[2,0] LIBER SECVNDVS. [2,1] I. (1) Quemadmodum officia ducerentur ab honestate, Marce fili, atque ab omni genere uirtutis, satis explicatum arbitror libro superiore. Sequitur ut haec officiorum genera persequar, quae pertinent ad uitae cultum et ad earum rerum, quibus utuntur homines, facultatem, ad opes, ad copias (; in quo tum quaeri dixi, quid utile, quid inutile, tum ex utilibus quid utilius aut quid maxime utile). De quibus dicere adgrediar, si pauca prius de instituto ac de iudicio meo dixero. (2) Quamquam enim libri nostri complures non modo ad legendi, sed etiam ad scribendi studium excitauerunt, tamen interdum uereor ne quibusdam bonis uiris philosophiae nomen sit inuisum mirenturque in ea tantum me operae et temporis ponere. Ego autem quam diu res publica per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, omnes meas curas cogitationesque in eam conferebam. Cum autem dominatu unius omnia tenerentur neque esset usquam consilio aut auctoritati locus, socios denique tuendae rei publicae summos uiros amisissem, nec me angoribus dedidi, quibus essem confectus, nisi iis restitissem, nec rursum indignis homine docto uoluptatibus. (3) Atque utinam res publica stetisset quo coeperat statu nec in homines non tam commutandarum quam euertendarum rerum cupidos incidisset! Primum enim, ut stante re publica facere solebamus, in agendo plus quam in scribendo operae poneremus, deinde ipsis scriptis non ea, quae nunc, sed actiones nostras mandaremus, ut saepe fecimus. Cum autem res publica, in qua omnis mea cura, cogitatio, opera poni solebat, nulla esset omnino, illae scilicet litterae conticuerunt forenses et senatoriae. (4) Nihil agere autem cum animus non posset, in his studiis ab initio uersatus aetatis existimaui honestissime molestias posse deponi, si me ad philosophiam retulissem Cui cum multum adulescens discendi causa temporis tribuissem posteaquam honoribus inseruire coepi meque totum rei publicae tradidi, tantum erat philosophiae loci, quantum superfuerat amicorum et rei publicae tempori. Id autem omne consumebatur in legendo, scribendi otium non erat. [2,2] II. (5) Maximis igitur in malis hoc tamen boni assecuti uidemur, ut ea litteris mandaremus, quae nec erant satis nota nostris et erant cognitione dignissima. Quid enim est, per deos, optabilius sapientia, quid praestantius, quid homini melius, quid homine dignius? Hanc igitur qui expetunt, philosophi nominantur, nec quicquam aliud est philosophia, si interpretari uelis, praeter studium sapientiae. Sapientia autem est, ut a ueteribus philosophis definitum est, rerum diuinarum et humanarum causarumque, quibus eae res continentur, scientia, cuius studium qui uituperat haud sane intellego quidnam sit quod laudandum putet. (6) Nam siue oblectatio quaeritur animi requiesque curarum, quae conferri cum eorum studiis potest, qui semper aliquid anquirunt, quod spectet et ualeat ad bene beateque uiuendum? siue ratio constantiae uirtutisque ducitur, aut haec ars est aut nulla omnino, per quam eas assequamur. Nullam dicere maximarum rerum artem esse, cum minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium atque in maximis rebus errantium. Si autem est aliqua disciplina uirtutis, ubi ea quaeretur, cum ab hoc discendi genere discesseris. Sed haec cum ad philosophiam cohortamur, accuratius disputari solent, quod alio quodam libro fecimus. Hoc autem tempore tantum nobis declarandum fuit, cur orbati rei publicae muneribus, ad hoc nos studium potissimum contulissemus. (7) Occuritur autem nobis, et quidem a doctis et eruditis quaerentibus, satisne constanter facere uideamur, qui, cum percipi nihil posse dicamus, tamen et aliis de rebus disserere soleamus et hoc ipso tempore praecepta officii persequamur. Quibus uellem satis cognita esset nostra sententia. Non enim sumus ii, quorum uagetur animus errore nec habeat umquam quid sequatur. Quae enim esset ista mens uel quae uita potius, non modo disputandi, sed etiam uiuendi ratione sublata? Nos autem, ut ceteri alia certa, alia incerta esse dicunt, sic ab his dissentientes alia probabilia, contra alia dicimus. (8) Quid est igitur, quod me impediat ea, quae probabilia mihi uideantur, sequi, quae contra improbare atque adfirmandi arrogantiam uitantem fugere temeritatem, quae a sapientia dissidet plurimum? Contra autem omnia disputantur a nostris, quod hoc ipsum probabile elucere non possit, nisi ex utraque parte causarum esset facta contentio. Sed haec explanata sunt in Academicis nostris satis, ut arbitror, diligenter. Tibi autem, mi Cicero, quamquam in antiquissima nobilissimaque philosophia Cratippo auctore uersaris iis simillimo, qui ista praeclara pepererunt, tamen haec nostra, finituma uestris, ignota esse nolui. Sed iam ad instituta pergamus. [2,3] III. (9) Quinque igitur rationibus propositis officii persequendi, quarum duae ad decus honestatemque pertinerent, duae ad commoda uitae, copias, opes, facultates, quinta ad eligendi iudicium, si quando ea, quae dixi, pugnare inter se uiderentur, honestatis pars confecta est, quam quidem tibi cupio esse notissimam. Hoc autem de quo nunc agimus, id ipsum est, quod utile appellatur. In quo uerbo lapsa consuetudo deflexit de uia sensimque eo deducta est, ut honestatem ab utilitate secernens constitueret esse honestum aliquid, quod utile non esset, et utile, quod non honestum, qua nulla pernicies maior hominum uitae potuit afferri. (10) Summa quidem auctoritate philosophi seuere sane atque honeste haec tria genera confusa cogitatione distinguunt: quicquid enim iustum sit, id etiam utile esse censent, itemque quod honestum, idem iustum, ex quo efficitur, ut, quicquid honestum sit, idem sit utile. Quod qui parum perspiciunt, ii saepe uersutos homines et callidos admirantes, malitiam sapientiam iudicant. Quorum error eripiendus est opinioque omnis ad eam spem traducenda, ut honestis consiliis iustisque factis, non fraude et malitia se intellegant ea, quae uelint, consequi posse. (11) Quae ergo ad uitam hominum tuendam pertinent, partim sunt inanima, ut aurum, argentum, ut ea, quae gignuntur e terra, ut alia generis eiusdem, partim animalia, quae habent suos impetus et rerum appetitus. Eorum autem rationis expertia sunt, alia ratione utentia. Expertes rationis equi, boues, reliquae pecudes, apes, quarum opere efficitur aliquid ad usum hominum atque uitam. Ratione autem utentium duo genera ponunt, deorum unum, alterum hominum. Deos placatos pietas efficiet et sanctitas; proxime autem et secundum deos homines hominibus maxime utiles esse possunt. (12) Earumque item rerum, quae noceant et obsint, eadem diuisio est. Sed quia deos nocere non putant, iis exceptis homines hominibus obesse plurimum arbitrantur. Ea enim ipsa, quae inanima diximus, pleraque sunt hominum operis effecta, quae nec haberemus, nisi manus et ars accessisset, nec iis sine hominum administratione uteremur. Neque enim ualitudinis curatio neque nauigatio, neque agricultura neque frugum fructuumque reliquorum perceptio et conseruatio sine hominum opera ulla esse potuisset. (13) Iam uero et earum rerum quibus abundaremus, exportatio, et earum quibus egeremus inuectio certe nulla esset, nisi iis muneribus homines fungerentur. Eademque ratione nec lapides ex terra exciderentur ad usum nostrum necessarii, nec ferrum, aes, aurum, argentum effoderetur penitus abditum sine hominum labore et manu. [2,4] IV. Tecta uero, quibus et frigorum uis pelleretur et calorum molestiae sedarentur, unde aut initio generi humano dari potuissent aut postea subuenire, si aut ui tempestatis aut terrae motu aut uetustate cecidissent, nisi communis uita ab hominibus harum rerum auxilia petere didicisset? (14) Adde ductus aquarum, deriuationes fluminum, agrorum inrigationes, moles oppositas fluctibus, portus manu factos, quae unde sine hominum opere habere possemus? Ex quibus multisque aliis perspicuum est, qui fructus quaeque utilitates ex rebus iis, quae sint inanima, percipiantur, eas nos nullo modo sine hominum manu atque opera capere potuisse. Qui denique ex bestiis fructus aut quae commoditas, nisi homines adiuuarent, percipi posset? Nam et qui principes inueniendi fuerunt, quem ex quaque belua usum habere possemus, homines certe fuerunt, nec hoc tempore sine hominum opera aut pascere eas aut domare aut tueri aut tempestiuos fructus ex iis capere possemus; ab eisdemque et eae, quae nocent, interficiuntur et, quae usui possunt esse, capiuntur. (15) Quid enumerem artium multitudinem, sine quibus uita omnino nulla esse potuisset? Qui enim aegris subueniretur, quae esset oblectatio ualentium, qui uictus aut cultus, nisi tam multae nobis artes ministrarent quibus rebus exculta hominum uita tantum distat a uictu et cultu bestiarum. Urbes uero sine hominum coetu non potuissent nec aedificari nec frequentari, ex quo leges moresque constituti, tum iuris aequa discriptio certaque uiuendi disciplina; quas res et mansuetudo animorum consecuta et uerecundia est effectumque, ut esset uita munitior atque ut dando et accipiendo mutandisque facultatibus et commodis nulla re egeremus. [2,5] V. (16) Longiores hoc loco sumus quam necesse est. Quis est enim, cui non perspicua sint illa, quae pluribus uerbis a Panaetio commemorantur, neminem neque ducem bello nec principem domi magnas res et salutares sine hominum studiis gerere potuisse. Commemoratur ab eo Themistocles, Pericles, Cyrus, Agesilaos, Alexander, quos negat sine adiumentis hominum tantas res efficere potuisse. Utitur in re non dubia testibus non necessariis. Atque ut magnas utilitates adipiscimur conspiratione hominum atque consensu, sic nulla tam detestabilis pestis est, quae non homini ab homine nascatur. Est Dicaearchi liber de interitu hominum, Peripatetici magni et copiosi, qui collectis ceteris causis eluuionis, pestilentiae, uastitatis, beluarum etiam repentinae multitudinis, quarum impetu docet quaedam hominum genera esse consumpta, deinde comparat, quanto plures deleti sint homines hominum impetu, id est bellis aut seditionibus, quam omni reliqua calamitate. (17) Cum igitur hic locus nihil habeat dubitationis, quin homines plurimum hominibus et prosint et obsint, proprium hoc statuo esse uirtutis, conciliare animos hominum et ad usus suos adiungere. Itaque, quae in rebus inanimis quaeque in usu et tractatione beluarum fiunt utiliter ad hominum uitam, artibus ea tribuuntur operosis, hominum autem studia, ad amplificationem nostrarum rerum prompta ac parata, uirorum praestantium sapientia et uirtute excitantur. (18) Etenim uirtus omnis tribus in rebus fere uertitur, quarum una est in perspiciendo, quid in quaque re uerum sincerumque sit, quid consentaneum cuique, quid consequens, ex quo quaeque gignantur, quae cuiusque rei causa sit, alterum cohibere motus animi turbatos, quos Graeci g-patheh nominant, appetitionesque, quas illi g-hormas, oboedientes efficere rationi, tertium iis, quibuscum congregemur, uti moderate et scienter, quorum studiis ea, quae natura desiderat, expleta cumulataque habeamus, per eosdemque, si quid importetur nobis incommodi, propulsemus ulciscamurque eos, qui nocere nobis conati sint, tantaque poena adficiamus, quantam aequitas humanitasque patiatur. [2,6] VI. (19) Quibus autem rationibus hanc facultatem assequi possimus, ut hominum studia complectamur eaque teneamus, dicemus, neque ita multo post, sed pauca ante dicenda sunt. Magnam uim esse in fortuna in utramque partem, uel secundas ad res uel aduersas, quis ignorat? Nam et cum prospero flatu eius utimur, ad exitus peruehimur optatos et cum reflauit, affligimur. Haec igitur ipsa fortuna ceteros casus rariores habet, primum ab inanimis procellas, tempestates, naufragia, ruinas, incendia, deinde a bestiis ictus, morsus, impetus. Haec ergo, ut dixi, rariora. (20) At uero interitus exercituum, ut proxime trium, saepe multorum clades imperatorum, ut nuper summi et singularis uiri, inuidiae praeterea multitudinis atque ob eas bene meritorum saepe ciuium expulsiones, calamitates, fugae, rursusque secundae res, honores, imperia, uictoriae, quamquam fortuita sunt, tamen sine hominum opibus et studiis neutram in partem effici possunt. Hoc igitur cognito dicendum est, quonam modo hominum studia ad utilitates nostras allicere atque excitare possimus. Quae si longior fuerit oratio cum magnitudine utilitatis comparetur; ita fortasse etiam breuior uidebitur. (21) Quaecumque igitur homines homini tribuunt ad eum augendum atque honestandum, aut beniuolentiae gratia faciunt, cum aliqua de causa quempiam diligunt, aut honoris, si cuius uirtutem suspiciunt quemque dignum fortuna quam amplissima putant, aut cui fidem habent et bene rebus suis consulere arbitrantur, aut cuius opes metuunt, aut contra, a quibus aliquid exspectant, ut cum reges popularesue homines largitiones aliquas proponunt, aut postremo pretio ac mercede ducuntur, quae sordidissima est illa quidem ratio et inquinatissima et iis, qui ea tenentur, et illis, qui ad eam confugere conantur. (22) Male enim se res habet, cum quod uirtute effici debet, id temptatur pecunia. Sed quoniam non numquam hoc subsidium necessarium est, quemadmodum sit utendum eo dicemus, si prius iis de rebus, quae uirtuti propriores sunt, dixerimus. Atque etiam subiciunt se homines imperio alterius et potestati de causis pluribus. Ducuntur enim aut beniuolentia aut beneficiorum magnitudine aut dignitatis praestantia aut spe sibi id utile futurum aut metu ne ui parere cogantur aut spe largitionis promissisque capti aut postremo, ut saepe in nostra re publica uidemus, mercede conducti. [2,7] VII. (23) Omnium autem rerum nec aptius est quicquam ad opes tuendas ac tenendas quam diligi nec alienius quam timeri. Praeclare enim Ennius 'Quem metuunt oderunt; quem quisque odit, perisse expetit'. Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea fuit ignotum, nuper est cognitum. Nec uero huius tyranni solum, quem armis oppressa pertulit ciuitas ac paret cum maxime mortuo interitus declarat, quantum odium hominum ualeat ad pestem, sed reliquorum similes exitus tyrannorum, quorum haud fere quisquam talem interitum effugit. Malus enim est custos diuturnitatis metus contraque beniuolentia fidelis uel ad perpetuitatem. (24) Sed iis, qui ui oppressos imperio coercent, sit sane adhibenda saeuitia, ut eris in famulos, si aliter teneri non possunt; qui uero in libera ciuitate ita se instruunt, ut metuantur, iis nihil potest esse dementius. Quamuis enim sint demersae leges alicuius opibus, quamuis timefacta libertas, emergunt tamen haec aliquando aut iudiciis tacitis aut occultis de honore suffragiis. Acriores autem morsus sunt intermissae libertatis quam retentae. Quod igitur latissime patet neque ad incolumitatem solum, sed etiam ad opes et potentiam ualet plurimum, id amplectamur, ut metus absit, caritas retineatur. Ita facillime quae uolemus et priuatis in rebus et in re publica consequemur. Etenim qui se metui uolent, a quibus metuentur, eosdem metuant ipsi necesse est. (25) Quid enim censemus superiorem illum Dionysium quo cruciatu timoris angi solitum, qui cultros metuens tonsorios candente carbone sibi adurebat capillum? quid Alexandrum Pheraeum quo animo uixisse arbitramur? qui, ut scriptum legimus, cum uxorem Theben admodum diligeret, tamen ad eam ex epulis in cubiculum ueniens barbarum, et eum quidem, ut scriptum est, conpunctum notis Thraeciis destricto gladio iubebat anteire praemittebatque de stipatoribus suis qui scrutarentur arculas muliebres et, ne quod in uestimentis telum occultaretur, exquirerent. O miserum, qui fideliorem et barbarum et stigmatiam putaret, quam coniugem. Nec eum fefellit; ab ea est enim ipsa propter pelicatus suspicionem interfectus. Nec uero ulla uis imperii tanta est, quae premente metu possit esse diuturna. (26) Testis est Phalaris, cuius est praeter ceteros nobilitata crudelitas, qui non ex insidiis interiit, ut is, quem modo dixi, Alexander, non a paucis, ut hic noster, sed in quem uniuersa Agrigentinorum multitudo impetum fecit. Quid? Macedones nonne Demetrium reliquerunt uniuersique se ad Pyrrhum contulerunt? Quid? Lacedaemonios iniuste imperantes nonne repente omnes fere socii deseruerunt spectatoresque se otiosos praebuerunt Leuctricae calamitatis? [2,8] VIII. Externa libentius in tali re quam domestica recordor. Verum tamen quam diu imperium populi Romani beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut pro sociis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut mites aut necessarii, regum, populorum, nationum portus erat et refugium senatus, nostri autem magistratus imperatoresque ex hac una re maximam laudem capere studebant, si prouincias, si socios aequitate et fide defendissent. (27) Itaque illud patrocinium orbis terrae uerius quam imperium poterat nominari. Sensim hanc consuetudinem et disciplinam iam antea minuebamus, post uero Sullae uictoriam penitus amisimus; desitum est enim uideri quicquam in socios iniquum, cum exstitisset in ciues tanta crudelitas. Ergo in illo secuta est honestam causam non honesta uictoria. Est enim ausus dicere hasta posita, cum bona in foro uenderet et bonorum uirorum et locupletium et certe ciuium, praedam se suam uendere. Secutus est, qui in causa impia, uictoria etiam foediore, non singulorum ciuium bona publicaret, sed uniuersas prouincias regionesque uno calamitatis iure comprehenderet. (28) Itaque uexatis ac perditis exteris nationibus ad exemplum amissi imperii portari in triumpho Massiliam uidimus et ex ea urbe triumphari, sine qua numquam nostri imperatores ex transalpinis bellis triumpharunt. Multa praeterea commemorarem nefaria in socios, si hoc uno quicquam sol uidisset indignius. Iure igitur plectimur. Nisi enim multorum impunita scelera tulissemus, numquam ad unum tanta peruenisset licentia, a quo quidem rei familiaris ad paucos, cupiditatum ad multos improbos uenit hereditas. (29) Nec uero umquam bellorum ciuilium semen et causa deerit, dum homines perditi hastam illam cruentam et meminerint et sperabunt, quam P. Sulla cum uibrasset dictatore propinquo suo, idem sexto tricensimo anno post a sceleratiore hasta non recessit, alter autem, qui in illa dictatura scriba fuerat, in hac fuit quaestor urbanus. Ex quo debet intellegi talibus praemiis propositis numquam defutura bella ciuilia. Itaque parietes modo urbis stant et manent, iique ipsi iam extrema scelera metuentes, rem uero publicam penitus amisimus. Atque in has clades incidimus, (redeundum est enim ad propositum), dum metui quam cari esse et diligi malumus. Quae si populo Romano iniuste imperanti accidere potuerunt, quid debent putare singuli? Quod cum perspicuum sit beniuolentiae uim esse magnam, metus imbecillam, sequitur ut disseramus, quibus rebus facillime possimus eam, quam uolumus, adipisci cum honore et fide caritatem. (30) Sed ea non pariter omnes egemus; nam ad cuiusque uitam institutam accommodandum est, a multisne opus sit an satis sit a paucis diligi. Certum igitur hoc sit, idque et primum et maxime necessarium familiaritates habere fidas amantium nos amicorum. haec enim est una res prorsus, ut non multum differat inter summos et mediocres uiros, eaque utrisque est propemodum comparanda. (31 Honore et gloria et beniuolentia ciuium fortasse non aeque omnes egent, sed tamen, si cui haec suppetunt, adiuuant aliquantum cum ad cetera, tum ad amicitias comparandas. [2,9] IX. Sed de amicitia alio libro dictum est, qui inscribitur Laelius; nunc dicamus de gloria, quamquam ea quoque de re duo sunt nostri libri, sed attingamus, quandoquidem ea in rebus maioribus administrandis adiuuat plurimum. Summa igitur et perfecta gloria constat ex tribus his: si diligit multitudo, si fidem habet, si cum admiratione quadam honore dignos putat. Haec autem, si est simpliciter breuiterque dicendum, quibus rebus pariuntur a singulis, eisdem fere a multitudine. Sed est alius quoque quidam aditus ad multitudinem, ut in uniuersorum animos tamquam influere possimus. (32) Ac primum de illis tribus, quae ante dixi, beneuolentiae praecepta uideamus; quae quidem capitur beneficiis maxime, secundo autem loco uoluntate benefica beniuolentia mouetur, etiamsi res forte non suppetit; uehementer autem amor multitudinis commouetur ipsa fama et opinione liberalitatis, beneficentiae, iustitiae, fidei omniumque earum uirtutum, quae pertinent ad mansuetudinem morum ac facilitatem. Etenim illud ipsum, quod honestum decorumque dicimus, quia per se nobis placet animosque omnium natura et specie sua commouet maximeque quasi perlucet ex iis, quas commemoraui, uirtutibus, idcirco illos, in quibus eas uirtutes esse remur, a natura ipsa diligere cogimur. Atque hae quidem causae diligendi grauissimae; possunt enim praeterea nonnullae esse leuiores. (33) Fides autem ut habeatur duabus rebus effici potest, si existimabimur adepti coniunctam cum iustitia prudentiam. Nam et iis fidem habemus, quos plus intellegere quam nos arbitramur quosque et futura prospicere credimus et cum res agatur in discrimenque uentum sit, expedire rem et consilium ex tempore capere posse; hanc enim utilem homines existimant ueramque prudentiam. Iustis autem et fidis hominibus, id est bonis uiris, ita fides habetur, ut nulla sit in iis fraudis iniuriaeque suspicio. Itaque his salutem nostram, his fortunas, his liberos rectissime committi arbitramur. (34) Harum igitur duarum ad fidem faciendam iustitia plus pollet, quippe cum ea sine prudentia satis habeat auctoritatis; prudentia sine iustitia nihil ualet ad faciendam fidem. Quo enim quis uersutior et callidior, hoc inuisior et suspectior detracta opinione probitatis. Quam ob rem intellegentiae iustitia coniuncta quantum uolet habebit ad faciendam fidem uirium, iustitia sine prudentia multum poterit, sine iustitia nihil ualebit prudentia. [2,10] X. (35) Sed ne quis sit admiratus cur, cum inter omnes philosophos constet a meque ipso saepe disputatum sit, qui unam haberet, omnes habere uirtutes, nunc ita seiungam, quasi possit quisquam, qui non idem prudens sit, iustus esse, alia est illa, cum ueritas ipsa limatur in disputatione, subtilitas, alia, cum ad opinionem communem omnis accommodatur oratio. Quam ob rem, ut uulgus, ita nos hoc loco loquimur, ut alios fortes, alios uiros bonos, alios prudentes esse dicamus. Popularibus enim uerbis est agendum et usitatis, cum loquimur de opinione populari, idque eodem modo fecit Panaetius. Sed ad propositum reuertamur. (36) Erat igitur ex iis tribus, quae ad gloriam pertinerent, hoc tertium, ut cum admiratione hominum honore ab iis digni iudicaremur. Admirantur igitur communiter illi quidem omnia, quae magna et praeter opinionem suam animaduerterunt, separatim autem in singulis, si perspiciunt nec opinata quaedam bona. Itaque eos uiros suspiciunt maximisque efferunt laudibus, in quibus existimant se excellentes quasdam et singulares perspicere uirtutes, despiciunt autem eos et contemnunt, in quibus nihil uirtutis, nihil animi, nihil neruorum putant. Non enim omnes eos contemnunt, de quibus male existumant. Nam quos improbos, maledicos, fraudulentos putant et ad faciendam iniuriam instructos, eos contemnunt quidem neutiquam sed de iis male existumant. Quam ob rem, ut ante dixi, contemnuntur ii, qui 'nec sibi nec alteri', ut dicitur, in quibus nullus labor, nulla industria, nulla cura est. (37) Admiratione autem adficiuntur ii, qui anteire ceteris uirtute putantur et cum omni carere dedecore, tum uero iis uitiis, quibus alii non facile possunt obsistere. Nam et uoluptates, blandissumae dominae, maioris partis animos a uirtute detorquent et, dolorum cum admouentur faces, praeter modum plerique exterrentur; uita, mors, diuitiae, paupertas omnes homines uehementissime permouent. Quae qui in utramque partem excelso animo magnoque despiciunt, cumque aliqua iis ampla et honesta res obiecta est, totos ad se conuertit et rapit, tum quis non admiretur splendorem pulcritudinemque uirtutis? [2,11] XI. (38) Ergo et haec animi despicientia admirabilitatem magnam facit et maxume iustitia, ex qua una uirtute uiri boni appellantur, mirifica quaedam multitudini uidetur, nec iniuria. Nemo enim iustus esse potest, qui mortem, qui dolorem, qui exilium, qui egestatem timet, aut qui ea, quae sunt his contraria, aequitati anteponit. Maximeque admirantur eum, qui pecunia non mouetur; quod in quo uiro perspectum sit, hunc igni spectatum arbitrantur. Itaque illa tria quae proposita sunt ad gloriam, omnia iustitia conficit, et beniuolentiam, quod prodesse uult plurimis, et ob eandem causam fidem et admirationem, quod eas res spernit et neglegit, ad quas plerique inflammati auiditate rapiuntur. (39) Ac mea quidem sententia omnis ratio atque institutio uitae adiumenta hominum desiderat, in primisque, ut habeat quibuscum possit familiares conferre sermones; quod est difficile, nisi speciem prae te boni uiri feras. Ergo etiam solitario homini atque in agro uitam agenti opinio iustitiae necessaria est, eoque etiam magis, quod eam si non habebunt, (iniusti habebuntur) nullis praesidiis saepti multis afficientur iniuriis. (40) Atque iis etiam, qui uendunt, emunt, conducunt, locant contrahendisque negotiis implicantur, iustitia ad rem gerendam necessaria est, cuius tanta uis est, ut ne illi quidem, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula iustitiae uiuere. Nam qui eorum cuipiam, qui una latrocinantur, furatur aliquid aut eripit, is sibi ne in latrocinio quidem relinquit locum, ille autem, qui archipirata dicitur, nisi aequabiliter praedam dispertiat, aut interficiatur a sociis aut relinquatur. Quin etiam leges latronum esse dicuntur, quibus pareant, quas obseruent. Itaque propter aequabilem praedae partitionem et Bardulis Illyrius latro, de quo est apud Theopompum, magnas opes habuit et multo maiores Viriatus Lusitanus, cui quidem etiam exercitus nostri imperatoresque cesserunt, quem C. Laelius, is qui Sapiens usurpatur, praetor fregit et comminuit ferocitatemque eius ita repressit, ut facile bellum reliquis traderet. Cum igitur tanta uis iustitiae sit, ut ea etiam latronum opes firmet atque augeat, quantam eius uim inter leges et iudicia et in constituta re publica fore putamus? [2,12] XII. (41) Mihi quidem non apud Medos solum, ut ait Herodotus, sed etiam apud maiores nostros iustitiae fruendae causa uidentur olim bene morati reges constituti. Nam cum premeretur in otio multitudo ab iis, qui maiores opes habebant, ad unum aliquem confugiebant uirtute praestantem, qui cum prohiberet iniuria tenuiores, aequitate constituenda summos cum infimis pari iure retinebat. Eademque constituendarum legum fuit causa quae regum. (42) Ius enim semper est quaesitum aequabile; neque enim aliter esset ius. Id si ab uno iusto et bono uiro consequebantur, erant eo contenti; cum id minus contingeret, leges sunt inuentae, quae cum omnibus semper una atque eadem uoce loquerentur. Ergo hoc quidem perspicuum est, eos ad imperandum deligi solitos, quorum de iustitia magna esset opinio multitudinis. Adiuncto uero, ut idem etiam prudentes haberentur, nihil erat, quod homines iis auctoribus non posse consequi se arbitrarentur. Omni igitur ratione colenda et retinenda iustitia est, cum ipsa per sese (nam aliter iustitia non esset), tum propter amplificationem honoris et gloriae. Sed ut pecuniae non quaerendae solum ratio est, uerum etiam collocandae, quae perpetuos sumptus suppeditet, nec solum necessarios, sed etiam liberales, sic gloria et quaerenda et collocanda ratione est. (43) Quamquam praeclare Socrates hanc uiam ad gloriam proximam et quasi compendiariam dicebat esse, si quis id ageret, ut qualis haberi uellet, talis esset. Quod si qui simulatione et inani ostentatione et ficto non modo sermone sed etiam uoltu stabilem se gloriam consequi posse rentur, uehementer errant. Vera gloria radices agit atque etiam propagatur, ficta omnia celeriter tamquam flosculi decidunt nec simulatum potest quicquam esse diuturnum. Testes sunt permulti in utramque partem, sed breuitatis causa familia contenti erimus una. Tiberius enim Gracchus, P. f., tam diu laudabitur, dum memoria rerum Romanarum manebit, at eius filii nec uiui probabantur bonis et mortui numerum optinent iure caesorum. Qui igitur adipisci ueram gloriam uolet, iustitiae fungatur officiis. Ea quae essent, dictum est in libro superiore. [2,13] XIII. (44) Sed ut facillime, quales simus, tales esse uideamur, etsi in eo ipso uis maxima est, ut simus ii, qui haberi uelimus, tamen quaedam praecepta danda sunt. Nam si quis ab ineunte aetate habet causam celebritatis et nominis aut a patre acceptam, quod tibi, mi Cicero, arbitror contigisse, aut aliquo casu atque fortuna, in hunc oculi omnium coniciuntur atque in eum, quid agat, quemadmodum uiuat, inquiritur, et, tamquam in clarissima luce uersetur, ita nullum obscurum potest nec dictum eius esse nec factum. (45) Quorum autem prima aetas propter humilitatem et obscuritatem in hominum ignoratione uersatur, ii, simul ac iuuenes esse coeperunt, magna spectare et ad ea rectis studiis debent contendere; quod eo firmiore animo facient, quia non modo non inuidetur illi aetati uerum etiam fauetur. Prima est igitur adulescenti commendatio ad gloriam, si qua ex bellicis rebus comparari potest, in qua multi apud maiores nostros extiterunt; semper enim fere bella gerebantur. Tua autem aetas incidit in id bellum, cuius altera pars sceleris nimium habuit, altera felicitatis parum. Quo tamen in bello cum te Pompeius alae (alteri) praefecisset, magnam laudem et a summo uiro et ab exercitu consequebare equitando, iaculando, omni militari labore tolerando. Atque ea quidem tua laus pariter cum re publica cecidit. Mihi autem haec oratio suscepta non de te est, sed de genere toto. Quam ob rem pergamus ad ea, quae restant. (46) Ut igitur in reliquis rebus multo maiora opera sunt animi quam corporis, sic eae res quas ingenio ac ratione persequimur, gratiores sunt quam illae, quas uiribus. Prima igitur commendatio proficiscitur a modestia, tum pietate in parentes, in suos beniuolentia. Facillume autem et in optimam partem cognoscuntur adulescentes, qui se ad claros et sapientes uiros bene consulentes rei publicae contulerunt, quibuscum si frequentes sunt, opinionem adferunt populo eorum fore se similes, quos sibi ipsi delegerint ad imitandum. (47) P. Rutilii adulescentiam ad opinionem et innocentiae et iuris scientiae P. Mucii commendauit domus. Nam L. quidem Crassus, cum esset admodum adulescens, non aliunde mutuatus est, sed sibi ipse peperit maximam laudem ex illa accusatione nobili et gloriosa, et qua aetate qui exercentur, laude adfici solent, ut de Demosthene accepimus, ea aetate L. Crassus ostendit, id se in foro optume iam facere, quod etiam tum poterat domi cum laude meditari. [2,14] XIV. (48) Sed cum duplex ratio sit orationis, quarum in altera sermo sit, in altera contentio, non est id quidem dubium, quin contentio (orationis) maiorem uim habeat ad gloriam (ea est enim, quam eloquentiam dicimus); sed tamen difficile dictu est, quantopere conciliet animos comitas adfabilitasque sermonis. Extant epistolae et Philippi ad Alexandrum et Antipatri ad Cassandrum et Antigoni ad Philippum filium, trium prudentissimorum (sic enim accepimus); quibus praecipiunt, ut oratione benigna multitudinis animos ad beniuolentiam alliciant militesque blande appellando (sermone) deleniant. Quae autem in multitudine cum contentione habetur oratio, ea saepe uniuersam excitat (gloriam); magna est enim admiratio copiose sapienterque dicentis; quem qui audiunt, intellegere etiam et sapere plus quam ceteros arbitrantur. Si uero inest in oratione mixta modestia grauitas nihil admirabilius fieri potest, eoque magis, si ea sunt in adulescente. (49) Sed cum sint plura causarum genera, quae eloquentiam desiderent, multique in nostra re publica adulescentes et apud iudices et apud populum et apud senatum dicendo laudem assecuti sint, maxima est admiratio in iudiciis, quorum ratio duplex est. Nam ex accusatione et ex defensione constat, quarum etsi laudabilior est defensio, tamen etiam accusatio probata persaepe est. Dixi paulo ante de Crasso. Idem fecit adulescens M. Antonius. Etiam P. Sulpicii eloquentiam accusatio inlustrauit, cum seditiosum et inutilem ciuem, C. Norbanum, in iudicium uocauit. (50) Sed hoc quidem non est saepe faciendum nec umquam nisi aut rei publicae causa, ut ii, quos ante dixi, aut ulciscendi gratia, ut duo Luculli, aut patrocinii, ut nos pro Siculis, pro Sardis in Albucio Iulius. In accusando etiam M. Aquilio L. Fufii cognita industria est. Semel igitur aut non saepe certe. Sin erit, cui faciendum sit saepius, rei publicae tribuat hoc muneris, cuius inimicos ulcisci saepius non est reprehendendum; modus tamen adsit. Duri enim hominis, uel potius uix hominis uidetur periculum capitis inferre multis. Id cum periculosum ipsi est, tum etiam sordidum ad famam committere, ut accusator nominere; quod contigit M. Bruto, summo genere nato, illius filio, qui iuris ciuilis in primis peritus fuit. (51) Atque etiam hoc praeceptum officii diligenter tenendum est, ne quem umquam innocentem iudicio capitis arcessas; id enim sine scelere fieri nullo pacto potest. Nam quid est tam inhumanum, quam eloquentiam a natura ad salutem hominum et ad conseruationem datam ad bonorum pestem perniciemque conuertere? Nec tamen, ut hoc fugiendum est, item est habendum religioni nocentem aliquando, modo ne nefarium impiumque defendere. Vult hoc multitudo, patitur consuetudo, fert etiam humanitas. Iudicis est semper in causis uerum sequi, patroni non numquam ueri simile, etiam si minus sit uerum, defendere, quod scribere, praesertim cum de philosophia scriberem, non auderem, nisi idem placeret grauissimo Stoicorum Panaetio. Maxime autem et gloria paritur et gratia defensionibus, eoque maior, si quando accidit, ut ei subueniatur, qui potentis alicuius opibus circumueniri urgerique uideatur, ut nos et saepe alias et adulescentes contra L. Sullae dominantis opes pro Sex. Roscio Amerino fecimus, quae, ut scis, extat oratio. [2,15] XV. (52) Sed expositis adulescentium officiis, quae ualeant ad gloriam adipiscendam, deinceps de beneficentia ac de liberalitate dicendum est, cuius est ratio duplex. Nam aut opera benigne fit indigentibus aut pecunia. Facilior est haec posterior locupleti praesertim, sed illa lautior ac splendidior et uiro forti claroque dignior. Quamquam enim in utroque inest gratificandi liberalis uoluntas, tamen altera ex arca, altera ex uirtute depromitur, largitioque, quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit. Ita benignitate benignitas tollitur, qua quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis. (53) At qui opera, id est uirtute et industria, benefici et liberales erunt, primum, quo pluribus profuerint, eo plures ad benigne faciendum adiutores habebunt, dein consuetudine beneficentiae paratiores erunt et tamquam exercitatiores ad bene de multis promerendum. Praeclare in epistula quadam Alexandrum filium Philippus accusat, quod largitione beniuolentiam Macedonum consectetur: 'Quae te, malum!' inquit, 'ratio in istam spem induxit, ut eos tibi fideles putares fore, quos pecunia corrupisses? An tu id agis, ut Macedones non te regem suum, sed ministrum et praebitorem sperent fore?' Bene 'ministrum et praebitorem', quia sordidum regi, melius etiam, quod largitionem 'corruptelam ' dixit esse; fit enim deterior, qui accipit, atque ad idem semper expectandum paratior. (54) Hoc ille filio, sed praeceptum putemus omnibus. Quam ob rem id quidem non dubium est, quin illa benignitas, quae constet ex opera et industria, et honestior sit et latius pateat et possit prodesse pluribus. Non numquam tamen est largiendum nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum est et saepe idoneis hominibus indigentibus de re familiari impertiendum, sed diligenter atque moderate. Multi enim patrimonia effuderunt, inconsulte largiendo. Quid autem est stultius quam. quod libenter facias, curare ut id diutius facere non possis? Atque etiam sequuntur largitionem rapinae. Cum enim dando egere coeperunt, alienis bonis manus afferre coguntur. Ita, cum beniuolentiae comparandae causa benefici esse uelint, non tanta studia assequuntur eorum, quibus dederunt, quanta odia eorum, quibus ademerunt. (55) Quam ob rem nec ita claudenda res est familiaris, ut eam benignitas aperire non possit, nec ita reseranda, ut pateat omnibus; modus adhibeatur isque referatur ad facultates. Omnino meminisse debemus id, quod a nostris hominibus saepissime usurpatum iam in prouerbii consuetudinem uenit, largitionem fundum non habere. Etenim quis potest modus esse, cum et idem, qui consueuerunt et idem illud alii desiderent. [2,16] XVI. Omnino duo sunt genera largorum, quorum alteri prodigi, alteri liberales; prodigi, qui epulis et uiscerationibus et gladiatorum muneribus ludorum uenationumque apparatu pecunias profundunt in eas res, quarum memoriam aut breuem aut nullam omnino sint relicturi, liberales autem, qui suis facultatibus aut captos a praedonibus redimunt, aut aes alienum suscipiunt amicorum aut in filiarum collocatione adiuuant aut opitulantur uel in re quaerenda uel augenda. (56) Itaque miror, quid in mentem uenerit Theophrasto, in eo libro, quem de diuitiis scripsit, in quo multa praeclare, illud absurde: est enim multus in laudanda magnificentia et apparitione popularium munerum taliumque sumptuum facultatem fructum diuitiarum putat. Mihi autem ille fructus liberalitatis, cuius pauca exempla posui, multo et maior uidetur et certior. Quanto Aristoteles grauius et uerius nos reprehendit, qui has pecuniarum effusiones non admiremur, quae fiunt ad multitudinem deleniendam. At ii, 'qui ab hoste obsidentur, si emere aquae sextarium cogerentur mina, hoc primo incredibile nobis uideri omnesque mirari, sed cum adtenderint, ueniam necessitati dare, in his immanibus iacturis infinitisque sumptibus nihil nos magnopere mirari, cum praesertim neque necessitati subueniatur nec dignitas augeatur ipsaque illa delectatio multitudinis ad breue exiguumque tempus capiatur eaque a leuissimo quoque, in quo tamen ipso una cum satietate memoria quoque moriatur uoluptatis.' (57) Bene etiam colligit 'haec pueris et mulierculis et seruis et seruorum simillimis liberis esse grata, graui uero homini et ea, quae fiunt, iudicio certo ponderanti probari posse nullo modo'. Quamquam intellego in nostra ciuitate inueterasse iam bonis temporibus, ut splendor aedilitatum ab optimis uiris postuletur. Itaque et P. Crassus cum cognomine diues tum copiis functus est aedilicio maximo munere, et paulo post L. Crassus cum omnium hominum moderatissimo Q. Mucio magnificentissima aedilitate functus est, deinde C. Claudius App. filius, multi post, Luculli, Hortensius, Silanus; omnes autem P. Lentulus me consule uicit superiores; hunc est Scaurus imitatus; magnificentissima uero nostri Pompei munera secundo consulatu; in quibus omnibus quid mihi placeat, uides. [2,17] XVII. (58) Vitanda tamen suspicio est auaritiae. Mamerco, homini diuitissimo, praetermissio aedilitatis consulatus repulsam attulit. Quare et si postulatur a populo, bonis uiris si non desiderantibus, ad tamen approbantibus faciundum est, modo pro facultatibus, nos ipsi ut fecimus, et si quando aliqua res maior atque utilior populari largitione adquiritur, ut Oresti nuper prandia in semitis decumae nomine magno honori fuerunt. Ne M. quidem Seio uitio datum est, quod in caritate asse modium populo dedit; magna enim se et inueterata inuidia nec turpi iactura, quando erat aedilis, nec maxima liberauit. Sed honori summo nuper nostro Miloni fuit qui gladiatoribus emptis rei publicae causa, quae salute nostra continebatur, omnes P. Clodii conatus furoresque compressit. (59) Causa igitur largitionis est, si aut necesse est aut utile. In his autem ipsis mediocritatis regula optima est. L. quidem Philippus, Q. f., magno uir ingenio inprimisque clarus, gloriari solebat se sine ullo munere adeptum esse omnia, quae haberentur amplissima. Dicebat idem Cotta, Curio. Nobis quoque licet in hoc quodam modo gloriari; nam pro amplitudine honorum, quos cunctis suffragiis adepti sumus nostro quidem anno, quod contigit eorum nemini, quos modo nominaui, sane exiguus sumptus aedilitatis fuit. (60) Atque etiam illae impensae meliores, muri, naualia, portus, aquarum ductus omniaque, quae ad usum rei publicae pertinent, quamquam, quod praesens tamquam in manum datur, iucundius est, tamen haec in posterum gratiora. Theatra, porticus, noua templa uerecundius reprehendo propter Pompeium, sed doctissimi non probant, ut et hic ipse Panaetius, quem multum in his libris secutus sum non interpretatus, et Phalereus Demetrius, qui Periclem, principem Graeciae uituperat, quod tantam pecuniam in praeclara illa propylaea coniecerit. Sed de hoc genere toto in iis libris, quos de re publica scripsi, diligenter est disputatum. Tota igitur ratio talium largitionum genere uitiosa est, temporibus necessaria et tum ipsum et ad facultates accommodanda et mediocritate moderanda est. [2,18] XVIII. (61) In illo autem altero genere largiendi, quod a liberalitate proficiscitur, non uno modo in disparibus causis adfecti esse debemus. Alia causa est eius, qui calamitate premitur, et eius, qui res meliores quaerit nullis suis rebus aduersis. (62) Propensior benignitas esse debebit in calamitosos, nisi forte erunt digni calamitate. In iis tamen, qui se adiuuari uolent, non ne adfligantur, sed ut altiorem gradum ascendant, restricti omnino esse nullo modo debemus, sed in deligendis idoneis iudicium et diligentiam adhibere. Nam praeclare Ennius 'Bene facta male locata male facta arbitror'. (63) Quod autem tributum est bono uiro et grato, in eo cum ex ipso fructus est, tum etiam ex ceteris. Temeritate enim remota gratissima est liberalitas, eoque eam studiosius plerique laudant, quod summi cuiusque bonitas commune perfugium est omnium. Danda igitur opera est, ut iis beneficiis quam plurimos adficiamus, quorum memoria liberis posterisque prodatur, ut iis ingratis esse non liceat. Omnes enim immemorem beneficii oderunt eamque iniuriam in deterrenda liberalitate sibi etiam fieri, eumque, qui faciat communem hostem tenuiorum putant. Atque haec benignitas etiam rei publicae est utilis, redimi e seruitute captos, locupletari tenuiores; quod quidem uolgo solitum fieri ab ordine nostro in oratione Crassi scriptum copiose uidemus. Hanc ergo consuetudinem benignitatis largitioni munerum longe antepono; haec est grauium hominum atque magnorum, illa quasi assentatorum populi multitudinis leuitatem uoluptate quasi titillantium. (64) Conueniet autem cum in dando munificum esse, tum in exigendo non acerbum in omnique re contrahenda, uendundo emendo, conducendo locando, uicinitatibus et confiniis aequum, facilem, multa multis de suo iure cedentem, a litibus uero, quantum liceat et nescio an paulo plus etiam, quam liceat, abhorrentem. Est enim non modo liberale paulum non numquam de suo iure decedere, sed interdum etiam fructuosum. Habenda autem ratio est rei familiaris, quam quidem dilabi sinere flagitiosum est, sed ita, ut inliberalitatis auaritiaeque absit suspicio. Posse enim liberalitate uti non spoliantem se patrimonio nimirum est pecuniae fructus maximus. Recte etiam a Theophrasto est laudata hospitalitas. Est enim, ut mihi quidem uidetur, ualde decorum patere domos hominum inlustrium hospitibus inlustribus idque etiam rei publicae est ornamento homines externos hoc liberalitatis genere in urbe nostra non egere. Est autem etiam uehementer utile iis, qui honeste posse multum uolunt, per hospites apud externos populos ualere opibus et gratia. Theophrastus quidem scribit Cimonem Athenis etiam in suos curiales Laciadas hospitalem fuisse; ita enim instituisse et uilicis imperauisse, ut omnia praeberentur, quicumque Laciades in uillam suam deuertisset. [2,19] XIX. (65) Quae autem opera, non largitione beneficia dantur, haec tum in uniuersam rem publicam tum in singulos ciues conferuntur. Nam in iure cauere, consilio iuuare atque hoc scientiae genere prodesse quam plurimis uehementer et ad opes augendas pertinet et ad gratiam. Itaque cum multa praeclara maiorum, tum quod optime constituti iuris ciuilis summo semper in honore fuit cognitio atque interpretatio; quam quidem ante hanc confusionem temporum in possessione sua principes retinuerunt, nunc, ut honores, ut omnes dignitatis gradus, sic huius scientiae splendor deletus est, idque eo indignius, quod eo tempore hoc contigit, cum is esset, qui omnes superiores, quibus honore par esset, scientia facile uicisset. Haec igitur opera grata multis et ad beneficiis obstringendos homines accommodata. (66) Atque huic arti finitima est dicendi grauior facultas et gratior et ornatior. Quid enim eloquentia praestabilius uel admiratione audientium uel spe indigentium uel eorum, qui defensi sunt, gratia? Huic quoque ergo a maioribus nostris est in toga dignitatis principatus datus. Diserti igitur hominis et facile laborantis, quodque in patriis est moribus, multorum causas et non grauate et gratuito defendentis beneficia et patrocinia late patent. (67) Admonebat me res, ut hoc quoque loco intermissionem eloquentiae, ne dicam interitum deplorarem, ni uererer, ne de me ipso aliquid uiderer queri. Sed tamen uidemus, quibus extinctis oratoribus, quam in paucis spes quanto in paucioribus facultas, quam in multis sit audacia. Cum autem omnes non possint, ne multi quidem, aut iuris periti esse aut diserti, licet tamen opera prodesse multis beneficia petentem, commendantem iudicibus, magistratibus, uigilantem pro re alterius, eos ipsos, qui aut consuluntur aut defendunt, rogantem; quod qui faciunt, plurimum gratiae consequuntur, latissimeque eorum manat industria. (68) Iam illud non sunt admonendi, (est enim in promptu), ut animaduertant, cum iuuare alios uelint, ne quos offendant. Saepe enim aut eos laedunt, quos non debent, aut eos, quos non expedit; si imprudentes, neglegentiae est, si scientes temeritatis. Utendum etiam est excusatione aduersus eos, quos inuitus offendas, quacumque possis, quare id, quod feceris, necesse fuerit nec aliter facere potueris, ceterisque operis et officiis erit id, quod uiolatum uidebitur, compensandum. [2,20] XX. (69) Sed cum in hominibus iuuandis aut mores spectari aut fortuna soleat, dictu quidem est procliue, itaque uolgo loquuntur, se in beneficiis collocandis mores hominum, non fortunam sequi. Honesta oratio est, sed quis est tandem, qui inopis et optimi uiri causae anteponat in opera danda gratiam fortunati et potentis? A quo enim expeditior et celerior remuneratio fore uidetur, in eum fere est uoluntas nostra propensior. Sed animaduertendum est diligentius, quae natura rerum sit. Nimirum enim inops ille, si bonus est uir, etiam si referre gratiam non potest, habere certe potest. Commode autem, quicumque dixit, 'pecuniam qui habeat, non reddidisse, qui reddiderit non habere, gratiam autem et, qui rettulerit, habere et, qui habeat, rettulisse'. At qui se locupletes, honoratos, beatos putant, ii ne obligari quidem beneficio uolunt; qui etiam beneficium se dedisse arbitrantur, cum ipsi quamuis magnum aliquod acceperint, atque etiam a se aut postulari aut exspectari aliquid suspicantur, patrocinio uero se usos aut clientes appellari mortis instar putant. (70) At uero ille tenuis, cum quidquid factum sit, se spectatum, non fortunam putat, non modo illi qui est meritus, sed etiam illis, a quibus exspectat (eget enim multis), gratum se uideri studet, neque uero uerbis auget suum munus, si quo forte fungitur, sed etiam extenuat. Videndumque illud est, quod, si opulentum fortunatumque defenderis, in uno illo aut, si forte, in liberis eius manet gratia; sin autem inopem, probum tamen et modestum, omnes non improbi humiles quae magna in populo multitudo est, praesidium sibi paratum uident. (71) Quam ob rem melius apud bonos quam apud fortunatos beneficium collocari puto. Danda omnino opera est, ut omni generi satis facere possimus, sed, si res in contentionem ueniet, nimirum Themistocles est auctor adhibendus, qui cum consuleretur, utrum bono uiro pauperi an minus probato diuiti filiam collocaret 'Ego uero, inquit, malo uirum, qui pecunia egeat, quam pecuniam quae uiro'. Sed corrupti mores deprauatique sunt admiratione diuitiarum; quarum magnitudo quid ad unumquemque nostrum pertinet? Illum fortasse adiuuat, qui habet; ne id quidem semper; sed fac iuuare; utentior sane sit, honestior uero quomodo? Quod si etiam bonus erit uir, ne impediant diuitiae quominus iuuetur, modo ne adiuuent, sitque omne iudicium, non quam locuples, sed qualis quisque sit. Extremum autem praeceptum in beneficiis operaque danda, ne quid contra aequitatem contendas, ne quid pro iniuria; fundamentum enim est perpetuae commendationis et famae iustitia, sine qua nihil potest esse laudabile. [2,21] XXI. (72) Sed quoniam de eo genere beneficiorum dictum est, quae ad singulos spectant, deinceps de iis, quae ad uniuersos quaeque ad rem publicam pertinent, disputandum est. Eorum autem ipsorum partim eius modi sunt, ut ad uniuersos ciues pertineant, partim, singulos ut attingant, quae sunt etiam gratiora. Danda opera est omnino, si possit, utrisque, nec minus, ut etiam singulis consulatur, sed ita, ut ea res aut prosit aut certe ne obsit rei publicae. C. Gracchi frumentaria magna largitio, exhauriebat igitur aerarium; modica M. Octauii et rei publicae tolerabilis et plebi necessaria, ergo et ciuibus et rei publicae salutaris. (73) In primis autem uidendum erit ei, qui rem publicam administrabit, ut suum quisque teneat neque de bonis priuatorum publice deminutio fiat. Perniciose enim Philippus in tribunatu cum legem agrariam ferret, quam tamen antiquari facile passus est et in eo uehementer se moderatum praebuit--sed cum in agendo multa populariter, tum illud male, 'non esse in ciuitate duo milia hominum, qui rem haberent'. Capitalis oratio est ad aequationem bonorum pertinens, qua peste quae potest esse maior? Hanc enim ob causam maxime, ut sua tenerentur, res publicae ciuitatesque constitutae sunt. Nam, etsi duce natura congregabantur homines, tamen spe custodiae rerum suarum urbium praesidia quaerebant. (74) Danda etiam opera est, ne, quod apud maiores nostros saepe fiebat propter aerarii tenuitatem assiduitatemque bellorum, tributum sit conferendum, idque ne eueniat multo ante erit prouidendum. Sin quae necessitas huius muneris alicui rei publicae obuenerit (malo enim quam nostrae ominari neque tamen de nostra, sed de omni re publica disputo), danda erit opera, ut omnes intellegant, si salui esse uelint, necessitati esse parendum. Atque etiam omnes, qui rem publicam gubernabunt, consulere debebunt ut earum rerum copia sit, quae sunt necessariae. Quarum qualis comparatio fieri soleat et debeat, non est necesse disputare; est enim in promptu; tantum locus attingendus fuit. (75) Caput autem est in omni procuratione negotii et muneris publici, ut auaritiae pellatur etiam minima suspicio. 'Utinam', inquit C. Pontius Samnis, 'ad illa tempora me fortuna reseruauisset et tum essem natus, quando Romani dona accipere coepissent. Non essem passus diutius eos imperare.' Ne illi multa saecula expectanda fuerunt: modo enim hoc malum in hanc rem publicam inuasit. Itaque facile patior tum potius Pontium fuisse, si quidem in illo tantum fuit roboris. Nondum centum et decem anni sunt, cum de pecuniis repetundis a L. Pisone lata lex est nulla antea cum fuisset. At uero postea tot leges et proxumae quaeque duriores, tot rei, tot damnati, tantum (Italicum) bellum propter iudiciorum metum excitatum, tanta sublatis legibus et iudiciis expilatio direptioque sociorum, ut inbecillitate aliorum, non nostra uirtute ualeamus. [2,22] XXII. (76) Laudat Africanum Panaetius, quod fuerit abstinens. Quidni laudet? Sed in illo alia maiora; laus abstinentiae non hominis est solum, sed etiam temporum illorum. Omni Macedonum gaza, quae fuit maxima, potitus (est) Paulus; tantum in aerarium pecuniae inuexit, ut unius imperatoris praeda finem attulerit tributorum. At hic nihil domum suam intulit praeter memoriam nominis sempiternam. Imitatus patrem Africanus nihilo locupletior Carthagine euersa. Quid? qui eius collega fuit in censura, L. Mummius, num quid copiosior, cum copiosissimam urbem funditus sustulisset? Italiam ornare quam domum suam maluit; quamquam Italia ornata domus ipsa mihi uidetur ornatior. (77) Nullum igitur uitium taetrius est, ut eo, unde digressa est, referat se oratio, quam auaritia, praesertim in principibus et rem publicam gubernantibus. Habere enim quaestui rem publicam non modo turpe est, sed sceleratum etiam et nefarium. Itaque, quod Apollo Pythius oraclum edidit, Spartam nulla re alia nisi auaritia esse perituram, id uidetur non solum Lacedaemoniis, sed etiam omnibus opulentis populis praedixisse. Nulla autem re conciliare facilius beniuolentiam multitudinis possunt ii, qui rei publicae praesunt, quam abstinentia et continentia. (78) Qui uero se populares uolunt ob eamque causam aut agrariam rem temptant, ut possessores pellantur suis sedibus, aut pecunias creditas debitoribus condonandas putant, labefactant fundamenta rei publicae, concordiam primum, quae esse non potest, cum aliis adimuntur, aliis condonantur pecuniae, deinde aequitatem, quae tollitur omnis, si habere suum cuique non licet. Id enim est proprium, ut supra dixi, ciuitatis atque urbis, ut sit libera et non sollicita suae rei cuiusque custodia. (79) Atque in hac pernicie rei publicae ne illam quidem consequuntur, quam putant, gratiam. Nam cui res erepta est, est inimicus; cui data est, etiam dissimulat se accipere uoluisse et maxime in pecuniis creditis occultat suum gaudium, ne uideatur non fuisse soluendo. At uero ille, qui accipit iniuriam, et meminit et prae se fert dolorem suum, nec, si plures sunt ii, quibus inprobe datum est, quam illi, quibus iniuste ademptum est, idcirco plus etiam ualent. Non enim numero haec iudicantur, sed pondere. Quam autem habet aequitatem, ut agrum multis annis aut etiam saeculis ante possessum qui nullum habuit habeat, qui autem habuit amittat? [2,23] XXIII. (80) Ac propter hoc iniuriae genus Lacedaemonii Lysandrum ephorum expulerunt, Agim regem, quod nunquam antea apud eos acciderat, necauerunt, exque eo tempore tantae discordiae secutae sunt, ut et tyranni existerent et optumates exterminarentur et praeclarissime constituta res publica dilaberetur. Nec uero solum ipsa cecidit, sed etiam reliquam Graeciam euertit contagionibus malorum, quae a Lacedaemoniis profectae manarunt latius. Quid? nostros Gracchos, Ti. Gracchi summi uiri filios, Africani nepotes, nonne agrariae contentiones perdiderunt? (81) At uero Aratus Sicyonius iure laudatur, qui, cum eius ciuitas quinquaginta annos a tyrannis teneretur, profectus Argis Sicyonem clandestino introitu urbe est potitus, cumque tyrannum Nicoclem inprouiso oppressisset, sescentos exules, qui locupletissimi fuerant eius ciuitatis, restituit remque publicam aduentu suo liberauit. Sed cum magnam animaduerteret in bonis et possessionibus difficultatem, quod et eos, quos ipse restituerat, quorum bona alii possederant, egere iniquissimum esse arbitrabatur et quinquaginta annorum possessiones mouere non nimis aequum putabat, propterea quod tam longo spatio multa hereditatibus, multa emptionibus, multa dotibus tenebantur sine iniuria, iudicauit neque illis adimi nec iis non satis fieri, quorum illa fuerant, oportere. (82) Cum igitur statuisset opus esse ad eam rem constituendam pecunia Alexandream se proficisci uelle dixit remque integram ad reditum suum iussit esse, isque celeriter ad Ptolomaeum, suum hospitem, uenit, qui tum regnabat alter post Alexandream conditam. Cui cum euisset patriam se liberare uelle causamque docuisset, a rege opulento uir summus facile impetrauit, ut grandi pecunia adiuuaretur. Quam cum Sicyonem attulisset, adhibuit sibi in consilium quindecim principes, cum quibus causas cognouit et eorum, qui aliena tenebant, et eorum, qui sua amiserant, perfecitque aestumandis possessionibus, ut persuaderet aliis, ut pecuniam accipere mallent, possessionibus cederent, aliis, ut commodius putarent numerari sibi, quod tanti esset, quam suum recuperare. Ita perfectum est, ut omnes concordia constituta sine querella discederent. (83) O uirum magnum dignumque, qui in re publica nostra natus esset! Sic par est, agere cum ciuibus, non, ut bis iam uidimus, hastam in foro ponere et bona ciuium uoci subicere praeconis. At ille Graecus, id quod fuit sapientis et praestantis uiri, omnibus consulendum putauit, eaque est summa ratio et sapientia boni ciuis, commoda ciuium non diuellere atque omnis aequitate eadem continere. Habitent gratis in alieno. Quid ita? ut, cum ego emerim, aedificarim, tuear, impendam, tu me inuito fruare meo? Quid est aliud aliis sua eripere, aliis dare aliena? (84) Tabulae uero nouae quid habent argumenti, nisi ut emas mea pecunia fundum, eum tu habeas, ego non habeam pecuniam? [2,24] XXIV. Quam ob rem ne sit aes alienum, quod rei publicae noceat, prouidendum est, quod multis rationibus caueri potest, non, si fuerit, ut locupletes suum perdant, debitores lucrentur alienum. Nec enim ulla res uehementius rem publicam continet quam fides, quae esse nulla potest, nisi erit necessaria solutio rerum creditarum. Numquam uehementius actum est quam me consule ne solueretur. Armis et castris temptata res est ab omni genere hominum et ordine; quibus ita restiti, ut hoc totum malum de re publica tolleretur. Numquam nec maius aes alienum fuit nec melius nec facilius dissolutum est; fraudandi enim spe sublata soluendi necessitas consecuta est. At uero hic nunc uictor tum quidem uictus, quae cogitarat, cum ipsius intererat, tum ea perfecit, cum eius iam nihil interesset. Tanta in eo peccandi libido fuit, ut hoc ipsum eum delectaret peccare, etiam si causa non esset. (85) Ab hoc igitur genere largitionis, ut aliis detur, aliis auferatur, aberunt ii, qui rem publicam tuebuntur, inprimisque operam dabunt, ut iuris et iudiciorum aequitate suum quisque teneat et neque tenuiores propter humilitatem circumueniantur neque locupletibus ad sua uel tenenda uel recuperanda obsit inuidia, praeterea, quibuscumque rebus uel belli uel domi poterunt, rem publicam augeant imperio, agris, uectigalibus. Haec magnorum hominum sunt, haec apud maiores nostros factitata, haec genera officiorum qui persecuntur cum summa utilitate rei publicae magnam ipsi adipiscentur et gratiam et gloriam. (86) In his autem utilitatum praeceptis Antipater Tyrius, Stoicus, qui Athenis nuper est mortuus, duo praeterita censet esse a Panaetio, ualitudinis curationem et pecuniae; quas res a summo philosopho praeteritas arbitror, quod essent faciles; sunt certe utiles. Sed ualetudo sustentatur notitia sui corporis et obseruatione, quae res aut prodesse soleant aut obesse, et continentia in uictu omni atque cultu corporis tuendi causa praetermittendis uoluptatibus, postremo arte eorum quorum ad scientiam haec pertinent. (87) Res autem familiaris quaeri debet iis rebus, a quibus abest turpitudo, conseruari autem diligentia et parsimonia, eisdem etiam rebus augeri. Has res commodissime Xenophon Socraticus persecutus est in eo libro, qui Oeconomicus inscribitur, quem nos, ista fere aetate cum essemus, qua es tu nunc, e Graeco in Latinum conuertimus. Sed toto hoc de genere, de quaerenda, de collocanda pecunia, (uellem etiam de utenda), commodius a quibusdam optimis uiris ad Ianum medium sedentibus quam ab ullis philosophis ulla in schola disputatur. Sunt tamen ea cognoscenda; pertinent enim ad utilitatem, de qua hoc libro disputatum est. [2,25] XXV. (88) Sed utilitatum comparatio, quoniam hic locus erat quartus, a Panaetio praetermissus, saepe est necessaria. Nam et corporis commoda cum externis (et externa cum corporis) et ipsa inter se corporis et externa cum externis comparari solent. Cum externis corporis hoc modo comparantur, ualere ut malis quam diues esse, (cum corporis externa hoc modo, diues esse potius quam maximis corporis uiribus,) ipsa inter se corporis sic, ut bona ualitudo uoluptati anteponatur, uires celeritati, externorum autem, ut gloria diuitiis, uectigalia urbana rusticis. (89) Ex quo genere comparationis illud est Catonis senis: a quo cum quaereretur, quid maxime in re familiari expediret, respondit: "Bene pascere"; quid secundum: "Satis bene pascere"; quid tertium: "Male pascere"; quid quartum "Arare"; et cum ille, qui quaesierat, dixisset: "Quid faenerari?", tum Cato: "Quid hominem," inquit, "occidere?" Ex quo et multis aliis intellegi debet utilitatum comparationes fieri solere recteque hoc adiunctum esse exquirendorum officiorum genus. (90) Reliqua deinceps persequemur.