[8,0] AD ATTICUM LIBER OCTAVUS. [8,1] Scr. in Formiano XIV K. Mart a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. Cum ad te litteras dedissem, redditae mihi litterae sunt a Pompeio: cetera de rebus in Piceno gestis quae ad se Vibullius scripsisset, de dilectu Domiti, quae sunt uobis nota nec tamen tam laeta erant in iis litteris quam ad me Philotimus scripserat. ipsam tibi epistulam misissem sed iam subito fratris puer proficiscebatur. cras igitur mittam. sed in ea Pompei epistula erat in extremo ipsius manu, 'tu censeo Luceriam uenias. nusquam eris tutius.' id ego in eam partem accepi, haec oppida atque oram maritimam illum pro derelicto habere, nec sum miratus eum qui caput ipsum reliquisset reliquis membris non parcere. <2> ei statim rescripsi hominemque certum misi de comitibus meis, nec non quaerere ubi tutissimo essem; si me uellet sua aut rei publicae causa Luceriam uenire, statim esse uenturum; hortatusque sum ut oram maritimam retineret, si rem frumentariam sibi ex prouinciis suppeditari uellet. hoc me frustra scribere uidebam; sed uti in urbe retinenda tunc, sic nunc in Italia non relinquenda testificabar sententiam meam. sic enim parari uideo ut Luceriam omnes copiae contrahantur et ne is quidem locus (sit) stabilis sed ex eo ipso, si urgeamur, paretur fuga. quo minus mirere, si inuitus in eam causam descendo in qua neque pacis neque uictoriae ratio quaesita sit umquam sed semper flagitiosae et calamitosae fugae, eundum, ut quemcumque fors tulerit casum subeam potius cum iis qui dicuntur esse boni quam uidear a bonis dissentire. etsi prope diem uideo bonorum, id est lautorum et locupletum, urbem refertam fore, municipiis uero his relictis refertissimam. quo ego in numero essem, si hos lictores molestissimos non haberem, nec me M'. Lepidi, L. Volcaci, Ser. Sulpici comitum paeniteret, quorum nemo nec stultior est quam L. Domitius nec inconstantior quam Ap. Claudius. <4> Vnus Pompeius me mouet beneficio, non auctoritate. quam enim ille habeat auctoritatem in hac causa? qui, cum omnes Caesarem metuebamus, ipse eum diligebat, postquam ipse metuere coepit, putat omnis hostis illi esse oportere. ibimus tamen Luceriam. nec eum fortasse delectabit noster aduentus; dissimulare enim non potero mihi quae adhuc acta sint displicere. ego si somnum capere possem, tam longis te epistulis non obtunderem. tu, si tibi eadem causa est, me remunerere sane uelim. [8,2] Scr. in Formiano XIII K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. mihi uero omnia grata, et quod scripsisti ad me quae audieras et quod non credidisti quae digna diligentia mea non erant et quod monuisti quod sentiebas. ego ad Caesarem unas Capua litteras dedi quibus ad ea rescripsi quae mecum ille de gladiatoribus suis egerat, breuis sed beneuolentiam significantis, non modo sine contumelia sed etiam cum maxima laude Pompei. id enim illa sententia postulabat qua illum ad concordiam hortabar. eas si quo ille misit, in publico proponat uelim. alteras eodem die dedi quo has ad te. non potui non dare, cum et ipse ad me scripsisset et Balbus. earum exemplum ad te misi. nihil arbitror fore quod reprehendas. si qua erunt, doce me quo modo mempsin effugere possim. <2> 'nihil' inquies 'omnino scripseris.' qui magis effugias eos qui uolent fingere? uerum tamen ita faciam, quoad fieri poterit. nam quod me hortaris ad memoriam factorum, dictorum, . scriptorum etiam meorum, facis amice tu quidem mihique gratissimum sed mihi uideris aliud tu honestum meque dignum in hac causa iudicare atque ego existimem. mihi enim nihil ulla in gente umquam ab ullo auctore rei publicae ac duce turpius factum esse uidetur quam a nostro amico factum est. quoius ego uicem doleo; qui urbem reliquit, id est patriam, pro qua et in qua mori praeclarum fuit. ignorare mihi uideris haec quanta sit clades. <3> es enim etiam nunc domi tuae sed inuitis perditissimis hominibus esse diutius non potes. hoc miserius, hoc turpius quicquam? uagamur egentes cum coniugibus et liberis; in unius hominis quotannis periculose aegrotantis anima positas omnis nostras spes habemus non expulsi sed euocati ex patria; quam non seruandam ad reditum nostrum sed diripiendam et inflammandam reliquimus. ita multi nobiscum sunt? non in suburbanis? non in hortis? non in ipsa (urbe)? et, si nunc sunt, non erunt? nos interea ne Capuae quidem sed Luceriae, et oram quidem maritimam iam relinquemus, Afranium exspectabimus (et) Petreium. nam in Labieno parum est dignitatis. hic tu in me . . . illud desideras. nihil de me dico, alii uiderint. hic quidem quae est . . .? domi uestrae estis et eritis omnes boni. quis tum se mihi non ostendit? quis nunc adest hoc bello? sic enim iam appellandum est. <4> Vibulli res gestae sunt adhuc maximae. id ex Pompei litteris cognosces; in quibus animaduertito illum locum ubi erit diplei. uidebis de Gnaeo nostro ipse Vibullius quid existimet. quo igitur haec spectat oratio? ego pro Pompeio libenter emori possum; facio pluris omnium hominum neminem; sed non ita (ut tu) uno in eo iudico spem de salute rei publicae. significas enim aliquanto secus quam solebas, ut etiam Italia, si ille cedat, putes cedendum. quod ego nec rei publicae puto esse utile nec liberis meis, praeterea neque rectum neque honestum +sed cur+. 'poterisne igitur uidere tyrannum?' quasi intersit audiam an uideam, aut locupletior mihi sit quaerendus auctor quam Socrates qui, cum XXX tyranni essent, pedem porta non extulit. est mihi praeterea praecipua causa manendi. de qua utinam aliquando tecum loquar! ego XIII Kalend., cum eadem lucerna hanc epistulam scripsissem qua inflammaram tuam, Formiis ad Pompeium, si de pace agetur, profecturus, si de bello, quid ero? [8,3] Scr. in Caleno XII K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. maximis et miserrimis rebus perturbatus, cum coram tecum mihi potestas deliberandi non esset, uti tamen tuo consilio uolui. deliberatio autem omnis haec est, si Pompeius Italia excedat, quod eum facturum esse suspicor, quid mihi agendum putes. et quo facilius consilium dare possis, quid in utramque partem mihi in mentem ueniat explicabo breui. <2> Cum merita Pompei summa erga salutem meam familiaritasque quae mihi cum eo est, tum ipsa rei publicae causa me adducit ut mihi uel consilium meum cum illius consilio uel fortuna (mea cum illius fortuna) coniungenda esse uideatur. accedit illud. si maneo et illum comitatum optimorum et clarissimorum ciuium desero, cadendum est in unius potestatem. qui etsi multis rebus significat se nobis esse amicum (et ut esset a me est, tute scis, propter suspicionem huius impendentis tempestatis multo ante prouisum), tamen utrumque considerandum est et quanta fides ei sit habenda et, si maxime exploratum sit eum nobis amicum fore, sitne uiri fortis et boni ciuis esse in ea urbe in qua cum summis honoribus imperiisque usus sit, res maximas gesserit, sacerdotio sit amplissimo praeditus, non futurus (sit, qui fuerit), subeundumque periculum sit cum aliquo fore dedecore, si quando Pompeius rem publicam reciperarit. <3> in hac parte haec sunt. uide nunc quae sint in altera. nihil actum est a Pompeio nostro sapienter, nihil fortiter, addo etiam nihil nisi contra consilium auctoritatemque meam. omitto illa uetera, quod istum in rem publicam ille aluit, auxit, armauit, ille legibus per uim et contra auspicia ferendis auctor, ille Galliae ulterioris adiunctor, ille gener, ille in adoptando P. Clodio augur, ille restituendi mei quam retinendi studiosior, ille prouinciae propagator, ille absentis in omnibus adiutor, idem etiam tertio consulatu, postquam esse defensor rei publicae coepit, contendit ut decem tribuni pl. ferrent ut absentis ratio haberetur, quod idem ipse sanxit lege quadam sua, Marcoque Marcello consuli finienti prouincias Gallias Kalendarum Martiarum die restitit—sed ut haec omittam, quid foedius, quid perturbatius hoc ab urbe discessu siue potius turpissima fuga? quae condicio non accipienda fuit potius quam relinquenda patria? <4> malae condiciones erant, fateor, sed num quid hoc peius? at reciperabit rem publicam. quando? aut quid ad eam spem est parati? non ager Picenus amissus? non patefactum iter ad urbem? non pecunia omnis et publica et priuata aduersario tradita? denique nulla causa, nullae uires, nulla sedes quo concurrant qui rem publicam defensam uelint. Apulia delecta est, inanissima pars Italiae et ab impetu huius belli remotissima; fuga et maritima opportunitas uisa quaeri desperatione. inuite cepi Capuam, non quo munus illud defugerem, sed in ea causa in qua nullus esset ordinum, nullus apertus priuatorum dolor, bonorum autem esset aliquis sed hebes, ut solet, et, ut ipse sensi, esset multitudo et infimus quisque propensus in alteram partem, multi mutationis rerum cupidi, dixi ipsi me nihil suscepturum sine praesidio et sine pecunia. itaque habui nihil omnino negoti, quod ab initio uidi nihil quaeri praeter fugam. eam si nunc sequor, quonam? Cum illo non; ad quem cum essem profectus, cognoui in iis locis esse Caesarem, ut tuto Luceriam uenire non possem. infero mari nobis incerto cursu hieme maxima nauigandum est. age iam, cum fratre an sine eo cum filio? at quo modo? in utraque enim re summa difficultas erit summus animi dolor; qui autem impetus illius erit in nos absentis fortunasque nostras! acrior quam in ceterorum, quod putabit fortasse in nobis uiolandis aliquid se habere populare. age iam, has compedes, fascis, inquam, hos laureatos ecferre ex Italia quam molestum est! qui autem locus erit nobis tutus, ut iam placatis utamur fluctibus, ante quam ad illum uenerimus? qua autem aut quo nihil scimus. <6> at si restitero et fuerit nobis in hac parte locus, idem fecero quod in Cinnae dominatione (L.) Philippus, quod L. Flaccus, quod Q. Mucius, quoquo modo ea res huic quidem cecidit; qui tamen ita dicere solebat se id fore uidere quod factum est sed malle quam armatum ad patriae moenia accedere. aliter Thrasybulus et fortasse melius. sed est certa quaedam illa Muci ratio atque sententia, est illa etiam Philippi, et cum sit necesse seruire tempori et non amittere tempus cum sit datum. sed in hoc ipso habent tamen idem fasces molestiam. sit enim nobis amicus, quod incertum est, sed sit; deferet triumphum. +non accipere ne periculosum sit,+ inuidiosum ad bonos. 'O rem' inquis 'difficilem et inexplicabilem!' atqui explicanda est. quid enim fieri potest? ac ne me existimaris ad manendum esse propensiorem quod plura in eam partem uerba fecerim, potest fieri, quod fit in multis quaestionibus, ut res uerbosior haec fuerit, illa uerior. quam ob rem ut maxima de re aequo animo deliberanti ita mihi des consilium uelim. Nauis et in Caieta est parata nobis et Brundisi. <7> sed ecce nuntii scribente me haec ipsa noctu in Caleno, ecce litterae Caesarem ad Corfinium, Domitium Corfini cum firmo exercitu et pugnare cupiente. non puto etiam hoc Gnaeum nostrum commissurum ut Domitium relinquat; etsi Brundisium Scipionem cum cohortibus duabus praemiserat, legionem ei Fausto conscriptam in Siciliam sibi placere a consule duci scripserat ad consules. sed turpe Domitium deserere erit implorantem eius auxilium. est quaedam spes mihi quidem non magna sed in his locis firma Afranium in Pyrenaeo cum Trebonio pugnasse, pulsum Trebonium, etiam Fabium tuum transisse cum cohortibus, summa autem Afranium cum magnis copiis aduentare. id si est, in Italia fortasse manebitur. ego autem cum esset incertum iter Caesaris, quod uel ad Capuam uel ad Luceriam iturus putabatur, Leptam misi ad Pompeium (et) litteras; ipse ne quo inciderem reuerti Formias. haec te scire uolui scripsique sedatiore animo quam proxime scripseram, nullum meum iudicium interponens sed exquirens tuum. [8,4] Scr. in Formiano VIII K. Mart. ante lucem a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. Dionysius quidem tuus potius quam noster, cuius ego cum satis cognossem mores tuo tamen potius stabam iudicio quam meo, ne tui quidem testimoni quod ei saepe apud me dederas ueritus superbum se praebuit in fortuna quam putauit nostram fore; cuius fortunae nos, quantum humano consilio effici poterit, motum ratione quadam gubernabimus. cui qui noster honos, quod obsequium, quae etiam ad ceteros contempti cuiusdam hominis commendatio defuit? ut meum iudicium reprehendi a Quinto fratre uulgoque ab omnibus mallem quam illum non efferre me laudibus Ciceronesque nostros meo potius labore subdoceri quam me alium iis magistrum quaerere; ad quem ego quas litteras, di immortales, miseram, quantum honoris significantis, quantum amoris! Dicaearchum me hercule aut Aristoxenum diceres arcessi, non unum hominem omnium loquacissimum et minime aptum ad docendum. <2> sed est memoria bona. me dicet esse meliore. quibus litteris ita respondit ut ego nemini cuius causam non reciperem. semper enim, 'si potero, si ante suscepta causa non impediar.' numquam reo cuiquam tam humili, tam sordido, tam nocenti, tam alieno tam praecise negaui quam hic mihi plane nulla exceptione praecidit. nihil cognoui ingratius; in quo uitio nihil mali non inest. sed de hoc nimis multa. <3> ego nauem paraui. tuas litteras tamen exspecto, ut sciam quid respondeant consultationi meae. Sulmone C. Atium Paelignum aperuisse Antonio portas, cum essent cohortes quinque, Q. Lucretium inde effugisse +scis Gnaeum ire Brundisium desertum+. confecta res est. [8,5] Scr. in Formiano VII K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. Cum ante lucem VIIII Kal. litteras ad te de Dionysio dedissem, uesperi ad nos eodem die uenit ipse Dionysius auctoritate tua permotus, ut suspicor; quid enim putem aliud? etsi solet eum, cum aliquid furiose fecit, paenitere. numquam autem cerritior fuit quam in hoc negotio. nam quod ad te non scripseram, postea audiui a tertio miliario tum eum isse g-polla g-maten g-keraessin g-es g-eera g-thumenanta, multa, inquam, mala cum dixisset: suo capiti, ut aiunt. sed en meam mansuetudinem! Coniecenim in fasciculum una cum tua uehementem ad illum epistulam. hanc ad me referri uolo nec ullam ob aliam causam Pollicem seruum a pedibus meum Romam misi. eo autem ad te scripsi ut, si tibi forte reddita esset, mihi curares referendam, ne in illius manus perueniret. <2> Noui si quid esset scripsissem. pendeo animi exspectatione (de re) Corfiniensi, in qua de salute rei publicae decernetur. tu fasciculum, qui est M'. Curio inscriptus, uelim cures ad eum perferendum Tironemque Curio commendes et ut det ei si quid opus erit in sumptum roges. [8,6] Scr. imi Formniano IX K Mart., ut uidetur, a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. obsignata iam ista epistula quam de nocte daturus eram, sicut dedi (nam eam uesperi scripseram), C. Sosius praetor in Formianum uenit ad M'. Lepidum uicinum nostrum quoius quaestor fuit. Pompei litterarum ad consules exemplum attulit: <2> 'Litterae mihi a L. Domitio a. d. XIII Kalend. Mart. adlatae sunt. earum exemplum infra scripsi. nunc ut ego non scribam, tua sponte te intellegere scio quanti rei publicae intersit omnis copias in unum locum primo quoque tempore conuenire. tu, si tibi uidebitur, dabis operam ut quam primum ad nos uenias, praesidi Capuae quantum constitueris satis esse relinquas.' deinde supposuit exemplum epistulae Domiti quod ego ad te pridie miseram. di immortales, qui me horror perfudit! quam sum sollicitus quidnam futurum sit! hoc tamen spero, magnum nomen imperatoris fore, magnum in aduentu terrorem. spero etiam, quoniam adhuc nihil nobis obfuit + nihil mutasset neglegentia hoc quod cum fortiter et diligenter tum etiam me hercule+. <4> modo enim audiui quartanam a te discessisse. moriar si magis gauderem si id mihi accidisset. Piliae dic non esse aequum eam diutius habere nec id esse uestrae concordiae. Tironem nostrum ab altera relictum audio. sed eum uideo in sumptum ab aliis mutuatum; ego autem Curium nostrum si quid opus esset rogaram. malo Tironis uerecundiam in culpa esse quam inliberalitatem Curi. [8,7] Scr. ut Formiano VII K Mart., ut uidetur, a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. Vnum etiam restat amico nostro ad omne dedecus ut Domitio non subueniat. 'at nemo dubitat quin subsidio uenturus sit.' ego non puto. 'deseret igitur talem ciuem et eos quos una scis esse cum habeat praesertim is ipse cohortis triginta?' Nisi me omnia fallunt, deseret. incredibiliter pertimuit, nihil spectat nisi fugam. <2> quoi tu (uideo enim quid sentias) me comitem putas debere esse. ego uero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo. quod enim tu meum laudas et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio uinci quam cum istis uincere, ego uero malo sed cum illo Pompeio qui tum erat aut qui mihi esse uidebatur, cum hoc uero qui ante fugit quam scit aut quem fugiat aut quo, qui nostra tradidit, qui patriam reliquit, Italiam relinquit, si malui, contigit, uictus sum. quod superest, nec ista uidere possum quae numquam timui ne uiderem nec me hercule istum propter quem mihi non modo meis sed memet ipso carendum est. <3> ad Philotimum scripsi de uiatico siue a Moneta (nemo enim soluit) siue ab Oppiis tuis contubernalibus. cetera apposita tibi mandabo. [8,8] Scr. in Formiano VI K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. O rem turpem et ea re miseram! sic enim sentio, id demum aut potius id solum esse miserum quod turpe sit. aluerat Caesarem; eundem repente timere coeperat, condicionem pacis nullam probarat, nihil ad bellum pararat, urbem reliquerat, Picenum amiserat culpa, in Apuliam se compegerat, ibat in Graeciam, omnis nos aprosphonetous, expertis sui tanti, tam inusitati consili relinquebat. <2> ecce subito litterae Domiti ad illum, ipsius ad consules. fulsisse mihi uidebatur to kalon ad oculos eius et exclamasse ille uir qui esse debuit, g-pros g-tauth' g-ho g-ti g-chre g-kai g-palamasthon g-kai g-pant' g-ep' g-emoi g-tektainesthon: g-to g-gar g-eu g-met' g-emou. at ille tibi g-polla g-chairein g-toi g-kaloi dicens pergit Brundisium. Domitium autem aiunt re audita et eos qui una essent se tradidisse. O rem lugubrem! itaque intercludor dolore quo (minus) ad te plura scribam. tuas litteras exspecto. [8,9] Scr. in Formiano V K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. epistulam meam quod peruulgatam scribis esse non fero moleste, quin etiam ipse multis dedi describendam. ea enim et acciderunt iam et impendent, ut testatum esse uelim de pace quid senserim. Cum autem ad eam hortarer eum praesertim hominem, non uidebar ullo modo facilius moturus quam si id quod eum hortarer conuenire eius sapientiae dicerem. eam si admirabilem dixi quom eum ad salutem patriae hortabar, non sum ueritus ne uiderer adsentari quoi tali in re libenter me ad pedes abiecissem. qua autem est 'aliquid impertias temporis,' non est de pace sed de me ipso et de meo officio ut aliquid cogitet. nam quod testificor me expertem belli fuisse, etsi id re perspectum est, tamen eo scripsi quo in suadendo plus auctoritatis haberem; eodemque pertinet quod causam eius probo. <2> sed quid haec nunc? Vtinam aliquid profectum esset! ne ego istas litteras in contione recitari uelim, si quidem ille ipse ad eundem scribens in publico proposuit epistulam illam in qua est 'pro tuis rebus gestis amplissimis' (amplioribusne quam suis, quam Africani? ita tempus ferebat), si quidem etiam uos duo tales ad quintum miliarium quid nunc ipsum de se recipienti, quid agenti, quid acturo? quanto autem ferocius ille causae suae confidet, cum uos, cum uestri similis non modo frequentis sed laeto uultu gratulantis uiderit! num igitur peccamus?' minime uos quidem; sed tamen signa conturbantur quibus uoluntas a simulatione distingui posset. quae uero senatus consulta 'o uideo? sed apertius quam proposueram. <3> ego Arpini uolo esse pridie Kal., deinde circum uillulas nostras errare quas uisurum me postea desperaui. Eugene tua consilia et tamen pro temporibus non incauta mihi ualde probantur. Lepido quidem (nam fere sundiemereuomen, quod gratissimum illi est) numquam placuit ex Italia exire, Tullo multo minus. crebro enim illius litterae ab aliis ad nos commeant. sed me illorum sententiae minus mouebant; minus multa dederant illi rei publicae pignora. tua me hercule auctoritas uehementer mouet; adfert enim et reliqui temporis reciperandi rationem et praesentis tuendi. sed obsecro te, quid hoc miserius quam alterum plausus in foedissima causa quaerere, alterum offensiones in optima? alterum existimari conseruatorem inimicorum, alterum desertorem amicorum? et me hercule quamuis amemus Gnaeum nostrum, ut et facimus et debemus, tamen hoc quod talibus uiris non subuenit laudare non possum. nam siue timuit, quid ignauius? siue, ut quidam putant, meliorem suam causam illorum caede fore putauit, quid iniustius? sed haec omittamus; augemus enim dolorem retractando. <4> VI Kal. uesperi Balbus minor ad me uenit occulta uia currens ad Lentulum consulem missu Caesaris cum litteris, cum mandatis, cum promissione prouinciae, Romam ut redeat. quoi persuaderi posse non arbitror, nisi erit conuentus. idem aiebat nihil malle Caesarem quam ut Pompeium adsequeretur (id credo) et rediret in gratiam. id non credo et metuo ne omnis haec clementia ad Cinneam illam crudelitatem conligatur. Balbus quidem maior ad me scribit nihil malle Caesarem quam principe Pompeio sine metu uiuere. tu, puto, haec credis. sed cum haec scribebam V Kalend., Pompeius iam Brundisium uenisse poterat; expeditus enim antecesserat legiones XI (K.) Luceria. sed hoc teras horribili uigilantia, celeritate, diligentia est. plane quid futurum sit nescio. [8,10] Scr. in Formiano IV K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. Dionysius cum ad me praeter opinionem meam uenisset, locutus sum cum eo liberalissime; tempora exposui, rogaui ut diceret quid haberet in animo; me nihil ab ipso inuito contendere. respondit se quod in nummis haberet nescire quo loci esset; alios non soluere, aliorum diem nondum esse. dixit etiam alia quaedam de seruulis suis qua re nobiscum esse non posset. morem gessi; dimisi a me ut magistrum Ciceronum non libenter, ut hominem ingratum non inuitus. uolui te scire et quid ego de eius facto iudicarem. [8,11] Scr. in Formiano in K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. quod me magno animi motu perturbatum putas, sum equidem sed non tam magno quam tibi fortasse uideor. leuatur enim omnis cura cum aut constitit consilium aut cogitando nihil explicatur. lamentari autem licet illud quidem totos dies; sed uereor ne nihil cum proficiam etiam dedecori sim studiis ac litteris nostris. consumo igitur omne tempus considerans quanta uis sit illius uiri quem nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem uidemur, expressimus. tenesne igitur moderatorem illum rei publicae quo referre uelimus omnia? nam sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio, 'Vt enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori uictoria, sic huic moderatori rei publicae beata ciuium uita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, uirtute honesta sit. huius enim operis maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem uolo.' <2> hoc Gnaeus noster cum antea numquam tum in hac causa minime cogitauit. dominatio quaesita ab utroque est, non id actum beata et honesta ciuitas ut esset. nec uero ille urbem reliquit quod eam tueri non posset nec Italiam quod ea pelleretur, sed hoc a primo cogitauit, omnis terras, omnia maria mouere, reges barbaros incitare, gentis feras armatas in Italiam adducere, exercitus conficere maximos. genus illud Sullani regni iam pridem appetitur multis qui una sunt cupientibus. an censes nihil inter eos conuenire, nullam pactionem fieri potuisse? hodie potest. sed neutri skopos est ille ut nos beati simus; uterque regnare uult. <3> haec a te inuitatus breuiter exposui. uoluisti enim me o quid de his malis sentirem ostendere. Prothespizo igitur, noster Attice, non hariolans ut illa cui nemo credidit sed coniectura prospiciens, iamque mari magno— non multo, inquam, secus possum uaticinari. tanta malorum impendet Ilias. atque hoc nostra grauior est causa qui domi sumus quam illorum qui una transierunt, quod illi alterum metuunt, nos utrumque. <4> 'cur igitur' inquis 'remansimus?' uel tibi paruimus uel non occurrimus uel hoc fuit rectius. conculcari, inquam, miseram Italiam uidebis proxima aestate +qaut utriusque in+ mancipiis ex omni genere conlectis, nec tam +iptio+ pertimescenda, quae Luceriae multis sermonibus denuntiata esse dicitur, quam +uniuersam+ interitus tantas in confligendo utriusque uiris uideo futuras. habes coniecturam meam. tu autem consolationis fortasse aliquid exspectasti. nihil inuenio nihil fieri potest miserius, nihil perditius, nihil foedius. quod quaeris quid Caesar ad me scripserit, quod saepe, gratissimum sibi esse quod quierim, oratque in eo ut perseuerem. Balbus minor haec eadem mandata. iter autem eius erat ad Lentulum consulem cum litteris Caesaris praemiorumque promissis si Romam reuertisset. uerum cum habeo rationem dierum, ante puto tramissurum quam potuerit conueniri. <6> epistularum Pompei duarum quas ad me misit neglegentiam meamque in rescribendo diligentiam uolui tibi notam esse. earum exempla ad te misi. <7> Caesaris hic per Apuliam ad Brundisium cursus quid efficiat exspecto. Vtinam aliquid simile Parthicis rebus! simul aliquid audiero, scribam ad te. tu ad me uelim bonorum sermones Romae frequentes esse dicuntur. scio equidem te in publicum non prodire, sed tamen audire te multa necesse est. memini librum tibi adferri a Demetrio Magnete ad te missum peri homonoias. Eum mihi uelim mittas. uides quam causam mediter. [8,12] Scr. in Formiano prid. K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. mihi molestior (lippitudo) erat etiam quam ante fuerat. dictare tamen hanc epistulam malui quam Gallo Fadio amantissimo utriusque nostrum nihil ad te litterarum dare. nam pridie quidem, quoquo modo potueram, scripseram ipse eas litteras quarum uaticinationem falsam esse cupio. huius autem epistulae non solum ea causa est ut ne quis a me dies intermittatur quin dem ad te litteras sed etiam haec iustior, ut a te impetrarem ut sumeres aliquid temporis +quod tibi et quia+ perexiguo opus est, explicari mihi tuum consilium plane uolo, ut penitus intellegam. <2> omnia sunt integra nobis; nihil praetermissum est quod non habeat sapientem excusationem, non modo probabilem. nam certe neque tum peccaui cum imperatam iam Capuam non solum ignauiae delictum sed etiam perfidiae suspicionem fugiens accipere nolui, neque cum post condiciones pacis per L. Caesarem et (L.) fabatum adlatas caui ne animum eius offenderem cui Pompeius iam armatus armato consulatum triumphumque deferret. <3> nec uero haec extrema quisquam potest iure reprehendere quod mare non transierim. id enim, etsi erat deliberationis, tamen obire non potui. neque enim suspicari debui, praesertim cum ex ipsius Pompei litteris, idem quod uideo te existimasse, non dubitarim quin is Domitio subuenturus esset, et plane quid rectum et quid faciendum mihi esset diutius cogitare malui. <4> primum igitur, haec qualia tibi esse uideantur, etsi significata sunt a te, tamen accuratius mihi perscribas uelim, deinde aliquid etiam in posterum prospicias fingasque quem me esse deceat et ubi me plurimum prodesse rei publicae sentias, ecquae pacifica persona desideretur an in bellatore sint omnia. <5> atque ego qui omnia officio metior recordor tamen tua consilia; quibus si paruissem, tristitiam illorum temporum non subissem. memini quid mihi tum suaseris per Theophanem, per Culleonem, idque saepe ingemiscens sum recordatus. qua re nunc saltem ad illos calculos reuertamur quos tum abiecimus, ut non solum gloriosis consiliis utamur sed etiam paulo salubrioribus. sed nihil praescribo accurate uelim perscribas tuam ad me sententiam. <6> uolo etiam exquiras quam diligentissime poteris (habebis autem per quos possis) quid Lentulus noster, quid Domitius agat, quid acturus sit, quem ad modum nunc se gerant, num quem accusent, num quoi suscenseant—quid dico num quoi? num Pompeio. omnino culpam omnem Pompeius in Domitium confert, quod ipsius litteris cognosci potest quarum exemplum ad te misi. haec igitur uidebis et, quod ad te ante scripsi, Demetri Magnetis librum quem ad te misit de concordia uelim mihi mittas. [8,13] Scr. in Formiano K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. lippitudinis meae signum tibi sit librari manus et eadem causa breuitatis; etsi nunc quidem quod scriberem nihil erat. omnis exspectatio nostra erat in nuntiis Brundisinis si nactus hic esset Gnaeum nostrum, spes dubia pacis, sin ille ante tramisisset, exitiosi belli metus. sed uidesne in quem hominem inciderit res publica, quam acutum, quam uigilantem, quam paratum? si me hercule neminem occiderit nec cuiquam quicquam ademerit, ab iis qui eum maxime timuerant maxime diligetur. <2> multum mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani; nihil prorsus aliud curant nisi agros, nisi uillulas, nisi nummulos suos. et uide quam conuersa res sit; illum quo antea confidebant metuunt, hunc amant quem timebant. id quantis nostris peccatis uitiisque euenerit non possum sine molestia cogitare. quae autem impendere putarem, scripseram ad te et iam tuas litteras exspectabam. [8,14] Scr. in Formiammo VI Non. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. non dubito quin tibi odiosae sint epistulae cotidianae, cum praesertim neque noua de re aliqua certiorem te faciam neque nouam denique iam reperiam scribendi ullam sententiam. sed si dedita opera, cum causa nulla esset, tabellarios ad te cum inanibus epistulis mitterem, facerem inepte; euntibus uero, domesticis praesertim, ut nihil ad te dem litterarum facere non possum et simul, crede mihi, requiesco paulum in his miseriis, cum quasi tecum loquor, cum uero tuas epistulas lego, multo etiam magis. omnino intellego nullum fuisse tempus post has fugas et formidines nostras quod magis debuerit mutum esse a litteris, propterea quod neque Romae quicquam auditur noui nec in his locis quae a Brundisio absunt propius quam tu bidui aut tridui. Brundisi autem omne certamen uertitur huius primi temporis. qua quidem exspectatione torqueor. sed omnia ante Nonas sciemus. eodem enim die uideo Caesarem a Corfinio post meridiem profectum esse, id est Feralibus, quo Canusio mane Pompeium. eo modo autem ambulat Caesar et iis +diariis+ militum celeritatem incitat ut timeam ne citius ad Brundisium quam opus sit accesserit. <2> dices, 'quid igitur proficis qui anticipes eius rei molestiam quam triduo sciturus sis?' nihil equidem; sed, ut supra dixi, tecum perlibenter loquor, et simul scito labare meum consilium illud quod satis iam fixum uidebatur. non mihi satis idonei sunt auctores ii qui a te probantur. quod enim umquam eorum in re publica forte factum exstitit? aut quis ab iis ullam rem laude dignam desiderat? nec me hercule laudandos existimo qui trans mare belli parandi causa profecti sunt—quamquam haec ferenda non erant—, uideo enim quantum id bellum et quam pestiferum futurum sit; sed me mouet unus uir cuius fugientis comes, rem publicam reciperantis socius uideor esse debere. 'totiensne igitur sententiam mutas?' ego tecum tamquam mecum loquor. quis autem est tanta quidem de re quin uarie secum ipse disputet? simul et elicere cupio sententiam tuam, si manet, ut firmior sim, si mutata est, ut tibi adsentiar. <3> omnino ad id de quo dubito pertinet me scire quid Domitius acturus sit, quid noster Lentulus. de Domitio uaria audimus +modo esse in Tiburti aut lepidi quo cum lepidus accessisse ad urbem+, quod item falsum uideo esse. ait enim Lepidus eum nescio quo penetrasse itineribus +occultandi+ sui causa an maris adipiscendi ne is quidem scit. ignorat etiam de filio. addit illud sane molestum, pecuniam Domitio satis grandem quam is Corfini habuerit non esse redditam. de Lentulo autem nihil audiuimus. haec uelim exquiras ad meque perscribas. [8,15] Scr. in Formiano V Non. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. A. d. V Nonas Martias epistulas mihi tuas Aegypta reddidit, unam ueterem iiii Kal. quam te scribis dedisse Pinario quem non uidimus; in qua exspectas quidnam praemissus agat Vibullius qui omnino non est uisus a Caesare (id altera epistula uideo te scire ita esse), et quem ad modum redeuntem excipiam Caesarem quem omnino uitare cogito, et +authemonis+ fugam intendis commutationemque uitae tuae, quod tibi puto esse faciendum, et ignoras Domitius cum fascibusne sit. quod cum scies, facies ut sciamus. habes ad primam epistulam. <2> secutae sunt duae pr. Kal. ambae datae quae me conuellerunt de pristino statu iam tamen, ut ante ad te scripsi, labantem. nec me mouet quod scribis 'Ioui ipsi iniquum.' nam periculum in utriusque iracundia positum est, uictoria autem ita incerta ut deterior causa paratior mihi esse uideatur. nec me consules mouent qui ipsi pluma aut folio facilius mouentur. offici me deliberatio cruciat cruciauitque adhuc. cautior certe est mansio, honestior existimatur traiectio. malo interdum multi me non caute quam pauci non honeste fecisse existiment. de Lepido et Tullo quod quaeris, illi uero non dubitant quin Caesari praesto futuri in senatumque uenturi sint recentissima tua est epistula Kal. data, in qua optas congressum pacemque non desperas. sed ego cum haec scribebam, nec illos congressuros nec, si congressi essent, Pompeium ad ullam condicionem accessurum putabam. quod uideris non dubitare, si consules transeant, quid nos facere oporteat, certe transeunt uel, quo modo nunc est, transierunt. sed memento praeter Appium neminem esse fere qui non ius habeat transeundi. nam aut cum imperio sunt ut Pompeius, ut Scipio, Sufenas, Fannius, Voconius, Sestius, ipsi consules quibus more maiorum concessum est uel omnis adire prouincias, aut legati sunt eorum. sed nihil decerno; quid placeat tibi et quid prope modum rectum sit intellego. plura scriberem, si ipse possem. sed, ut mihi uideor, potero biduo. Balbi Corneli litterarum exemplum quas eodem die accepi quo tuas misi ad te, ut meam uicem doleres, cum me derideri uideres. [8,16] Scr. in Formano IV Non. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. omnia mihi prouisa sunt praeter occultum et tutum iter ad mare superum. hoc enim mari uti non possumus hoc tempore anni. illuc autem quo spectat animus et quo res uocat, qua ueniam? cedendum enim est celeriter, ne forte qua re impediar atque adliger. nec uero ille me ducit qui uidetur; quem ego hominem apolitikotaton omnium iam ante cognoram, nunc uero etiam astrategetotaton. non me igitur is ducit sed sermo hominum qui ad me a Philotimo scribitur. is enim me ab optimatibus ait conscindi. quibus optimatibus, di boni! qui nunc quo modo occurrunt, quo modo autem se uenditant Caesari! municipia uero deum, nec simulant, ut cum de illo aegroto uota faciebant. sed plane quicquid mali hic Pisistratus non fecerit tam gratum erit quam si alium facere prohibuerit. (hunc) propitium sperant, illum iratum putant. quas fieri censes apanteseis ex oppidis, quos honores! 'metuunt' inquies. credo, sed me hercule illum magis. huius insidiosa de mentia delectantur, illius iracundiam formidant. iudices de CCCLX qui praecipue Gnaeo nostro delectabantur, ex quibus cotidie aliquem uideo, nescio quas eius Lucerias horrent. itaque quaero qui sint isti optimates qui me exturbent cum ipsi domi maneant. sed tamen, quicumque sunt, 'g-aideomai g-troas.' etsi qua spe proficiscar uideo coniungoque me cum homine magis ad uastandam Italiam quam ad uincendum parato dominumque exspecto. et quidem cum haec scribebam iiii Nonas iam exspectabam aliquid a Brundisio. quid autem 'aliquid'? quam inde turpiter fugisset, et uictor hic qua se referret et quo. quod ubi audissem, si ille Appia ueniret, ego Arpinum cogitabam.