[8,0] Liber octauus. [8,1] Caput I. De positu et figura ossium totius humani corporis. <1> Superest ea pars, quae ad OSSA pertinet; quae quo facilius accipi possit, prius positus figurasque eorum indicabo. Igitur caluaria incipit, ex interiore parte concaua, extrinsecus gibba, utrimque leuis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur; eaque simplex ab occipitio et temporibus, duplex usque in uerticem a fronte. Ossaque eius ab exterioribus partibus dura, ab interioribus, quibus inter se conectuntur, molliora sunt; interque ea uenae discurrunt, quas his alimentum subministrare credibile est. <2> Rara autem caluaria solida sine suturis est; locis tamen aestuosis facilius inuenitur; et id caput firmissimum atque a dolore tutissimum est. Ex ceteris, quo suturae pauciores sunt, eo capitis ualetudo commodior est: neque enim certus earum numerus est, sicut ne locus quidem. Fere tamen duae super aures tempora a superiore capitis parte discernunt; tertia ad aures per uerticem tendens occipitium a summo capite diducit. <3> Quarta ab eodem uertice per medium caput ad frontem procedit; eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finit. Ex his ceterae quidem suturae in unguem committuntur: eae uero, quae super aures trauersae sunt, totis oris paulatim extenuatur atque ita inferiora ossa superioribus leniter insidunt. Crassissimum uero in capite os post aurem est, qua capillus, ut erisimile est, ob id ipsum non gignitur. <4> Sub is que musculis, qui tempora conectunt, os medium in exteriorem partem inclinatum positum est. At facies suturam habet maximam, quae a tempore incipiens per medios oculos naresque transuersa peruenit ad alterum tempus. A qua breue duae sub interioribus angulis deorsum spectant; et malae quoque in summa parte singulas transuersas suturas habent. A mediisque naribus superiorum dentium gingiuis per medium palatum una procedit, aliaque transuersa idem palatum secat. Et suturae quidem in plurimis hae sunt. <5> Foramina autem intra caput maxima oculorum sunt, recta simplicia ad cerebrum tendunt. Narium duo foramina osse medio discernuntur: siquidem ha primum superciliis angulisque oculorum osse inchoantur ad tertiam fere partem; deinde in cartilaginem uersae, quo propius ori descendunt, eo magis caruncula quoque molliuntur. <6> Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursum in bina itinera diuiduntur; aliaque ex his ad fauces peruia spiritum et reddunt et accipiunt, alia ad cerebrum tendenti ultima parte in multa et tenua foramina dissipantur, per quae sensus odoris nobis datur. In aure quoque primum rectum et simplex iter; procedendo flexuosum iuxta cerebrum in multa et tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi est. <7> Iuaque ea duo paruuli quasi sinus sunt; superque eos finitur os, quod transuersum a genis tendens ab inferioribus ossibus sustinetur: iugale appellari potest, ab eadem similitudine, a qua id Graeci g-zygohdes appellant. Maxilla uero est molle os; eaque una est, cuius eadem et media et ima pars mentum est, a quo utrimque procedit ad tempora; solaque ea mouetur: nam malae cum toto osse, quod superiores dentes exigit, immobiles sunt. <8> Verum ipsius maxillae partes extremae quasi bicornes sunt. Alter processus inra latior uertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse iugali subit, et id temporum musculis inligatur. Alter breuior et rotundior et in eo sinu, qui iuxta foramina auris est, cardinis modo +fit; ibique huc et illuc se inclinans maxillae facultatem motus praestat. <9> Duriores osse dentes sunt, quorum pars maxillae, pars superior ossi malarum haeret. Ex his quaterni primi, quia secant, g-tomikoi a Graecis nominantur; hi deinde quattuor caninis dentibus ex omni parte cinguntur; ultra quos utrimque fere maxillares quaterni sunt, praeterquam in is *** Sunt, quibus ultimi, qui sero gigni solent, non increuerunt. <10> Ex his priores singulis radicibus, maxillares utique binis, quidam etiam ternis quaternisue nituntur; fereque longior radix breuiorem dentem edit; rectique dentis recta etiam radix, curui flexa est. Exque eadem radice in pueris nouus dens subit, qui multo saepius priorem expelli, interdum tamen supra infraue eum se ostendit. <11> Caput autem spina excipit. Ea constat ex uertebri quattuor et uiginti: septem in ceruice sunt, duodecim ad costas, reliquae quinque sunt proximae costis. Eae teretes breuesque; ab utroque latere processus duos exigunt; mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cauis peruiae, per quae membrana cerebri similes membranulae deducuntur; omnesque uertebrae exceptis tribus summis a superiore parte in ipsis processibus paulum desidentis sinus habent; ab inferiore alios deorsum uersus processus exigunt. <12> Summa igitur protinus caput sustinet, per duos sinus receptis exiguis eius processibus; quo fit, ut caput susum deorsum uersum *** Tuber exasperatur secunda, superiori parte *** inferiore. Quod ad circuitum pertinet, pars summa angustiore orbe finitur; ita superior ei summae circumdata in latera quoque caput moueri sinit. Tertia eodem modo secundam excipit; ex quo facilis ceruici mobilitas est. <13> Ac ne sustineri quidem caput posset, nisi utrimque rect ualentesque nerui collum continerent, quos g-tenontas Graeci appellant; siquidem horum inter omnes flexus alter semper intentus ultra prolabi superiora non patitur. Iamque uertebra tertia tubercula, quae inferiori inserantur, exigit: ceterae processus deorsum spectantibus in inferiores sinuantur, ac per sinus, quos utrimque habent, superiores accipiunt, multisque neruis et multa cartilagine continentur. <14> Ac sic, uno flexu modico in promptum dato, ceteris negatis, homo e rectus insistit, et aliquid ad necessaria opera curuatur. Infra ceruicem uero summa costa contra umerum sita est; inde inferiores usque ad imum pectus perueniunt; eaque primis partibus rotundae et leniter quasi capitulatae uertebrarum transuerseis processibus et ii quoque paulum sinuatis inhaerent; inde atescunt et in exteriorem partem recuruatae paulatim in cartilaginem degenerant; eaque parte rursus interiora leniter flexa committuntur cum osse pectoris. <15> Quod ualens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum et a praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum terminatur; sub costis uero prioribus, quinque, quas g-nothas Graeci nominant, breues tenuioresque atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem uersae extremis abdominis partibus inhaerescunt; imaque ex his maiore iam parte nihil nisi cartilago est. Rursus a ceruice duo lata ossa utrimque ad scapulas tendunt: nostri scutula operta, g-hohmoplatas Graeci nominant. <16> Ea summis uerticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt; et quo latiora quque parte sunt, hoc hebetiora. Atque ipsa quoque in imo cartilagosa posteriore parte uelut innatant, quoniam nisi +uel in summo nulli ossi inhaerescunt, ibi uero ualidis musculis neruisque constricta sunt. At a summa costa paulo interius quam ubi media est os excrescit, ibi quidem tenue, procedens uero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curuatum; quod altera uerticis parte modice intumescens sustinet iugulum. <17> Id autem ipsum recuruum ac neque inter *** durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu bracchi mouetur, et cum lato osse scapularum infra caput eius neruis et cartilagin conectitur. <18> Hinc umerus incipit, extremis utrimque capitibus tumidus, mollis, sine medulla, cartilaginosus: medius teres, durus, medullosus; leniter gibbus et in priorem et in exteriorem partem. Prior autem pars et, quae a pectore est, posterior, quae a scapulis; tendit, exterior, quae ab eo recedit; quod ad omnes articulos pertinere in ulterioribus patebit. <19> Superius autem umeri caput rotundius quam cetera ossa, de quibus adhuc dixi, paruo excessu uertici lati scapularum ossis inseritur, ac maiore parte extra situm neruis deligatur. At inferius duos processus habet, inter quos quod medium est magis etiam extremis partibus sinuatur. Quae res sedem brachio praestat, quod constat ex ossibus duobus. Radius, quam g-kerkida Graeci appellant, superior breuiorque, et primo tenuior, rotundo et leniter cauo capite exiguum umeri tuberculum recipit, atque ibi neruis et cartilagine continetur. <20> Cubitus inferior longiorque et primo plenior, in summo capite duobus quasi uerticibus extantibus in sinum umeri, quem inter duos processus eius esse proposui, se inserit. Primo uero du brachii ossa uincta paulatim dirimuntur, rursusque ad manum coeunt modo crassitudinum mutato, siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est. Dein radius in caput cartilaginosum consurgens in uertice eius sinuatur. Cubitus rotundus in extremo parte altera paulum procedit. <21> Ac ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non sic finiri: neque enim aut moueri posset, nisi leui inniteretur, aut cum carne neruisque coniungi, nisi ea media materia committeret. In manu uero prima palmae pars ex multis minutisque ossibus constat, quorum numerus incertus est, sed oblonga omnia et triangula, structura quadam inter se conectuntur, cum inuicem superior alterius angulus, alterius planities sit; eoque fit ex his unius ossis paulum in interiora concaui species. <22> Verum ex manu duo exigui processus in sinus radi coiciuntur; tum ex altera parte recta quinque ossa ad digitos tendentia palmam explent; a quibus ipsi digiti oriuntur, qui ex ossibus ternis constant; omniumque eadem ratio est. Interius in uertic sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum, neruique ea continent; a quibus orti ungues indurescunt, ideoque non ossi sed carni magis radicibus suis inhaerent. <23> Ac superiores quidem partes sic ordinatae sunt. Ima uero spina in coxarum osse desidit, quod transuersum longeque ualentissimum uoluam, uesicam, rectum intestinum tuetur; idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus sinus rotundos habet; a quibus oritur os, quod pectinem uocant, idque super intestina sub pube transuersum uentrem firmat; rectius in uiris, recuruatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat. <24> Inde femina ordiuntur, quorum capita rotundiora etiam quam umerorum sunt, cum illa ex ceteris rotundissima sint: infra uero duos processus a priore et a posteriore parte habent; dein dura et medullossa et ab exteriore parte gibba, rursus inferioribus quoque capitibus intumescunt. Superiora in sinus coxae, sicut umeri in ea ossa, quae scapularum sunt, coiciuntur; tum infra introrsum leniter intendunt, quo aequalius superiora membra sustineant. At inferiora capita media sinuantur; quo facilius excipi cruribus possint. <25> Quae commissura osse paruo, molli, cartilaginoso tegitur: patellam uocant. Haec super innatans, neque ulli ossi inhaerens, sed carne et neruis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens inter omnes crurum flexus iuncturam tuetur. Ipsum autem crus est ex ossibus duobus: etenim per omnia femur umero, crus brachio simile est, adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur: quod ab ossibus incipiens etiam in carne respondet. <26> Verum alterum os ab exteriore parte positum est, quod ipsum quoque sua nominatur. Id breuius supraque tenuius ad ipsos talos intumescit. Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur, sicut ossa, infra supraque coniuncta, media ut in bracchio dehiscunt. <27> Excipitur autem crus infra osse transuerso talorum; idque ipsum super os calcis situm est, quod quadam parte sinuatur, quadam excessus habet, et procedentia ex talo recipit et in sinum eius inseritur. Idque sine medulla durum magisque in posteriorem partem proiectum teretem ibi figuram repraesentat. Cetera pedis ossa ad eorum, quae in manu sunt, similitudinem structa sunt: plant palmae, digiti digitis, ungues unguibus respondent. [8,2] Caput II. Ossa uitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. <1> Omne autem os, ubi iniuria accessit, aut uitiatur aut finditur aut frangitur aut foratur aut conliditur aut loco mouetur. Id quod VITIATUM est, primo fere pingue fit, deinde uel nigrum uel cariosum; quae supernatis grauibus ulceribus aut fistulis, hisque uel longa uetustate uel etiam cancro occupatis, eueniunt. - Oportet autem ante omnia os nudare ulcere exciso, et, si latius est eius uitium quam ulcus fuit, carnem subsecare, donec undique os integrum pateat; <2> tum id, quod pingue est, semel iterumue satis est admoto ferramento adurere, ut ex eo secedat; aut radere, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est: nam necessum est aridum sit id, quod uitiatum est. Idem in cartilagine quoque laesa faciendum est: siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur; deinde si cartilago rasa est, nitro bene trito respergendum est: neque alia facienda sunt, ubi caries nigritiesue in summo osse est: siquidem id uel paulo diutius eodem ferramento adurendum, uel radendum est. <3> Qui radit haec, audacter inprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat. Finis est, cum ad album os uel ad solidum uentum est. Albo finiri ex nigritie , soliditate quadam ex carie manifestum est; accedere etiam cruoris aliquid integro supra dictum est. Si quando autem an altius descenderit utrumlibet, dubium est, in carie quidem expedita cognitio est. Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusue intrando uel in summo cariem esse uel altius descendisse testatur. <4> Nigrities colligi quidem potest etiam ex dolore et ex febre; quae ubi mediocria sunt, illa alte descendisse non potest. Manifestior tamen adacta terebra fit: nam finis uitii est, ubi scobis nigra esse desit. Igitur si caries alte descendit, per terebram ungndm crebis foraminibus est, quae altitudine uitium aequent; tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec i siccum os ex toto fiat. Simul enim post haec et soluetur ab inferiore osse, quodcumque uitiatum est, et is sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris. <5> Sin autem nigrities aut si caries ad alteram quoque partem ossis transit, oportet excidi; atque idem in +carie quoque ad alteram partem ossis penetrante fieri potest. Sed quod totum eximendum est: si inferior pars integra est, eatenus, quod corruptum est, excidi debet. Item, siue capitis siue costa cariosa et, inutilis utio est, et excidendi necessitas est. Neque audiendi sunt qui osse nudato diem tertium expectant, ut tum excidant: ante inflammationem enim tutius tractantur. Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni uitio liberandum est. Longeque perniciissimum est, quod in osse pectoris est, quia uix, etiam si recte cessit curatio, ueram sanitatem reddit. [8,3] Caput III. Quomodo os excidatur; et de modiolo, et terebra, ferramentis ad id paratis. <1> Exciditur uero os duobus modis: si paruulum est, quod laesum est, modiolo, quam g-choineikida Graeci uocant; si spatiosus, terebris. Utriusque rationem proponam. Modiolus ferramentum concauum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clauus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur. Terebrarum autem duo genera sunt: alterum simile ei, quo fabri utuntur, alterum capituli acuto mucrone incipit, dein subito latius fit, atque iterum ab alio principio paulo minus quam aequaliter sursum procedit. <2> Si uitium in angusto est, quod conprehendere modiolus possit, ille potius aptatur; et, si caries subest, medius clauus in foramen demittitur; si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clauom recipiat, ut eo insistente circumactus modiolus delabi non possit; deinde is habena quasi terebra conuertitur. Estque quidam premendi modus, ut et foretur umagatur; quia si leuiter inprimitur, parum proficit; si grauiter, non mouet. <3> Neque alienum est instillare paulum rosae uel lactis, quo magis lubrico circumagatur; quod ipsum tamen, si copiosius est, aciem ferramenti hebetat. Ubi iam iter modiolo pressum est, medius clauus educitur, et ille per se agitur; dein cum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus remouetur. At si latius uitium est quam ut illo conprehendatur, terebra res agenda est. <4> Ea foramen fit in ipso fine uitiosi ossis atque integri; deinde alterum non ita longe, tertiumque; donec totus is locus, qui excidendus est, his cauis cinctu; atque ibi quoque quatenus terebra agenda sit, scobis significat. Tum excissorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus id, quod inter utrumque medium est, excidit; ac sic ambitus similis ei fit, qui in angustiore orbe modio inprimitur. <5> Utr modo uero id circumductum est, idem excissorius scalper in osse corrupto planissumam quamque testam +laesit, donec integrum os relinquatur. Vix umquam nigrities, inteum caries per totum os perrumpit, maximeque ubi uitiata caluaria est. Id quoque signi specillo significatur, qu depressu in id foramen, quod infra solidam sedem habet, ob id reens aliquid inuenit, et madens exit. <6> Si peruium inuenit, altius descendens inter os et membranam nihil oppositum inuenit, educiturque siccu: non quo non subsit aliqua uitiosa sanies, sed quo ibi ut in latiore sede diffusa sit. Siue autem nigrities, quam terebra detexit, siue caries, quam specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere superuacuus est, quia latius pateat necesse est, quod am alte processit. <7> Terebra uero ea, quam secundo loco posui, utendum; eaque ne nimis incalescat, subinde in aquam frigidam demittenda est. Sed tum maiore cura agendum est, cum iam aut simplex os dimidium perforatum est, aut in duplici superius: illud spatium ipsum, hoc sanguis significat. Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur; ex quo graues inflammationes cum periculo mortis oriuntur. <8> Facti foraminibus, eodem modo media , sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eandem membranam uiolet; donec fiat aditus, per quem membranae custos inmittatur: g-mehniggophylax Graeci uocant. Lammina aenea est, prima paulum resima, ab exteriore parte leuis; quae demissa sic, ut exterior pars cerebro propior sit, subinde ei subicitur quod scalpro discutiendum est; ac, si excipit eius angulum, ultra transire non patitur; <9> eoque et audacius et tutius scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lammina leuatur, tollique sine ulla noxa cerebri potest. Ubi totum os eiectum est, circumradendae leuandaeque orae sunt, et, si quid scobis membranae insedit, colligendum. Ubi superiore parte sublata relicta inferior est, non orae tantum sed os quoque totum leuandum est, ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed nouos dolores mouet. <10> Patefacto cerebro qua ratione agendum sit, dicam, cum ad fracta ossa uenero. Si basis aliqua seruata est, superinponenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus uulneribus acommodantur; supraque inponenda lana sucida oleo atque aceto madens. Ubi tempus processit, ab ipso oe caro increscit, eaque factum manu sinum complet. Si quod etiam adustum est, a parte sana recedit, subique inter integram atque mortuam partem caruncula, quae quod apscessit expellat; eaque fere, quia testa tenuis et angusta est, g-lepis <, id est squama,> a Graecis nominatur. <11> Potest etiam euenire, ut ex ictu neque findatur os neque perfringatur, sed summum tamen collidatur exaspereturque; quod ubi incidit, radi et leuari satis est. Haec quamuis maxime fiunt in capite, tamen ceteris quoque ossibus communia sunt, ut ubicumque idem incidit, eodem remedio sit utendum. At quae FRACTA, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quas communes in pluribus curationes requirunt; de quibus protinus dicam, initio ab eadem caluaria accepto. [8,4] Caput IV : De caluaria fracta. <1> Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is uomuerit, num oculi eius occaecati sint, num obmutuerit, num per nares auresue sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit: haec enim non nisi osse fracto eueniunt; atque ubi inciderunt, scire licet necessariam sed difficilem curationem esse. Si uero etiam torpor accessit, si mens non constat, si neruorum uel resolutio uel distentio secuta est, uerisimile est etiam cerebri membranam esse uiolatam; eoque in angusto magis spes est. <2> At si nihil horum secutum est, potest etiam dubitari, an os fractum sit; et protinus considerandum est, lapide an ligno an ferro an alio telo percussus sit, et hoc ipso lei an aspero, mediocri an uastiore, uehementer an leuiter, quia quo mitior ictus fit, eo facilius os ei restitisse credibile est. Sed nihil tamen melius est quam certiore id nota explorare. Ergo qua plaga est, demitti specillum oportet, neque nimis tenue neque acutum, ne, cum in quosdam naturales sinus inciderit, opinionem fracti ossis frustra faciat; neque nimis plenum, ne paruolae rim