[4,0] LIBER QVARTVS. [4,1] I. (1) Quae cum dixisset, finem ille. Ego autem: Ne tu, inquam, Cato, ista exposuisti, ut tam multa memoriter, ut tam obscura, dilucide, itaque aut omittamus contra omnino uelle aliquid aut spatium sumamus ad cogitandum; tam enim diligenter, etiam si minus uere - nam nondum id quidem audeo dicere - , sed tamen accurate non modo fundatam, uerum etiam exstructam disciplinam non est facile perdiscere. Tum ille: Ain tandem? inquit, cum ego te hac noua lege uideam eodem die accusatori responderet tribus horis perorare, in hac me causa tempus dilaturum putas? Quae tamen a te agetur non melior, quam illae sunt, quas interdum optines. Quare istam quoque aggredere tractatam praesertim et ab aliis et a te ipso saepe, ut tibi deesse non possit oratio. (2) Tum ego: Non mehercule, inquam, soleo temere contra Stoicos, non quo illis admodum assentiar, sed pudore impedior; ita multa dicunt, quae uix intellegam. Obscura, inquit, quaedam esse confiteor, nec tamen ab illis ita dicuntur de industria, sed inest in rebus ipsis obscuritas. Cur igitur easdem res, inquam, Peripateticis dicentibus uerbum nullum est, quod non intellegatur? Easdemne res? inquit, an parum disserui non uerbis Stoicos a Peripateticis, sed uniuersa re et tota sententia dissidere? Atqui, inquam, Cato, si istud optinueris, traducas me ad te totum licebit. Putabam equidem satis, inquit, me dixisse. Quare ad ea primum, si uidetur; sin aliud quid uoles, postea. Immo istud quidem, inquam, quo loco quidque, nisi iniquum postulo, arbitratu meo. Ut placet, inquit, etsi enim illud erat aptius, aequum cuique concedere. [4,2] II. (3) Existimo, igitur, inquam, Cato, ueteres illos Platonis auditores, Speusippum, Aristotelem, Xenocratem, deinde eorum, Polemonem, Theophrastum, satis et copiose et eleganter habuisse constitutam disciplinam, ut non esset causa Zenoni, cum Polemonem audisset, cur et ab eo ipso et a superioribus dissideret. Quorum fuit haec institutio, in qua animaduertas uelim quid mutandum putes nec expectes, dum ad omnia dicam, quae a te dicta sunt; uniuersa enim illorum ratione cum tota uestra confligendum puto. (4) Qui cum uiderent ita nos esse natos, ut et communiter ad eas uirtutes apti essemus, quae notae illustresque sunt, iustituiam dico, temperantiam, ceteras generis eiusdem - quae omnes similes artium reliquarum materia tantum ad meliorem partem et tractatione differunt -, easque ipsas uirtutes uiderent nos magnificentius appetere et ardentius, habere etiam insitam quandam uel potius innatam cupiditatem scientiae natosque esse ad congregationem hominum et ad societatem communitatemque generis humani, eaque in maximis ingeniis maxime elucere, totam philosophiam tris in partis diuiserunt, quam partitionem a Zenone esse retentam uidemus. (5) Quarum cum una sit, qua mores conformari putantur, differo eam partem, quae quasi stirps ets huius quaestionis. Qui sit enim finis bonorum, mox, hoc loco tantum dico, a ueteribus Peripateticis Academicisque, qui re consentientes uocabulis differebant, eum locum, quem ciuilem recte appellaturi uidemur, Graeci g-politikon, grauiter et copiose esse tractatum. [4,3] III. Quam multa illi de re publica scripserunt, quam multa de legibus! Quam multa non solum praecepta in artibus, sed etiam exempla in orationibus bene dicendi reliquerunt! primum enim ipsa illa, quae subtiliter disserenda erant, polite apteque dixerunt tum definientes, tum partientes, ut uestri etiam; sed uos squalidius, illorum uides quam niteat oratio. (6) Deinde ea quae requirebant orationem ornatam et grauem, quam magnifice sunt dicta ab illis, quam splendide! De iustitia, de temperantia, de fortitudine, de amicitia, de aetate degenda, de philosophia, de capessenda re publica, (de temperantia, de fortitudine) hominum non spinas uellentium, ut Stoici, nec ossa nudantium, sed eorum, qui grandia ornate uellent, enucleate minora dicere. Itaque quae sunt eorum consolationes, quae cohortationes, quae etiam monita et consilia scripta ad summos uiros! Erat enim apud eos , ut est rerum ipsarum natura, sic dicendi exercitatio duplex. Nam quicquid quaeritur, id habet aut generis ipsius sine personis temporibusque aut his adiunctis facti aut iuris aut nominis controuersiam. Ergo in utroque exercebantur, eaque disciplina effecit tantam illorum utroque in genere dicendi copiam. (7) Totum genus hoc Zeno et qui ab eo sunt aut non potuerunt aut noluerunt, certe reliquerunt. Quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere concupierit, nihil aliud legere debeat. Itaque uides, quo modo loquantur, noua uerba fingunt, deserunt usitata. At quanta conantur! Mundum hunc omnem oppidum esse nostrum! Incendi igitur eos, qui audiunt, uides. Quantam rem agas, ut Circeis qui habitet totum hunc mundum suum municipium esse existimet? Quid? Ille incendat? Restinguet citius, si ardentem acceperit. Ista ipsa, quae tu breuiter: regem, dictatorem, diuitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac rotunde; quippe: habes enim a rhetoribus; illorum uero ista ipsa quam exilia de uirtutis ui! Quam tantam uolunt esse, ut beatum per se efficere possit. Pungunt quasi aculeis interrogatiunculis angustis, quibus etiam qui assentiuntur nihil commutantur animo et idem abeunt, qui uenerant. Res enim fortasse uerae, certe graues, non ita tractantur, ut debent, sed aliquanto minutius. [4,4] IV. (8) Sequitur disserendi ratio cognitioque naturae; nam de summo mox, ut dixi, uidebimus et ad id explicandum disputationem omnem conferemus. In his igitur partibus duabus nihil erat, quod Zeno commutare gestiret. Res enim se praeclare habebat, et quidem in utraque parte. Quid enim ab antiquis ex eo genere, quod ad disserendum ualet, praetermissum est? Qui et definierunt plurima et definiendi artes reliquerunt, quodque est definitioni adiunctum, ut res in partes diuidatur, id et fit ab illis et quem ad modum fieri oporteat traditur; item de contrariis, a quibus ad genera formasque generum uenerunt. Iam argumenti ratione conclusi caput esse faciunt ea, quae perspicua dicunt, deinde ordinem sequuntur, tum, quid uerum sit in singulis, extrema conclusio est. (9 ) Quanta autem ab illis uarietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis interrogationibus dissimilitudo! Quid, quod plurimis locis quasi denuntiant, ut neque sensuum fidem sine ratione nec rationis sensibus exquiramus? Quid? Ea, quae dialectici nunc tradunt et docent, nonne ab illis instituta sunt aut inuenta sunt? De quibus etsi a Chrysippo maxime est elaboratum, tamen a Zenone minus multo quam ab antiquis; ab hoc autem quaedam non melius quam ueteres, quaedam omnino relicta. (10) Cumque duae sint artes, quibus perfecte ratio et oratio compleatur, una inueniendi, altera disserendi, hanc posteriorem et Stoici et Peripatetici, priorem autem illi egregie tradiderunt, hi omnino ne attigerunt quidem. Nam e quibus locis quasi thesauris argumenta depromerentur, uestri ne suspicati quidem sunt, superiores autem artificio et uia tradiderunt. Quae quidem res efficit, ne necesse sit isdem de rebus semper quasi dictata decantare neque a commentariolis suis discedere. Nam qui sciet ubi quidque positum sit quaque eo ueniat, is, etiamsi, quid obrutum erit, poterit eruere semperque esse in disputando suus. Quod etsi ingeniis magnis praediti quidam dicendi copiam sine ratione consequuntur, ars tamen est dux certior quam natura. Aliud est enim poëtarum more uerba fundere, aliud ea, quae dicas, ratione et arte distinguere. [4,5] V. (11) Similia dici possunt de explicatione naturae, qua et hi utuntur et uestri, neque uero ob duas modo causas, quo modo Epicuro uidetur, ut pellatur mortis et religionis metus, sed etiam modestiam quandam cognitio rerum caelestium affert iis, qui uideant quanta sit etiam apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam, cum cognitum habeas quod sit summi rectoris ac domini numen, quod consilium, quae uoluntas; cuius ad naturam apta ratio uera illa et summa lex a philosophis dicitur. (12) Inest in eadem explicatione naturae insatiabilis quaedam e cognoscendis rebus uoluptas,in qua una confectis rebus necessariis uacui negotiis honeste ac liberaliter possimus uiuere. Ergo in hac ratione tota de maximis fere rebus Stoici illos secuti sunt, ut et deos esse et quattuor ex rebus omnia constare dicerent.Cum autem quarerentur res admodum difficilis, num quinta quaedam natura uideretur esse, ex qua ratio et intellegentia oriretur, in quo etiam de animis cuius generis essent quaereretur, Zeno id dixit esse ignem, non nulla deinde aliter, sed ea pauca; de maximma autem re eodem modo, diuina mente atque natura mundum uniuersum et eius maxima partis administrari. Materiam uero rerum et copiam apud hos exilem, apud illos uberrimam reperiemus. (13) Quam multa ab iis conquisita et collecta sunt de omnium animantium genere, ortu, membris, aetatibus! Quam multa de rebus iis, quae gignuntur e terra! Quam multae quamque de uariis rebus et causae, cur quidque fiat! Qua ex omni copia plurima et certissima argumenta sumuntur ad cuiusque rei naturam explicandam. Ergo adhuc, quantum equidem intellego, causa non uidetur fuisse mutandi nominis. Non enim, si omnia non sequebatur, idcirco non erat ortus illinc. Equidem etiam Epicurum, in physicis quidem, Democriteum puto. Pauca mutat uel plura sane; at cum de plurimis eadem dicit, tum certe de maximis. Quod idem cum uestri faciant, non satis magnam tribuunt inuentoribus gratiam. [4,6] VI. (14 ) Sed haec hactenus. Nunc uideamus, quaeso, de summo bono, quod continet philosophiam, quid tandem attulerit, quam ob rem ab inuentoribus tamquam a parentibus dissentiret. Hoc igitur loco, quamquam a te, Cato, diligenter est explicatum, finis hic bonorum (qui continet philosophiam) et quis a Stoicis et quem ad modum diceretur, tamen ego quoque exponam, ut perspiciamus, si potuerimus, quidnam a Zenone noui sit allatum. Cum enim superiores, e quibus planissime Polemo, secundum naturam uiuere summum bonum esse dixissent, his uerbis tria significari Stoici dicunt, unum eius modi, uiuere adhibentem scientiam earum rerum, quae natura euenirent. Hunc ipsum Zenonis aiunt esse finem declarantem illud, quod a te dictum est, conuenienter naturae uiuere. (15) Alterum significari idem, ut si diceretur, officia media omnia aut pleraque seruantem uiuere. Hoc sic expositum dissimile est superiori. Illud enim rectum est - quod g-katorthohma dicebas - contingitque sapienti soli, hoc autem inchoati cuiusdam officii est, non perfecti, quod cadere in non nullos insipientes potest. Tertium autem omnibus aut maximis rebus iis, quae secundum naturam sint, fruentem uiuere. Hoc non est positum in nostra actione. Completur enim et ex eo genere uitae, quod uirtute fruitur, et ex iis rebus, quae sunt secundum naturam neque sunt in nostra potestate. Sed hoc summum bonum, quod tertia significatione intellegitur, eaque uita, quae ex summo bono degitur, quia coniuncta ei uirtus est. In sapientem solum cadit, isque finis bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum uidemus, a Xenocrate atque ab Aristotele constitutus est. Itaque ab iis constitutio illa prima naturae, a qua tu, quoque ordiebare, his prope uerbis exponitur: [4,7] VII. (16) Omnis natura uult esse conseruatrix sui, ut et salua sit et in genere conseruetur suo. Ad hanc rem aiunt artis quoque requisitas, quae naturam adiuuarent in quibus ea numeretur in primis, quae est est uiuendi ars, ut tueatur, quod a natura datum sit, quod desit, adquirat. Idemque diuiserunt naturam hominis in animum et corpus. Cumque eorum utrumque per se expetendum esse dixissent, uirtutes quoque utriusque eorum per se expetendas esse dicebant, cum animum infinita quadam laude anteponerent corpori, uirtutes quoque animi bonis corporis anteponebant. (17) Sed cum sapientiam totius hominis custodem et procuratricem esse uellent, quae esset naturae comes et adiutrix, hoc sapientiae munus esse dicebant, ut, eum tueretur, qui constaret ex animo et corpore, in utroque iuuaret eum ac contineret. Atque ita re simpliciter primo collocata reliqua subtilius persequentes corporis bona facilem quandam rationem habere censebant; de animi bonis accuratius exquirebant in primisque reperiebant inesse in iis iustitiae semina primique ex omnibus philosophis natura tributum esse docuerunt, ut ii, qui procreati essent, a procreatoribus amarentur, et, id quod temporum ordine antiquius est, ut coniugis uirorum et uxorum natura coniuncta esse dicerent, qua ex stirpe orirentur amicitia cognationum. Atque ab his initiis profecti omnium uirtutum et originem et progressionem persecuti sunt. Ex quo magnitudo quoque animi existebat, qua facile posset repugnari obsistique fortunae, quod maximae res essent in potestate sapientis. Varietates autem iniurasque fortunae facile ueteres philosophorum praeceptis instituta uita superabat. (18) Principiis autem a natura datis amplitudines quaedam bonorum excitabantur partim profectae a contemplatione rerum occultiorum, quod erat insitus menti cognitionis amor, e quo etiam rationis explicandae disserendique cupiditas consequebatur; quodque hoc solum animal natum est pudoris ac uerecundiae particeps appetensque coniunctiorum hominum ad societatem animaduertentesque in omnibus rebus, quas ageret aut diceret, ut ne quid ab eo fieret nisi honeste ac decore, his initiis, ut ante dixi, seminibus a natura datis temperantia, modestia, iustitia et omnis honestas perfecte absoluta est. [4,8] VIII. (19) Habes, inquam, Cato, formam eorum, de quibus loquor, philosophorum. Qua exposita scire cupio quae causa sit, cur Zeno ab hac antiqua constitutione desciuerit, quidnam horum ab eo non sit probatum; quodne omnem naturam conseruatricem sui dixerint, an quod omne animal ipsum sibi commendatum, ut se et saluum in suo genere et incolume uellet, an , cum omnium artium finis is esset, quem natura maxime quaereret, idem statui debere de totius arte uitae, an quod, cum ex animo constaremus et corpore, et haec ipsa et eorum uirtutes per se esse sumendas. An uero displicuit ea, quae tributa est animi uirtutibus tanta praestantia? An quae de prudentia, de cognitione rerum, de coniunctione generis humani, quaeque ab eisdem de temperantia, de modestia, de magnitudine animi, de omni honestate dicuntur? Fatebuntur Stoici haec omnia dicta esse praeclare, neque eam causam Zenoni desciscendi fuisse. (20 ) Alia quaedam dicent, credo, magna antiquorum esse peccata, quae ille ueri inuestigandi cupidus nullo modo ferre potuerit. Quid enim peruersius, quid intolerabilius, quid stultius quam bonam ualetudinem, quam dolorum omnium uacuitatem, quam integritatem oculorum reliquorumque sensuum ponere in bonis potius, quam dicerent nihil omnino inter eas res iisque contrarias interesse? Ea enim omnia, quae illi bona dicerent, praeposita esse, non bona, itemque illa, quae in corpore excellerent, stulte antiquos dixisse per se esse expetenda; sumenda potius quam expetenda. Ea denique omni uita, quae in una uirtute consisteret, illam uitam, quae etiam ceteris rebus, quae essent secundum naturam, abundaret, magis expetendam non esse, sed magis sumendam. Cumque ipsa uirtus efficiat ita beatam uitam, ut beatior esse non possit, tamen quaedam deesse sapientibus tum, cum sint beatissimi; itaque eos id agere, ut a se dolores, morbos, debilitates repellant. [4,9] IX. (21) O magnam uim ingenii causamque iustam, cur noua existeret disciplina! Perge porro. Sequuntur enim ea, quae tu scientissime complexus es, omnium insipientiam, iniustitiam, alia uitia similia esse, omniaque peccata esse paria, eosque, qui natura doctrinaque longe ad uirtutem processissent, nisi eam plane consecuti essent, summe esse miseros, neque inter eorum uitam et improbissimorum quicquam omnino interesse, ut Plato, tantus ille uir, si sapiens non fuerit, nihil melius quam quiuis improbissimus nec beatius uixerit. Haec uidelicet est correctio philosophiae ueteris et emendatio, quae omnino aditum habere nullum potest in urbem, in forum, in curiam. Quis enim ferre posset ita loquentem eum, qui se auctorem uitae grauiter et sapienter agendae profiteretur, nomina rerum commutantem, cumque idem sentiret quod omnes, quibus rebus eandem uim tribueret, alia nomina inponentem, uerba modo mutantem, de opinionibus nihil detrahentem? (22) Patronusne causae in epilogo pro reo dicens negaret esse malum exilium, publicationem bonorum? Haec reicienda esse, non fugienda? Nec misericordem iudicem esse oportere? In contione autem si loqueretur, si Hannibal ad portas uenisset murumque iaculo traiecisset, negaret esse in malis capi, uenire, interfici, patriam amittere? An senatus, cum triumphum Africano decerneret, 'quod eius uirtute' aut 'felicitate' posset dicere, si neque uirtus in ullo nisi in sapiente nec felicitas uere dici potest? Quae est igitur ista philosophia, quae communi more in foro loquitur, in libellis suo? Praesertim cum, quod illi suis uerbis significent, in eo nihil nouetur, (de ipsis rebus nihil mutetur) eaedem res maneant alio modo. (23) Quid enim interest, diuitias, opes, ualitudinem bona dicas anne praeposita, cum ille, qui ista bona dicit, nihilo plus iis tribuat quam tu, qui eadem illa praeposita nominas? Itaque homo in primis ingenuus et grauis, dignus illa familiaritate Scipionis et Laelii, Panaetius, cum ad Q- Tuberonem de dolore patiendo scriberet, quod esse caput debebat, si probari posset, nusquam posuit, non esse malum dolorem, sed quid esset et quale, quantumque in eo inesset alieni, deinde quae ratio esset perferendi; cuius quidem, quoniam Stoicus fuit, sententia condemnata mihi uidetur esse inanitas ista uerborum. [4,10] X. (24) Sed ut proprius ad ea, Cato, accedam, quae a te dicta sunt, pressius agamus eaque, quae modo dixisti, cum iis conferamus, quae tuis antepono. Quae sunt igitur communia uobis cum antiquis, iis sic utamur quasi concessis; quae in controuersiam ueniunt, de iis, si placet, disseramus. Mihi uero, inquit, placet agi subtilius et, ut ipse dixisti, pressius. Quae enim adhuc protulisti, popularia sunt, ego autem a te elegantiora desidero. A mene tu? inquam. Sed tamen enitar et, si minus multa mihi occurrent, non fugiam ista popularia. (25) Sed primum positum sit nosmet ipsos commendatos esse nobis primamque ex natura hanc habere appetitionem, ut conseruemus nosmet ipsos. Hoc conuenit; sequitur illud, ut animaduertamus qui simus ipsi, ut nos, quales oportet esse, seruemus. Sumus igitur homines. Ex animo constamus et corpore, quae sunt cuiusdam modi, nosque oportet, ut prima appetitio naturalis postulat, haec diligere constituereque ex his finem illum summi boni atque ultimi. Quem, si prima uera sunt, ita constitui necesse est: earum rerum, quae sint secundum naturam, quam plurima et quam maxima adipisci. (26) Hunc igitur finem illi tenuerunt, quodque ego pluribus uerbis, illi breuius secundum naturam uiuere, hoc iis bonorum uidebatur extremum. [4,11] XI. Age nunc isti doceant, uel tu potius - quis enim ista melius? -, quonam modo ab isdem principiis profecti efficiatis, ut honeste uiuere - id est enim uel e uirtute uel naturae congruenter uiuere - summum bonum sit, et quonam modo aut quo loco corpus subito deserueritis omniaque ea, quae, secundum naturam cum sint, absint a nostra potestate, ipsum denique officium. Quaero igitur, quo modo hae tantae commendationes a natura profectae subito a sapientia relictae sint. (27) Quodsi non hominis summum bonum quaeremus, sed cuiusdam animantis, is autem esset nihil nisi animus - liceat enim fingere aliquid eiusmodi, quo uerum facilius reperiamus -, tamen illi animo non esset hic uester finis. Desideraret enim ualitudinem, uacuitatem doloris, appeteret etiam conseruationem sui earumque rerum custodiam finemque, sibi constitueret secundum naturam uiuere. Quod est, ut dixi, habere ea, quae secundum naturam sint, uel omnia uel plurima et maxima. (28) Cuiuscumque enim modi animal constitueris, necesse est, etiamsi id sine corpore sit, ut fingimus, tamen esse in animo quaedam similia eorum, quae sunt in corpore, ut nullo modo, nisi ut exposui, constitui possit finis bonorum. Chrysippus autem exponens differentias animantium ait alias earum corpore excellere, alias autem animo, non nullas ualere utraque re; deinde disputat, quod cuiusque generis animantium statui deceat extremum. Cum autem hominem in eo genere posuisset, ut ei tribueret animi excellentiam, summum bonum id constituit, non ut excelleret animus, sed ut nihil esse praeter animum uideretur. [4,12] XII. Uno autem modo in uirtute sola summum bonum recte poneretur, si quod esset animal, quod totum ex mente constaret, id ipsum tamen sic, ut ea mens nihil haberet in se, quod esset secundum naturam, ut ualitudo est. (29) Sed id ne cogitari quidem potest quale sit, ut non repugnet ipsum sibi. Sin dicit obscurari quaedam nec apparere, quia ualde parua sint, nos quoque concedimus; quod dicit Epicurus etiam de uoluptate, quae minime sint uoluptates, eas obscurari saepe et obrui. Sed non sunt in eo genere tantae commoditates corporis tamque productae temporibus tamque multae. Itaque in quibus propter eorum exiguitatem obscuratio consequitur, saepe accidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne sint, ut in sole, quod a te dicebatur, lucernam adhibere nihil interest aut teruncium adicere Croesi pecuniae. (30) Quibus autem in rebus tanta obscuratio non fit, fieri tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non sit magnum. Ut ei, qui iucunde uixerit annos decem, si aeque uita iucunda menstrua addatur, quia momentum aliquod habeat ad iucundum accessio, bonum sit; si autem id non concedatur, non continuo uita beata tollitur. Bona autem corporis huic sunt, quod posterius posui, similiora. Habent enim accessionem dignam, in qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari uideantur interdum, cum ita dicant, si ad illam uitam, quae cum uirtute degatur, ampulla aut strigilis accedat, sumpturum sapientem eam uitam potius, quo haec adiecta sint, nec beatiorem tamen ob eam causam fore. (31) Hoc simile tandem est? Non risu potius quam oratione eiciendum? Ampulla enim sit necne sit, quis non iure optimo irrideatur, si laboret? At uero prauitate membrorum et cruciatu dolorum si quis quem leuet, magnam ineat gratiam, nec si ille sapiens ad tortoris eculeum a tyranno ire cogatur, similem habeat uultum et si ampullam perdidisset, sed ut magnum et difficile certamen iniens, cum sibi cum capitali aduersario, dolore, depugnandum uideret, excitaret omnes rationes fortitudinis ac patientiae, quarum praesidio iniret illud difficile, ut dixi, magnumque proelium. Deinde non quaerimus, quid obscuretur aut intereat, quia sit admodum paruum, sed quid tale sit, ut expleat summam. Una uoluptas e multis obscuratur in illa uita uoluptaria, sed tamen ea, quamuis parua sit, pars est eius uitae, quae posita est in uoluptate. Nummus in Croesi diuitiis obscuratur, pars est tamen diuitiarum. Quare obscurentur etiam haec, quae secundum naturam esse dicimus, in uita beata; sint modo partes uitae beatae. [4,13] XIII. (32) Atqui si, ut conuenire debet inter nos, est quaedam appetitio naturalis ea, quae secundum naturam sunt, appetens, eorum omnium est aliquae summa facienda. Quo constituto tum licebit otiose ista quaerere, de magnitudine rerum, de excellentia, quanta in quoque sit ad beate uiuendum, de istis ipsis obscurationibus, quae propter exiguitatem uix aut ne uix quidem appareant. Quid, de quo nulla dissensio est? Nemo enim est, qui aliter dixerit quin omnium naturarum simile esset id, ad quod omnia referrentur, quod est ultimum rerum appetendarum. Omnis enim est natura diligens sui. Quae est enim, quae se umquam deserat aut partem aliquam sui aut eius partis habitum aut uini aut ullius earum rerum, quae secundum naturam sunt, aut motum aut statum? Quae autem natura suae primae institutionis oblita est? Nulla profecto , quin suam uim retineat a primo ad extremum. Quo modo igitur euenit, ut hominis natura sola esset, quae hominem relinqueret, quali obliuisceretur corporis, quae summum bonum non in toto homine, sed in parte hominis poneret? (33) Quo modo autem, quod ipsi etiam fatentur constatque inter omnis, conseruabitur ut simile sit omnium naturarum illud ultimum, de quo quaeritur? Tum enim esset simile, si in ceteris quoque naturis id cuique esset ultimum, quod in quaque excelleret. Tale enim uisum est ultimum Stoicorum. (34) Quid dubitas igitur mutare principia naturae? Quid enim dicis omne animal, simul atque sit ortum, applicatum esse ad se diligendum esseque in se conseruando occupatum? Quin potius ita dicis, omne animal applicatum esse ad id, quod in eo sit optimum, et in eius unius occupatum esse custodia, reliquasque naturas nihil aliud agere, nisi ut id conseruent, quod in quaque optimum sit? Quo modo autem optimum, si bonum praeterea nullum est? Sin autem reliqua appetenda sunt, cur, quod est ultimum rerum appetendarum, id non aut ex omnium earum aut ex plurimarum et maximarum appetitione concluditur? Ut Phidias potest a primo instituere signum idque perficere, potest ab alio inchoatum accipere et absoluere, huic est sapientia similis; non enim ipsa genuit hominem, sed accepit a natura inchoatum. Hanc ergo intuens debet institutum illud quasi signum absoluere. (35) Qualem igitur hominem natura inchoauit? et quod est munus, quod opus sapientiae? Quid est, quod ab ea absolui et perfici debeat? Si est nihil in eo, quod perficiendum est, praeter motum ingenii quendam, id est rationem, necesse est huic ultimum esse uirtute agere; rationis enim perfectio est uirtus; si est nihil nisi corpus, summa erunt illa: ualitudo, uacuitas doloris, pulchritudo, cetera. [4,14] XIV. (36) Nunc de hominis summo bono quaeritur; quid igitur dubitamus in tota eius natura quaerere quid sit effectum? cum enim constet inter omnes omne officium munusque sapientiae in hominis cultu esse occupatum, alii - ne me existimes contra Stoicos solum dicere - eas sententias afferunt, ut summum bonum in eo genere ponant, quod sit extra nostram potestatem, tamquam de inanimo aliquo loquantur, alii contra, quasi corpus nullum sit hominis, ita praeter animum nihil curant, cum praesertim ipse quoque animus non inane nescio quid sit - neque enim id possum intellegere -, sed in quodam genere corporis, ut ne is quidem uirtute una contentus sit, sed appetat uacuitatem doloris. quam ob rem utique idem faciunt, ut si laeuam partem neglegerent, dexteram tuerentur, aut ipsius animi, ut fecit Erillus, cognitionem amplexarentur, actionem relinquerent. Eorum enim omnium multa praetermittentium, dum eligant aliquid, quod sequantur, quasi curta sententia; at uero illa perfecta atque plena eorum, qui cum de hominis summo bono quaererent, nullam in eo neque animi neque corporis partem uacuam tutela reliquerunt. (37) Vos autem, Cato, quia uirtus, ut omnes fatemur, altissimum locum in homine et maxime excellentem tenet, et quod eos, qui sapientes sunt, absolutos et perfectos putamus, aciem animorum nostrorum uirtutis splendore praestringitis. In omni enim animante est summum aliquid atque optimum, ut in equis, in canibus, quibus tamen et dolore uacare opus est et ualere; sic igitur in homine perfectio ista in eo potissimum, quod est optimum, id est in uirtute, laudatur. Itaque mihi non satis uidemini considerare quod iter sit naturae quaeque progressio. Non enim, quod facit in frugibus, ut, cum ad spicam perduxerit ab herba, relinquat et pro nihilo habeat herbam, idem facit in homine, cum eum ad rationis habitum perduxit. Semper enim ita adsumit aliquid, ut ea, quae prima dederit, non deserat. (38) Itaque sensibus rationem adiunxit et ratione effecta sensus non reliquit. Ut si cultura uitium, cuius hoc munus est, ut efficiat, ut uitis cum partibus suis omnibus quam optime se habeat -, sed sic intellegamus - licet enim, ut uos quoque soletis, fingere aliquid docendi causa si igitur illa cultura uitium in uite insit ipsa, cetera, credo, uelit, quae ad colendam uitem attinebunt, sicut antea, se autem omnibus uitis partibus praeferat statuatque nihil esse mellus in uite quam se. similiter sensus, cum accessit ad naturam, tuetur illam quidem, sed etiam se tuetur; cum autem assumpta ratío est, tanto in dominatu locatur, ut omnia illa prima naturae hulus tutelae subiciantur. (39) Itaque non discedit ab eorum curatione, quibus praeposita uitam omnem debet gubernare, ut mirari satis istorum inconstantiam non possim. Naturalem enim appetitionem, quam uocant g-hormehn , itemque officium, ipsam etiam uirtutem tuentem uolunt esse earum rerum, quae secundum naturam sunt. Cum autem ad summum bonum uolunt peruenire, transiliunt omnia et duo nobis opera pro uno relinquunt, ut alia sumamus, alia expetamus, potius quam uno fine utrumque concluderent. [4,15] XV. (40) At enim natura dicitis uirtutem non posse constitui, si ea, quae extra uirtutem sint, ad beate uiuendum pertineant. Quod totum contra est. introduci enim uirtus nullo modo potest, nisi omnia, quae leget quaeque reiciet, unam referentur ad summam. Nam si omnino ea neglegemus, in Aristonea uitia incidemus et peccata obliuiscemurque quae uirtuti ipsi principia dederimus; sin ea non neglegemus neque tamen ad finem summi boni referemus, non multum ab Erilli leuitate aberrabimus. Duarum enim uitarum nobis erunt instituta capienda. Facit enim ille duo seiuncta ultima bonorum, quae ut essent uera, coniungi debuerunt; nunc ita separantur, ut disiuncta sint, quo nihil potest esse peruersius. (41) Itaque contra est, ac dicitis; nam constitui uirtus nullo modo potesti nisi ea, quae sunt prima naturae, ut ad summam pertinentia tenebit. Quaesita enim uirtus est, non quae relinqueret naturam, sed quae tueretur. At, illa, ut uobis placet, partem quandam tuetur, reliquam deserit. Atque ipsa hominis institutio si loqueretur, hoc diceret, primos suos quasi coeptus appetendi fuisse, ut se conseruaret in ea natura, in qua ortus esset. Nondum autem explanatum satis, erat, quid maxime natura uellet. Explanetur igitur. Quid ergo aliud intellegetur nisi uti ne quae pars naturae neglegatur? In qua si nihil est praeter rationem, sit in una uirtute finis bonorum; sin est etiam corpus, ista explanatio naturae nempe hoc effecerit, ut ea, quae ante explanationem tenebamus, relinquamus. Ergo id est conuenienter naturae uiuere, a natura discedere. (42) Ut quidam Philosophi, cum a sensibus profecti maiora quaedam et diuiniora uidissent, sensus reliquerunt, sic isti, cum ex appetitione rerum uirtutis pulchritudinem aspexissent, omnia, quae praeter uirtutem ipsam uiderant, abiecerunt obliti naturam omnem appetendarum rerum ita late patere, ut a principiis permanaret ad fines, neque intellegunt se rerum illarum pulchrarum atque admirabilium fundamenta subducere. [4,16] XVI. (43) Itaque mihi uidentur omnes quidem illi errasse, qui finem bonorum esse dixerunt honeste uiuere, sed alius alio magis, Pyrrho scilicet maxime, qui uirtute constituta nihil omnino, quod appetendum sit, relinquat, deinde Aristo, qui nihil relinquere non est ausus, introduxit autem, quibus commotus sapiens appeteret aliquid. Quodcumque in mentem incideret, et quodcumque tamquam occurreret. Is hoc melior, quam Pyrrho, quod aliquod genus appetendi dedit, deterior quam ceteri, quod penitus a natura recessit. Stoici autem, quod finem bonorum in una uirtute ponunt, similes sunt illorum; quod autem principium officii quaerunt, melius quam Pyrrho; quod ea non occurrentia fingunt, uincunt Aristonem; quod autem ea, quae ad naturam accommodata et per se assumenda esse dicunt, non adiungunt ad finem bonorum, desciscunt a natura et quodam modo sunt non dissimiles Aristonis. Ille enim occurrentia nescio quae comminiscebatur; hi autem ponunt illi quidem prima naturae, sed ea seiungunt a finibus et a summa bonorum; quae cum praeponunt, ut sit aliqua rerum selectio, naturam uidentur sequi; cum autem negant ea quicquam ad beatam uitam pertinere, rursus naturam relinquunt. (44) Atque adhuc ea dixi, causa cur Zenoni non fuisset, quam ob rem a superiorum auctoritate discederet. Nunc reliqua uideamus, nisi aut ad haec, Cato, dicere aliquid uis aut nos iam longiores sumus. Neutrum uero, inquit ille. Nam et a te perfici istam disputationem uolo, nec tua mihi oratio longa uideri potest. (45) Optime, inquam. Quid enim mihi potest esse optatius quam cum Catone, omnium uirtutum auctore, de uirtutibus disputare? Sed primum illud uide, grauissimam illam uestram sententiam, quae familiam ducit, honestum quod sit, id esse bonum solum honesteque uiuere bonorum finem, communem fore uobis cum omnibus, qui in una uirtute constituunt finem bonorum, quodque dicitis, informari non posse uirtutem, si quicquam, nisi quod honestum sit, numeretur, idem dicetur ab illis, modo quos nominaui. Mihi autem aequius uidebatur Zenonem cum Polemone disceptantem, a quo quae essent principia naturae acceperat, a communibus initiis progredientem uidere ubi primum insisteret et unde causa controuersiae nasceretur, non stantem cum iis, qui ne dicerent quidem sua summa bona esse a natura profecta, uti isdem argumentis, quibus illi uterentur, isdemque sententiis. [4,17] XVII. (46) Minime uero illud probo, quod, cum docuistis, ut uobis uidemini, bonum solum esse, quod honestum sit, tum rursum dicitis initia proponi necesse esse apta is et accommodata naturae, quorum ex selectione uirtus possit existere. Non enim in selectione uirtus ponenda erat, ut id ipsum, quod erat bonorum ultimum, aliud aliquid adquireret. Nam omnia, quae sumenda quaeque legenda aut optanda sunt, inesse debent in summa bonorum, ut is, qui eam adeptus sit, nihil praeterea desideret. Videsne ut, quibus summa est in uoluptate, perspicuum sit quid iis faciendum sit aut non faciendum? ut nemo dubitet, eorum omnia officia quo spectare, quid sequi, quid fugere debeant? Sit hoc ultimum bonorum, quod nunc a me defenditur; apparet statim, quae sint officia, quae actiones. Vobis autem, quibus nihil est aliud propositum nisi rectum atque honestum, unde officii, unde agendi principlum nascatur non reperietis. (47) Hoc igitur quaerentes omnes, et ii, qui quodcumque in mentem ueniat aut quodcumque occurrat se sequi dicent, et uos ad naturam reuertemini. Quibus natura iure responderit non esse uerum aliunde finem beate uiuendi, a se principia rei gerendae peti; esse enim unam rationem, qua et principia rerum agendarum et ultima bonorum continerentur, atque ut Aristonis esset explosa sententia dicentis nihil differre aliud ab alio, nec esse res ullas praeter uirtutes et uitia, inter quas quicquam omnino interesset, sic errare Zenonem, qui nulla in re nisi in uirtute aut uitio propensionem ne minimi quidem momenti ad summum bonum adipiscendum esse diceret et, cum ad beatam uitam nullum momentum cetera haberent, ad appetitionem tamen rerum esse in iis momenta diceret; quasi uero haec appetitio non ad summi boni adeptionem pertineret! (48) Quid autem minus consentaneum est quam quod aiunt cognitio summo bono reuerti se ad naturam, ut ex ea petant agendi principium, id est officii? Non enim actionis aut officii ratio impellit ad ea, quae secundum naturam sunt, petenda, sed ab iis et appetitio et actio commouetur. [4,18] XVIII. Nunc uenio ad tua illa breuia, quae consectaria esse dicebas, et primum illud, quo nihil potest breuius: Bonum omne laudabile, laudabile autem honestum, bonum igitur omne honestum. O plumbeum pugionem! Quis enim tibi primum illud concesserit? - quo quidem concesso nihil opus est secundo; si enim omne bonum laudabile est, omne honestum est - (49) Quis tibi ergo istud dabit praeter Pyrrhonem, Aristonem eorumue similes, quos tu non probas? Aristoteles, Xenocrates, tota illa familia non dabit, quippe qui ualitudinem, uires, diuitias, gloriam, multa alia bona esse dicant, laudabilia non dicant. Et hi quidem ita non sola uirtute finem bonorum contineri putant, ut rebus tamen omnibus uirtutem anteponant; quid censes eos esse facturos, qui omnino uirtutem a bonorum fine segregauerunt, Epicurum, Hieronymum, illos etiam, si qui Carneadeum finem tueri uolunt? (50) Iam autem Callipho aut Diodorus quo modo poterunt tibi istud concedere, qui ad honestatem aliud adiungant, quod ex eodem genere non sit? Placet igitur tibi, Cato, cum res sumpseris non concessas, ex illis efficere, quod uelis? Iam ille sorites , quo nihil putatis esse uitiosius: quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id expetendum, quod expetendum, id laudabile, deinde reliqui gradus. Sed ego in hoc resisto; eodem modo is enim tibi nemo dabit, quod, expetendum sit, id esse laudabile. Illud uero minime consectarium, sed in primis hebes, illorum scilicet, non tuum, gloriatione dignam esse beatam uitam, quod non possit sine honestate contingere, ut iure quisquam glorietur. (51) Dabit hoc Zenoni Polemo, etiam magister eius et tota illa gens et reliqui, qui uirtutem omnibus rebus multo anteponentes adiungunt ei tamen aliquid summo in bono finiendo. Si enim uirtus digna est gloriatione, ut est, tantumque praestat reliquis rebus, ut dici uix possit, et beatus esse poterit uirtute una praeditus carens ceteris, nec tamen illud tibi concedetur, praeter uirtutem nihil in bonis esse ducendum. Illi autem, quibus summum bonum sine uirtute est, non dabunt fortasse uitam beatam habere, in quo iure possit gloriari, etsi illi quidem etiam uoluptates faciunt interdum gloriosas. [4,19] XIX. (52) Vides igitur te aut ea sumere, quae non concedantur, aut ea, quae etiam concessa te nihil iuuent. Equidem in omnibus istis conclusionibus hoc putarem philosophia nobisque dignum, et maxime, cum summum bonum quaereremus, uitam nostram, consilia, uoluntates, non uerba corrigi. Quis enim potest istis, quae te, ut ais, delectant, breuibus et acutis auditis de sententia decedere? Nam cum expectant et auent audire cur dolor malum non sit, dicunt illi asperum esse dolere, molestum, odiosum, contra naturam, difficile toleratu, sed, quia nulla sit in dolore nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec turpitudo, non esse illud malum. Haec qui audierit, ut ridere non curet, discedet tamen nihilo firmior ad dolorem ferendum, quam uenerat. (53) Tu autem negas fortem esse quemquam posse, qui dolorem malum putet. Cur fortior sit, si illud, quod tute concedis, asperum et uix ferendum putabit? Ex rebus enim timiditas, non ex uocabulis nascitur. Et ais, si una littera commota sit, fore tota ut labet disciplina. Utrum igitur tibi litteram uideor an totas paginas commouere? Ut enim sit apud illos, id quod est a te laudatum, ordo rerum conseruatus et omnia inter se apta et conexa - sic enim aiebas -, tamen persequi non debemus, si a falsis principiis profecta congruunt ipsa sibi et a proposito non aberrant. (54) In prima igitur constitutione Zeno tuus a natura recessit, cumque summum bonum posuisset in ingenii praestantia, quam uirtutem uocamus, nec quicquam aliud bonum esse dixisset, nisi quod esset honestum, nec uirtutem posse constare, si in ceteris rebus esset quicquam, quod aliud alio melius esset aut peius, his propositis tenuit prorsus consequentia. Recte dicis; negare non possum. Sed ita falsa sunt ea, quae consequuntur, ut illa, e quibus haec nata sunt, uera esse non possint. (55) Docent enim nos, ut scis, dialectici, si ea, quae rem aliquam sequantur, falsa sint, falsam illam ipsam esse, quam sequantur. Ita fit illa conclusio non solum uera, sed ita perspicua, ut dialectici ne rationem quidem reddi putent oportere: si illud, hoc; non autem hoc: igitur ne illud quidem. Sic consequentibus uestris sublatis prima tolluntur. Quae sequuntur igitur? Omnes, qui non sint sapientes, aeque miseros esse, sapientes omnes summe beatos, recte facta omnia aequalia, omnia peccata paria; quae cum magnifice primo dici uiderentur, considerata minus probabantur. Sensus enim cuiusque et natura rerum atque ipsa ueritas clamabat quodam modo non posse adduci, ut inter eas res, quas Zeno exaequaret, nihil interesset. [4,20] XX. (56) Postea tuus ille Poenulus - scis enim Citieos, clientes tuos, e Phoenica profectos -, homo igitur acutus, causam non optinens repugnante natura uerba uersare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas ducimus, concessit, ut haberentur aestimabiles et ad naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc est summe beato, commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona, non audet appellare, naturae accommodata esse concedit, negatque Platonem, si sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum Dionysium; huic mori optimum esse propter desperationem sapientiae, illi propter spem uiuere. Peccata autem partim esse tolerabilia, partim nullo modo, propterea quod alia peccata plures, alia pauciores quasi numeros officii praeterirent. Iam insipientes alios ita esse, ut nullo modo ad sapientiam possent peruenire, alios, qui possent, si id egissent, sapientiam consequi. (57) Hic loquebatur aliter atque omnes, sentiebat idem, quod ceteri. Nec uero minoris aestimanda ducebat ea, quae ipse bona negaret esse, quam illi, qui ea bona esse dicebant. Quid igitur uoluit sibi, qui illa mutauerit? Saltem aliquid de pondere detraxisset et paulo minoris aestimauisset ea quam Peripatetici, ut sentire quoque aliud, non solum dicere is uideretur. Quid? de ipsa beata uita, ad quam omnia referuntur, quae dicitis? Negatis eam esse, quae expleta sit omnibus iis rebus, quas natura desideret. Totamque eam in una uirtute ponitis; cumque omnis controuersia aut de re soleat aut de nomine esse, utraque earum nascitur, si aut res ignoratur aut erratur in nomine. Quorum si neutrum est, opera danda est, ut uerbis utamur quam usitatissimis et quam maxime aptis, id est rem declarantibus. (58) Num igitur dubium est, quin, si in re ipsa nihil peccatur a superioribus, uerbis illi commodius utantur? Videamus igitur sententias eorum, tum ad uerba redeamus. [4,21] XXI. Dicunt appetitionem animi moueri, cum aliquid ei secundum naturam esse uideatur, omniaque, quae secundum naturam sint, aestimatione aliqua digna eaque pro eo, quantum in quoque sit ponderis, esse aestimanda, quaeque secundum naturam sint, partim nihil habere in sese eius appetitionis, de qua saepe iam diximus, quae nec honesta nec laudabilia dicantur, partim, quae uoluptatem habeant in omni animante, sed in homine rationem etiam. Ex ea quae sint apta, ea bonesta, ea pulchra, ea laudabilia, illa autem superiora naturale nominantur, quae coniuncta cum honestis uitam beatam perficiunt et absoluunt. (59) Omnium autem eorum commodorum, quibus non illi plus tribuunt, qui illa bona esse dicunt, quam Zeno, qui negat, longe praestantissimum esse, quod honestum esset atque laudabile. Sed si duo honesta proposita sint, alterum cum ualitudine, alterum cum morbo, non esse dubium, ad utrum eorum natura nos ipsa deductura sit. Sed tamen tantam uim esse honestatis, tantumque eam rebus omnibus praestare et excellere, ut nullis nec suppliciis nec praemiis demoueri possit ex eo, quod rectum esse decreuerit, omniaque, quae dura, difficilia, aduersa uideantur, ea uirtutibus iis, quibus a natura essemus ornati, opteri posse, non faciles illas quidem nec contemnendas - quid enim esset in uirtute tantum? -, sed ut hoc iudicaremus, non esse in iis partem maximam positam beate aut secus uiuendi. (60) Ad summam ea, quae Zeno aestimanda et sumenda et apta naturae esse dixit, eadem illi bona appellant, uitam autem beatam illi eam, quae constaret ex iis rebus, quas dixi, aut plurimis aut grauissimis. Zeno autem, quod suam, quod propriam speciem habeat, cur appetendum sit, id solum bonum appellat, beatam autem uitam eam solam, quae cum uirtute degatur. [4,22] XXII. Si de re disceptari oportet, nulla mihi tecum, Cato, potest esse dissensio. Nihil est enim, de quo aliter tu sentias atque ego, modo commutatis uerbis ipsas res conferamus. Nec hoc ille non uidit, sed uerborum magnificentia est et gloria delectatus. Qui si ea, quae dicit, ita sentiret, ut uerba significant, quid inter eum et uel Pyrrhonem uel Aristonem interesset? Sin autem eos non probabat, quid attinuit cum iis, quibuscum re concinebat, uerbis discrepare? (61) Quid, si reuiuiscant Platonis illi et deinceps qui eorum auditores fuerunt, et tecum ita loquantur? 'Nos cum te, M- Cato, studiosissimum philosophiae, iustissimum uirum, optimum iudicem, religiosissimum testem, audiremus, admirati sumus, quid esset cur nobis Stoicos anteferres, qui de rebus bonis et malis sentirent ea, quae ab hoc Polemone Zeno cognouerat, nominibus uterentur iis, quae prima specie admirationem, re explicata risum mouerent. Tu autem, si tibi illa probabantur, cur non propriis uerbis ea tenebas? sin te auctoritas commouebat, nobisne omnibus et Platoni ipsi nescio quem illum anteponebas? Praesertim cum in re publica princeps esse uelles ad eamque tuendam cum summa tua dignitate maxime a nobis ornari atque instrui posses. nobis enim ista quaesita, a nobis descripta, notata, praecepta sunt, omniumque rerum publicarum reetionis genera, status, mutationes, leges etiam et instituta ac mores ciuitatum perscripsimus. Eloquentiae uero, quae et principibus maximo ornamento est, et qua te audimus ualere plurimum, quantum tibi ex monumentis nostris addidisses!' Ea cum dixissent, quid tandem talibus uiris responderes? (62) Rogarem te, inquit, ut diceres pro me tu idem, qui illis orationem dictauisses, uel potius paulum loci mihi, ut iis responderem, dares, nisi et te audire nunc mallem et istis tamen alio tempore responsurus essem, tum scilicet, cum tibi. [4,23] XXIII. Atque, si uerum respondere uelles, Cato, haec erant dicenda, non eos tibi non probatos, tantis ingeniis homines tantaque auctoritate, sed te animaduertisse, quas res illi propter antiquitatem parum uidissent, eas a Stoicis esse perspectas, eisdemque de rebus hos cum acutius disseruisse, tum sensisse grauius et fortius, quippe qui primum ualitudinem bonam expetendam negent esse, eligendam dicant, nec quia bonum sit ualere, sed quia sit non nihilo aestimandum - neque tamen pluris (quam) illis uidetur, qui illud non dubitant bonum dicere -; hoc uero te ferre non potuisse, quod antiqui illi quasi barbati, ut nos de nostris solemus dicere, crediderint, eius, qui honeste uiueret, si idem etiam bene ualeret, bene audiret, copiosus esset, optabiliorem fore uitam melioremque et magis expetendam quam illius, qui aeque uir bonus 'multis modis' esset, ut Ennii Alcmaeo, 'círcumuentus mórbo, exilio atque inopia'. (63) Illi igitur antiqui non tam acute optabiliorem illam uitam putant, praestantiorem, beatiorem, Stoici autem tantum modo praeponendam in seligendo, non quo beatior ea uita sit, sed quod ad naturam accommodatior. Et, qui sapientes non sint, omnes aeque esse miseros, Stoici hoc uidelicet uiderunt, illos autem id fugerat superiores, qui arbitrabantur homines sceleribus et parricidiis inquinatos nihilo miseriores esse quam eos, qui, cum caste et integre uiuerent, nondum perfectam illam sapientiam essent consecuti. (64) Atque hoc loco similitudines eas, quibus illi uti solent, dissimillimas proferebas. Quis enim ignorat, si plures ex alto emergere uelint, propius fore eos quidem ad respirandum, qui ad summam iam aquam adpropinquent, sed nihilo magis respirare posse quam eos, qui sint in profundo? Nihil igitur adiuuat procedere et progredi in uirtute, quo minus miserrimus sit, ante quam ad eam peruenerit, quoniam in aqua nihil adiuuat, et, quoniam catuli, qui iam dispecturi sunt, caeci aeque et ii, qui modo nati, Platonem quoque necesse est, quoniam nondum uidebat sapientiam, aeque caecum animo ac Phalarim fuisse? [4,24] XXIV. (65) Ista similia non sunt, Cato, in quibus quamuis multum processeris tamen illud in eadem causa est, a quo abesse uelis, donec euaseris; nec enim ille respirat, ante quam emersit, et catuli aeque caeci, prius quam dispexerunt, ac si ita futuri semper essent. Illa sunt similia: hebes acies est cuipiam oculorum, corpore alius senescit; hi curatione adhibita leuantur in dies, ualet alter plus cotidie, alter uidet. His similes sunt omnes, qui uirtuti student leuantur uitiis, leuantur erroribus, nisi forte censes Ti- Gracchum patrem beatiorem fuisse quam fillum, cum alter stabilire rem publicam studuerit, alter euertere. Nec tamen ille erat sapiens - quis enim hoc aut quando aut ubi aut unde? -; sed quia studebat laudi et dignitati, multum in uirtute processerat. (66) Conferam auum tuum Drusum cum C- Graccho, eius fere, aequalí? Quae hic rei publicae uulnera inponebat, eadem ille sanabat. Si nihil est, quod tam miseros faciat quam inpietas et scelus, ut iam omnes insipientes sint miseri, quod profecto sunt, non est tamen aeque miser, qui patriae consulit, et is, qui illam extinctam cupit. Leuatio igitur uitiorum magna fit in iis, qui habent ad uirtutem progressionis aliquantum. (67) Vestri autem progressionem ad uirtutem fieri, aiunt, leuationem uitiorum fieri negant. at quo utantur homines acuti argomento ad probandum, operae pretium est considerare. quarum, inquit, artium summae crescere possunt, earum etiam contrariorum summa poterit augeri; ad uirtutis autem summam accedere nihil potest; ne uitia quidem igitur crescere poterunt, quae sunt uirtutum contraria. utrum igitur tandem perspicuisne dubia aperiuntur, an dubiis perspicua tolluntur? Atqui hoc perspicuum est, uitia alia (in) aliis esse maiora, illud dubium, ad id, quod summum bonum dicitis, ecquaenam possit fieri accessio. Vos autem cum perspicuis dubia debeatis illustrare, dubiis perspicua conamini tollere. (68) Itaque rursus eadem ratione, qua sum paulo ante usus, haerebitis. si enim propterea uitia alia aliis maiora non sunt, quia ne ad finem quidem bonorum eum, quem uos facitis, quicquam potest accedere, quoniam perspicuum est uitia non esse omnium paria, finis bonorum uobis mutandus est. Teneamus enim illud necesse est, cum consequens aliquod falsum sit, illud, cuius id consequens sit, non posse esse uerum. [4,25] XXV. Quae est igítur causa istarum angustiarum? Gloriosa ostentatio in constituendo summo bono. Cum enim, quod honestum sit, id solum bonum esse confirmatur, tollitur cura ualitudinis, diligente rei familiaris, adininistratio rei publicae, ordo gerendorum negotiorum, officia uitae, ipsum denique illud honestum, in quo uno uultis esse omnia, deserendum est. quae diligentissime contra Aristonem dicuntur a Chryippo. Ex ea difficultate illae 'fallaciloquae', ut ait Accius, 'malitiae' natae sunt. (69) Quod enim sapientia, pedem ubi poneret, non habebat sublatis officiis omnibus, officia autem tollebantur dilectu omni et discrimine remoto, quae esse poterant rebus omnibus sic exaequatis, ut inter eas nihil interesset, ex his angustiis ista euaserunt deteriora quam Aristonis. Illa tamen simplicia, uestra uersuta. Roges enim Aristonem, bonane ei uideantur haec: uacuitas doloris, diuitiae, ualitudo; neget. Quid? quae contraria sunt his, malane? Nihilo magis. Zenonem roges; respondeat totidem uerbis. Admirantes quaeramus ab utroque, quonam modo uitam agere possimus, si nihil interesse nostra putemus, ualeamus aegrine simus, uacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus. Viues, inquit Aristo, magnifice atque praeclare, quod erit cumque uisum ages, numquam angere, numquam cupies, numquam timebis. (70) Quid Zeno? Portenta haec esse dicit, neque ea ratione ullo modo posse uiui; se dicere inter honestum et turpe nimium quantum, nescio quid inmensum, inter ceteras res nihil omnino interesse. (71) Idem adhuc; audi. Reliqua et risum contine, si potes: Media illa, inquit, inter quae nihil interest, tamen eiusmodi sunt, ut eorum alia eligenda sint, alia reicienda, alia omnino neglegenda, hoc est, ut eorum alia uelis, alia nolis, alia non cures. - At modo dixeras nihil in istis rebus esse, quod interesset. - Et hunc idem dico, inquieta sed ad uirtutes et ad uitia nihil interesse. [4,26] XXVI. (72) - Quis istud, quaeso, nesciebat? uerum audiamus. - Ista, inquit, quae dixisti, ualere, locupletem esse, non dolere, bona non dico, sed dicam Graece g-proehgmena , Latine autem producta - sed praeposita aut praecipua malo, sit tolerabilius et mollius -; illa autem, morbum, egestatem, dolorem, non appello mala, sed, si libet, reiectanea. Itaque illa non dico me expetere, sed legere, nec optare, sed sumere, contraria autem non fugere, sed quasi secernere. Quid ait Aristoteles reliquique Platonis alumni? Se omnia, quae secundum naturam sint, bona appellare, quae autem contra, mala. Videsne igitur Zenonem tuum cum Aristone uerbis concinere, re dissidere, cum Aristotele et illis re consentire, uerbis discrepare? cur igitur, cum de re conueniat, non malumus usitate loqui? aut doceat paratiorem me ad contemnendam pecuniam fore, si illam in rebus praepositis quam si in bonis duxero, fortioremque in patiendo dolore, si eum asperum et difficilem perpessu et contra naturam esse quam si malum dixero. (73) Facete M- Piso, familiaris noster, et alia multa et hoc loco Stoicos irridebat: 'Quid enim?' aiebat. 'Bonum negas esse diuitias, praeposìtum esse dicis? Quid adiuuas? auaritiamne minuis? Quo modo? Si uerbum sequimur, primum longius uerbum praepositum quam bonum'. - Nihil ad rem! - 'Ne sit sane; at certe grauius. nam bonum ex quo appellatum sit, nescio, praepositum ex eo credo, quod praeponatur aliis. id mihi magnum uidetur.' Itaque dicebat plus tribui diuitiis a Zenone, qui eas in praepositis poneret, quam ab Aristotele, qui bonum esse diuitias fateretur, sed neque magnum bonum et prae rectis honestisque contemnendum ac despiciendum nec magnopere expetendum, omninoque de istis omnibus uerbis a Zenone mutatis ita disputabat, et, quae bona negarentur ab eo esse et quae mala, illa laetioribus nominibus appellari ab eo quam a nobis, haec tristioribus. Piso igitur hoc modo, uir optimus tuique, ut scis, amantissimus. nos paucis ad haec additis finem faciamus aliquando; longum est enim ad omnia respondere, quae a te dicta sunt. [4,27] XXVII. (74) Nam ex eisdem uerborum praestrigiis et regna nata uobis sunt et imperia et diuitiae, et tantae quidem, ut omnia, quae ubique sint, sapientis esse dicatis. Solum praeterea formosum, solum liberum, solum ciuem, omnia contraria, quos etiam insanos esse uultis. Haec g-paradoxa illi, nos admirabilia dicamus. quid autem habent admirationis, cum prope accesseris? Conferam tecum, quam cuique uerso rem subicias; nulla erit controuersia. Omnia peccata paria dicitis. Non ego tecum iam ita iocabor, ut isdem his de rebus, cum L- Murenam te accusante defenderem. apud imperitos tum illa dicta sunt, aliquid etiam coronae datum; nunc agendum est subtilius. Peccata paria. (75) - Quonam modo? - Quia nec honesto quic quam honestius nec turpi turpius. - Perge porro; nam de isto magna dissensio est. Illa argumenta propria uideamus, cur omnia sint paria peccata. - Ut, inquit, in fidibus pluribus, nisi nulla earum ita contenta neruis sit, ut concentum seruare possit, omnes aeque incontentae sint, sic peccata, quia discrepant, aeque discrepant; paria sunt igitur. - Hic ambiguo ludimur. Aeque enim contingit omnibus fidibus, ut incontentae sint. Illud non continuo, ut aeque incontentae. Collatio igitur ista te nihil iuuat. Nec enim, omnes auaritias si aeque auaritias esse dixerimus, sequetur ut etiam aequas esse dicamus. Ecce aliud simile dissimile. (76) Ut enim, inquit, gubernator aeque peccat, si palearum nauem euertit et si auri, item aeque peccat, qui parentem et qui seruum iniuria uerberat. - Hoc non uidere, cuius generis onus nauis uehat, id ad gubernatoris artem nil pertinere! Itaque aurum paleamne portet, ad bene aut ad male gubernandum nihil interesse! At quid inter parentem et seruulum intersit, intellegi et potest et debet. Ergo in gubernando nihil, in officio plurimum interest, quo in genere peccetur. Et si in ipsa gubernatione neglegentia est nauis euersa, maius est peccatum in auro quam in palea. omnibus enim artibus uolumus attributam esse eam, quae communis appellatur prudentia, quam omnes, qui cuique artificio praesunt, debent habere. Ita ne hoc quidem modo paria peccata sunt. [4,28] XXVIII. (77) Urgent tamen et nihil remittunt. Quoniam, inquiunt, omne peccatum inbecillitatis et inconstantiae est, haec autem uitia in omnibus stultis aeque magna sunt, necesse est paria esse peccata. Quasi uero aut concedatur in omnibus stultis aeque magna esse uitia, et eadem inbecillitate et inconstantia L- Tubulum fuisse, qua illum, cuius is condemnatus est rogatione, P- Scaeuolam, et quasi nihil inter res quoque ipsas, in quibus peccatur, intersit, ut, quo hae maiores minoresue sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut maiora sint aut minora! (78) Itaque - iam enim concludatur oratio - hoc uno uitio maxime mihi premi uidentur tui Stoici, quod se posse putant duas contrarias sententias optinere. quid enim est tam repugnans quam eundem dicere, quod honestum sit, solum id bonum esse, qui dicat appetitionem rerum ad uiuendum accommodatarum natura profectam? Ita cum ea uolunt retinere, quae superiori sententiae conueniunt, in Aristonem incidunt; cum id fugiunt, re eadem defendunt, quae Peripatetici, uerba.tenent mordicus. Quae rursus dum sibi euelli ex ordine nolunt, horridiores euadunt, asperiores, duriores et oratione et moribus. (79) Quam illorum tristitiam atque asperitatem fugiens Panaetius nec acerbitatern sententiarum nec disserendi spinas probauit fuitque in altero genere mitior, in altero illustrior semperque habuit in ore Platonem, Aristotelem, Xenocratem, Theophrastum, Dicaearchum, ut ipsius scripta declarant. Quos quidem tibi studiose et diligenter tractandos magnopere censeo. Sed quoniam et aduesperascit et mihi ad uillam reuertendum est, nunc quidem hactenus; uerum hoc idem saepe faciamus. (80) Nos uero, inquit ille; nam quid possumus facere melius? Et hanc quidem primam exigam a te operam, ut audias me quae a te dicta sunt refellentem. sed memento te, quae nos sentiamus, omnia probare, nisi quod uerbis aliter utamur, mihi autem uestrorum nihil probari. Scrupulum, inquam, abeunti; sed uidebimus. Quae cum essent dicta, discessimus.