[15,0] M- TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER QVINTVS DECIMVS. [15,1] I. Scr- in Cilicia exeunte mense Septembri (circa X- K- Oct-) a- u- c- 703. M- TULLIUS M- F- CICERO PROCOS- S- D- COS- PR- TR- PL- SENATUI. S- u- u- b- e- e- q- u- Etsi non dubie mihi nuntiabatur Parthos transisse Euphratem cum omnibus fere suis copiis, tamen, quod arbitrabar a M- Bibulo procos. certiora de iis rebus ad uos scribi posse, statuebam mihi non necesse esse publice scribere ea, quae de alterius prouincia nuntiarentur; postea uero quam certissimis auctoribus, legatis nuntiis litteris, sum certior factus, uel quod tanta res erat uel quod nondum audieramus Bibulum in Syriam uenisse uel quia administratio huius belli mihi cum Bibulo paene est communis, quae ad me delata essent, scribenda ad uos putaui. Regis Antiochi Commageni legati primi mihi nuntiarunt Parthorum magnas copias Euphratem transire coepisse; quo nuntio allato, cum essent nonnulli, qui ei regi minorem fidem habendam putarent, statui exspectandum esse, si quid certius afferretur. A- d- XIII Kal- Oct-, cum exercitum in Ciliciam ducerem, in finibus Lycaoniae et Cappadociae mihi litterae redditae sunt a Tarcondimoto, qui fidelissimus socius trans Taurum amicissimusque populi Romani existimatur, Pacorum Orodi regis Parthorum filium cum permagno equitatu Parthico transisse Euphratem et castra posuisse Tybae magnumque tumultum esse in prouincia Syria excitatum; eodem die ab Iamblicho, phylarcho Arabum, quem homines opinantur bene sentire amicumque esse rei publicae nostrae, litterae de iisdem rebus mihi redditae sunt. His rebus allatis, etsi intelligebam socios infirme animatos esse et nouarum rerum exspectatione suspensos, sperabam tamen eos, ad quos iam accesseram quique nostram mansuetudinem integritatemque perspexerant, amiciores populo Romano esse factos, Ciliciam autem firmiorem fore, si aequitatis nostrae particeps facta esset: et ob eam causam et ut opprimerentur ii, qui ex Cilicum gente in armis essent, et ut hostis is, qui esset in Syria, sciret exercitum populi Romani non modo non recedere iis nuntiis allatis, sed etiam propius accedere, exercitum ad Taurum institui ducere. Sed, si quid apud uos auctoritas mea ponderis habet, in iis praesertim rebus, quas uos audistis, ego paene cerno, magno opere uos et hortor et moneo, ut his prouinciis serius uos quidem, quam decuit, sed aliquando tamen consulatis. Nos quemadmodum instructos et quibus praesidiis munitos ad tanti belli opinionem miseritis, non estis ignari: quod ego negotium non stultitia occaecatus, sed uerecundia deterritus non recusaui; neque enim umquam ullum periculum tantum putaui, quod subterfugere mallem quam uestrae auctoritati obtemperare. Hoc autem tempore res sese sic habet, ut, nisi exercitum tantum, quantum ad maximum bellum mittere soletis, mature in has prouincias miseritis, summum periculum sit, ne amittendae sint omnes eae prouinciae, quibus uectigalia populi Romani continentur. Quamobrem autem in hoc prouinciali delectu spem habeatis aliquam, causa nulla est: neque multi sunt et diffugiunt, qui sunt, metu oblato et, quod genus hoc militum sit, iudicauit uir fortissimus M- Bibulus in Asia, qui, cum uos ei permisissetis, delectum habere noluerit. Nam sociorum auxilia propter acerbitatem atque iniurias imperii nostri aut ita imbecilla sunt, ut non multum nos iuuare possint, aut ita alienata a nobis, ut neque exspectandum ab iis neque committendum iis quidquam esse uideatur. Regis Deiotari et uoluntatem et copias, quantaecumque sunt, nostras esse duco; Cappadocia est inanis; reliqui reges tyrannique neque opibus satis firmi nec uoluntate sunt. Mihi in hac paucitate militum animus certe non deerit, spero ne consilium quidem. Quid casurum sit, incertum est: utinam saluti nostrae consulere possimus! dignitati certe consulemus. [15,2] II. Scr- in itinere ex castris ad Cybistra in Ciliciam mense Septembri (XI- K- Oct-) a- u- c- 703. M- TULLIUS M- F- CICERO PROCOS- S- D- COS- PR- TR- PL- SENATUI. S- u- u- b- e- e- q- u- Cum pr- K- Sext. in prouinciam uenissem neque maturius propter itinerum et nauigationum difficultatem uenire potuissem, maxime conuenire officio meo reique publicae conducere putaui parare ea, quae ad exercitum quaeque ad rem militarem pertinerent; quae cum essent a me cura magis et diligentia quam facultate et copia constituta nuntiique et litterae de bello a Parthis in prouinciam Syriam illato quotidie fere afferentur, iter mihi faciendum per Lycaoniam et per Isauros et per Cappadociam arbitratus sum; erat enim magna suspicio, Parthos, si ex Syria egredi atque irrumpere in meam prouinciam conarentur, iter eos per Cappadociam, quod ea maxime pateret, esse facturos. Itaque cum exercitu per Cappadociae partem eam, quae cum Cilicia continens est, iter feci castraque ad Cybistra, quod oppidum est ad montem Taurum, locaui, ut Artauasdes, rex Armenius, quocumque animo esset, sciret non procul a suis finibus exercitum populi Romani esse, et Deiotarum, fidelissimum regem atque amicissimum rei publicae nostrae, maxime coniunctum haberem, cuius et consilio et opibus adiuuari posset res publica- Quo cum in loco castra haberem equitatumque in Ciliciam misissem, ut et meus aduentus iis ciuitatibus, quae in ea parte essent, nuntiatus firmiores animos omnium faceret et ego mature, quid ageretur in Syria, scire possem, tempus eius tridui, quod in iis castris morabar, in magno officio et necessario mihi ponendum putaui. Cum enim uestra auctoritas intercessisset, ut ego regem Ariobarzanem Eusebem et Philoromaeum tuerer eiusque regis salutem incolumitatemque regni defenderem, regi regnoque praesidio essem, adiunxissetisque salutem eius regis senatui populoque Romano magnae curae esse, quod nullo umquam de rege decretum esset a nostro ordine, existimaui me iudicium uestrum ad regem deferre debere eique praesidium meum et fidem et diligentiam polliceri, ut, quoniam salus ipsius, incolumitas regni mihi commendata esset a uobis, diceret, si quid uellet. Quae cum essem in consilio meo cum rege locutus, initio ille orationis suae uobis maximas, ut debuit, deinde etiam mihi gratias egit, quod ei permagnum et perhonorificum uidebatur senatui populoque Romano tantae curae esse salutem suam meque tantam diligentiam adhibere, ut et mea fides et commendationis uestrae auctoritas perspici posset. Atque ille primo, quod mihi maximae laetitiae fuit, ita mecum locutus est, ut nullas insidias neque uitae suae neque regno diceret se aut intelligere fieri aut etiam suspicari. Cum ego ei gratulatus essem idque me gaudere dixissem cohortatus, ut recordaretur casum illum interitus paterni et uigilanter se tueretur atque admonitu senatus consuleret saluti suae, tum a me discessit in oppidum Cybistra. Postero autem die cum Ariarathe, fratre suo, et cum paternis amicis maioribus natu ad me in castra uenit perturbatusque et flens, cum idem et frater faceret et amici, meam fidem, uestram commendationem implorare coepit. Cum admirarer, quid accidisset noui, dixit ad se indicia manifestarum insidiarum esse delata, quae essent ante aduentum meum occultata, quod ii, qui ea patefacere possent, propter metum reticuissent; eo autem tempore spe mei praesidii complures ea, quae scirent, audacter ad se detulisse; in iis amantissimum sui, summa pietate praeditum fratrem dicere - ea quae me quoque is audiente dicebat - : se sollicitatum esse, ut regnare uellet; id uiuo fratre suo accipere non potuisse; se tamen ante illud tempus eam rem numquam in medium propter periculi metum protulisse. Quae cum esset locutus, monui regem, ut omnem diligentiam ad se conseruandum adhiberet, amicosque in patris eius atque iudicio probatos hortatus sum, regis sui uitam docti casu acerbissimo patris eius omni cura custodiaque defenderent. Cum rex a me equitatum cohortesque de exercitu meo postularet, etsi intelligebam uestro senatus consulto non modo posse me id facere, sed etiam debere, tamen, cum res publica postularet propter quotidianos ex Syria nuntios, ut quam primum exercitum ad Ciliciae fines adducerem, cumque mihi rex patefactis iam insidiis non egere exercitu populi Romani, sed posse se suis opibus defendere uideretur, illum cohortatus sum, ut in sua uita conseruanda primum regnare disceret: a quibus perspexisset sibi insidias paratas, in eos uteretur iure regio; poena afficeret eos, quos necesse esset, reliquos metu liberaret; praesidio exercitus mei ad eorum, qui in culpa essent, timorem potius quam ad contentionem uteretur; fore autem, ut omnes, quoniam senatus consultum nossent, intelligerent me regi, si opus esset, ex auctoritate uestra praesidio futurum. Ita confirmato illo ex eo loco castra moui; iter in Ciliciam facere institui, cum hac opinione e Cappadocia discederem, ut consilio uestro, casu incredibili ac paene diuino regem, quem uos honorificentissime appellassetis nullo postulante quemque meae fidei commendassetis et cuius salutem magnae uobis curae esse decressetis, meus aduentus praesentibus insidiis liberasset: quod ad uos a me scribi non alienum putaui, ut intelligeretis ex iis, quae paene acciderunt, uos multo ante, ne ea acciderent, prouidisse, eoque uos studiosius feci certiores, quod in rege Ariobarzane ea mihi signa uideor uirtutis, ingenii, fidei beneuolentiaeque erga uos perspexisse, ut non sine causa tantam curam in eius uos salutem diligentiamque uideamini contulisse. [15,3] III. Scr- in castris ad Iconium III. Kal- Sept. a- u- c- 703. M- CICERO S- D- M- CATONI. Cum ad me legati missi ab Antiocho Commageno uenissent in castra ad Iconium a- d- III Kal- Sept. iique mihi nuntiasset regis Parthorum filium, quocum esset nupta regis Armeniorum soror, ad Euphratem cum maximis Parthorum copiis multarumque praeterea gentium magna manu uenisse Euphratemque iam transire coepisse dicique Armenium regem in Cappadociam impetum esse facturum, putaui pro nostra necessitudine me haec ad te scribere oportere. Publice propter duas causas nihil scripsi, quod et ipsum Commagenum legati dicebant ad senatum statim nuntios litterasque misisse et existimabam M- Bibulum procos. - qui circiter Idus Sext. ab Epheso in Syriam nauibus profectus erat - , quod secundos uentos habuisset, iam in prouinciam suam peruenisse, cuius litteris omnia certiora perlatum iri ad senatum putabam. Mihi, ut in eiusmodi re tantoque bello, maximae curae est, ut, quae copiis et opibus tenere uix possumus, ea mansuetudine et continentia nostra, sociorum fidelitate tueamur. Tu uelim, ut consuesti, nos absentes diligas et defendas. [15,4] IV. Scr- in Cilicia mense Dec- (post XII- Kal- Ian-) a- u- c- 703. M- CICERO IMP- S- D- M- CATONI. Summa tua auctoritas fecit meumque perpetuum de tua singulari uirtute iudicium, ut magni mea interesse putarem et res eas, quas gessissem, tibi notas esse et non ignorari a te, qua aequitate et continentia tuerer socios prouinciamque administarem; iis enim a te cognitis arbitrabar facilius me tibi, quae uellem, probaturum. Cum in prouinciam pr- K- Sext- uenissem et propter anni tempus ad exercitum mihi confestim esse eundum uiderem, biduum Laodiceae fui, deinde Apameae quatriduum, triduum Synnadis, totidem dies Philomelii: quibus in oppidis cum magni conuentus fuissent, multas ciuitates acerbissimis tributis et grauissimis usuris et falso aere alieno liberaui. Cumque ante aduentum meum seditione quadam exercitus esset dissipatus, quinque cohortes sine legato, sine tribuno militum, denique etiam sine centurione ullo apud Philomelium consedissent, reliquus exercitus esset in Lycaonia, M- Anneio legato imperaui, ut eas quinque cohortes ad reliquum exercitum duceret coactoque in unum locum exercitu castra in Lycaonia apud Iconium faceret. Quod cum ab illo diligenter esset actum, ego in castra a- d- VII K- Sept- ueni, cum interea superioribus diebus ex senatus consulto et euocatorum firmam manum et equitatum sane idoneum et populorum liberorum regumque sociorum auxilia uoluntaria comparauissem. Interim, cum exercitu lustrato iter in Ciliciam facere coepissem, III K- Sept- legati a rege Commageno ad me missi pertumultuose, neque tamen non uere, Parthos in Syriam transisse nuntiauerunt: quo audito uehementer sum commotus cum de Syria, tum de mea prouincia, de reliqua denique Asia- Itaque exercitum mihi ducendum per Cappadociae regionem eam, quae Ciliciam attingeret, putaui; nam, si me in Ciliciam demisissem, Ciliciam quidem ipsam propter montis Amani naturam facile tenuissem - duo sunt enim aditus in Ciliciam ex Syria, quorum uterque paruis praesidiis propter angustias intercludi potest, nec est quidquam Cilicia contra Syriam munitius - , sed me Cappadocia mouebat, quae patet a Syria regesque habet finitimos, qui etiamsi sunt clam amici nobis, tamen aperte Parthis inimici esse non audent. Itaque in Cappadocia extrema non longe a Tauro apud oppidum Cybistra castra feci, ut et Ciliciam tuerer et Cappadociam tenens noua finitimorum consilia impedirem. Interea in hoc tanto motu tantaque exspectatione maximi belli rex Deiotarus, cui non sine causa plurimum semper et meo et tuo et senatus iudicio tributum est, uir cum beneuolentia et fide erga populum Romanum singulari, tum praestanti magnitudine et animi et consilii, legatos ad me misit se cum omnibus suis copiis in mea castra esse uenturum; cuius ego studio officioque commotus egi ei per litteras gratias idque ut maturaret hortatus sum. Cum autem ad Cybistra propter rationem belli quinque dies essem moratus, regem Ariobarzanem, cuius salutem a senatu te auctore commendatam habebam, praesentibus insidiis necopinantem liberaui, neque solum ei saluti fui, sed etiam curaui, ut cum auctoritate regnaret: Metram et eum, quem tu mihi diligenter commendaras, Athenaeum, importunitate Athenaidis exsilio multatos, in maxima apud regem auctoritate gratiaque constitui, cumque magnum bellum in Cappadocia concitaretur, si sacerdos armis se, quod facturus putabatur, defenderet, adolescens et equitatu et peditatu ut pecunia paratus ex toto iis, qui nouari aliquid uolebant, perfeci, ut e regno ille discederet rexque sine tumultu ac sine armis omni auctoritate aulae communita regnum cum dignitate obtineret. Interea cognoui multorum litteris atque nuntiis magnas Parthorum copias atque Arabum ad oppidum Antiocheam accessisse magnumque eorum equitatum, qui in Ciliciam transisset, ab equitum meorum turmis et a cohorte praetoria, quae erat Epiphaneae praesidii causa, occidione occisum. Quare, cum uiderem a Cappadocia Parthorum copias auersas non longe a finibus esse Ciliciae, quam potui maximis itineribus ad Amanum exercitum duxi. Quo ut ueni, hostem ab Antiochea recessisse, Bibulum Antiocheae esse cognoui; Deiotarum confestim iam ad me uenientem cum magno et firmo equitatu et peditatu et cum omnibus suis copiis certiorem feci non uideri esse causam, cur abesset a regno, meque ad eum, si quid noui forte accidisset, statim litteras nuntiosque missurum esse; cumque eo animo uenissem, ut utrique prouinciae, si ita tempus ferret, subuenirem, tum id, quod iam ante statueram uehementer interesse utriusque prouinciae, pacare Amanum et perpetuum hostem ex eo monte tollere, agere perrexi; cumque me discedere ab eo monte simulassem et alias partes Ciliciae petere abessemque ab Amano iter unius diei et castra apud Epiphaneam fecissem, a- d- IIII Id- Oct-, cum aduesperasceret, expedito exercitu ita noctu iter feci, ut a- d- III Id- Oct-, cum lucisceret, in Amanum ascenderem, distributisque cohortibus et auxiliis, cum aliis Q- frater legatus mecum simul, aliis C- Pomptinus legatus, reliquis M- Anneius et L- Tullius legati praeessent, plerosque necopinantes oppressimus, qui occisi captique sunt, interclusi fuga, Eranam autem, quae fuit non uici instar, sed urbis, quod erat Amani caput, itemque Sepyram et Commorim, acriter et diu repugnantes Pomptino illam partem Amani tenente, ex antelucano tempore usque ad horam diei X magna multitudine hostium occisa cepimus castellaque ui capta complura incendimus. His rebus ita gestis castra in radicibus Amani habuimus apud Aras Alexandri quatriduum et in reliquiis Amani delendis agrisque uastandis, quae pars eius montis meae prouinciae est, id tempus omne consumpsimus. Confectis his rebus ad oppidum Eleutherocilicum Pindenissum exercitum adduxi, quod cum esset altissimo et munitissimo loco ab iisque incoleretur, qui ne regibus quidem umquam paruissent, cum et fugitiuos reciperent et Parthorum aduentum acerrime exspectarent, ad existimationem imperii pertinere arbitratus sum comprimere eorum audaciam, quo facilius etiam ceterorum animi, qui alieni essent ab imperio nostro, frangerentur: uallo et fossa circumdedi; sex castellis castrisque maximis saepsi; aggere, uineis, turribus oppugnaui ususque tormentis multis, multis sagittariis magno labore meo, sine ulla molestia sumptuue sociorum septimo quinquagesimo die rem confeci, ut omnibus partibus urbis disturbatis aut incensis compulsi in potestatem meam peruenirent. His erant finitimi pari scelere et audacia Tebarani; ab iis Pindenisso capto obsides accepi: exercitum in hiberna dimisi; Q- fratrem negotio praeposui, ut in uicis aut captis aut male pacatis exercitus collocaretur. Nunc uelim sic tibi persuadeas, si de iis rebus ad senatum relatum sit, me existimaturum summam mihi laudem tributam, si tu honorem meum sententia tua comprobaris; idque, etsi talibus de rebus grauissimos homines et rogare solere et rogari scio, tamen admonendum potius te a me quam rogandum puto: tu es enim is, qui me tuis sententiis saepissime ornasti, qui oratione, qui praedicatione, qui summis laudibus in senatu, in concionibus ad caelum extulisti, cuius ego semper tanta esse uerborum pondera putaui, ut uno uerbo tuo cum mea laude coniuncto omnia assequi me arbitrarer; te denique memini, cum cuidam clarissimo atque optimo uiro supplicationem non decerneres, dicere te decreturum, si referretur ob eas res, quas is consul in urbe gessisset; tu idem mihi supplicationem decreuisti togato, non, ut multis, re publica bene gesta, sed, ut nemini, re publica conseruata; mitto, quod inuidiam, quod pericula, quod omnes meas tempestates et subieris et multo etiam magis, si per me licuisset, subire paratissimus fueris, quod denique inimicum meum tuum inimicum putaris, cuius etiam interitum, ut facile intelligerem, mihi quantum tribueres, Milonis causa in senatu defendenda approbaris. A me autem haec sunt in te profecta, quae ego in beneficii loco non pono, sed in ueri testimonii atque iudicii, ut praestantissimas tuas uirtutes non tacitus admirarer - quis enim te id non facit? - , sed in omnibus orationibus, sententiis dicendis causis agendis, omnibus scriptis, Graecis Latinis, omni denique uarietate litterarum mearum te non modo iis, quos uidissemus, sed iis, de quibus audissemus, omnibus anteferrem. Quaeres fortasse, quid sit, quod ego hoc nescio quid gratulationis et honoris a senatu tanti aestimem. Agam iam tecum familiariter, ut est et studiis et officiis nostris mutuis et summa amicitia dignum et necessitudine etiam paterna: si quisquam fuit umquam remotus et natura et magis etiam, ut mihi quidem sentire uideor, ratione atque doctrina ab inani laude et sermonibus uulgi, ego profecto is sum. Testis est consulatus meus, in quo, sicut in reliqua uita, fateor ea me studiose secutum, ex quibus uera gloria nasci posset, ipsam quidem gloriam per se numquam putaui expetendam: itaque et prouinciam ornatam et spem non dubiam triumphi neglexi; sacerdotium denique, cum, quemadmodum te existimare arbitror, non difficillime consequi possem, non appetiui; idem post iniuriam acceptam, quam tu rei publicae calamitatem semper appellas, meam non modo non calamitatem, sed etiam gloriam, studui quam ornatissima senatus populique Romani de me iudicia intercedere: itaque et augur postea fieri uolui, quod antea neglexeram, et eum honorem, qui a senatu tribui rebus bellicis solet, neglectum a me olim, nunc mihi expetendum puto. Huic meae uoluntati, in qua inest aliqua uis desiderii ad sanandum uulnus iniuriae, ut faueas adiutorque sis, quod paullo ante me negaram rogaturum, uehementer te rogo, sed ita, si non ieiunum hoc nescio quid, quod ego gessi, et contemnendum uidebitur, sed tale atque tantum, ut multi nequaquam paribus rebus honores summos a senatu consecuti sint. Equidem etiam illud mihi animum aduertisse uideor - scis enim, quam attente te audire soleam - , te non tam res gestas quam mores, instituta atque uitam imperatorum spectare solere in habendis aut non habendis honoribus; quod si in mea causa considerabis, reperies me exercitu imbecillo contra metum maximi belli firmissimum praesidium habuisse aequitatem et continentiam: his ego subsidiis ea sum consecutus, quae nullis legionibus consequi potuissem, ut ex alienissimis sociis amicissimos, ex infidelissimis firmissimos redderem animosque nouarum rerum exspectatione suspensos ad ueteris imperii beneuolentiam traducerem. Sed nimis haec multa de me, praesertim ad te, a quo uno omnium sociorum querelae audiuntur: cognosces ex iis, qui meis institutis se recreatos putant, cumque omnes uno prope consensu de me apud te ea, quae mihi optatissima sunt, praedicabunt, tum duae maximae clientelae tuae, Cyprus insula et Cappadociae regnum, tecum de me loquentur, puto etiam regem Deiotarum, qui uni tibi est maxime necessarius. Quae si etiam maiora sunt et in omnibus saeculis pauciores uiri reperti sunt, qui suas cupiditates, quam qui hostium copias uincerent, est profecto tuum, cum ad res bellicas haec, quae rariora et difficiliora sunt, genera uirtutis adiunxeris, ipsas etiam illas res gestas iustiores esse et maiores putare. Extremum illud est, ut quasi diffidens rogationi meae philosophiam ad te allegem, qua nec mihi carior ulla umquam res in uita fuit nec hominum generi maius a deis munus ullum est datum: haec igitur, quae mihi tecum communis est, societas studiorum atque artium nostrarum, quibus a pueritia dediti ac deuincti soli propemodum nos philosophiam ueram illam et antiquam, quae quibusdam otii esse ac desidiae uidetur, in forum atque in rem publicam atque in ipsam aciem paene deduximus, tecum agit de mea laude, cui negari a Catone fas esse non puto. Quamobrem tibi sic persuadeas uelim: si mihi tua sententia tributus honos ex meis litteris fuerit, me sic existimaturum, cum auctoritate tua, tum benenuolentia erga me mihi, quod maxime cupierim, contigisse. [15,5] V. Scr- Romae inter Non- Mai- et Non- Iun- a- u- c- 704. M- CATO S- D- M- CICERONI IMP- Quod et res publica me et nostra amicitia hortatur, libenter facio, ut tuam uirtutem, innocentiam, diligentiam, cognitam in maximis rebus domi togati, armati foris pari industria administrari gaudeam: itaque, quod pro meo iudicio facere potui, ut innocentia consilioque tuo defensam prouinciam, seruatum Ariobarzanis cum ipso rege regnum, sociorum reuocatam ad studium imperii nostri uoluntatem sententia mea et decreto laudarem, feci. Supplicationem decretam, si tu, qua in re nihil fortuito, sed summa tua ratione et continentia rei publicae prouisum est, dis immortalibus gratulari nos quam tibi referre acceptum mauis, gaudeo: quod si triumphi praerogatiuam putas supplicationem et idcirco casum potius quam te laudari mauis, neque supplicationem sequitur semper triumphus et triumpho multo clarius est senatum iudicare potius mansuetudine et innocentia imperatoris prouinciam quam ui militum aut benignitate deorum retentam atque conseruatam esse, quod ego mea sententia censebam. Atque haec ego idcirco ad te contra consuetudinem meam pluribus scripsi, ut, quod maxime uolo, existimes me laborare, ut tibi persuadeam me et uoluisse de tua maiestate, quod amplissimum sum arbitratus, et, quod tu maluisti, factum esse gaudere. Vale et nos dilige et instituto itinere seueritatem diligentiamque sociis et rei publicae praesta- [15,6] VI. Scr- in Cilicia mense Quinctili (III- Non- uel paullo post) a- u- c- 704. M- CICERO S- D- M- CATONI. "Laetus sum laudari me," inquit Hector, opinor apud Naeuium, "abs te, pater, a laudato uiro;" ea est enim profecto iucunda laus, quae ab iis proficiscitur, qui ipsi in laude uixerunt. Ego uero uel gratulatione litterarum tuarum uel testimoniis sententiae dictae nihil est quod me non assecutum putem, idque mihi cum amplissimum, tum gratissimum est, te libenter amicitiae dedisse, quod liquido ueritati dares. Et, si non modo omnes, uerum etiam multi Catones essent in ciuitate nostra, in qua unum exstitisse mirabile est, quem ego currum aut quam lauream cum tua laudatione conferrem? nam ad meum sensum et ad illud sincerum ac subtile iudicium nihil potest esse laudabilius quam ea tua oratio, quae est ad me perscripta a meis necessariis. Sed causam meae uoluntatis - non enim dicam cupiditatis - exposui tibi superioribus litteris, quae etiamsi parum iusta tibi uisa est, hanc tamen habet rationem, non ut nimis concupiscendus honos, sed tamen, si deferatur a senatu, minime aspernandus esse uideatur; spero autem illum ordinem pro meis ob rem publicam susceptis laboribus me non indignum honore, usitato praesertim, existimaturum. Quod si ita erit, tantum ex te peto, quod amicissime scribis, ut, cum tuo iudicio, quod amplissimum esse arbitraris, mihi tribueris, si id, quod maluero, acciderit, gaudeas: sic enim fecisse te et sensisse et scripsisse uideo, resque ipsa declarat tibi illum honorem nostrum supplicationis iucundum fuisse, quod scribendo affuisti; haec enim senatus consulta non ignoro ab amicissimis eius, cuius de honore agitur, scribi solere. Ego, ut spero, te propediem uidebo, atque utinam re publica meliore, quam timeo! [15,7] VII. Scr- in castris ad Cybistra Cappadociae inter III- Kal- Sept- et XI- Kal- Oct- a- u- c- 703. M- CICERO PROCOS- S- D- C- MARCELLO COS- DESIG-. Maxime sum laetitia affectus, cum audiui consulem te factum esse, eumque honorem tibi deos fortunare uolo atque a te pro tuo parentisque tui dignitate administrari; nam cum te semper amaui dilexique, cum mei amantissimum cognoui in omni uarietate rerum mearum, tum patris tui pluribus beneficiis uel defensus tristibus temporibus uel ornatus secundis et sum totus uester et esse debeo, cum praesertim matris tuae, grauissimae atque optimae feminae, maiora erga salutem dignitatemque meam studia, quam erant a muliere postulanda, perspexerim. Quapropter a te peto in maiorem modum, ut me absentem diligas atque defendas. [15,8] VIII. Scr- ibidem eodem mense ac fortasse die eiusdem anni. M- CICERO PROCOS- S- D- C- MARCELLO COLLEGAE. Marcellum tuum consulem factum teque ea laetitia affectum esse, quam maxime optasti, mirandum in modum gaudeo, idque cum ipsius causa, tum quod te omnibus secundissimis rebus dignissimum iudico, cuius erga me singularem beneuolentiam uel in labore meo uel in honore perspexi, totam denique domum uestram uel salutis uel dignitatis meae studiosissimam cupidissimamque cognoui. Quare gratum mihi feceris, si uxori tuae Iuniae, grauissimae atque optimae feminae, meis uerbis eris gratulatus. A te id, quod consuesti, peto, me absentem diligas atque defendas. [15,9] IX. Scr- ibidem eodem mense ac fortasse die eiusdem anni. M- CICERO PROCOS- S- D- M- MARCELLO COS-. Te et pietatis in tuos et animi in rem publicam et clarissimi atque optimi consulatus C- Marcello consule facto fructum cepisse uehementer gaudeo. Non dubito, quid praesentes sentiant; nos quidem longinqui et a te ipso missi in ultimas gentes ad caelum mehercule tollimus uerissimis ac iustissimis laudibus. Nam, cum te a pueritia tua unice dilexerim tuque me in omni genere semper amplissimum esse et uolueris et iudicaris, tum hoc uel tuo facto uel populi Romani de te iudicio multo acrius uehementiusque diligo maximaque laetitia afficior, cum ab hominibus prudentissimis uirisque optimis omnibus dictis factis, studiis institutis uel me tui similem esse audio uel te mei. Unum uero si addis ad praeclarissimas res consulatus tui, ut aut mihi succedat quam primum aliquis aut ne quid accedat temporis ad id, quod tu mihi et senatus consulto et lege finisti, omnia me per te consecutum putabo. Cura, ut ualeas et me absentem diligas atque defendas. Quae mihi de Parthis nuntiata sunt, quia non putabam a me etiam nunc scribenda esse publice, propterea ne pro familiaritate quidem nostra uolui ad te scribere, ne, cum ad consulem scripsissem, publice uiderer scripsisse. [15,10] X. Scr- in Cilicia mense Ianuario (post XII- Kal- Ian.) a- u- c- 704. M- CICERO IMP- SAL- D- C- MARCELLO C- F- COS-. Quoniam id accidit, quod mihi maxime fuit optatum, ut omnium Marcellorum, Marcellinorum etiam - mirificus enim generis ac nominis uestri fuit erga me semper animus - , quoniam ergo ita accidit, ut omnium uestrum studio tuus consulatus satisfacere posset, in quem meae res gestae lausque et honos earum potissimum incideret, peto a te id, quod facillimum factu est non aspernante, ut confido, senatu, ut quam honorificentissimum senatus consultum litteris meis recitatis faciundum cures. Si mihi tecum minus esset, quam est cum tuis omnibus, allegarem ad te illos, a quibus intelligis me praecipue diligi. Patris tui beneficia in me sunt amplissima; neque enim saluti meae neque honori amicior quisquam dici potest; frater tuus quanti me faciat semperque fecerit, esse hominem, qui ignoret, arbitror neminem; domus tua denique tota me semper omnibus summis officiis prosecuta est; neque uero tu in me diligendo cuiquam concessisti tuorum: quare a te peto in maiorem modum, ut me per te quam ornatissimum uelis esse meamque et in supplicatione decernenda et in ceteris rebus existimationem satis tibi esse commendatam putes. [15,11] XI. Scr- in Cilicia mense Quinctili (III- Non- Sex- uel paullo post) a- u- c- 704. M- CICERO IMP- S- D- C- MARCELLO COS-. Quantae curae tibi meus honos fuerit et quam idem exstiteris consul in me ornando et amplificando, qui fueras semper cum parentibus tuis et cum tota domo, etsi res ipsa loquebatur, cognoui tamen ex meorum omnium litteris: itaque nihil est tantum, quod ego non tua causa debeam facturusque sim studiose ac libenter; nam magni interest, cui debeas, debere autem nemini malui quam tibi, cui me cum studia communia, beneficia paterna tuaque iam ante coniunxerant, tum accedit mea quidem sententia maximum uinculum, quod ita rem publicam geris atque gessisti, qua mihi carius nihil est, ut, quantum tibi omnes boni debeant, quo minus tantundem ego unus debeam, non recusem. Quamobrem tibi uelim ii sint exitus, quos mereris et quos fore confido: ego, si me nauigatio non morabitur, quae incurrebat in ipsos etesias, propediem te, ut spero, uidebo. [15,12] XII. Scr- in castris ad Cybistra Cappadociae eodem die, quo Ep- VII a- u- c- 703. M- CICERO PROCOS- S- D- L- PAULLO COS- DESIG-. Etsi mihi numquam fuit dubium, quin te populus Romanus pro tuis summis in rem publicam meritis et pro amplissima familiae dignitate summo studio, cunctis suffragiis consulem facturus esset, tamen incredibili laetitia sum affectus, cum id mihi nuntiatum est, eumque honorem tibi deos fortunare uolo a teque ex tua maiorumque tuorum dignitate administrari. Atque utinam praesens illum diem mihi optatissimum uidere potuissem proque tuis amplissimis erga me studiis atque beneficiis tibi operam meam studiumque nauare! quam mihi facultatem quoniam hic necopinatus et improuisus prouinciae casus eripuit, tamen, ut te consulem rem publicam pro tua dignitate gerentem uidere possim, magno opere a te peto, ut operam des efficias, ne quid mihi fiat iniuriae neue quid temporis ad meum annum munus accedat; quod si feceris, magnus ad tua pristina erga me studia cumulus accedet. [15,13] XIII. Scr- in Cilicia eodem tempore, quo Ep- X a- u- c- 704. M- CICERO IMP- S- D- L- PAULLO COS-. Maxime mihi fuit optatum Romae esse tecum multas ob causas, sed praecipue, ut et in petendo et in gerendo consulatu meum tibi debitum studium perspicere posses. Ac petitionis quidem tuae ratio mihi semper fuit explorata, sed tamen nauare operam uolebam; in consulatu uero cupio equidem te minus habere negotii, sed moleste fero me consulem tuum studium adolescentis perspexisse, te meum, cum id aetatis sim, perspicere non posse. Sed ita fato nescio quo contigisse arbitror, ut tibi ad me ornandum semper detur facultas, mihi ad te remunerandum nihil suppetat praeter uoluntatem: ornasti consulatum, ornasti reditum meum; incidit meum tempus rerum gerendarum in ipsum consulatum tuum. Itaque, cum et tua summa amplitudo et dignitas et meus magnus honos magnaque existimatio postulare uideatur, ut a te pluribus uerbis contendam ac petam, ut quam honorificentissimum senatus consultum de meis rebus gestis faciendum cures, non audeo uehementer a te contendere, ne aut ipse tuae perpetuae consuetudinis erga me oblitus esse uidear aut te oblitum putem. Quare, ut te uelle arbitror, ita faciam, atque ab eo, quem omnes gentes sciunt de me optime meritum, breuiter petam. Si alii consules essent, ad te potissimum, Paulle, mitterem, ut eos mihi quam amicissimos redderes: nunc, cum tua summa potestas summaque auctoritas notaque omnibus nostra necessitudo sit, uehementer te rogo, ut et quam honorificentissime cures decernendum de meis rebus gestis et quam celerrime: dignas res esse honore et gratulatione cognosces ex iis litteris, quas ad te et collegam et senatum publice misi. Omniumque mearum reliquarum rerum maximeque existimationis meae procurationem susceptam uelim habeas, in primisque tibi curae sit, quod abs te superioribus quoque litteris petiui, ne mihi tempus prorogetur: cupio te consulem uidere omniaque, quae spero, cum absens, tum etiam praesens te consule assequi. [15,14] XIV. Scr- in Cilicia post III- Id- Oct- a- u- c- 703. M- CICERO IMP- S- D- C- CASSIO PROQ-. M- Fadium quod mihi amicum tua commendatione das, nullum in eo facio quaestum; multi enim anni sunt, cum ille in aere meo est et a me diligitur propter summam suam humanitatem et obseruantiam; sed tamen, quod te ab eo egregie diligi sensi, multo amicior ei sum factus. Itaque, quamquam aliquid profecerunt litterae tuae, tamen aliquanto plus commendationis apud me habuit animus ipsius erga te mihi perspectus et cognitus. Sed de Fadio faciemus studiose, quae rogas; tu multis de causis uellem me conuenire potuisses: primum ut te, quem iamdiu plurimi facio, tanto interuallo uiderem; deinde ut tibi, quod feci per litteras, possem praesens gratulari; tum ut, quibus de rebus uellemus, tu tuis, ego meis, inter nos communicaremus; postremo ut amicitia nostra, quae summis officiis ab utroque culta est, sed longis interuallis temporum interruptam consuetudinem habuit, confirmaretur uehementius. Id quoniam non accidit, utemur bono litterarum et eadem fere absentes, quae, si coram essemus, consequeremur: unus scilicet animi fructus, qui in te uidendo est, percipi litteris non potest; alter gratulationis est is quidem exilior, quam si tibi te ipsum intuens gratularer, sed tamen et feci antea et facio nunc tibique cum pro rerum magnitudine, quas gessisti, tum pro opportunitate temporis gratulor, quod te de prouincia decedentem summa laus et summa gratia prouinciae prosecuta est; tertium est, ut id, quod de nostris rebus coram communicassemus inter nos, conficiamus idem litteris. Ego ceterarum recenseo - nam et ea, quae reliqui, tranquilla de te erant et hac tua recenti uictoria tanta clarum tuum aduentum fore intelligo - ; sed, si quae sunt onera tuorum, si tanta sunt, ut ea sustinere possis, propera - nihil tibi erit lautius, nihil gloriosius - , sin maiora, considera, ne in alienissimum tempus cadat aduentus tuus. Huius rei totum consilium tuum est; tu enim scis, quid sustinere possis: si potes, laudabile atque populare est; sin plane non potes, absens hominum sermones facilius sustinebis. De me autem idem tecum his ago litteris, quod superioribus egi, ut omnes tuos neruos in eo contendas, ne quid mihi ad hanc prouinciam, quam et senatus et populus annuam esse uoluit, temporis prorogetur: hoc a te ita contendo, ut in eo fortunas meas positas putem. Habes Paullum nostrum nostri cupidissimum; est Curio, est Furnius. Sic uelim enitare, quasi in eo sint mihi omnia- Extremum illud est de iis, quae proposueram, confirmatio nostrae amicitiae, de qua pluribus uerbis nihil opus est: tu puer me appetisti, ego autem semper ornamento te mihi fore duxi; fuisti etiam praesidio tristissimis meis temporibus; accessit post tuum discessum familiaritas mihi cum Bruto tuo maxima- Itaque in uestro ingenio et industria mihi plurimum et suauitatis et dignitatis constitutum puto: id tu ut tuo studio confirmes, te uehementer rogo, litterasque ad me et continuo mittas et, cum Romam ueneris, quam saepissime. [15,15] XV. Scr- Brundisii (post Kal- Oct-) a- u- c- 707. M- CICERO S- D- C- CASSIO. Etsi uterque nostrum spe pacis et odio ciuilis sanguinis abesse a belli non necessarii pertinacia uoluit, tamen, quoniam eius consilii princeps ego fuisse uideor, plus fortasse tibi praestare ipse debeo quam a te exspectare: etsi, ut saepe soleo mecum recordari, sermo familiaris meus tecum et item mecum tuus adduxit utrumque nostrum ad id consilium, ut uno proelio putaremus, si non totam causam, at certe nostrum iudicium definiri conuenire. Neque quisquam hanc nostram sententiam uere umquam reprehendit praeter eos, qui arbitrabantur melius esse deleri omnino rem publicam quam imminutam et debilitatam manere: ego autem ex interitu eius nullam spem scilicet mihi proponebam, ex reliquiis magnam. Sed ea sunt consecuta, ut magis mirum sit accidere illa potuisse, quam nos non uidisse ea futura nec, homines cum essemus, diuinare potuisse. Equidem fateor meam coniecturam hanc fuisse, ut illo quasi quodam fatali proelio facto et uictores communi saluti consule uellent et uicti suae; utrumque autem positum esse arbitrabar in celeritate uictoris: quae si fuisset, eandem clementiam experta esset Africa, quam cognouit Asia, quam etiam Achaia te, ut opinor, ipso legato ac deprecatore; amissis autem temporibus, quae plurimum ualent, praesertim in bellis ciuilibus, interpositus annus alios induxit, ut uictoriam sperarent, alios, ut ipsum uinci contemnerent. Atque horum malorum omnium culpam fortuna sustinet; quis enim aut Alexandrini belli tantam moram huic bello adiunctum iri aut nescio quem istum Pharnacem Asiae terrorem illaturum putaret? Nos tamen in consilio pari casu dissimili usi sumus: tu enim eam partem petisti, ut et consiliis interesses et, quod maxime curam leuat, futura animo prospicere posses; ego, qui festinaui, ut Caesarem in Italia uiderem - sic enim arbitrabamur - eumque multis honestissimis uiris conseruatis redeuntem ad pacem currentem, ut aiunt, incitarem, ab illo longissime et absum et afui. Versor autem in genitu Italiae et in urbis miserrimis querelis, quibus aliquid opis fortasse ego pro mea, tu pro tua, pro sua quisque parte ferre potuisset, si auctor affuisset. Quare uelim pro tua perpetua erga me beneuolentia scribas ad me, quid uideas, quid sentias, quid exspectandum, quid agendum nobis existimes. Magni erunt mihi tuae litterae, atque utinam primis illis, quas Luceria miseras, paruissem! sine ulla enim molestia dignitatem meam retinuissem. [15,16] XVI. Scr- Romae mense Ianuario a- u- c- 709. M- CICERO S- D- C- CASSIO. Puto te (iam) suppudere, quem haec tertia iam epistula ante oppressit, quam tu scidam aut litteram; sed non urgeo; longiores enim exspectabo uel potius exigam. Ego, si semper haberem, cui darem, uel ternas in hora darem; fit enim nescio qui, ut quasi coram adesse uideare, cum scribo aliquid ad te, neque id g-kat' g-eidohlohn g-phantasias, ut dicunt tui amici noui, qui putant etiam g-dianoehtika g-phantasias spectris Catianis excitari - nam, ne te fugiat, Catius Insuber, Epicureus, qui nuper est mortuus, quae ille Gargettius et iam ante Democritus g-eidohla, hic spectra nominat - ; his autem spectris etiamsi oculi possunt feriri, quod, cum uelis, ipsa accurrunt, animus qui possit, ego non uideo: doceas tu me oportebit, cum saluus ueneris, in meane potestate sit spectrum tuum, ut, simul ac mihi collibitum sit de te cogitare, illud accurrat, neque solum de te, qui mihi haeres in medullis, sed, si insulam Britanniam coepero cogitare, eius g-eidohlon mihi aduolabit ad pectus? Sed haec posterius; tento enim te, quo animo accipias: si enim stomachabere et moleste feres, plura dicemus postulabimusque, ex qua g-hairesei VI HOMINIBVS ARMATIS deiectus sis, in eam restituare. In hoc interdicto non solet addi IN HOC ANNO; quare, si iam biennium aut triennium est, cum uirtuti nuntium remisisti delenitus illecebris uoluptatis, in integro res nobis erit: quamquam quicum loquor? cum uno fortissimo uiro, qui, posteaquam forum attigisti, nihil fecisti nisi plenissimum amplissimae dignitatis. In ista ipsa aþr°sei metuo ne plus neruorum sit, quam ego putaram, si modo eam tu probas. "Qui id tibi in mentem uenit?" inquies. Quia nihil habebam aliud, quod scriberem; de re publica enim nihil scribere possum, nec enim, quod sentio, libet scribere. [15,17] XVII. Scr- Romae (exeunte m. Febr. aut ineunte Mart.) a- u- c- 709. M- CICERO C- CASSIO SAL-. Praeposteros habes tabellarios; etsi me quidem non offendunt; sed tamen, --- cum a me discedunt, flagitant litteras, cum ad me ueniunt, nullas afferunt, atque id ipsum facerent commodius, si mihi aliquid spatii ad scribendum darent, sed petasati ueniunt, comites ad portam exspectare dicunt. Ergo ignosces: alteras habebis has breues, sed exspecta g-panta g-per g-pantohn; etsi quid ego me tibi purgo, cum tui ad me inanes ueniant, ad te cum epistulis reuertantur? Nos hic, ut tamen ad te scribam aliquid, P- Sullam patrem mortuum habebamus: alii a latronibus, alii cruditate dicebant; populus non curabat, combustum enim esse constabat. Hoc tu pro tua sapientia feres aequo animo; quamquam g-prosohpon g-poleohs amisimus. Caesarem putabant moleste laturum uerentem, ne hasta refrixisset; Mindius Marcellus et Attius pigmentarius ualde gaudebant se aduersarium perdidisse. De Hispania noui nihil, sed exspectatio ualde magna: rumores tristiores, sed g-adespotoi. Pansa noster paludatus a- d- III K- (Ian-) profectus est, ut quiuis intelligere posset id, quod tu nuper dubitare coepisti, g-to g-kalon g-di' g-auto g-haireton esse; nam, quod multos miseriis leuauit et quod se in his malis hominem praebuit, mirabilis eum uirorum bonorum beneuolentia prosecuta est. Tu quod adhuc Brundisii moratus es, ualde probo et gaudeo, et mehercule puto te sapienter facturum, si g-akenospoudos fueris: nobis quidem, qui te amamus, erit gratum et amabo te, cum dabis posthac aliquid domum litterarum, mei memineris; ego numquam quemquam ad te, cum sciam, sine meis litteris ire patiar. Vale. [15,18] XVIII. Scr- Romae ineunte anno u.c. 709. M- CICERO S- D- C- CASSIO. Longior epistula fuisset, nisi eo ipso tempore petita esset a me, quam iam iretur ad te; longior autem, si g-phluaron aliquem habuissem, nam g-spoudazein sine periculo uix possumus. "Ridere igitur," inquies, "possumus." Non mehercule facillime; uerumtamen aliam aberrationem a molestiis nullam habemus. "Ubi igitur," inquies, "philosophia" Tua quidem in culina, mea in palaestra est; pudet enim seruire: itaque facio me alias res agere, ne conuicium Platonis audiam. De Hispania nihil adhuc certi, nihil omnino noui. Te abesse mea causa moleste fero, tua gaudeo. Sed flagitat tabellarius: ualebis igitur meque, ut a puero fecisti, amabis. [15,19] XIX- Scr- Brundisii mense Martio a- u- c- 709. C- CASSIUS S- D- M- CICERONI. S- u- b- e-. Non mehercule in hac mea peregrinatione quidquam libentius facio, quam scribo ad te; uideor enim cum praesente loqui et iocari, nec tamen hoc usu uenit propter "spectra Catiana," pro quo tibi proxima epistula tot rusticos Stoicos regeram, ut Catium Athenis natum esse dicas. Pansam nostrum secunda uoluntate hominum paludatum ex urbe exisse cum ipsius causa gaudeo, tum mehercule etiam omnium nostrorum; spero enim homines intellecturos, quanto sit omnibus odio crudelitas et quanto amori probitas et clementia, atque ea, quae maxime mali petant et concupiscant, ad bonos peruenire; difficile est enim persuadere hominibus g-to g-kalon g-di' g-auto g-haireton esse; g-hehdonehn uero et g-ataraxian uirtute, iustitia, g-toh g-kalohparari et uerum et probabile est; ipse enim Epicurus, a quo omnes Catii et Amafinii, mali uerborum interpretes, proficiscuntur, dicit: g-ouk g-estin g-ehdeohs g-aneu g-tou g-kalohs g-kai g-dikaiohs g-zehn. Itaque et Pansa, qui g-hehdonehn sequitur, uirtutem retinet, et ii, qui a uobis g-philehdunoi uocantur, sunt g-philokaloi et g-philodikaioi omnesque uirtutes et colunt et retinent. Itaque Sulla, cuius iudicium probare debemus, cum dissentire philosophos uideret, non quaesiit, quid bonum esset, omnia bona coemit: cuius ego mortem forti mehercules animo tuli; nec tamen Caesar diutius nos eum desiderare patietur, nam habet damnatos, quos pro illo nobis restituat, nec ipse sectorem desiderabit, cum filium uiderit. Nunc, ut ad rem publicam redeam, quid in Hispaniis geratur, rescribe: peream, nisi sollicitus sum ac malo ueterem et clementem dominum habere quam nouum et crudelem experiri. Scis, Cn. quam sit fatuus; scis, quomodo crudelitatem uirtutem putet; scis, quam se semper a nobis derisum putet: uereor, ne nos rustice gladio uelit éntimuxthr¤sai. Quid fiat, si me diligis, rescribe: hui, quam uelim scire, utrum ista sollicito animo an soluto legas! sciam enim eodem tempore, quid me facere oporteat. Ne longior sim, uale meque, ut facis, ama- Si Caesar uicit, celeriter me exspecta- [15,20] XX. Scr- mense Maio a- u- c- 710. M- CICERO S- D- C- TREBONIO. Oratorem meum - sic enim inscripsi - Sabino tuo commendaui: natio me hominis impulit, ut ei recte putarem; nisi forte candidatorum licentia hic quoque usus hoc subito cognomen arripuit; etsi modestus eius uultus sermoque constans habere quiddam a Curibus uidebatur; sed de Sabino satis. Tu, mi Treboni, quoniam ad amorem meum aliquantum (olim) discedens addidisti, quo tolerabilius feramus igniculum desiderii tui, crebris nos litteris appellato, atque ita, si idem fiet a nobis. Quamquam duae causae sunt, cur tu frequentior in isto officio esse debeas quam nos: primum, quod olim solebant, qui Romae erant, ad prouinciales amicos de re publica scribere, nunc tu nobis scribas oportet - res enim publica istic est - ; deinde, quod nos aliis officiis tibi absenti satisfacere possumus, tu nobis nisi litteris non uideo qua re alia satisfacere possis. Sed cetera scribes ad nos postea; nunc haec primo cupio cognoscere: iter tuum cuiusmodi sit, ubi Brutum nostrum uideris, quamdiu simul fueris; deinde, cum processeris longius, de bellicis rebus, de toto negotio, ut existimare possimus, quo statu simus: ego tantum me scire putabo, quantum ex tuis litteris habebo cognitum. Cura, ut ualeas meque ames amore illo tuo singulari. [15,21] XXI. Scr- Romae post Kal- Oct- (mense Decembri?) a- u- c- 707. M- CICERO S- D- C- TREBONIO. Et epistulam tuam legi libenter et librum libentissime; sed tamen in ea uoluptate hunc accepi dolorem, quod, cum incendisses cupiditatem meam consuetudinis augendae nostrae - nam ad amorem quidem nihil poterat accedere - , tum discedis a nobis meque tanto desiderio afficis, ut unam mihi consolationem relinquas, fore ut utriusque nostrum absentis desiderium crebris et longis epistulis leniatur: quod ego non modo de me tibi spondere possum, sed de te etiam mihi; nullam enim apud me reliquisti dubitationem, quantum me amares. Nam, ut illa omittam, quae ciuitate teste fecisti, cum mecum inimicitias communicauisti, cum me concionibus tuis defendisti, cum quaestor in mea atque in publica causa consulum partes suscepisti, cum tribuno plebis quaestor non paruisti, cui tuus praesertim collega pareret, ut haec recentia, quae meminero semper, obliuiscar, quae tua sollicitudo de me in armis, quae laetitia in reditu, quae cura, qui dolor, cum ad te curae et dolores mei perferrentur, Brundisium denique te ad me uenturum fuisse, nisi subito in Hispaniam missus esses, - ut haec igitur omittam, quae mihi tanti aestimanda sunt, quanti uitam aestimo et salutem meam, liber iste, quem mihi misisti, quantam habet declarationem amoris tui! primum, quod tibi facetum uidetur, quidquid ego dixi, quod allis fortasse non item; deinde, quod illa, siue faceta sunt siue secus, fiunt narrante te uenustissima; quin etiam, antequam ad me ueniatur, risus omnis paene consumitur. Quod si in iis scribendis nihil aliud nisi, quod necesse fuit, de uno me tamdiu cogitauisses, ferreus essem, si te non amarem; cum uero ea, quae scriptura persecutus es, sine summo amore cogitare non potueris, non possum existimare plus quemquam a se ipso uqam me a te amari: cui quidem ego amori utinam ceteris rebus possem! amore certe respondebo, quo tamen ipso tibi confido futurum satis. Nunc ad epistulam uenio, cui copiose et suauiter scriptae nihil est quod multa respondeam: primum enim ego illas Caluo litteras misi non plus quam has, quas nunc legis, existimans exituras; aliter enim scribimus, quod eos solos, quibus mittimus, aliter, quod multos lecturos putamus; deinde ingenium eius maioribus extuli laudibus, quam tu id uere potuisse fieri putas, primum quod ita iudicabam: acute mouebatur; genus quoddam sequebatur, in quo iudicio lapsus, quo ualebat, tamen assequebatur, quod probaret; multae erant et reconditae litterae, uis non erat: ad eam igitur adhortabar; in excitando autem et in acuendo plurimum ualet, si laudes eum, quem cohortere. Habes de Caluo iudicium et consilium meum: consilium, quod hortandi causa laudaui; iudicium, quod de ingenio eius ualde existimaui bene. Reliquum est, ut tuam profectionem amore prosequar, reditum spe exspectem, absentem memoria colam, omne desiderium litteris mittendis accipiendisque leniam. Tu uelim tua in me studia et officia multum tecum recordere; quae cum tibi liceat, mihi nefas sit obliuisci, non modo uirum bonum me existimabis, uerum etiam te a me amari plurimum iudicabis. Vale.