[16,0] LIBER SEXTVS DECIMVS- Ad Tironem. [16,1] I. Scr- in itinere III- Non- Nou- a- u- c- 704. TULLIUS TIRONI SUO SAL- PLUR- DIC- ET CICERO MEUS ET FRATER ET FRATRIS F- Paullo facilius putaui posse me ferre desiderium tui, sed plane non fero et, quamquam magni ad honorem nostrum interest quam primum ad urbem me uenire, tamen peccasse mihi uideor, qui a te discesserim; sed, quia tua uoluntas ea uidebatur esse, ut prorsus nisi confirmato corpore nolles nauigare, approbaui tuum consilium, neque nunc muto, si tu in eadem es sententia; sin autem, posteaquam cibum cepisti, uideris tibi posse me consequi, tuum consilium est. Marionem ad te eo misi, ut aut tecum ad me quam primum ueniret aut, si tu morarere, statim ad me rediret. Tu autem tibi hoc persuade: si commodo ualetudinis tuae fieri possit, nihil me malle quam te esse mecum; si autem intelliges opus esse te Patris conualescendi causa paullum commorari, nihil me malle quam te ualere. Si statim nauigas, nos Leucade consequere; sin te confirmare uis, et comites et tempestates et nauem idoneam ut habeas, diligenter uidebis. Unum illud, mi Tiro, uideto, si me amas, ne te Marionis aduentus et hae litterae moueant: quod ualetudini tuae maxime conducet, si feceris, maxime obtemperaris uoluntati meae. Haec pro tuo ingenio considera. Nos ita te desideramus, ut amemus; amor, ut ualentem uideamus, hortatur, desiderium, ut quam primum: illud igitur potius. Cura ergo potissimum, ut ualeas: de tuis innumerabilibus in me officiis erit hoc gratissimum. III Nonas Nouembres. [16,2] II. Scr- Alyziae Nonis Nouembribus a- u- c- 704. TULLIUS TIRONI SUO SAL- Non queo ad te nec libet scribere, quo animo sim affectus: tantum scribo, et tibi et mihi maximae uoluptati fore, si te firmum quam primum uidero. Tertio die abs te ad Alyziam accesseramus - is locus est citra Leucadem studia CXX - ; Leucade aut te ipsum aut tuas litteras a Marione putabam me accepturum. Quantum me diligis, tantum fac ut ualeas, uel quantum te a me scis diligi. Nonis Nou- Alyzia. [16,3] III. Scr- Alyziae a- d- VIII- Idus Nouembres a- u- c- 704. TULLIUS ET CICERO TIRONI SUO SAL- DIC- ET Q- PATER ET FILIUS. Nos apud Alyziam, ex quo loco tibi litteras ante dederamus, unum diem commorati sumus, quod Quintus nos consecutus non erat: is dies fuit Non- Nou- Inde ante lucem proficiscentes ante diem VIII Idus Nou- has litteras dedimus. Tu, si nos omnes amas et praecipue me, magistrum tuum, confirma te. Ego ualde suspenso animo exspecto, primum te scilicet, deinde Marionem cum tuis litteris. Omnes cupimus, ego in primis, quam primum te uidere, sed, mi Tiro, ualentem; quare nihil properaris: satis cito te uidero, si ualebis. Utilitatibus tuis possum carere: te ualere tua causa primum uolo, tum mea, mi Tiro. Vale. [16,4] IV. Scr- Leucade VII. Idus Nou- a- u- c- 704. TULLIUS TIRONI SUO SAL- PLUR- DIC- ET CICERO ET Q- FRATER ET Q- F- Varie sum affectus tuis litteris: ualde priore pagina perturbatus, paullum altera recreatus: quare nunc quidem non dubito, quin, quoad plane ualeas, te neque nauigationi neque uiae committas: satis te mature uidero, si plane confirmatum uidero. De medico et tu bene existimari scribis et ego sic audio; sed plane curationes eius non probo; ius enim dandum tibi non fuit, quum xaxostÒmaxow esses; sed tamen et ad illum scripsi accurate et ad Lysonem. Ad Curium uero, suauissimum hominem et summi officii summaeque humanitatis, multa scripsi, in iis etiam, ut, si tibi uideretur, te ad se traferret; Lyso enim noster uereor ne negligentior sit: primum, quia omnes Graeci; deinde quod, quum a me litteras accepisset, mihi nullas remisit; sed eum tu laudas: tu igitur, quid faciendum sit, iudicabis. Illud, mi Tiro, te rogo, sumptu ne parcas ulla in re, quod ad ualetudinem opus sit: scripsi ad Curium, quod dixisses, daret; medico ipsi puto aliquid dandum esse, quo sit studiosior. Innumerabilia tua sunt in me officia, domestica forensia, urbanan prouincialia, in re priuata in publica, in studiis in litteris nostris: omnia uiceris, si, ut spero, te ualidum uidero. Ego puto te bellissime, si recte erit, cum quaestore Mescinio decursurum: non inhumanus est teque, ut mihi uisus est, diligit. {Et,} quum ualetudini tuae diligentissime consulueris, tum, mi Tiro, consulito nauigationi: nulla in re iam te festinare uolo; nihil laboro nisi ut saluus sis. Sic habeto, mi Tiro, neminem esse, qui me amet, quin idem te amet: quum tua et mea maxime interest te ualere, tum multis est curae. Adhuc, dum mihi nullo loco deesse uis, numquam te confirmare potuisti: nunc te nihil impedit; omnia depone, corpori serui. Quantam diligentiam in ualetudinem tuam contuleris, tanti me fieri a te iudicabo. Vale, mi Tiro, uale, uale et salue. Lepta tibi salutem dicit et omnes. Vale. VII Idus Nou- Leucade. [16,5] V. Scr- Leucade VII- Idus Nouembres a- u- c- 704. TULLIUS ET CICERO ET Q- Q- TIRONI HUMANISSIMO ET OPTIMO SAL- PLUR- DIC- Vide, quanta sit in te suauitas: duas horas Thyrrei fuimus; Xenomenes hospes tam te diligit, quam si uixerit tecum; is omnia pollicitus est, quae tibi essent opus; facturum puto. Mihi placebat, si firmior esses, ut te Leucadem deportaret, ubi te plane confirmares: uidebis, quid Curio, quid Lysoni, quid medico placeat. Volebam ad te Marionem remittere, quem, quum meliuscule tibi esset, ad me mitteres; sed cogitaui unas litteras Marionem afferre posse, me autem crebras exspectare. Poteris igitur et facies, si me diligis, ut quotidie sit Acastus in portu: multi erunt, quibus recte litteras dare possis, qui ad me libenter perferant; equidem Patras euntem neminem praetermittam. Ego omnem spem tui diligenter curandi in Curio habeo: nihil potest illo fieri humanius, nihil nostri amantius: ei te totum trade. Malo te paullo post ualentem quam statim imbecillum uidere: cura igitur nihil aliud nisi ut ualeas; cetera ego curabo. Etiam atque etiam uale. Leucade proficiscens, VII- Idus Nou-. [16,6] VI. Scr- Actii VII- Idus Nouembres a- u- c- 704. TULLIUS ET CICERO ET Q- Q- TIRONI SAL- PLUR. DICUNT. Tertiam ad te hanc epistulam scripsi eodem die, magis instituti mei tenendi causa, quia nactus eram, cui darem, quam quo haberem, quod scriberem. Igitur illa: quantum me diligis, tantum adhibe in te diligentiae; ad tua innumerabilia in me officia adde hoc, quod mihi erit gratissimum omnium; quum ualetudinis rationem, ut spero, habueris, habeto etiam nauigationis; in Italiam euntibus omnibus ad me litteras dabis, ut ego euntem Patras neminem praetermitto; cura te, mi Tiro: quoniam non contigit, ut simul nauigares, nihil est, quod festines, nec quod quidquam cures, nisi ut ualeas. Etiam atque etiam uale. VII Idus Nou-. Actio uesperi. [16,7] VII. Scr- Corcyrae XV- Kal- Decembres a- u- c- 704. TULLIUS ET CICERO S- D- TIRONI SUO. Septimum iam diem Corcyrae tenebamur, Quintus autem pater et filius Buthroti: solliciti eramus de tua ualetudine mirum in modum; nec mirabamur nihil a te litterarum, iis enim uentis istim nauigatur, qui si essent, nos Corcyrae non sederemus. Cura igitur te et confirma et, quum commode et per ualetudinem et per anni tempus nauigare poteris, ad nos amantissimos tui ueni: nemo nos amat, qui te non diligit; carus omnibus exspectatusque uenies. Cura ut ualeas. Etiam atque etiam, Tiro noster, uale. XV Kal- Corcyra. [16,8] VIII. Scr- in Campania exeunte mense Ianuario a- u- c- 705. Q- CICERO TIRONI S- D- Magnae nobis est sollicitudini ualetudo tua; nam, tametsi, qui ueniunt, g-akinduna g-men, g-chroniohtera g-de nuntiant, tamen in magna consolatione ingens inest sollicitudo, si diutius a nobis afuturus est is, cuius usum et suauitatem desiderando sentimus. Ac tamen, quamquam uidere te tota cogitatione cupio, tamen te penitus rogo, ne te tam longae nauigationi et uiae per hiemem nisi bene firmum committas neue nauiges nisi explorate. Vix in ipsis tectis et oppidis frigus infirma ualetudine uitatur, nedum in mari et uia sit facile abesse ab iniuria temporis. g-Psuchos g-de g-leptoh g-chrohti g-polemiohtaton, inquit Euripides: cui tu quantum credas, nescio; ego certe singulos eius uersus singula testimonia puto. Effice, si me diligis, ut ualeas et ut ad nos firmus ac ualens quam primum uenias. Ama nos et uale. Q- f. tibi salutem dicit. [16,9] IX. Scr- Brundisii IV- Kal- Dec- a- u- c- 704. TULLIUS ET CICERO TIRONI SUO SAL- PLUR- DIC- Nos a te, ut scis, discessimus a- d- IIII Non- Nou- Leucadem uenimus a- d- VIII Id. Nou-, a- d- VII Actium; ibi propter tempestatem a- d- VI Id- morati sumus. Inde a- d- V Id. Corcyram bellissime nauigauimus. Corcyrae fuimus usque ad a- d- XVI K- Dec- tempestatibus retenti. A. d- XV K- in portum Corcyraeorum ad Cassiopen stadia CXX processimus; ibi retenti uentis sumus usque ad a- d- VIIII K- interea, qui cupide profecti sunt, multi naufragia fecerunt. Nos eo die coenati soluimus; inde austro lenissimo, caelo sereno nocte illa et die postero in Italiam ad Hydruntem ludibundi peruenimus, eodemque uento postridie - id erat a- d- VII K- Dec- hora IIII Brundisium uenimus, eodemque tempore simul nobiscum in oppidum introiit Terentia, quae te facit plurimi. A- d- V K- Dec- seruus Cn- Plancii Brundisii tandem aliquando mihi a te exspectatissimas litteras reddidit datas Idibus Nou-, quae me molestia ualde leuarunt, utinam omnino liberassent! sed tamen Asclapo medicus plane confirmat propediem te ualentem fore. Nunc quid ego te horter, ut omnem diligentiam adhibeas ad conualescendum? tuam prudentiam, temperantiam, amorem erga me noui; scio te omnia facturum, ut nobiscum quam primum sis; sed tamen ita uelim, ut ne quid properes. Symphoniam Lysonis uellem uitasses, ne in quartam hebdomada incideres; sed, quoniam pudori tuo maluisti obsequi quam ualetudini, reliqua cura. Curio misi, ut medico honos haberetur et tibi daret, quod opus esset; me, cui iussisset, curaturum. Equum et mulum Brundisii tibi reliqui. Romae uereor ne ex K- Ian- magni tumultus sint: nos agemus omnia modice. Reliquum est, ut te hoc rogem et a te petam, ne temere nauiges - solent nautae festinare quaestus sui causa -, cautus sis, mi Tiro - mare magnum et difficile tibi restat -, si poteris, cum Mescinio - caute is solet nauigare -, si minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate nauicularius moueatur. In hoc omnem diligentiam si adhibueris teque nobis incolumem stiteris, omnia a te habebo. Etiam atque etiam, noster Tiro, uale. Medico, Curio, Lysoni de te scripsi diligentissime. Vale et salue. [16,10] X. Scr- in Cumano m- Maio a- u- c- 700. TULLIUS TIRONI SAL- Ego uero cupio te ad me uenire, sed uiam timeo: grauissime aegrotasti, inedia et purgationibus et ui ipsius morbi consumptus es; graues solent offensiones esse ex grauibus morbis, si quae culpa commissa est; iam ad id biduum, quod fueris in uia, dum in Cumanum uenis, accedent continuo ad reditum dies quinque. Ego in Formiano a- d- III K- esse uolo: ibi te ut firmum offendam, mi Tiro, effice. Litterulae meae siue nostrae tui desiderio oblanguerunt; hac tamen epistula, quam Acastus attulit, oculos paullum sustulerunt. Pompeius erat apud me, quum haec scribebam, hilare et libenter: ei cupienti audire nostra dixi sine te omnia mea muta esse. Tu Musis nostris para ut operas reddas: nostra ad diem dictam fient; docui enim te, fides tumon quod haberet. Fac, plane ut ualeas. Nos assumus. Vale. XIIII K-. [16,11] XI. Scr- ad urbem prid. Idus Ianuarias a- u- c- 705. TULLIUS ET CICERO, TERENTIA, TULLIA, Q- Q- TIRONI SAL- PLURIMAM DIC- Etsi opportunitatem operae tuae omnibus locis desidero, tamen non tam mea quam tua causa doleo te non ualere; sed, quoniam in quartanam conuersa uis est morbi - sic enim scribit Curius - , spero te diligentia adhibita iam firmiorem fore: modo fac, id quod est humanitatis tuae, ne quid aliud cures hoc tempore, nisi ut quam commodissime conualescas. Non ignoro, quantum ex desiderio labores; sed erunt omnia facilia, si ualebis: festinare te nolo, ne nauseae molestiam suscipias aeger et periculose hieme nauiges. Ego ad urbem accessi pr- Non- Ian. Obuiam mihi sic est proditum, ut nihil possit fieri ornatius; sed incidi in ipsam flammam ciuilis discordiae uel potius belli, cui quum cuperem mederi et, ut arbitror, possem, cupiditates certorum hominum - nam ex utraque parte sunt, qui pugnare cupiant - impedimento mihi fuerunt. Omnino et ipse Caesar, amicus noster, minaces ad senatum et acerbas litteras miserat et erat adhuc impudens, qui exercitum et prouinciam inuito senatu teneret, et Curio meus illum incitabat; Antonius quidem noster et Q- Cassius nulla ui expulsi ad Caesarem cum Curione profecti erant, posteaquam senatus consulibus, praetoribus, tribunis pl- et nobis, qui pro coss. sumus, negotium dederat, ut curaremus, ne quid res publica detrimenti caperet: numquam maiore in periculo ciuitas fuit, numquam improbi ciues habuerunt paratiorem ducem. Omnino ex hac quoque parte diligentissime comparatur: id fit auctoritate et studio Pompeii nostri, qui Caesarem sero coepit timere. Nobis inter has turbas senatus tamen frequens flagitauit triumphum; sed Lentulus consul, quo maius suum beneficium faceret, simul atque expedisset, quae essent necessaria de re publica, dixit se relaturum. Nos agimus nihil cupide eoque est nostra pluris auctoritas. Italiae regiones descriptae sunt, quam quisque partem tueretur: nos Capuam sumpsimus. Haec te scire uolui. Tu etiam atque etiam cura, ut ualeas litterasque ad me mittas, quotiescumque habebis, cui des. Etiam atque etiam uale. D- pr- Idus Ian-. [16,12] XII. Scr- Capuae IV- Kal- Februarias a- u- c- 705. TULLIUS S- D- TIRONI SUO. Quo in discrimine uersetur salus mea et bonorum omnium atque unuersae rei publicae, ex eo scire potes, quod domos nostras et patriam ipsam uel diripiendam uel inflammandam reliquimus: in eum locum res deducta est, ut, nisi qui deus uel casus aliquis subuenerit, salui esse nequeamus. Equidem, ut ueni ad urbem, non destiti omnia et sentire et dicere et facere, quae ad concordiam pertinerent; sed mirus inuaserat furor non solum improbis, sed etiam iis, qui boni habentur, ut pugnare cuperent me clamante nihil esse bello ciuili miserius. Itaque, quum Caesar amentia quadam raperetur et oblitus nominis atque honorum suorum Ariminum, Pisaurum, Anconam, Arretium occupauisset, urbem reliquimus: quam sapienter aut quam fortiter, nihil attinet disputari; quo quidem in casu simus, uides. Ferunter omnino condiciones ab illo, ut Pompeius eat in Hispaniam, delectus, qui sunt habiti, et praesidia nostra dimittantur; se ulteriorem Galliam Domitio, citeriorem Considio Noniano - his enim obtigerunt - traditurum; ad consulatus petitionem se uenturum, neque se iam uelle absente se rationem haberi suam; se praesentem trinum nundinum petiturum. Accepimus condiciones, sed ita, ut remoueat praesidia ex iis locis, quae occupauit, ut sine metu de iis ipsis condicionibus Romae senatus haberi possit. Id ille si fecerit, spes est pacis, non honestae - leges enim imponuntur - , sed quiduis est melius quam sic esse, ut sumus; sin autem ille suis condicionibus stare noluerit, bellum paratum est, eiusmodi tamen, quod sustinere ille non possit, praesertim quum a suis condicionibus ipse fugerit, tantummodo ut eum intercludamus, ne ad urbem possit accedere, quod sperabamus fieri posse; delectus enim magnos habebamus putabamusque illum metuere, si ad urbem ire coepisset, ne Gallias amitteret, quas ambas habet inimicissimas praeter Transpadanos, ex Hispaniaque sex legiones et magna auxilia Afranio et Petreio ducibus habet a tergo: uidetur, si insaniet, posse opprimi, modo ut urbe salua. Maximam autem plagam accepit, quod is, qui summam auctoritatem in illius exercitu habebat, T- Labienus, socius sceleris esse noluit: reliquit illum et nobiscum est, multique idem facturi esse dicuntur. Ego adhuc orae maritimae praesum a Formiis: nullum maius negotium suscipere uolui, quo plus apud illum meae litterae cohortationesque ad pacem ualerent; sin autem erit bellum, uideo me castris et certis legionibus praefuturum. Habeo etiam illam molestiam, quod Dolabella noster apud Caesarem est. Haec tibi nota esse uolui, quae caue ne te perturbent et impediant ualetudinem tuam. Ego A- Varroni, quem quum amantissimum mei cognoui, tum etiam ualde tui studiosum, diligentissime te commendaui, ut et ualetudinis tuae rationem haberet et nauigationis et totum te susciperet ac tueretur: quem omnia facturum confido; recepit enim et mecum locutus est suauissime. Tu, quoniam eo tempore mecum esse non potuisti, quo ego maxime operam et fidelitatem desideraui tuam, caue festines aut committas, ut aut aeger aut hieme nauiges: numquam sero te uenisse putabo, si saluus ueneris. Adhuc neminem uideram, qui te postea uidisset quam M- Volusius, a quo tuas litteras accepi: quod non mirabar; neque enim meas puto ad te litteras tanta hieme perferri. Sed da operam, ut ualeas et, si ualebis, quum recte nauigari poterit, tum nauiges. Cicero meus in Formiano erat, Terentia et Tullia Romae. Cura, ut ualeas. IIII K- Februar. Capua. [16,13] XIII- Scr- a- u- c- 700. TULLIUS TIRONI SAL- Omnia a te data mihi putabo, si te ualentem uidero. Summa cura exspectabam aduentum Andrici, quem ad te miseram. Cura, si me diligis, ut ualeas et, quum te bene confirmaris, ad nos uenias. Vale. IIII- Id- Apr-. [16,14] XIV. Scr- a- u- c- 700. TULLIUS TIRONI SAL- Andricus postridie ad me uenit, quam exspectaram; itaque habui noctem plenam timoris ac miseriae. Tuis litteris nihilo sum factus certior, quomodo te haberes, sed tamen sum recreatus. Ego omni delectatione litterisque omnibus careo, quas ante, quam te uidero, attingere non possum. Medico mercedis quantum poscet promitti iubeto: id scripsi ad Ummium. Audio te animo angi et medicum dicere ex eo te laborare: si me diligis, excita ex somno tuas litteras humanitatemque, propter quam mihi es carissimus; nunc opus est te animo ualere, ut corpore possis: id quum tua, tum mea causa facias, a te peto. Acastum retine, quo commodius tibi ministretur. Conserua te mihi: dies promissorum adest, quem etiam repraesentabo, si adueneris. Etiam atque etiam uale. III Idus h- VI. [16,15] XV. Scr- pr. Id. Apr. a- u- c- 700. TULLIUS TIRONI SAL- Aegypta ad me uenit pr. Idus Apr. Is etsi mihi nuntiauit te plane felbri carere et belle habere, tamen, quod negauit te potuisse ad me scribere, curam mihi attulit, et eo magis, quod Hermia, quem eodem die uenire opertuerat, non uenerat. Incredibili sum sollicitudine de tua ualetudine; qua si me liberaris, ego te omni cura liberabo: plura scriberem, si iam putarem libenter te legere posse. Ingenium tuum, quod ego maximi facio, confer ad te mihi tibique conseruandum: cura te etiam atque etiam diligenter. Vale. Scripta iam epistula Hermia uenit. Accepi tuam epistulam uacillantibus litterulis; nec mirum, tam graui morbo. Ego ad te Aegyptam misi, quod nec inhumanus est et te uisus est mihi diligere, ut is tecum esset, et cum eo cocum, quo uterere. Vale. [16,16] XVI. Scr- a- u- c- 700. Q- M. FRATRI SAL- De Tirone, mi Marce, ita te meumque Ciceronem et tuam Tulliolam tuumque filium uideam, ut mihi gratissimum fecisti, quod eum, indignum illa fortuna ac nobis amicum quam seruum esse maluisti: mihi crede, tuis et illius litteris perlectis exsilui gaudio et tibi et ago gratias et gratulor; si enim mihi Statii fidelitas et frugalitas est tantae uoluptati, quanti esse in isto haec eadem bona debent additis litteris et sermonibus et humanitate, quae sunt iis ipsis commodis potiora! Amo te omnibus equidem de maximis causis, uerum etiam propter hanc, uel quod mihi sic, ut debuisti, nuntiasti: te totum in litteris uidi. Sabini pueris et promisi omnia et faciam. [16,17] XVII. Scr- a- u- c- 708. TULLIUS TIRONI SAL- Video, quid agas: tuas quoque epistulas uis referri in uolumina. Sed heus tu, qui xann esse meorum scriptorum soles, unde illud tam êxuron, "ualetudini fideliter inseruiendo?" unde in istum locum "fideliter" uenit? cui uerbo domicilium est proprium in officio, migrationes in alienum multae: nam et doctrina et domus et ars et ager etiam fidelis dici potest, ut sit, quomodo Theophrasto placet, uerecunda tralatio. Sed haec coram. Demetrius uenit ad me quo quidem comitatu éfwm¤lhsa satis scis etueum uidelicet non potuisti uidere; cras aderit: uidebis igitur; nam ego hinc perendie mane cogito. Valetudo tua me ualde sollicitat, sed inserui et fac omnia: tum te mecum esse, tum mihi cumulatissime satisfacere putato. Cuspio quod operam dedisti, mihi gratum est; ualde enim eius causa uolo. Vale. [16,18] XVIII- Scr- post a- u- c- 707 (708?). TULLIUS TIRONI SAL- Quid igitur? non sic oportet? equidem censeo sic; addendum etiam "SUO." Sed, si placet, inuidia uitetur, quam quidem ego saepe contempsi. Tibi diaforhsin gaudeo profuisse; si uero etiam Tusculanum, dei boni! quanto mihi illud erit amabilius! Sed, si me amas, quod quidem aut facis aut perbelle simulas, quod tamen in modum procedit, sed, utut est, indulge ualetudini tuae, cui quidem tu adhuc, dum mihi deseruis, seruisti non satis. Ea quid postulet, non ignoras: g-pepsin, g-akopian, g-peripaton g-summetron, g-trepsin, g-eulusian g-koilias. Fac bellus reuertare: non modo te, sed etiam Tusculanum nostrum plus amem. Paredrum excita, ut hortum ipse conducat: sic olitorem ipsum commouebis. Helico nequissimus HS CIC dabat nullo aprico horto, nullo emissario, nulla maceria, nulla casa: iste nos tanta impensa derideat? Calface hominem, ut ego Mothonem; itaque abutor coronis. De Crabra quid agatur, etsi nunc quidem etiam nimium est aquae, tamen uelim scire. Horologium mittam et libros, si erit sudum. Sed tu nullosne tecum libellos? an pangis aliquid Sophocleum? fac opus appareat. A. Ligurius, Caesaris familiaris, mortuus est, bonus homo et nobis amicus. Te quando exspectemus, fac ut sciam. Cura te diligenter. Vale. [16,19] XIX. Scr- eodem anno, quo Ep. XVIII- TULLIUS TIRONI SUO SAL- Exspecto tuas litteras de multis rebus, te ipsum multo magis. Demetrium redde nostrum et aliud, si quid potes boni. De Aufidiano nomine nihil te hortor; scio tibi curae esse; sed confice et, si ob eam rem moraris, accipio causam, si id te non tenet, aduola. Litteras tuas ualde exspecto. Vale. [16,20] XX. Scr- eodem anno, quo Ep- XVIII- TULLIUS TIRONI SAL- Sollicitat, ita uiuam, me tua, mi Tiro, ualetudo; sed confido, si diligentiam, quam instituisti, adhibueris, cito te firmum fore. Libros compone; indicem, quum Metrodoro libebit, quoniam eius arbitratu uiuendum est. Cum olitore, ut uidetur. Tu potes Kalendis spectare gladiatores, postridie redire, et ita censeo; uerum, ut uidebitur. Cura te, si me amas, diligenter. Vale. [16,21] XXI. Scr- Athenis exeunte m. Dec. a- u- c- 710. CICERO F- TIRONI SUO DULCISSIMO SAL- Quum uehementer tabellarios exspectarem quotidie, aliquando uenerunt post diem quadragesimum {et} sextum, quam a uobis discesserant; quorum mihi fuit aduentus optatissimus; nam, quum maximam cepissem laetitiam ex humanissimi et carissimi patris epistula, tum uero iucundissimae tuae litterae cumulum mihi gaudii attulerunt. Itaque me iam non poenitebat intercapedinem scribendi fecisse, sed potius laetabar; fructum enim magnum humanitatis tuae capiebam ex silentio mearum litterarum. Vehementer igitur gaudeo te meam sine dubitatione accepisse excusationem. Gratos tibi optatosque esse, qui de me rumores afferuntur, non dubito, mi dulcissime Tiro, praestaboque et enitar, ut in dies magis magisque haec nascens de me duplicetur opinio: quare, quod polliceris, te bucinatorem fore existimationis meae, firmo id constantique animo facias licet; tantum enim mihi dolorem cruciatumque attulerunt errata aetatis meae, ut non solum animus a factis, sed aures quoque a commemoratione abhorreant: cuius te sollicitudinis et doloris participem fuisse notum exploratumque est mihi; nec id mirum; nam quum omnia mea causa uelles mihi successa, tum etiam tua, socium enim te meorum commodorum semper esse uolui. Quoniam igitur tum ex me doluisti, nunc ut duplicetur tuum ex me gaudium, praestabo. Cratippo me scito non ut discipulum, sed ut filium esse coniunctissimum; nam quum audio illum libenter, tum etiam propriam eius suauitatem uehementer amplector: sum totos dies cum eo noctisque saepenumero partem; exoro enim, ut mecum quam saepissime coenet. Hac introducta consuetudine saepe inscientibus nobis et coenantibus obrepit sublataque seueritate philosophiae humanissime nobiscum iocatur. Quare da operam, ut hunc talem, tam iucundum, tam excellentem uirum uideas quam primum. Nam quid ego de Bruttio dicam? quem nullo tempore a me patior discedere, cuius quum frugi seueraque est uita, tum etiam iucundissima conuictio; non est enim seiunctus iocus a g-philologia et quotidiana g-suzehtehsei. Huic ego locum in proximo conduxi et, ut possum, ex meis angustiis illius sustento tenuitatem. Praeterea declamitare Graece apud Cassium institui; Latine autem apud Bruttium exerceri uolo. Utor familiaribus et quotidianis conuictoribus, quos secum Mytilenis Cratippus adduxit, hominibus et doctis et illi probatissimis. Multum etiam mecum est Epicrates, princeps Atheniensium, et Leonides et horum ceteri similes. g-Ta g-men g-oun g-kath' g-hehmas g-tade. De Gorgia autem quod mihi scribis, erat quidem ille in quotidiana declamatione utilis, sed omnia postposui, dummodo praeceptis patris parerem, g-diarrehdehn enim scripserat, ut eum dimitterem statim: tergiuersari nolui, ne mea nimia g-spoudeh suspicionem ei aliquam importaret, deinde illud etiam mihi sucurrebat, graue esse me de iudicio patris iudicare; tuum tamen studium et consilium gratum acceptumque est mihi. Excusationem angustiarum tui temporis accipio; scio enim, quam soleas esse occupatus. Emisse te praedium uehementer gaudeo feliciterque tibi rem istam euenire cupio - hoc loco me tibi gratulari noli mirari; eodem enim fere loco tu quoque emisse te fecisti me certiorem - . Habes deponendae tibi sunt urbanitates; rusticus Romanus factus es. Quomodo ego mihi nunc ante oculos tuum iucundissimum conspectum propono? uideor enim uidere ementem te rusticas res, cum uillico loquentem, in lacinia seruantem ex mensa secunda semina. Sed, quod ad rem pertinet, me tum tibi defuisse aeque ac tu doleo; sed noli dubitare, mi Tiro, quin te subleuaturus sim, si modo fortuna me, praesertim quum sciam communem nobis emptum esse istum fundum. De mandatis quod tibi curae fuit, est mihi gratum; sed peto a te, ut quam celerrime mihi librarius mittatur, maxime quidem Graecus; multum mihi enim eripitur operae in exscribendis hypomnematis. Tu uelim in primis cures, ut ualeas, ut una g-sumphilologein possimus. Antherum tibi commendo. [16,22] XXII. Scr- a- u- c- 708. TULLIUS TIRONI SUO SAL- Spero ex tuis litteris tibi melius esse, cupio certe; cui quidem rei omni ratione cura ut inseruias et caue suspiceris contra meam uoluntatem te facere, quod non sis mecum: mecum es, si te curas; quare malo te ualetudini tuae seruire quam meis oculis et auribus; etsi enim et audio te et uideo libenter, tamen hoc multo erit, si ualebis, iucundius. Ego hic cesso, quia ipse nihil scribo, lego autem libentissime; tu istic, si quid librarii mea manu non intelligent, monstrabis: una omnino interposito difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone. De triclinio cura, ut facis: Tertia aderit, modo ne Publius rogatus sit. Demetrius iste numquam omnino Phalereus fuit, sed nunc plane Billienus est; itaque te do uicarium: tu eum obseruabis; etsi - ; uerumtamen de illis - : nosti cetera. Sed tamen, si quem cum eo sermonem habueris, scribes ad me, ut mihi nascatur epistulae argumentum et ut tuas quam longissimas litteras legam. Cura, mi Tiro, ut ualeas: hoc gratius mihi facere nihil potes. Vale. [16,23] XXIII. Scr- Puteolia exeunte mense Aprili a- u- c- 710. CICERO TIRONI SAL- Tu uero confice professionem, si potes; etsi haec pecunia ex eo genere est, ut professione non egeat; uerumtamen - - - ! Balbus ad me scripsit tanta se epifora oppressum, ut loqui non posset. Antonius de legem quid egerit. Liceat modo rusticari. Ad Bithynicum scripsi. De Seruilio tu uideris, qui senectutem non contemnis; etsi Atticus noster, quia quondam me commoueri g-panikois intellexit, idem semper putat nec uidet, quibus praesidiis philosophiae saeptus sim, et hercle, quod timidus ipse est, g-thorubopoiei. Ego tamen Antonii inueteratam sine ulla offensione amicitiam retinere sane uolo scribamque ad eum, sed non ante, quam te uidero; nec tamen te auoco a syngrapha: g-gonu g-knehmehs. Cras exspecto Leptam et n ad cuius rutam puleio mihi tui sermonis utendum est. Vale. [16,24] XXIV. Scr- mense Maio a- u- c- 710. TULLIUS TIRONI SAL- Etsi mane Harpalum miseram, tamen, quum haberem, cui recte darem litteras, etsi noui nihil erat, iisdem de rebus uolui ad te saepius scribere, non quin confiderem diligentiae tuae, sed rei me magnitudo mouebat. Mihi prora et puppis, ut Graecorum prouerbium est, fuit a me tui dimittendi, ut rationes nostras explicares. Ofillio et Aurelio utique satisfiat. A. Flamma, si non potes omne, partem aliquam uelim extorqueas, in primisque, ut expedita sit pensio K- Ian-. De attributione conficies, de repraesentatione uidebis. De domesticis rebus hactenus; de publicis omnia mihi certa: quid Octauius, quid Antonius, quae hominum opinio, quid futurum putes. Ego uix teneor, quin accurram; sed si litteras tuas exspecto. Et scito Balbum tum fuisse Aquini, quum tibi est dictum, et postridie Hirtium: puto utrumque ad aquas; sed quid egerint. Dolabellae procuratores fac ut admoneantur: appellabis etiam Papiam. Vale. [16,25] XXV. Scr- Athenis exeunte a- u- c- 710. CICERO F- TIRONI SUO SAL- Etsi iusta et idonea usus es excusatione intermissionis litterarum tuarum, tamen, id ne saepius facias, rogo; nam, etsi de re publica rumoribus et nuntiis certior fio et de sua in me uoluntate semper ad me perscribit pater, tamen de quauis minima re scripta a te ad me epistula semper fuit gratissima. Quare quum in primis tuas desiderem litteras, noli committere, ut excusatione potius expleas officium scribendi quam assiduitate epistularum. Vale. [16,26] XXVI. Scr- exeunte a- u- c- 710. Q- CICERO TIRONI SUO SAL- PLUR. DIC. Verberaui te cogitationis tacito dumtaxat conuicio, quod fasciculus alter ad me iam sine tuis litteris perlatus est. Non potes effugere huius culpae poenam te patrono: Marcus est adhibendus, isque diu et multis lucubrationibus commentata oratione uide ut probare possit te non peccasse. Plane te rogo: sicut olim matrem nostram facere memini, quae lagonas etiam inanes obsignabat, ne dicerentur inanes aliquae fuisse, quae furtim essent exsiccatae, sic tu, etiamsi, quod scribas, non habebis, scribito tamen, ne furtum cessationis quaesiuisse uidearis; ualde enim mihi semper et uera et dulcia tuis epistulis nuntiantur. Ama nos et uale. [16,27] XXVII. Scr- Romae exeunte a- u- c- 710 (ante III- Kal- Ian-). Q- CICERO TIRONI SUO SAL- PLURIMAM DICIT. Mirificam mihi uerberationem cessationis epistula dedisti; nam, quae parcius frater perscripserat, uerecundia uidelicet et properatione, ea tu sine assentatione, ut erant, ad me scripsisti, et maxime de consulibus designatis, quos ego penitus noui libidinum et languoris effeminatissimi animi plenos; qui nisi a guuernaculis recesserint, maximum ab uniuerso naufragio periculum est. Incredibile est, quae ego illos sciam oppositis Gallorum castris in aestiuis fecisse, quos ille latro, nisi aliquid firmius fuerit, societate uitiorum deleniet. Res est aut tribuniciis aut priuatis consiliis munienda; nam isti duo uix sunt digni, quibus alteri Caesenam, alteri Cossutianarum tabernarum fundamenta credas. Te, ut dixi, fero oculis. Ego uos a- d- III K- uidebo tuosque oculos, etiamsi te ueniens in medio foro uidero, dissuauiabor. Me ama et uale.