quid noui fiat contra exempla atque instituta maiorum.' Non dicam hoc loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in bello utilitati paruisse; semper ad nouos casus temporum nouorom consiliorum rationes adcommodasse: non dicam duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno imperatore esse confecta, duasque urbis potentissimas, quae huic imperio maxime minitabantur, Karthaginem atque Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas: non commemorabo nuper ita uobis patribusque uestris esse uisum, ut in uno C- Mario spes imperi poneretur, ut idem cum iugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum administraret. (61) In ipso Cn- Pompeio, in quo noui constitui nihil uolt Q- Catulus, quam multa sint noua summa Q- Catuli uoluntate constituta recordamini. [21] XXI. Quid tam nouum quam adulescentulum priuatum exercitum difficili rei publicae temporare conficere? Confecit. Huic praeesse? Praefuit. Rem optime ductu suo gerere? Gessit. Quid tam praeter consuetudinem quam homini peradulescenti, cuius aetas a senatorio gradu longe abesset, imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti, atque Africam bellumque in ea prouincia administrandum? Fuit in his prouinciis singulari innocentia, grauitate, uirtute: bellum in Africa maximum confecit, uictorem exercitum deportauit. Quid uero tam inauditum quam equitem Romanum triumphare? At eam quoque rem populus Romanus non modo uidit, sed omnium etiam studio uisendam et concelebrandam putauit. (62) Quid tam inusitatum quam ut, cum duo consules clarissimi fortissimique essent, eques Romanus ad bellum maximum formidolosissimumque pro consule mitteretur? Missus est. Quo quidem tempore, cum esset non nemo in senatu qui diceret 'non oportere mitti hominem priuatum pro consule,' L- Philippus dixisse dicitur ''non se illum sua sententia pro consule, sed pro consulibus mittere.'' Tanta in eo rei publicae bene gerendae spes constituebatur, ut duorum consulum munus unius adulescentis uirtuti committeretur. Quid tam singulare quam ut ex senatus consuto legibus solutus consul ante fieret, quam ullum alium magistratum per leges capere licuisset? quid tam incredibile quam ut iterum eques Romanus ex senatus consulto triumpharet? Quae in omnibus hominibus noua post hominum memoriam constituta sunt, ea tam multa non sunt quam haec, quae in hoc uno homine uidemus. (63) Atque haec tot exempla, tanta ac tam noua, profecta sunt in eundem hominem a Q- Catuli atque a ceterorum eiusdem dignitatis amplissimorum hominum auctoritate. [22] XXII. Quare uideant ne sit periniquum et non ferundum, illorum auctoritatem de Cn- Pompei dignitate a uobis comprobatam semper esse, uestrum ab illis de eodem homine iudicium populique Romani auctoritatem improbari; praesertim cum iam suo iure populus Romanus in hoc homine suam auctoritatem uel contra omnis qui dissentiunt possit defendere, propterea quod, isdem istis reclamantibus, uos unum illum ex omnibus delegistis quem bello praedonum praeponeretis. (64) Hoc si uos temere fecistis, et rei publicae parum consuluistis, recte isti studia uestra suis consiliis regere conantur. Sin autem uos plus tum in re publica uidistis, uos eis repugnantibus per uosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi terrarum attulistis, aliquando isti principes et sibi et ceteris populi Romani uniuersi auctoritati parendum esse fateantur. Atque in hoc bello Asiatico et regio non solum militaris illa uirtus, quae est in Cn- Pompeio singularis, sed aliae quoque uirtutes animi magnae et multae requiruntur. Difficile est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum ita uersari nostrum imperatorem, ut nihil nisi de hoste ac de laude cogitet. Deinde etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen eos esse talis propter multitudinem cupidiorum hominum nemo arbitratur. (65) Difficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes propter eorum, quos ad eas per hos annos cum imperio misimus, libidines et iniurias. Quod enim fanum putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam ciuitatem sanctam, quam domum satis clausam ac munitam fuisse? Urbes iam locupletes et copiosae requiruntur, quibus causa belli propter diripiendi cupiditatem inferatur. (66) Libenter haec coram cum Q- Catulo et Q- Hortensio, summis et clarissimis uiris, disputarem. Nouerunt enim sociorum uolnera, uident eorum calamitates, querimonias audiunt. Pro sociis uos contra hostis exercitum mittere putatis, an hostium simulatione contra socios atque amicos? Quae ciuitas est in Asia quae non modo imperatoris aut legati, sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit? [23] XXIII. Quare, etiam si quem habetis qui conlatis signis exercitus regios superare posse uideatur, tamen nisi erit idem, qui se a pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur. (67) Ecquam putatis ciuitatem pacatam fuisse quae locuples sit? ecquam esse locupletem quae istis pacata esse uideatur? Ora maritima, Quirites, Cn- Pompeium non solum propter rei militaris gloriam, sed etiam propter animi continentiam requisiuit. Videbat enim praetores locupletari quot annis pecunia publica praeter paucos; neque eos quicquam aliud adsequi, classium nomine, nisi ut detrimentis accipiendis maiore adfici turpitudine uideremur. Nunc qua cupiditate homines in prouincias, quibus iacturis et quibus condicionibus proficiscantur, ignorant uidelicet isti, qui ad unum deferenda omnia esse non arbitrantur? Quasi uero Cn- Pompeium non cum suis uirtutibus tum etiam alienis uitiis magnum esse uideamus. (68) Qua re nolite dubitare quin huic uni credatis omnia, qui inter tot annos unus inuentus sit, quem socii in urbis suas cum exercitu uenisse gaudeant. Quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis, est uobis auctor uir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P. Seruilius, cuius tantae res gestae terra marique exstiterunt, ut cum de bello deliberetis, auctor uobis grauior nemo esse debeat; est C- Curio, summis uestris beneficiis maximisque rebus gestis, summo ingenio et prudentia praeditus; est Cn- Lentulus, in quo omnes pro amplissimis uestris honoribus summum consilium, summam grauitatem esse cognouistis; est C- Cassius, integritate, uirtute, constantia singulari. Que re uidete ut horum auctoritatibus illorum orationi qui dissentiunt, respondere posse uideamur. [24] XXIV. (69) Que cum ita sint, C- Manili, primum istam tuam et legem et uoluntatem et sententiam laudo uehementissimeque comprobo: deinde te hortor, ut auctore populo Romano maneas in sententia, neue cuiusquam uim aut minas pertimescas. Primum in te satis esse animi perseuerantiaeque arbitror: deinde cum tantam multitudinem cum tanto studio adesse uideamus, quantam iterum nunc in eodem homine praeficiendo uidemus, quid est quod aut de re aut de perficiendi facultate dubitemus? Ego autem quicquid est in me studi, consili, laboris, ingeni, quicquid hoc beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria, quicquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc re conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac defero: (70) testorque omnis deos, et eos maxime qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentis eorum qui ad rem publicam adeunt maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cuiusquam, neque quo Cn- Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut praesidia periculis aut adiumenta honoribus quaeram; propterea quod pericula facile, ut hominem praestare oportet, innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab uno neque ex hoc loco, sed eadem illa nostra laboriosissima ratione uitae, si uestra uoluntas feret, consequemur. (71) Quam ob rem quicquid in hac causa mihi susceptum est, Quirites, id ego omne me rei publicae causa suscepisse confirmo; tantumque abest ut aliquam mihi bonam gratiam quaesisse uidear, ut multas me etiam simultates partim obscuras, partim apertas intellegam mihi non necessarias, uobis non inutilis suscepisse. Sed ego me hoc honore praeditum, tantis uestris beneficiis adfectum statui, Quirites, uestram uoluntatem et rei publicae dignitatem et salutem prouinciarum atque sociorum meis omnibus commodis et rationibus praeferre oportere.