PORCI CATONIS CENSORIS DE AGRI CVLTVRA. [PRAEFATIO] Est interdum praestare mercaturis rem quaerere, nisi tam periculosum sit, et item foenerari, si tam honestum. Maiores nostri sic habuerunt et ita in legibus posiuerunt: furem dupli condemnari, foeneratorem quadrupli. Quanto peiorem ciuem existimarint foeneratorem quam furem, hinc licet existimare. Et uirum bonum quom laudabant, ita laudabant: bonum agricolam bonumque colonum; amplissime laudari existimabatur qui ita laudabatur. Mercatorem autem strenuum studiosumque rei quaerendae existimo, uerum, ut supra dixi, periculosum et calamitosum. At ex agricolis et uiri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur, maximeque pius quaestus stabilissimusque consequitur minimeque inuidiosus, minimeque male cogitantes sunt qui in eo studio occupati sunt. Nunc, ut ad rem redeam, quod promisi institutum principium hoc erit. [1] Praedium quom parare cogitabis, sic in animo habeto: uti ne cupide emas neue opera tua parcas uisere et ne satis habeas semel circumire; quotiens ibis, totiens magis placebit quod bonum erit. Vicini quo pacto niteant, id animum aduertito: in bona regione bene nitere oportebit. Et uti eo introeas et circumspicias, uti inde exire possis. Uti bonum caelum habeat; ne calamitosum siet; solo bono, sua uirtute ualeat. Si poteris, sub radice montis siet, in meridiem spectet, loco salubri; operariorum copia siet, bonumque aquarium, oppidum ualidum prope siet; aut mare aut amnis, qua naues ambulant, aut uia bona celerisque. Siet in his agris qui non saepe dominum mutant: qui in his agris praedia uendiderint, eos pigeat uendidisse. Uti bene aedificatum siet. Caueto alienam disciplinam temere contemnas. De domino bono bonoque aedificatore melius emetur. Ad uillam cum uenies, uideto uasa torcula et dolia multane sient: ubi non erunt, scito pro ratione fructum esse. Instrumenti ne magni siet, loco bono siet. Videto quam minimi instrumenti sumptuosusque ager ne siet. Scito idem agrum quod hominem, quamuis quaestuosus siet, si sumptuosus erit, relinqui non multum. Praedium quod primum siet, si me rogabis, sic dicam: de omnibus agris optimoque loco iugera agri centum, uinea est prima, uel si uino multo est; secundo loco hortus irriguus; tertio salictum; quarto oletum; quinto pratum; sexto campus frumentarius; septimo silua caedua; octauo arbustum; nono glandaria silua. [2] Pater familias, ubi ad uillam uenit, ubi larem familiarem salutauit, fundum eodem die, si potest, circumeat; si non eodem die, at postridie. Ubi cognouit quo modo fundus cultus siet, opera quaeque facta infectaque sient, postridie eius diei uilicum uocet, roget quid operis siet factum, quid restet, satisne temperi opera sient confecta, possitne quae reliqua sient conficere, et quid factum uini, frumenti aliarumque rerum omnium. Ubi ea cognouit, rationem inire oportet operarum, dierum. Si ei opus non apparet, dicit uilicus sedulo se fecisse, seruos non ualuisse, tempestates malas fuisse, seruos aufugisse, opus publicum effecisse. Ubi eas aliasque causas multas dixit, ad rationem operum operarumque reuoca. Cum tempestates pluuiae fuerint, quae opera per imbrem fieri potuerint: dolia lauari, picari, uillam purgari, frumentum transferri, stercus foras efferri, stercilinum fieri, semen purgari, funes sarciri, nouos fieri, centones, cuculiones familiam oportuisse sibi sarcire; per ferias potuisse fossas ueteres tergeri, uiam publicam muniri, uepres recidi, hortum fodiri, pratum purgari, uirgas uinciri, spinas runcari, expinsi far, munditias fieri; cum serui aegrotarint, cibaria tanta dari non oportuisse. Ubi cognita aequo animo sient quae reliqua opera sient, curari uti perficiantur. Rationes putare argentariam, frumentariam, pabuli causa quae parata sunt; rationem uinariam, oleariam, quid uenerit, quid exactum siet, quid reliquum siet, quid siet quod ueneat; quae satis accipiunda sient, satis accipiantur; reliqua quae sient, uti compareant. Si quid desit in annum, uti paretur; quae supersint, uti ueneant; quae opus sient locato, locentur; quae opera fieri uelit et quae locari uelit, uti imperet et ea scripta relinquat. Pecus consideret. Auctionem uti faciat: uendat oleum, si pretium habeat; uinum, frumentum quod supersit, uendat; boues uetulos, armenta delicula, oues deliculas, lanam, pelles, plostrum uetus, ferramenta uetera, seruum senem, seruum morbosum, et si quid aliud supersit, uendat. Patrem familias uendacem, non emacem esse oportet. [3] Prima adulescentia patrem familiae agrum conserere studere oportet. Aedificare diu cogitare oportet, conserere cogitare non oportet, sed facere oportet. Ubi aetas accessit ad annos XXXVI, tum aedificare oportet, si agrum consitum habeas. Ita aedifices, ne uilla fundum quaerat nec fundus uillam. Patrem familiae uillam rusticam bene aedificatam habere expedit, cellam oleariam, uinariam, dolia multa, uti lubeat caritatem exspectare: et rei et uirtuti et gloriae erit. Torcularia bona habere oportet, ut opus bene effici possit. Olea ubi lecta siet, oleum fiat continuo, ne corrumpatur. Cogitato quotannis tempestates magnas uenire et oleam deicere solere. Si cito sustuleris et uasa parata erunt, damni nihil erit ex tempestate et oleum uiridius et melius fiet. Si in terra et tabulato olea nimium diu erit, putescet, oleum fetidum fiet. Ex quauis olea oleum uiridius et bonum fieri potest, si temperi facies. In iugera oleti CXX uasa bina esse oportet, si oletum bonum beneque frequens cultumque erit. Trapetos bonos priuos inpares esse oportet, si orbes contriti sient, ut conmutare possis, funes loreos priuos, uectes senos, fibulas duodenas, medipontos priuos loreos. Trochileas Graecanicas binis funis sparteis ducunt: orbiculis superioribus octonis, inferioribus senis citius duces; si rotas uoles facere, tardius ducetur, sed minore labore. [4] Bubilia bona, bonas praesepis, faliscas clatratas, clatros inesse oportet pede. Si ita feceris, pabulum boues non eicient. Villam urbanam pro copia aedificato. In bono praedio si bene aedificaueris, bene posiueris, ruri si recte habitaueris, libentius et saepius uenies; fundus melis erit, minus peccabitur, fructi plus capies; frons occipitio prior est. Vicinis bonus esto; familiam ne siueris peccare. Si te libenter uicinitas uidebit, facilius tua uendes, opera facilius locabis, operarios facilius conduces; si aedificabis, operis, iumentis, materie adiuuabunt; siquid bona salte usus uenerit, benigne defendent. [5] Haec erunt uilici officia. Disciplina bona utatur. Feriae seruentur. Alieno manum abstineat, sua seruet diligenter. Litibus familia supersedeat; siquis quid deliquerit, pro noxa bono modo uindicet. Familiae male ne sit, ne algeat, ne esuriat; opere bene exerceat, facilius malo et alieno prohibebit. Vilicus si nolet male facere, non faciet. Si passus erit, dominus inpune ne sinat esse. Pro beneficio gratiam referat, ut aliis recte facere libeat. Vilicus ne sit ambulator, sobrius siet semper, ad cenam nequo eat. Familiam exerceat, consideret, quae dominus imperauerit fiant. Ne plus censeat sapere se quam dominum. Amicos domini, eos habeat sibi amicos. Cui iussus siet, auscultet. Rem diuinam nisi Conpitalibus in conpito aut in foco ne faciat. Iniussu domini credat nemini: quod dominus crediderit, exigat. Satui semen, cibaria, far, uinum, oleum mutuum dederit nemini. Duas aut tres familias habeat, unde utenda roget et quibus det, praeterea nemini. Rationem cum domino crebro putet. Operarium, mercennarium, politorem diutius eundem ne habeat die. Nequid emisse uelit insciente domino, neu quid dominum celauisse uelit. Parasitum nequem habeat. Haruspicem, augurem, hariolum, Chaldaeum nequem consuluisse uelit. Segetem ne defrudet: nam id infelix est. Opus rusticum omne curet uti sciat facere, et id faciat saepe, dum ne lassus fiat; si fecerit, scibit in mente familiae quid sit, et illi animo aequiore facient. Si hoc faciet, minus libebit ambulare et ualebit rectius et dormibit libentius. Primus cubitu surgat, postremus cubitum eat. Prius uillam uideat clausa uti siet, et uti suo quisque loco cubet et uti iumenta pabulum habeant. Boues maxima diligentia curatos habeto. Bubulcis opsequito partim, quo libentius boues curent. Aratra uomeresque facito uti bonos habeas. Terram cariosam caue ne ares, neue plostrum neue pecus inpellas. Si ita non caueris, quo inpuleris, trienni fructum amittes. Pecori et bubus diligenter substernatur, ungulae curentur. Scabiem pecoris et iumentis caueto; id ex fame et si inpluit fieri solet. opera omnia mature conficias face. Nam res rustica sic est, si unam rem sero feceris, omnia opera sero facies. Stramenta si deerunt, frondem illigneam legito, eam substernito ouibus bubusque. Stercilinum magnum stude ut habeas. Stercus sedulo conserua; cum exportabis, purgato et conminuito; per autumnum euehito. Circum oleas autumnitate ablaqueato et stercus addito. Frondem populneam, ulmeam, querneam caedito per tempus: eam condito non peraridam, pabulum ouibus. Item faenum cordum, sicillimenta de prato, ea arida condito. Post imbrem autumnum rapinam, pabulum lupinumque serito. [6] Agrum quibus locis conseras, sic obseruari oportet. Ubi ager crassus et laetus est sine arboribus, eum agrum frumentarium esse oportet. Idem ager si nebulosus est, rapa, raphanos, milium, panicum, id maxime seri oportet. In agro crasso et caldo oleam conditiuam, radium maiorem, Sallentinam, orcitem, poseam, Sergianam, Colminianam, albicerem, quam earum in iis locis optimam dicent esse, eam maxime serito. Hoc genus oleae in XXV aut in XXX pedes conserito. Ager oleto conserundo, qui in uentum fauonium spectabit et soli ostentus erit, alius bonus nullus erit. Qui ager frigidior et macrior erit, ibi oleam Licinianam seri oportet. Si in loco crasso aut calido seueris, hostus nequam erit et ferundo arbor peribit et muscus ruber molestus erit. Circum coronas et circum uias ulmos serito et partim populos, uti frondem ouibus et bubus habeas, et materies, siquo opus sit, parata erit. Sicubi in iis locis ripae aut locus umectus erit, ibi cacumina populorum serito et harundinetum. Id hoc modo serito: bipalio uortito, ibi oculos harundinis pedes ternos alium ab alio serito. Ibi corrudam serito, unde asparagi fiant. Nam conuenit harundinetum cum corruda, eo quia foditur et incenditur et umbram per tempus habet. Salicem Graecam circum harundinetum serito, uti siet qui uineam alliges. Vineam quo in agro seri oporteat, sic obseruato. Qui locus uino optimus dicetur esse et ostentus soli, Aminnium minusculum et geminum eugeneum, heluolum minusculum conserito. Qui locus crassus erit aut nebulosior, ibi Aminnium maius aut Murgentinum, Apicium, Lucanum serito. Ceterae uites, miscellae maxime, in quemuis agrum conueniunt. [7] Fundum suburbanum arbustum maxime conuenit habere; et ligna et uirgae uenire possunt, et domino erito qui utatur. In eodem fundo suum quidquid conseri oportet; uitem compluria genera Aminnium minusculum et maius et Apicium. Uuae in olla in uinaceis conduntur; eadem in sapa, in musto, in lora recte conduntur. Quas suspendas duracinas Aminnias maiores, uel ad fabrum ferrarium pro passis eae recte seruantur. Poma, mala strutea, cotonea Scantiana, Quiriniana, item alia conditiua, mala mustea et Punica (eo lotium suillum aut stercus ad radicem addere oportet, uti pabulum malorum fiat), pira uolaema, Aniciana sementiua (haec conditiua in sapa bona erunt), Tarentina, mustea, cucurbitiua, item alia genera quam plurima serito aut inserito. Oleas orcites, posias; eae optime conduntur uel uirides in muria uel in lentisco contusae, uel orcites ubi nigrae erunt et siccae, sale confriato dies V; postea salem excutito, in sole ponito biduum, uel sine sale in defrutum condito. Sorba in sapa condere uel siccare; arida facias. Item pira facias. [8] Ficos Marsicas in loco cretoso et aperto serito; Africanas et herculaneas, Sacontinas, hibernas, Tellanas atras pediculo longo, eas in loco crassiore aut stercorato serito. Pratum si inrigiuum habebis, si non erit siccum, ne faenum desiet, summitto. Sub urbe hortum omne genus, coronamenta omne genus, bulbos Megaricos, murtum coniugulum et album et nigrum, loream Delphicam et Cypriam et siluaticam, nuces caluas, Abellanas, Praenestinas, Graecas, haec facito uti serantur. Fundum suburbanum, et qui eum fundum solum habebit, ita paret itaque conserat, uti quam sollertissimum habeat. [9] Salicta locis aquosis, umectis, umbrosis, propter amnes ibi seri oportet; et id uideto uti aut domino opus siet aut ut uendere possit. Prata inrigiua, si aquam habebis, id potissimum facito; si aquam non habebis, sicca quam plurima facito. Hoc est praedium quod ubi uis expedit facere. [10] Quo modo oletum agri iugera CCXL instruere oporteat. Vilicum, uilicam, operarios quinque, bubulcos III, asinarium I, subulcum I, opilionem I, summa homines XIII; boues trinos, asinos ornatos clitellarios qui stercus uectent tris, asinum molarium I, oues C; uasa olearia instructa iuga V, ahenum quod capiat Q. XXX, operculum aheni, uncos ferreos III, urceos aquarios III, infidibula II, ahenum quod capiat Q. V, operculum aheni, uncos III, labellum pollulum I, amphoras olearias II, urnam quinquagenariam unam, trullas tris, situlum aquarium I, peluim I, matellionem I, trullium I, scutriscum I, matellam I, nassiternam I, trullam I, candelabrum I, sextarium I; plostra maiora III, aratra cum uomeribus VI, iuga cum loris ornata III, ornamenta bubus VI; irpicem I, crates stercerarias IIII, sirpeas stercerarias III, semuncias III, instrata asinis III; ferramenta: ferreas VIII, sarcula VIII, palas IIII, rutra V, rastros quadridentes II, falces faenarias VIII, stramentarias V, arborarias V, securis III, cuneos III, fistulam ferrariam I, forcipis II, rutabulum I, foculos II; dolia olearia C, labra XII, dolia quo uinacios condat X, amurcaria X, uinaria X, frumentaria XX, labrum lupinarium I, serias X, labrum eluacrum I, solium I, labra aquaria II, opercula doliis seriis priua; molas asinarias unas et trusatilis unas, Hispaniensis unas, molilia III, abacum I, orbes aheneos II, mensas II, scamna magna III, scamnum in cubiculo I, lectos loris subtentos IIII et lectos III; pilam ligneam I, fullonicam I, telam togalem I, pilas II, pilum fabrarium I, farrearium I, seminarium I, qui nucleos succernat I, modium I, semodium I; culcitas VIII, instragula VIII, puluinos XVI, operimenta X, mappas III, centones pueris VI. [11] Quo modo uineae iugera C instruere oporteat. Vilicum, uilicam, operarios X, bubulcum I, asinarium I, salictarium I, subulcum I, summa homines XVI; boues II, asinos plostrarios II, asinum molarium I; uasa torcula instructa III, dolia ubi quinque uindemiae esse possint culeum DCCC, dolia ubi uinaceos condat XX, frumentaria XX, opercula doliorum et tectaria priua, urnas sparteas VI, amphoras sparteas IIII, infidibula II, cola uitilia III, colia qui florem demat III, urceos mustarios X; plostra II, aratra II, iugum plostrarium I, iugum uinarium I, iugum asinarium I, orbem aheneum I, molile I; ahenum quod capiat culleum I, operculum aheni I, uncos ferreos III, ahenum coculum quod capiat culleum I, urceos aquarios II, nassiternam I, peluim I, matellionem I, trulleum I, situlum aquarium I, scutriscum I, trullam I, candelabrum I, matellam I, lectos IIII, scamnum I, mensas II, abacum I, arcam uestiariam I, armarium promptarium I, scamna longa VI, rotam aquariam I, modium praeferratum I, semodium I, labrum eluacrum I, solium I, labrum lupinarium I, serias X; ornamenta bubus II, ornamenta asinis instrata III, semuncias III, sportas faecarias III, molas asinarias III, molas trusatilis unas; ferramenta: falces sirpiculas V, falces siluaticas VI, arborarias III, secures V, cuneos IIII, uomeres II, ferreas X, palas VI, rutra IV, rastros quadridentes II, crates stercorarias IV, sirpiam stercorariam I, falculas uiniaticas XL, falculas rustarias X, foculos II, forcipes II, rutabulum I, corbulas Amerinas XX, quala sataria uel alueos XL, palas ligneas XL, luntris II, culcitas IIII, instragula IIII, puluinos VI, operimenta VI, mappas III, centones pueris VI. [12] In torcularium quae opus sunt. Vasis quinis prela temperata V, superuacanea III, suculas V, superuacaneam I, funes loreos V, subductarios V, melipontos V, trochileas X, capistra V, assercula ubi prela sita sinet V, serias III, uectes XL, fibulas XL, constibilis ligneas, qui arbores conprimat, si dishiascent, et cuneos VI, trapetos V, cupas minusculas X, alueos X, palas ligneas X, rutra ferrea V. [13] In torcularium in usu quod opus est. Urceum unum, ahenum quod capiat Q. V, uncos ferreos III, orbem aheneum I, molas, cribrum I, incerniculum I, securim I, scamnum I, seriam uinariam unam, clauem torculari I, lectum stratum ubi duo custodes liberi cubent (tertius seruus una cum factoribus uti cubet), fiscinas nouas, ueteres, epidromum I, puluinum I, lucernas, corium I, craticulas duas, carnarium I, scalas unas. In cellam oleariam haec opus sunt. Dolia olearia, opercula, labra olearia XIIII, concas maioris II et minoris II, trullas aheneas tris, amphoras olearias II, urceum aquarium unum, urnam quinquagenariam I, sextarium olearium I, labellum I, infidibula II, spongeas II, urceos fictiles II, urnales II, trullas ligneas II, claues cum clostris in cellas II, trutinam I, centumpondium I, et pondera cetera. [14] Villam aedificandam si locabis nouam ab solo, faber haec faciat oportet. Parietes omnes, uti iussitur, calce et caementis, pilas ex lapide angulari, tigna omnia, quae opus sunt, limina, postes, iugumenta, asseres, fulmentas, praesepis bubus hibernas aestiuas faliscas, equile, cellas familiae, carnaria III, orbem, ahenea II, haras X, focum, ianuam maximam et alternam quam uolet dominus, fenestras, clatros in fenestras maioris bipedis X, luminaria VI, scamna III, sellas V, telas togalis II, paullulam pilam ubi triticum pinsat I, fulloniam I, antepagmenta, uasa torcula II. Hae rei materiem et quae opus sunt dominus praebebit et ad opus dabit, serram I, lineam I (materiem dumtaxat succidet, dolabit, secabit facietque conductor), lapidem, calcem, harenam, aquam, paleas, terram unde lutum fiat. Si de caelo uilla tacta siet, de ea re uerba uti fiant. Huic operi pretium ab domino bono, quae bene praebeat quae opus sunt et nummos fide bona soluat, in tegulas singulas II S. Tectum sic numerabitur: tegula integra quae erit, unde quarta pars abierit, duae pro una, conciliares quae erunt pro binis putabuntur; uallus quot erunt, in singulas quaternae numerabuntur. Villa lapide calce. Fundamenta supra terram pede, ceteros parietes ex latere, iugumenta et antepagmenta quae opus erunt indito. Cetera lex uti uillae ex calce caementis. Pretium in tegulas singulas II S. Loco salubri bono domino haec quae supra pretia posita sunt: ex signo manipretium erit. Loco pestilenti, ubi aestate fieri non potest, bono domino pars quarta preti accedat. [15] Macerias ex calce caementis silice. Uti dominus omnia ad opus praebeat, altam P. V et columen P. I, crassam P. I S, longam P. XIV, et uti sublinat locari oportet. Parietes uillae si locet in P. C, id est P. X quoquo uersum, libellis in ped. V et perticam I P. VIC. N. X. Sesquipedalem parietem dominus fundamenta faciat et ad opus praebeat calcis in P. singulos in longitudinem modium unum, harenae modios duos. [16] Calcem partiario coquendam qui dant, ita datur. Perficit et coquit et ex fornace calcem eximit calcarius et ligna conficit ad fornacem. Dominus lapidem, ligna ad fornacem, quod opus siet, praebet. [17] Robus materies item ridica, ubi solstitium fuerit ad brumam semper tempestiua est. Cetera materies quae semen habet, cum semen maturum habet, tum tempestiua est. Quae materies semen non habet, cum glubebit, tum tempestiua est. Pinus eo, quia semen uiride et maturum habet (id semen de cupresso, de pino quiduis anni legere possis), item quiduis anni matura est et tempestiua. Ibidem sunt nuces bimae, inde semen excidet, et anniculae, eae ubi primum incipiunt maturae esse, postea usque adeo sunt plus menses VIII. Hornotinae nuces uirides sunt. Ulmus, cum folia cadunt, tum iterum tempestiua est. [18] Torcularium si aedificare uoles quadrinis uasis, uti contra ora sient, ad hunc modum uasa conponito. Arbores crassas P. II, altas P. VIIII cum cardinibus, foramina longa P. III S exsculpta digit. VI, ab solo foramen primum P. I S, inter arbores et parietes P. II, in II arbores P. I, arbores ad stipitem primum derectas P. XVI, stipites crassos P. II, altos cum cardinibus P. X. suculam praeter cardines P. VIIII, prelum longum P. XXV, inibi lingulam P. II S, pauimentum binis uasis cum canalibus duabus P: XXX, IIII trapetibus locum dextra sinistra pauimentum P. XX, inter binos stipites uectibus locum P. XXII, alteris uasis exaduersum ab stipite extremo ad parietem qui pone arbores est P. XX; summa torculario uasis quadrinis latitudine P: LXVI, longitudine P: LII. Inter parietes, arbores ubi statues, fundamenta bona facito alta P. V, inibi lapides silices, totum forum longum P. V, latum P. II S, crassum P. I S. Ibi foramen pedicinis duobus facito, ibi arbores pedicino in lapide statuito. Inter suas arbores quod loci supererit robore expleto, eo plumbum infundito. Superiorem partem arborum digitos VI altam facito siet, eo capitulum robustum indito, uti siet stipites ubi stent. Fundamenta P. V facito, ibi silicem longum P. II S, latum P. II S, crassum P. I S planum statuito, ibi stipites statuito. Item alterum stipitem statuito. Insuper arbores stipitesque trabem planam inponito latam P. II, crassam P: I, longam P. XXXVII, uel duplices indito, si solidas non habebis. Sub eas trabes inter canalis et parietes extremos, ubi trapeti stent, trabeculam pedum XXIII S inponito sesquipedalem, aut binas pro singulis eo supponito. In iis trabeculis trabes, quae insuper arbores stipites stant, conlocato; in iis tignis parietes exstruito iungitoque materiae, uti oneris satis habeat. Aram ubi facies, pedes V fundamenta alta facito, lata P. VI, aram et canalem rutundam facito latam P. IIII S, ceterum pauimentum totum fundamenta P. II facito. Fundamenta primum festucato, postea caementis minutis et calce harenato semipedem unum quodque corium struito. Pauimenta ad hunc modum facito: ubi libraueris, de glarea et calce harenato primum corium facito, id pilis subigito, idem alterum corium facito; eo calcem cribro subcretam indito alte digitos duo, ibi de testa arida pauimentum struito; ubi structum erit, pauito fricatoque, uti pauimentum bonum siet. Arbores stipites robustas facito aut pineas. Si trabes minores facere uoles, canalis extra columnam expolito. Si ita feceris, trabes P. XXII longae opus erunt. Orbem olearium latum P. IIII Punicanis coagmentis facito, crassum digitos VI facito, subscudes iligneas adindito. Eas ubi confixeris, clauis corneis occludito. In eum orbem tris catenas indito. Eas catenas cum orbi clauis ferreis corrigito. Orbem ex ulmo aut ex corylo facito: si utrumque habebis, alternas indito. [19] In uasa uinaria stipites arboresque binis pedibus altiores facito, supra foramina arborum, pedem quaeque uti absiet, unae fibulae locum facito. Semipedem quoquo uersum in suculam sena foramina indito. Foramen quod primum facies semipedem ab cardine facito, cetera diuidito quam rectissime. Porculum in media sucula facito. Inter arbores medium quod erit, id ad mediam conlibrato, ubi porculum figere oportebit, uti in medio prelum recte situm siet. Lingulam cum facies, de medio prelo conlibrato, ut inter arbores bene conueniat, digitum pollicem laxamenti facito. Vectes longissimos P. XIIX, secundos P. XVI, tertios P. XV, remissarios P. XII, alteros P. X, tertios P. VIII. [20] Trapetum quo modo concinnare oporteat. Columellam ferream, quae in miliario stat, eam rectam stare oportet in medio ad perpendiculum, cuneis salignis circumfigi oportet bene, eo plumbum effundere, caueat ni labet columella. Si mouebitur, eximito; denuo eodem modo facito, ne se moueat. Modiolos in orbis oleagineos ex orcite olea facito, eos circumplumbato, caueto ne laxi sient. In cupam eos indito. Cunicas solidas latas digitum pollicem facito, labeam bifariam faciat habeant, quas figat clauis duplicibus, ne cadant. [21] Cupam facito P. X, tam crassam quam modioli postulabunt, media inter orbis quae conueniant. Crassam quam columella ferrea erit, eam mediam pertundito, uti columellam indere possis. Eo fistulam ferream indito, quae in columellam conueniat et in cupam. Inter cupam dextra sinistra pertundito late digitos primoris IIII, alte digitos primoris III, sub cupa tabulam ferream, quam lata cupa media erit, pertusam figito, quae in columellam conueniat. Dextra sinistra, foramina ubi feceris, lamnis circumplectito. Replicato in inferiorem partem cupae omnis quattuor lamminas; utrimque secus lamminas sub lamminas pollulas minutas supponito, eas inter sese configito, ne foramina maiora fiant, quo cupulae minusculae indentur. Cupa qua fini in modiolos erit, utrimque secus imbricibus ferreis quattuor de suo sibi utrimque secus facito qui figas. Imbrices medias clauulis figito. Supra imbrices extrinsecus cupam pertundito, qua clauus eat, qui orbem cludat. Insuper foramen ferreum digitos sex latum indito, pertusum utrimque secus, qua clauus eat. Haec omnia eius rie causa fiunt, uti ne cupa in lapide conteratur. Armillas IIII facito, quas circum orbem indas, ne cupa et clauus conterantur intrinsecus. Cupam materia ulmea aut faginea facito. Ferrum factum quod opus erit uti idem faber figat; HS LX opus sunt. Plumbum in cupam emito HS IIII. Cupam qui concinnet et modiolos qui indat et plumbet, operas fabri dumtaxat HS VIII; idem trapetum oportet accommodet. Summa sumpti HS LXXII praeter adiutores. [22] Trapetum hoc modo accommodare oportet. Librator uti statuatur pariter ab labris. Digitum minimum orbem abesse oportet ab solo mortari. Orbes cauere oportet nequid mortarium terant. Inter orbem et miliarium unum digitum interesse oportet. Si plus intererit atque orbes nimium aberunt, funi circumligato miliarium arte crebro, uti expleas quod nimium interest. Si orbes altiores erunt atque nimium mortarium deorsom teret, orbiculos ligneos pertusos in miliarium in columella supponito, eo altitudinem temperato. Eodem modo latitudinem orbiculis ligneis aut armillis ferreis temperato, usque dum recte temperabitur. Trapetus emptus est in Suessano HS CCCC et olei P. L. Conposturae HS LX; uecturam boum, operas VI, homines VI cum bubulcis HS LXXII; cupam ornatam HS LXXII, pro oleo HS XXV; S. S. HS DCXXVIIII. Pompeis emptus ornatus HS CCCXXCIIII; uecturam HS CCXXC; domi melius concinnatur et accommodatur, eo sumpti opus est HS LX: S. S. HS DCCXXIIII. Si orbes in ueteres trapetos parabis, medios crassos P. I digitos III, altos P. I, foramen semipedem quoquo uorsum. Eos cum aduexeris, ex trapeto temperato. Ii emuntur ad Rufri macerias HS CXXC, temperantur HS XXX. Tantidem Pompeis emitur. [23] Fac ad uindemiam quae opus sunt ut parentur. Vasa lauentur, corbulae sarciantur, picentur, dolia quae opus sunt picentur, quom pluet; quala parentur, sarciantur, far molatur, menae emantur, oleae caducae saliantur. Uuas miscellas, uinum praeligneum quod operarii bibant, ubi tempus erit, legito. Siccum puriter omnium dierum pariter in dolia diuidito. Si opus erit, defrutum indito in mustum de musto lixiuo coctum, partem quadragesimam addito defruti uel salis sesquilibram in culleum. Marmor si indes, in culleum libram indito; id indito in urnam, misceto cum musto; id indito in doleum. Resinam si indes, in culleum musti P. III, bene comminuito, indito in fiscellam et facito uti in doleo musti pendeat; eam quassato crebro, uti resina condeliquescat. Ubi indideris defrutum aut marmor aut resinam, dies XX permisceto crebro, tribulato cotidie. Tortiuum mustum circumcidaneum suo cuique dolio diuidito additoque pariter. [24] Vinum Graecum hoc modo fieri oportet. Uuas Apicias percoctas bene legito. Ubi delegeris, is eius musti culleum aquae marinae ueteris Q. II indito uel salis puri modium; eum in fiscella suspendito sinitoque cum musto distabescat. Si heluolum uinum facere uoles, dimidium heluoli, dimidium Apicii uini indito, defruti ueteris partem tricesimam addito. Quidquid uini defrutabis, partem tricesimam defruti addito. [25] Quom uinum coctum erit et quom legetur, facito uti seruetur familiae primum suisque facitoque studeas bene percoctum siccumque legere, ne uinum nomen perdat. Vinaceos cotidie recentis succernito lecto restibus subtento, uel cribrum illi rei parato. Eos conculcato in dolia picata uel in lacum uinarium picatum. Id bene iubeto oblini, quod des bubus per hiemem. Indidem, si uoles, lauito paulatim. Erit lora familiae quod bibat. [26] Vindemia facta uasa torcula, corbulas, fiscinas, funis, patibula, fibulas iubeto quidquid suo loco condi. Dolia cum uino bis in die fac extergeantur, priuasque scopulas in dolia facito habeas illi rei, qui labra doliorum circumfrices. Ubi erit lectum dies triginta, si bene dacinata erunt, dolia oblinito, Si uoles de faece demere uinum, tum erit ei rei optimum tempus. [27] Sementim facito, ocinum, uiciam, faenum Graecum, fabam, eruum, pabulum bubus. Alteram et tertiam pabuli sationem facito. Deinde alias fruges serito. Scrobes in ueruacto oleis, ulmis, uitibus, ficis; simul cum semine serito. Si erit locus siccus, tum oleas per sementim serito, et quae ante satae erunt, teneras tum supputato et arbores ablaqueato. [28] Oleas, ulmos, ficos, poma, uites, pinos, cupressos cum seres, bene cum radicibus eximito cum terra sua quam plurima circumligatoque, uti ferre possis; in alueo aut in corbula ferri iubeto. Caueto, quom uentus siet aut imber, effodias aut feras; nam id maxime cauendum est. In scrobe quom pones, summam terram subdito; postea operito terra radicibus fini, deinde calcato pedibus bene, deinde festucis uectibusque calcato quam optime poteris; id erit ei rei primum. Arbores crassiores digitis V quae erunt, eas praecisas serito oblinitoque fimo summas et foliis alligato. [29] Stercus diuidito sic. Partem dimidiam in segetem, ubi pabulum seras, et si ibi olea erit, simul ablaqueato stercusque addito: postea pabulum serito. Partem quartam circum oleas ablaqueatas, quom maxime opus erit, addito terraque stercus operito. Alteram quartam partem in pratum reseruato idque, quom maxime opus erit, ubi fauonius flabit, euehito luna silenti. [30] Bubus frondem ulmeam, populneam, querneam, ficulneam, usque dum habebis, dato. Ouibus frondem uiridem, usque dum habebis, praebeto; ubi sementim facturus eris, ibi oues delectato; et frondem usque ad pabula matura. Pabulum aridum quod condideris in hiemem quam maxime conseruato, cogitatoque hiemis quam longa siet. [31] Ad oleam cogendam quae opus erunt parentur. Vimina matura, salix per tempus legatur, uti sit unde corbulae fiant et ueteres sarciantur. Fibulae unde fiant, aridae iligneae, ulmeae, nuceae, ficulneae, fac in stercus aut in aquam coniciantur; inde, ubi opus erit, fibulas facito. Vectes iligneos, acrufolios, laureos, ulmeos facito uti sient parati. Prelum ex carpino atra potissimum facito. Ulmeam, pineam, nuceam, hanc atque aliam materiem omnem cum effodies, luna decrescente eximito post meridiem sine uento austro. Tum erit tempestiua, cum semen suum maturum erit, cauetoque per rorem trahas aut doles. Quae materies semen non habebit, cum glubebit, tempestiua erit. Vento austro caueto nequam materiam neue uinum tractes nisi necessario. [32] Vineas arboresque matura face incipias putare. Vites propages in sulcos; susum uorsum, quod eius facere poteris, uitis facito uti ducas. Arbores hoc modo putentur, rami uti diuaricentur, quos relinques, et uti recte caedantur et ne nimium crebri relinquantur. Vites bene nodentur; per omnes ramos diligenter caueto ne uitem praecipites et ne nimium praestringas. Arbores facito uti bene maritae sint uitesque uti satis multae adserantur et, sicubi opus erit, de arbore deiciantur, uti in terram deprimantur, et biennio post praecidito ueteres. [33] Viniam sic facito uti curetur. Vitem bene nodatam deligato recte, fluxuosa uti ne sit, susum uorsum semper ducito, quod eius poteris. Vinarios custodesque recte relinquito. Quam altissimam uiniam facito alligatoque recte, dum ne nimium constringas. Hoc modo eam curato. Capita uitium per sementiam ablaqueato. Vineam putatam circumfodito, arare incipito, ultro citroque sulcos perpetuos ducito. Vites teneras quam primum propagato, sic occato; ueteres quam minimum castrato, potius, si opus erit, deicito biennioque post praecidito. Vitem nouellam resicari tum erit tempus, ubi ualebit. Si uinea a uite calua erit, sulcos interponito ibique uiueradicem serito, umbram ab sulcis remoueto crebroque fodito. In uinea uetere serito ocinum, si macra erit (quod granum capiat ne serito), et circum capita addito stercus, paleas, uinaceas, aliquid horum, quo rectius ualeat. Ubi uinea frondere coeperit, pampinato. Vineas nouellas alligato crebro, ne caules praefringantur, et quae iam in perticam ibit, eius pampinos teneros alligato leuiter corrigitoque, uti recte spectent. Ubi uua uaria fieri coperit, uites subligato, pampinato uuasque expellito, circum capita sarito. Salictum suo tempore caedito, glubito arteque alligato. Librum conseruato, cum opus erit in uinea, ex eo in aquam coicito, alligato. Viminae, unde corbulae fiant, conseruato. [34] Redeo ad sementim. Ubi quisque locus frigidissimus aquosissimusque erit, ibi primum serito. In caldissimis locis sementim postremum fieri oportet. Terram caue cariosam tractes. Ager rubicosus et terra pulla, materina, rudecta, harenosa, item quae aquosa non erit, ibi lupinum bonum fiet. In creta et uligine et rubrica et ager qui aquosus erit, semen adoreum potissimum serito. Quae loca sicca et non herbosa erunt, aperta ab umbra, ibi triticum serito. [35] Fabam in locis ualidis non calamitosis serito. Viciam et faenum Graecum quam minime herbosis locis serito. Siliginem, triticum in loco aperto celso, ubi sol quam diutissime siet, seri oportet. Lentim in rudecto et rubricoso loco, qui herbosus non siet, serito. Hordeum, qui locus nouus erit aut qui restibilis fieri poterit, serito. Trimestre, quo in loco sementim maturam facere non potueris et qui locus restibilis crassitudine fieri poterit, serri oportet. Rapinam et coles rapicii unde fiant et raphanum in loco stercorato bene aut in loco crasso serito. [36] Quae segetem stercorent. Stercus columbinum spargere oportet in pratum uel in hortum uel in segetem. Caprinum, ouillum, bubulum, item ceterum stercus omne sedulo conseruato. Amurcam spargas uel inriges ad arbores; circum capita maiora amphoras, ad minora urnas cum aquae dimidio addito, ablaqueato prius non alte. [37] Quae mala in segete sint. Si cariosam terram tractes. Cicer, quod uellitur et quod salsum est, eo malum est. Hordeum, faenum Graecum, eruum, haec omnia segetem exsugunt et omnia quae uellentur. Nucleos in segetem ne indideris. Quae segetem stercorent fruges: lupinum, faba, uicia. Stercus unde facias: stramenta, lupinum, paleas, fabalia, acus, frondem iligneam, querneam. Ex segeti uellito ebulum, cicutam et circum salicta herbam altam uuamque; eam substernito ouibus bubusque, frondem putidam. Partem de nucleis succernito et in lacum coicito, eo aquam addito, permisceto rutro bene; inde lutum circum oleas ablaqueatas addito, nucleos conbustos item addito. Vitis si macra erit, sarmenta sua concidito minute et ibidem inarato aut infodito. Per hiemem lucubratione haec facito: ridicas et palos, quos pridie in tecto posueris, siccos dolato, faculas facito, stercus egerito. Nisi intermestri lunaque dimidiata tum ne tangas materiem. Quam effodies aut praecides abs terra, diebus VII proximis, quibus luna plena fuerit, optime eximetur. Omnino caueto nequam materiem doles neu caedas neu tangas, si potes, nisi siccam neu gelidam neu rorulentam. Frumenta face bis sarias runcesque auenamque destringas. De uinea et arboribus putatis sarmenta degere et fascinam face et uitis et ligna in cacuminum ficulna et codicillos domino in aceruum conpone. [38] Fornacem calcariam pedes latam X facito, altam pedes XX, usque ad pedes tres summam latam redigito. Si uno praefurnio coques, lacunam intus magnam facito, uti satis siet ubi cinerem concipiat, ne foras sit educendus. Fornacemque bene struito; facito fortax totam fornacem infimam conplectatur. Si duobus praefurniis coques, lacuna nihil opus erit. Cum cinere eruto opus erit, altero praefurnio eruito, in altero ignis erit. Ignem caueto ne intermittas quin semper siet, neue noctu neue ullo tempore intermittatur caueto. Lapidem bonum in fornacem quam candidissimum, quam minime uarium indito. Cum fornacem facies, fauces praecipites deorsum facito. Ubi satis foderis, tum fornaci locum facito, uti quam altissima et quam minime uentosa siet. Si parum altam fornacem habebis ubi facias, latere summam statuito aut caementis cum luto summam extrinsecus oblinito. Cum ignem subdideris, siquam flamma exibit nisi per orbem summum, luto oblinito. Ventus ad praefurnium caueto ne accedat: inibi austrum caueto maxime. Hoc signi erit, ubi calx cocta erit, summos lapides coctos esse oportebit; item infimi lapides cocti cadent, et flamma minus fumosa exibit. Si ligna et uirgas non poteris uendere neque lapidem habebis, unde calcem coquas, de lignis carboreas coquito, uirgas et sarmenta, quae tibi ustioni supererunt, in segete conburito. Ubi conbusseris, ibi papauer serito. [39] Ubi tempestates malae erunt, cum opus fieri non poterit, stercus in stercilinum egerito. Bubile, ouile, cohortem, uillam bene purgato. Dolia plumbo uincito uel materie quernea uere sicca alligato. Si bene sarseris aut bene alligaueris et in rimas medicamentum indideris beneque picaueris, quoduis dolium uinarium facere poteris. Medicamentum in dolium hoc modo facito: cerae P. I, resinae P. I, sulpuris P. C' C'. Haec omnia in calicem nouum indito, eo addito gypsum contritum, uti crassitudo fiat quasi emplastrum, eo dolia sarcito. Ubi sarseris, qui colorem eundem facias, cretae crudae partes duas, calcis tertiam conmisceto; inde laterculos facito, coquito in fornace, eum conterito idque inducito. Per imbrem in uilla quaerito quid fieri possit. Ne cessetur, munditias facito. Cogitato, si nihil fiet, nihilo minus sumptum futurum. [40] Per uer haec fieri oportet. Sulcos et scrobes fieri, seminariis, uitariis locum uerti, uites propagari, in locis crassis et umectis ulmos, ficos, poma, oleas seri oportet. Ficos, olea, mala, pira, uites inseri oportet luna silenti post meridiem sine uento austro. Oleas, ficos, pira, mala hoc modo inserito. Quem ramum insiturus eris, praecidito, inclinato aliquantum, ut aqua defluat; cum praecides, caueto ne librum conuellas. Sumito tibi surculum durum, eum praeacuito, salicem Graecum discindito. Argillam uel cretam coaddito, harenae paululum et fimum bubulum, haec una bene condepsito, quam maxime uti lentum fiat. Capito tibi scissam salicem, ea stirpem praecisum circumligato, ne liber frangatur. Ubi id feceris, surculum praeacutum inter librum et stirpem artito primoris digitos II. Postea capito tibi surculum, quod genus inserere uoles, eum primorem praeacuito oblicum primoris digitos II. Surculum aridum, quem artiueris, eximito, eo artito surculum, quem inserere uoles. Librum ac librum uorsum facito, artito usque adeo, quo praeacueris. Idem alterum surculum, tertium, quartum facito; quot genera uoles, tot indito. Salicem Graecam amplius circumligato, luto depsto stirpem oblinito digitos crassum tres. Insuper lingua bubula obtegito, si pluat, ne aqua in librum permanet. Eam linguam insuper libro alligato, ne cadat. Postea stramentis circumdato alligatoque, ne gelus noceat. [41] Vitis insitio una est per uer, altera est cum uua floret, ea optuma est. Pirorum ac malorum insitio per uer et per solstitium dies L et per uindemiam. Oleae et ficorum insitio est per uer. Vitem sic inserito: praecidito quam inseres, eam mediam diffindito per medullam; eo surculos praeacutos artito; quos inseres, medullam cum medulla conponito. Altera insitio est: si uitis uitem continget, utriusque uitem teneram praeacuito, obliquo inter sese medullam cum medulla libro conligato. Tertia insitio est: terebra uitem quam inseres pertundito, eo duos suculos uitigineos, quod genus esse uoles, insectos obliquos artito ad medullam; facito iis medullam cum medulla coniungas artitoque ea qua terebraueris alterum ex altera parte. Eos surculos facito sint longi pedes binos, eos in terram demittito replicatoque ad uitis caput, medias uitis uinclis in terram defigito terraque operito. Haec omnia luto depsto oblinito, alligato integitoque ad eundem modum, tamquam oleas. [42] Ficos et oleas altero modo. Quod genus aut ficum aut oleam esse uoles, inde librum scalptro eximito, alterum librum cum gemma de eo fico, quod genus esse uoles, eximito, adponito in eum locum unde exicaueris in alterum genus facitoque uti conueniat. Librum longum facito digitos III S, latum digitos III. Ad eundem modum oblinito, integito, uti cetera. [43] Sulcos, si locus aquosus erit, alueatos esse oportet, latos summos pedes tres, altos pedes quattuor, infimum latum P. I et palmum. Eos lapide consternito; si lapis non erit, perticis saligneis uiridibus controuersus conlatis consternito; si pertica non erit, sarmentis conligatis. Postea scrobes facito altos P. III S, latos P. IIII, et facito de scrobe aqua in sulcum defluat: ita oleas serito. Vitibus sulcos et propagines ne minus P. II S quoquo uersus facito. Si uoles uinea cito crescat et olea, quam seueris, semel in mense sulcos et circum capita oleaginea quot mensibus, usque donec trimae erunt, fodere oportet. Eodem modo ceteras arbores procurato. [44] Oliuetum diebus XV ante aequinoctium uernum incipito putare. Ex eo die dies XLV recte putabis. Id hoc modo putato. Qua locus recte ferax erit, quae arida erunt, et siquid uentus interfregerit, ea omnia eximito. Qua locus ferax non erit, id plus concidito aratoque. Bene enodato stripesque leuis facito. [45] Taleas oleagineas, quas in scrobe saturis eris tripedaneas decidito diligenterque tractato, ne liber laboret, cum dolabis aut secabis. Quas in seminario saturus eris, pedalis facito, eas sic inserito. Locus bipalio subactus siet beneque terra tenera siet beneque glittus siet. Cum taleam demittes, pede taleam opprimito. Si parum descendet, malleo aut mateola adigito cauetoque ne librum scindas, cum adiges. Palo prius locum ne feceris, quo taleam demittas. Si ita seueris uti stet talea, melius uiuet. Taleae ubi trimae sunt, tum denique maturae sunt, ubi liber sese uertet. Si in scrobibus aut in sulcis seres, ternas taleas ponito easque diuaricato, supra terram ne plus IIII digitos transuorsos emineant; uel oculos serito. [46] Seminarium ad hunc modum facito. Locum quam optimum et apertissimum et stercorosissimum poteris et quam simillimum genus terrae eae, ubi semina positurus eris, et uti ne nimis longe semina ex seminario ferantur, eum locum bipalio uertito, delapidato circumque saepito bene et in ordine serito. In sesquipedem quoquo uorsum taleam demittito opprimitoque pede. Si parum deprimere poteris, malleo aut mateola adigito. Digitum supra terram facito semina emineant fimoque bubulo summam taleam oblinito signumque aput taleam adponito crebroque sarito, si uoles cito semina crescant. Ad eundem modum alia semina serito. [47] Harundinem sic serito: ternos pedes oculos disponito. Vitiarium eodem modo facito seritoque. Ubi uitis bima erit, resicato; ubi trima erit, eximito. Si pecus pascetur, ubi uitem serere uoles, ter prius resicato, quam in arborem ponas. Ubi V nodos ueteres habebit, tum ad arborem ponito. Quotannis porrinam serito, quotannis habebis quo eximas. [48] Pomarium seminarium ad eundem modum atque oleagineum facito. Suum quidquid genus talearum serito. Semen cupressi ubi seres, bipalio uertito. Vere primo serito. Porcas pedes quinos latas facito, eo stercus minutum addito, consarito glebasque conminuito. Porcam planam facito, paulum concauam. Tum semen serito crebrum tamquam linum, eo terram cribro incernito altam digitum transuersum. Eam terram tabula aut pedibus conplanato, furcas circum offigito, eo perticas intendito, eo sarmenta aut cratis ficarias inponito, quae frigus defendant et solem. Uti subtus homo ambulare possit facito. Crebro runcato. Simul herbae inceperint nasci, eximito. Nam si herbam duram uelles, cupressos simul euelles. [49] Vineam ueterem si in alium locum transferre uoles, dumtaxat brachium crassam licebit. Primum deputato, binas gemmas ne amplius relinquito. Ex radicibus bene exfodito, usque radices persequito et caueto ne radices saucies. Ita uti fuerit, ponito in scrobe aut in sulco operitoque et bene occulcato, eodemque modo uineam statuito, alligato flexatoque, uti fuerit, crebroque fodito. [50] Prata primo uere stercorato luna silenti. Quae inrigiua non erunt, ubi fauonius flare coeperit, cum prata defendes, depurgato herbasque malas omnis radicitus effodito. Ubi uineam deputaueris, aceruum lignorum uirgarumque facito. Ficos interputato et in uinea ficos subradito alte, ne eas uitis scandat. Seminaria facito et uetera resarcito. Haec facito, antequam uineam fodere incipias. Ubi daps profanata comestaque erit, uerno arare incipito. Ea loca primum arato, quae siccissima erunt, et quae crassissima et aquosissima erunt, ea postremum arato, dum ne prius obdurescant. [51] Propagatio pomorum, aliarum arborum. Ab arbore abs terra pulli qui nascentur, eos in terram deprimito extollitoque primorem partem, uti radicem capiat; inde biennio post effodito seritoque. Ficum, oleam, malum Punicum, cotoneum aliaque mala omnia, laurum, murtum, nuces Praenestinas, platanum, haec omnia a capite propagari eximique serique eodem modo oportet. [52] Quae diligentius propagari uoles, in aullas aut in qualos pertusos propagari oportet et cum iis in scrobem deferri oportet. In arboribus, uti radices capiant, calicem pertundito; per fundum aut qualum ramum, quem radicem capere uoles, traicito; eum qualum aut calicem terra inpleto calcatoque bene, in arbore relinquito. Ubi bimum fuerit, ramum sub qualo praecidito. Qualum incidito ex ima parte perpetuum, siue calix erit, conquassato. Cum eo qualo aut calice in scrobem ponito. Eodem modo uitem facito, eam anno post praecidito seritoque cum qualo. Hoc modo quod genus uis propagabis. [53] Faenum, ubi tempus erit, secato cauetoque ne sero seces. Priusquam semen maturum siet, secato, et quod optimum faenum erit, seorsum condito, per uer cum arabunt, antequam ocinum des, quod edint boues. [54] Bubus pabulum hoc modo parari darique oportet. Ubi sementim patraueris, glandem parari legique oportet et in aquam conici. Inde semodios singulis bubus in dies dari oportet, et si non laborabunt, pascantur satius erit, aut modium uinaceorum, quos in dolium condideris. Interdiu pascito, noctu faeni P. XXV uni boui dato. Si faenum non erit, frondem iligneam et hederaciam dato. Paleas triticeas et hordeaceas, acus fabaginum, de uicia uel de lupino, item de ceteris frugibus, omnia condito. Cum stramenta condes, quae herbosissima erunt, in tecto condito et sale spargito, deinde ea pro faeno dato. Ubi uerno dare coeperis, modium glandis aut uinaceorum dato aut modium lupini macerati et faeni P. XV. Ubi ocinum tempestiuum erit, dato primum. Manibus carpito, id renascetur: quod falcula secueris, non renascetur. Usque ocinum dato donec arescat: ita temperato. Postea uiciam dato, postea panicum frondem ulmeam dato. Si populneam habebis, admisceto, ut ulmeae satis siet. Ubi ulmeam non habebis, querneam aut ficulneam dato. Nihil est quod magis expediat, quam boues bene curare. Boues nisi per hiemem, cum non arabunt, pasci non oportet. Nam uiride cum edunt, semper id exspectant, et fiscellas habere oportet, ne herbam sectentur, cum arabunt. [55] Ligna domino in tabulato condito, codicillos oleagineos, radices in aceruo sub dio metas facito. [56] Familiae cibaria. Qui opus facient: per hiemem tritici modios IIII, per aestatem modios IIII S; uilico, uilicae, epistatae, opilioni: modios III; compeditis: per hiemem panis p. IIII, ubi uineam fodere coeperint panis p. V, usque adeo dum ficos esse coeperint; deinde ad p. IIII redito. [57] Vinum familiae. Ubi uindemia facta erit, loram bibant menses tres; mense quarto: heminas in dies, id est in mense congios II S; mense quinto, sexto, septimo, octauo: in dies sextarios, id est in mense congios quinque; nono, decimo, undecimo, duodecimo: in dies heminas ternas, id est amphoram; hoc amplius Saturnalibus et Compitalibus in singulos homines gongios III S; summa uini in homines singulos inter annum Q. VII. Conpeditis, uti quidquid operis facient, pro portione addito; eos non est nimium in annos singulos uini Q. X ebibere. [58] Pulmentarium familiae. Oleae caducae quam plurimum condito; postea oleas tempestiuas, unde minimum olei fieri poterit, eas condito: parcito uti quam diutissime durent. Ubi oleae comesae erunt, hallacem et acetum dato. Oleum dato in menses unicuique s. I; salis unicuique in anno modium satis est. [59] Vestimenta familiae. Tunicam p. III S, saga alternis annis. Quotiens cuique tunicam aut sagum dabis, prius ueterem accipito, unde centones fiant. Sculponias bonas alternis annis dare oportet. [60] Bubus cibaria annua in iuga singula lupini modios centum uiginti aut glandis modios CCXL, faeni pondo DXX, ocini, fabae M. XX, uiciae M. XXX. Praeterea granatui uideto satis uiciae seras. Pabulum cum seres, mulas sationes facito. [61] Quid est agrum bene colere? Bene arare. Quid secundum? Arare. Quid tertium? Stercorare. Qui oletum saepissime et altissime miscebit, is tenuissimas radices exarabit. Si male arabit, radices susum abibunt, crassiores fient, et in radices uires oleae abibunt. Agrum frumentarium cum ares, bene et tempestiuo ares, sulco uario ne ares. Cetera cultura est multum sarire et diligenter eximere semina et per tempus radices quam plurimas cum terra ferre; ubi radices bene operueris, calcare bene, ne aqua noceat. Siquis quaeret, quod tempus oleae serendae siet, agro sicco per sementim, agro laeto per uer. [62] Quot iuga bouerum, mulorum, asinorum habebis, totidem plostra esse oportet. [63] Funem torculum esse oportet extentum pedes LV, funem loreum in plostrum P. LX, lora retinacula longa P. XXVI, subiugia in plostrum P. XIIX, funiculum P. XV, in aratrum subiugia lora P. XVI, funiculum P. VIII. [64] Olea ubi matura erit, quam primum cogi oportet, quam minimum in terra et in tabulato esse oportet. In terra et in tabulato putescit. Leguli uolunt uti olea caduca quam plurimum sit, quo plus legatur; factores, ut in tabulato diu sit, ut fracida sit, quo facilius efficiant. Nolito credere oleum in tabulato posse crescere. Quam citissime conficies, tam maxime expediet, et, totidem modiis collecta, et plus olei efficiet et melius. Olea quae diu fuerit in terra aut in tabulato, inde olei minus fiet et deterius. Oleum, si poteris, bis in die depleto. Nam oleum quam diutissime in amurca et in fracibus erit, tam taeterrimum erit. [65] Oleum uiride sic facito. Oleam quam primum ex terra tollito. Si inquinata erit, lauito a foliis et stercore purgato. Postridie aut post diem tertium, quam lecta erit, facito. Olea ubi nigra erit, stringito. Quam acerbissima olea oleum facies, tam oleum optimum erit. Domino de matura olea oleum fieri maxime expediet. Si gelicidia erunt, cum oleam coges, triduum atque quatriduum post oleum facito. Eam oleam, si uoles, sale spargito. Quam calidissimum torcularium et cellam habeto. [66] Custodis et capulatoris officia. Seruet diligenter cellam et torcularium. Caueat quam minimum in torcularium et in cellam introeatur. Quam mundissime purissimeque fiat. Vaso aheneo neque nucleis ad oleum ne utatur. Nam si utetur, oleum male sapiet. Cortinam plumbeam in lacum ponito, quo oleum fluat. Ubi factores uectibus prement, continuo copulator conca oleum, quam diligentissime poterit, ne cesset. Amurcam caueat ne tollat. Oleum in labrum primum indito, inde in alterum doleum indito. De iis labris fraces amurcamque semper subtrahito. Cum oleum sustuleris de cortina, amurcam deorito. [67] Item custodis officia. Qui in torculario erunt uasa pura habeant curentque uti olea bene perficiatur beneque siccetur. Ligna in torculario ne caedant. Oleum frequenter capiant. Factoribus det in singulos factus olei sextarios et in lucernam quod opus siet. Fraces cotidie reiciat. Amurcam conmutet usque adeo, donec in lacum qui in cella est postremum peruenerit. Fiscinas spongia effingat. Cotidie oleo locum conmutet, donec in dolium peruenerit. In torculario et in cella caueat diligenter nequid olei subripiatur. [68] Ubi uindemia et oletas facta erit, prela extollito; funes torculos, melipontos, subductarios in carnario aut in prelo suspendito; orbes, fibulas, uectes, scutulas, fiscinas, corbulas, quala, scalas, patibula, omnia quis usus erit, in suo quidque loco reponito. [69] Dolia olearia sic inbuito. Amurca inpleto dies VII, facito ut amurcam cotidie suppleas. Postea amurcam eximito et afarcito. Ubi arebit, cummim pridie in aquam infundito, eam postridie diluito. Postea dolium calfacito minus, quam si picare uelis, tepeat satis est; lenibus lignis facito calescat. Ubi temperate tepebit, tum cummim indito, postea linito. Si recte leueris, in dolium quinquagenarium cummim P. IIII satis erit. [70] Bubus medicamentum. Si morbum metues, sanis dato salis micas tres, folia laurea III, porri fibras III, ulpici spicas III, alii spicas III, turis grana tria, herbae Sabinae plantas tres, rutae folia tria, uitis albae caules III, fabulos albos III, carbones uiuos III, uini S. III. Haec omnia sublimiter legi teri darique oportet. Ieiunus siet qui dabit. Per triduum de ea potione uni cuique boui dato. Ita diuidito, cum ter uni cuique dederis, omnem absumas, bosque ipsus et qui dabit facito ut uterque sublimiter stent. Vaso ligneo dato. [71] Bos si aegrotare coeperit, dato continuo ei unum ouum gallinaceum crudum; integrum facito deuoret. Postridie caput ulpici conterito cum hemina uini facitoque ebibat. Sublimiter terat et uaso ligneo det, bosque ipsus et qui dabit sublimiter stet. Ieiunus ieiuno boui dato. [72] Boues ne pedes subterant, priusquam in uiam quoquam ages, pice liquida cornua infima unguito. [73] Ubi uuae uariae coeperint fieri, bubus medicamentum dato quotannis, uti ualeant. Pellem anguinam ubi uideris, tollito et condito, ne quaeras cum opus siet. Eam pellem et far et salem et serpullum, haec omnia una conterito cum uino, dato bubus bibant omnibus. Per aestatem boues aquam bonam et liquidam bibant semper curato; ut ualeant refert. [74] Panem depsticium sic facito. Manus mortariumque bene lauato. Farinam in mortarium indito, aquae paulatim addito subigitoque pulchre. Ubi bene subegeris, defingito coquitoque sub testu. [75] Libum hoc modo facito. Casei P. II bene disterat in mortario. Ubi bene distriuerit, farinae siligineae libram aut, si uoles tenerius esse, selibram similaginis eodem indito permiscetoque cum caseo bene. Ouum unum addito et una permisceto bene. Inde panem facito, folia subdito, in foco caldo sub testu coquito leniter. [76] Placentam sic facito. Farinae siligineae L. II, unde solum facias, in tracta farinae L. IIII et alicae primae L. II. Alicam in aquam infundito. Ubi bene mollis erit, in mortarium purum indito siccatoque bene. Deinde manibus depsito. Ubi bene subactum erit, farinae L. IIII paulatim addito. Id utrumque tracta facito. In qualo, ubi arescant, conponito. Ubi arebunt, conponito puriter. Cum facies singula tracta, ubi depsueris, panno oleo uncto tangito et circumtergeto ungitoque. Ubi tracta erunt, focum, ubi coquas, calfacito bene et testum. Postea farinae L. II conspargito condepsitoque. Inde facito solum tenue. Casei ouilli P: XIIII ne acidum et bene recens in aquam indito. Ibi macerato, aquam ter mutato. Inde eximito siccatoque bene paulatim manibus, siccum bene in mortarium inponito. Ubi omne caseum bene siccaueris, in mortarium purum manibus condepsito conminuitoque quam maxime. Deinde cribrum farinarium purum sumito caseumque per cribrum facito transeat in mortarium. Postea indito mellis boni P. IIII S. Id una bene conmisceto cum caseo. Postea in tabula pura, quae pateat P. I, ibi balteum ponito, folia laurea uncta supponito, placentam fingito. Tracta singula in totum solum primum ponito, deinde de mortario tracta linito, tracta addito singulatim, item linito usque adeo, donec omne caseum cum melle abusus eris. In summum tracta singula indito, postea solum contrahito ornatoque focum + de ue primo + temperatoque, tunc placentam inponito, testo caldo operito, pruna insuper et circum operito. Aperito, dum inspicias, bis aut ter. Ubi cocta erit, eximito et melle unguito. Haec erit placenta semodialis. [77] Spiram sic facito. Quantum uoles pro ratione, ita uti placenta fit, eadem omnia facito, nisi alio modo fingito. In solo tracta cum melle oblinito bene. Inde tamquam restim tractes facito, ita inponito in solo, simplicibus conpleto bene arte. Cetera omnia, quasi placentam facias, facito coquitoque. [78] Scriblitam sic facito. In balteo tractis caseo ad eundem modum facito, uti placentam, sine melle. [79] Globos sic facito. Caseum cum alica ad eundem modum misceto. Inde quantos uoles facere facito. In ahenum caldum unguen indito. Singulos aut binos coquito uersatoque crebro duabus rudibus, coctos eximito, eos melle unguito, papauer infriato, ita ponito. [80] Encytum ad eundem modum facito, uti globos, nisi calicem pertusum cauum habeat. Ita in unguen caldum fundito. Honestum quasi spiram facito idque duabus rudibus uorsato praestatoque. Item unguito coloratoque caldum ne nimium. Id cum melle aut cum mulso adponito. [81] Erneum sic facito tamquam placentam. Eadem omnia indito, quae in placentam. Id permisceto in alueo, id indito in irneam fictilem, eam demittito in aulam aheneam aquae calidae plenam. Ita coquito ad ignem. Ubi coctum erit, irneam confringito, ita ponito. [82] Spaeritam sic facito, ita uti spiram, nisi sic fingito. De tractis caseo melle spaeras pugnum altas facito. Eas in solo conponito densas, eodem modo conponito atque spiram itemque coquito. [83] Votum pro bubus, uti ualeant, sic facito. Marti Siluano in silua interdius in capita singula boum uotum facito. Farris L. III et lardi P. IIII S et pulpae P. IIII S, uisi S. III, id in unum uas liceto coicere, et uinum item in unum uas liceto coicere. Eam rem diuinam uel seruus uel liber licebit faciat. Ubi res diuina facta erit, statim ibidem consumito. Mulier ad eam rem diuinam ne adsit neue uideat quo modo fiat. Hoc uotum in annos singulos, si uoles, licebit uouere. [84] Sauillum hoc modo facito. Farinae selibram, casei P. II S una conmisceto quasi libum, mellis P. * et ouum unum. Catinum fictile oleo unguito. Ubi omnia bene conmiscueris, in catinum indito, catinum testo operito. Videto ut bene percoquas medium, ubi altissimum erit. Ubi coctum erit, catinum eximito, papauer infriato, sub testum subde paulisper, postea eximito. Ita pone cum catillo et lingula. [85] Pultem Punicam sic coquito. Libram alicae in aquam indito, facito uti bene madeat. Id infundito in alueum purum, eo casei recentis P. III, mellis P. S, ouum unum, omnia una permisceto bene. Ita insipito in aulam nouam. [86] Graneam triticeam sic facito. Selibram tritici puri in mortarium purum indat, lauet bene corticemque deterat bene eluatque bene. Postea in aulam indat et aquam puram cocatque. Ubi coctum erit, lacte addat paulatim usque adeo, donec cremor crassus erit factus. [87] Amulum sic facito. Siliginem purgato bene, postea in aluum indat, eo addat aquam bis in die. Die decimo aquam exsiccato, exurgeto bene, in alueo puro misceto bene, facito tamquam faex fiat. Id in linteum nouum indito, exprimito cremorem in patinam nouam aut in mortarium. Id omne ita facito et refricato denuo. Eam patinam in sole ponito, arescat. Ubi arebit, in aulam nouam indito, inde facito cum lacte coquat. [88] Salem candidum sic facito. Amphoram defracto collo puram inpleto aquae purae, in sole ponito. Ibi fiscellam cum sale populari suspendito et quassato suppletoque identidem. Id aliquotiens in die cotidie facito, usque adeo donec sal desiuerit tabescere biduum. Id signi erit: menam aridam uel ouum demittito; si natabit, ea muries erit, uel carnem uel caseos uel salsamenta quo condas. Eam muriam in labella uel in patinas in sole ponito. Usque adeo in sole habeto, donec concreuerit. Inde flos salis fiet. Ubi nubilabitur et noctu sub tecto ponito; cotidie, cum sol erit, in sole ponito. [89] Gallinas et anseres sic farcito. Gallinas teneras, quae primum parient, concludat. Polline uel farina hordeacia consparsa turundas faciat, eas in aquam intingat, in os indat, paulatim cotidie addat; ex gula consideret, quod satis sit. Bis in die farciat et meridie bibere dato; ne plus aqua sita siet horam unam. Eodem modo anserem alito, nisi prius dato bibere et bis in die, bis escam. [90] Palumbum recentem sic farcito. Ubi prensus erit, ei fabam coctam tostam primum dato, ex ore in eius os inflato, item aquam. Hoc dies VII facito. Postea fabam fresam puram et far purum facito et fabae tertia pars ut inferuescat, tum far insipiat, puriter facito et coquito bene. Id ubi excluseris, depsito bene, oleo manum unguito, primum pusillum, postea magis depses, oleo tangito depsitoque, dum poterit facere turundas. Ex aqua dato, escam temperato. [91] Aream sic facito. Locum ubi facies confodito. Postea amurca conspargito bene sinitoque conbibat. Postea conminuito glebas bene. Deinde coaequato et pauiculis uerberato. Postea denuo amurca conspargito sinitoque arescat. Si ita feceris, neque formicae nocebunt neque herbae nascentur. [92] Frumento ne noceat curculio neu mures tangant. Lutum de amurca facito, palearum paulum addito, sinito macerescant bene et subigito bene; eo granarium totum oblinito crasso luto. Postea conspargito amurca omne quod lutaueris. Ubi aruerit, eo frumentum refrigeratum condito; curculio non nocebit. [93] Olea si fructum non feret, ablaqueato. Postea stramenta circumponito. Postea amurcam cum aqua conmisceto aequas partes. Deinde ad oleam circumfundito. Ad arborem maxumam urnam conmixti sat est; ad minores arbores pro ratione indito. Et idem hoc si facies ad arbores feraces, eae quoque meliores fient. Ad eas stramenta ne addideris. [94] Fici uti grossos teneant, facito omnia quo modo oleae, et hoc amplius, cum uer adpetet, terram adaggerato bene. Si ita feceris, et grossi non cadent et fici scabrae non fient et multo feraciores erunt. [95] Conuoluolus in uinia ne siet. Amurcam condito, puram bene facito, in uas aheneum indito congios II. Postea igni leni coquito, rudicula agitato crebro usque adeo, dum fiat tam crassum quam mel. Postea sumito bituminis tertiarium et sulpuris quartarium. Conterito in mortario seorsum utrumque. Postea infriato quam minutissime in amurcam caldam et simul rudicula misceto et denuo coquito sub dio caelo. Nam si in tecto coquas, cum bitumen et sulpur additum est, excandescet. Ubi erit tam crassum quam uiscum, sinito frigescat. Hoc uitem circum caput et sub brachia unguito; conuoluus non nascetur. [96] Oues ne scabrae fiant. Amurcam condito, puram bene facito, aquam in qua lupinus deferuerit et faecem de uino bono, inter se omnia conmisceto pariter. Postea cum detonderis, unguito totas, sinito biduum aut triduum consudent. Deinde lauito in mari; si aquam marinam non habebis, facito aquam salsam, ea lauito. Si haec sic feceris, neque scabrae fient et lanae plus et meliorem habebunt, et ricini non erunt molesti. Eodem in omnes quadripedes utito, si scabrae erunt. [97] Amurca decocta axem unguito et lora et calciamenta et coria; omnia meliora facies. [98] Vestimenta ne tiniae tangant. Amurcam decoquito ad dimidium, ea unguito fundum arcae et extrinsecus et pedes et angulos. Ubi ea adaruerit, uestimenta condito. Si ita feceris, tiniae non nocebunt. Et item ligneam supellectilem omnem si ungues, non putescet, et cum ea terseris, splendidior fiet. Item ahenea omnia unguito, sed prius extergeto bene. Postea cum unxeris, cum uti uoles, extergeto. Splendidior erit, et aerugo non erit molesta. [99] Fici aridae si uoles uti integrae sint, in uas fictile condito. Id amurca decocta unguito. [100] Oleum si in metretam nouam inditurus eris, amurca, ita uti est cruda, prius conluito agitatoque diu, ut bene conbibat. Id si feceris, metreta oleum non bibet, et oleum melius faciet, et ipsa metreta firmior erit. [101] Virgas murteas si uoles cum bacis seruare et item aliud genus quod uis, et si ramos ficulneos uoles cum foliis, inter se alligato, fasciculos facito, eos in amurcam demittito, supra stet amurca facito. Sed ea quae demissurus eris sumito paulo acerbiora. Vas, quo condideris, oblinito plane. [102] Si bouem aut aliam quamuis quadrupedem serpens momorderit, melanthi acetabulum, quod medici uocant zmurnaeum, conterito in uini ueteris hemina: id per nares indito et ad ipsum morsum stercus suillum apponito. Et idem hoc, si usus euenerit, homini facito. [103] Boues uti ualeant et curati bene sint, et qui fastidient cibum, uti magis cupide adpetant, pabulum quod dabis amurca spargito; primo pabulum, dum consuescant, postea magis, et dato rarenter bibere conmixtam cum aqua aequabiliter. Quarto quinto quoque die hoc sic facies. Ita boues et corpore curatiores erunt, et morbus aberit. [104] Vinum familiae per hiemem qui utatur. Musti Q. X in dolium indito, aceti acris Q. II eodem infundito, sapae Q. II, aquae dulcis Q. L. Haec rude misceto ter in die dies quinque continuos. Eo addito aquae marinae ueteris sextarios LXIIII et operculum in dolium inponito et oblinito post dies X. Hoc uinum durabit tibi usque ad solstitium. Siquid superfuerit post solstitium, acetum acerrimum et pulcherrimum erit. [105] Qui ager longe a mari aderit, ibi uinum Graecum sic facito. Musti Q. XX in aheneum aut plumbeum infundito, ignem subdito. Ubi bullabit uinum, ignem subducito. Ubi id uinum refrixerit, in dolium quadragenarium infundito. Seorsum uas aquae dulcis Q. I infundito, salis M I, sinito muriam fieri. Ubi muria facta erit, eodem in dolium infundito. Schoenum et calamum in pila contundito, quod satis siet, sextarium unum eodem in dolium infundito, ut odoratum siet. Post dies XXX dolium oblinito. Ad uer diffundito in amphoras. Biennium in sole sinito positum esse. Deinde in tectum conferto. Hoc uinum deterius non erit quam Coum. [106] Aquae marinae concinnatio. Aquae marinae Q. I ex alto sumito, quo aqua dulcis non accedit. Sesquilibram salis frigito, eodem indito et rude misceto usque adeo, donec ouum gallinaceum coctum natabit, desinito miscere. Eodem uini ueteris uel Aminnii uel miscelli albi congios II infundito, misceto probe. Postea uas picatum confundito et oblinito. Siquid plus uoles aquae marinae concinnare, pro portione ea omnia facito. [107] Quo labra doliorum circumlinas, ut bene odorata sint et nequid uiti in uinum accedat. Sapae congios VI quam optimae infundito in aheneum aut in plumbeum et iris aridae contusae heminam et sertam Campanicam P. V bene odoratam una cum iri contundas quam minutissime, per cribrum cernas et una cum sapa coquas sarmentis et leui flamma. Commoueto, uideto ne aduras. Usque coquito, dum dimidium excoquas. Ubi refrixerit, confundito in uas picatum bene odoratum et oblinito et utito in labra doliorum. [108] Vinum si uoles experiri duraturum sit necne, polentam grandem dimidium acetabuli in caliculum nouum indito et uini sextarium de eo uino quod uoles experiri eodem infundito et inponito in carbones; facito bis aut ter inferueat. Tum id percolato, polentam abicito. Vinum ponito sub dio. Postridie mane gustato. Si id sapiet, quod in dolio est, scito duraturum; si subacidum erit, non durabit. [109] Vinum asperum quod erit lene et suaue si uoles facere, sic facito. De eruo farinam facito libras IIII et uini cyathos IIII conspargito sapa. Postea facito laterculos. Sinito conbibant noctem et diem. Postea conmisceto cum eo uino in dolio et oblinito post dies LX. Id uinum erit lene et suaue et bono colore et bene odoratum. [110] Odorem deteriorem demere uino. Testam de tegula crassam puram calfacito in igni bene. Ubi calebit, eam picato, resticula alligato, testam demittito in dolium infimum leniter, sinito biduum oblitum dolium. Si demptus erit odor deterior, id optime; si non, saepius facito, usque dum odorem malum dempseris. [111] Si uoles scire, in uinum aqua addita sit necne, uasculum facito de materia hederacia. Vinum id, quod putabis aquam habere, eo demittito. Si habebit aquam, uinum effluet, aqua manebit. Nam non continet uinum uas hederaceum. [112] Vinum Coum si uoles facere, aquam ex alto marinam sumito mari tranquillo, cum uentus non erit, dies LXX ante uindemiam, quo aqua dulcis non perueniet. Ubi hauseris de mari, in dolium infundito, nolito inplere, quadrantalibus quinque minus sit quam plenum. Operculum inponito, relinquito qua interspiret. Ubi dies XXX praeterierint, transfundito in alterum dolium puriter et leniter, relinquito in imo quod desiderit. Post dies XX in alterum dolium item transfundito; ita relinquito usque ad uindemiam. Unde uinum Coum facere uoles, uuas relinquito in uinea, sinito bene coquantur, et ubi pluerit et siccauerit, tum deligito et ponito in sole biduum aut triduum sub dio, si pluuiae non erunt. Si pluuia erit, in tecto cratibus conponito, et siqua acina corrupta erunt, depurgato. Tum sumito aquam marinam Q. S. S. E, in dolium quinquagenarium infundito aquae marinae Q. X. Tum acina de uuis miscellis decarpito de scopione in idem dolium, usque dum inpleueris. Manu conprimito acina, ut conbibant aquam marinam. Ubi inpleueris dolium, operculo operito, relinquito qua interspiret. Ubi triduum praeterierit, eximito de dolio et calcato in torculario et id uinum condito in dolia lauta et pura et sicca. [113] Ut odoratum bene sit, sic facito. Sumito testam picatam, eo prunam lenem indito, suffito serta et schoeno et palma, quam habent unguentarii, ponito in dolio et operito, ne odor exeat, antequam uinum indas. Hoc facito pridie quam uinum infundere uoles. De lacu quam primum uinum in dolia indito, sinito dies XV operta, antequam oblinas, relinquito qua interspiret, postea oblinito. Post dies XL diffundito in amphoras et addito in singulas amphoras sapae sextarium unum. Amphoras nolito inplere nimium, ansarum infimarum fini, et amphoras in sole ponito, ubi herba non siet, et amphoras operito, ne aqua accedat, et ne plus quadriennium in sole siueris. Post quadriennium in cuneum conponito et instipato. [114] Vinum si uoles concinnare, ut aluum bonam faciat, secundum uindemiam, ubi uites ablaqueantur, quantum putabis ei rei satis esse uini, tot uites ablaqueato et signato. Earum radices circumsecato et purgato. Veratri atri radices contundito in pila, eas radices dato circum uitem et stercus uetus et cinerem ueterem et duas partes terrae circumdato radices uitis. Terram insuper inicito. Hoc uinum seorsum legito. Si uoles seruare in uetustatem ad aluum mouendam, seruato, ne conmisceas cum etero uino. De eo uino cyathum sumito et misceto aqua et bibito ante cenam. Sine periculo aluum mouebit. [115] In uinum mustum ueratri atri manipulum coicito in amphoram. Ubi satis efferuerit, de uino manipulum eicito. Id uinum seruato ad aluum mouendam. Vinum ad aluum mouendam concinnare. Vites cum ablaqueabuntur, signato rubrica, ne admisceas cum cetero uino. Tris fasciculos ueratri atri circumponito circum radices et terram insuper inicito. Per uindemiam de iis uitibus quod delegeris, seorsum seruato, cyathum in ceteram potionem indito. Aluum mouebit et postridie pepurgabit sine periculo. [116] Lentim quo modo seruare oporteat. Laserpicium aceto diluito, permisceto lentim aceto laserpiciato et ponito in sole. Postea lentim oleo perfricato, sinito arescat. Ita integra seruabitur recte. [117] Oleae albae quo modo condiantur. Antequam nigrae fiant, contundantur et in aquam deiciantur. Crebro aquam mutet. Deinde, ubi satis maceratae erunt, exprimat et in acetum coiciat et oleum addat, salis selibram in modium olearum. Feniculum et lentiscum seorsum condat in acetum. Si una admiscere uoles, cito utito. In orculam calcato. Manibus siccis, cum uti uoles, sumito. [118] Oleam albam, quam secundum uindemiam uti uoles, sic condito. Musti tantumdem addito, quantum aceti. Cetera item condito ita, uti supra scriptum est. [119] Epityrum album nigrum uariumque sic facito. Ex oleis albis nigris uariisque nucleos eicito. Sic condito. Concidito ipsas, addito oleum, acetum coriandrum, cuminum feniculum rutam, mentam. In orcuam condito, oleum supra siet. Ita utito. [120] Mustum si uoles totum annum habere, in amphoram mustum indito et corticem oppicato, demittito in piscinam. Post dies XXX eximito. Totum annum mustum erit. [121] Mustaceos sic facito. Farinae siligneae modium unum musto conspargito. Anesum, cuminum, adipis P. II, casei libram, et de uirga lauri deradito, eodem addito, et ubi definxeris, lauri folia subtus addito, cum coques. [122] Vinum concinnare, si lotium difficilius transibit. Capreidam uel iunipirum contundito in pila, libram indito, in duobus congiis uini ueteris in uase aheneo uel in plumbeo deferuefacito. Ubi refrixerit, in lagonam indito. Id mane ieiunus sumito cyathum; proderit. [123] Vinum ad isc[h]iacos sic facito. De iunipiro materiem semipedem crassam concidito minutim. Eam inferuefacito cum congio uini ueteris. Ubi refrixerit, in lagonam confundito et postea id utito cyathum mane ieiunus; proderit. [124] Canes interdiu clausos esse oportet, ut noctu acriores et uigilantiores sint. [125] Vinum murteum sic facito. Murtam nigram arfacito in umbra. Ubi iam passa erit, seruato ad uindemiam, in urnam musti contundito murtae semodium, id oblinito. Id est ad aluum crudam et ad lateris dolorem et ad coeliacum. [126] Ad tormina, et si aluus non consistet, et si taeniae et lumbrici molesti erunt. XXX mala Punica acerba sumito, contundito, indito in urceum et uini nigri austeri congios III. Vas oblinito. Post dies XXX aperito et utito; ieiunus heminam bibito. [127] Ad dyspepsiam et stranguriam mederi. Malum Punicum ubi florebit, conligito, tris minas in amphoram infundito, uini Q. I ueteris addito et feniculi radicem puram contusam minam. Oblinito amphoram et post dies XXX aperito et utito. Ubi uoles cibum concoquere et lotium facere, hinc bibito quantum uoles sine periculo. Idem uinum taenias perpurgat et lumbricos, si sic concinnes. Incenatum iubeto esse. Postridie turis drachmam unam conterito et mel coctum drachmam unam et uini sextarium origaniti. Dato ieiuno, et puero pro aetate triobolum et uini hemina. Supra pilam inscendat et saliat decies et deambulet. [128] Habitationem delutare. Terram quam maxime cretosam uel rubricosam, eo amurcam infundito, paleas indito. Sinito quadriduum fracescat. Ubi bene fracuerit, rutro concidito. Ubi concideris, delutato. Ita neque aspergo nocebit, neque mures caua facient, neque herba nascetur, neque lutamenta scindent se. [129] Aream, ubi frumentum teratur, sic facito. Confodiatur minute terra, amurca bene conspargatur et conbibat quam plurimum. Conminuito terram et cylindro aut pauicula coaequato. Ubi coaequata erit, neque formicae molestae erunt, et cum pluerit, lutum non erit. [130] Codicillos oleagineos et cetera ligna amurca cruda perspargito et in sole ponito, perbibant bene. Ita neque fumosa erunt et ardebunt bene. [131] Piro florente dapem pro bubus facito. Postea uerno arare incipito. Ea loca primum arato, quae rudecta harenosaque erunt. Postea uti quaeque grauissima et aquosissima erunt, ita postremo arato. [132] Dapem hoc modo fieri oportet. Ioui dapali culignam uini quantam uis polluceto. Eo die feriae bubus et bubulcis et qui dapem facient. Cum pollucere oportebit, sic facies: "Iuppiter dapalis, quod tibi fieri oportet in domo familia mea culignam uini dapi, eius rei ergo macte hac illace dape polluenda esto." Manus interluito postea uinum sumito: "Iuppiter dapalis, macte istace dape polluenda esto, macte uino inferio esto." Vestae, si uoles, dato. Daps Ioui assaria pecuina urna uini. Ioui caste profanato sua contagione. Postea dape facta serito milium, panicum, alium, lentim. [133] Propagatio pomorum ceterarumque arborum. Arboribus abs terra pulli qui nati erunt, eos in terram deprimito, extollito, uti radicem capere possint. Inde, ubi tempus erit, effodito seritoque recte. Ficum, oleam, malum Punicum, mala strutea, cotonea aliaque mala omnia, laurum Cypriam, Delphicam, prunum, murtum coniugulum et murtum album et nigrum, nuces Abellanas, Praenestinas, platanum haec omnia genera a capitibus propagari eximique ad hunc modum oportebit. Quae diligentius seri uoles, in calicibus seri oportet. In arboribus radices uti capiant, calicem pertusum sumito tibi aut quasillum; per eum ramulum trasserito; eum quasillum terra inpleto caecatoque, in arbore relinquito. Ubi bimum erit, ramum tenerum infra praecidito, cum quasillo serito. Eo modo quod uis genus arborum facere poteris uti radices bene habeant. Item uitem in quasillum propagato terraque bene operito, anno post praecidito, cum qualo serito. [134] Priusquam messim facies, porcam praecidaneam hoc modo fieri oportet. Cereri porca praecidanea porco femina, priusquam hasce fruges condas, far, triticum, hordeum, fabam, semen rapicium. Ture uino Iano Ioui Iunoni praefato, priusquam porcum feminam immolabis. Iano struem [c]ommoueto sic: "Iane pater, te hac strue [c]ommouenda bonas preces precor, uti sies uolens propitius mihi liberisque meis domo familiaeque meae". Fertum Ioui [c]ommoueto et mactato sic: "Iuppiter, te hoc ferto obmouendo bonas preces precor uti sies uolens propitius mihi liberisque meis domo familiaeque meaemactus hoc ferto". Postea Iano uinum dato sic: "Iane pater, uti te strue [c]ommouenda bonas preces bene precatus sum, eiusdem rei ergo macte uino inferio esto." Postea porcam praecidaneam inmolato. Ubi exta prosecta erunt, Iano struem ommoueto mactatoque item, uti prius obmoueris. Ioui fertum obmoueto mactatoque item, uti prius feceris. Item Iano uinum dato et Ioui uinum dato, item uti prius datum ob struem obmouendam et fertum libandum. Postea Cereri exta et uinum dato. [135] Romae tunicas, togas, saga, centones, sculponeas; Calibus et Minturnis cuculliones, ferramenta, falces, palas, ligones, secures, ornamenta, murices, catellas; Venafri palas. Suessae et in Lucanis plostra, treblae Albae, Romae dolia, labra; tegulae ex Venafro. Aratra in terram ualidam Romanica bona erunt; in terram pullam Campanica; iuga Romanica optima erunt; uomeris indutilis optimus erit. Trapeti Pompeis, Nolae ad Rufri maceriam; claues, clostra Romae; hamae oleariae, urcei aquarii, urnae uinariae, alia uasa ahenea Capuae, Nolae; fiscinae Campanicae Capuae utiles sunt. Funes subductarios, spartum omne Capuae; fiscinas Romanicas Suessae, Casino+ *** optimae erunt Romae. Funem torculum siquis faciet, Casini L. Tunnius, Venafri C. Mennius L. f. Eo indere oportet coria bona III nostratia, recentia quae depsta sient, quam minimum sallis habeant. Ea depsere et unguere unguine prius oportet, tum siccare. Funem exordiri oportet longum P. LXXII. Toros III habeat, lora in toros singulos VIIII lata digitos II. Cum tortus erit, longus P. XLVIIII. In conmissura abibit P. III, rel. erit P. XLVI. Ubi extentus erit, accedent P. V: longus erit P. LI. Funem torculum extentum longum esse oportet P. LV maximis uasis, minoribus P. LI. Funem loreum in plostrum iustum P. LX, semifunium P. XLV, lora retinacula in plostrum P. XXXVI, ad aratrum P. XXVI, lora praeductoria P. XXVII S, subiugia in plostrum lora P. XIX, funiculum P. XV, in aratrum subiugia lora P. XII, funiculum P. IIX. Trapetos latos maximos P. IIII S, orbis altos P. III S, orbis medios, ex lapicaedinis cum eximet, crassos pedem et palmum, inter miliarium et labrum P. I digitos II, labra crassa digitos V. Secundarium trapetum latum P. IIII et palmum, inter miliarium et labrum pes unus digitus unus, labra crassa digitos V, orbis altos P. III et digitos V, crassos P. I et digitos III. Foramen in orbis semipedem quoquo uersum facito. Tertium trapetum latum P. IIII, inter miliarium et labrum P. I, labrum digitos V, orbis altos P. III digitos III, crassos P. I et digitos II. Trapetum ubi aruectum erit, ubi statues, ibi accommodato concinnatoque. [136] Politionem quo pacto partiario dari oporteat. In agro Casinate et Venafro in loco bono parti octaua corbi diuicat, satis bono septima, tertio loco sexta; si granum modio diuidet, parti quinta. In Venafro ager optimum nona parti corbi diuidat. Si communiter pisunt, qua ex parte politori pars est, eam partem in pistrinum politor. Hordeum quinta modio, fabam quinta modio diuidat. [137] Vineam curandam partiario. Bene curet fundum, arbustum, agrum frumentarium. Partiario faenum et pabulum, quod bubus satis siet, qui illic sient. Cetera omnia pro indiuiso. [138] Boues feriis coniungere licet. Haec licet facere: aruehant ligna, fabalia, frumentum, quod conditurus erit. Mulis, equis, asinis feriae nullae, nisi si in familia sunt. [139] Lucum conlucare Romano more sic oportet: porco piaculo facito, sic uerba concipito: "Si deus, si dea es, quoiium illud sacrum est, uti tibi ius est porco piaculo facere illiusce sacri coercendi ergo harumque rerum ergo, siue ego siue quis iussu meo fecerit, uti id recte factum siet, eius rei ergo hoc porco piaculo immolando bonas preces precor, uti sies uolens propitius mihi domo familiaeque meae liberisque meis: harumce rerum ergo macte hoc porco piaculo immolando esto". [140] Si fodere uoles, altero piaculo eodem modo facito, hoc amplius dicito: "Operis faciundi causa". Dum opus, cotidie per partes facito. Si intermiseris aut feriae publicae aut familiares intercesserint, altero piaculo facito. [141] Agrum lustrare sic oportet. Impera suouitaurilia circumagi: "Cum diuis uolentibus quodque bene eueniat, mando tibi, Mani, uti illace suouitaurilia fundum agrum terramque meam quota ex parte siue circumagi siue circumferenda censeas, uti cures lustrare." Ianum Iouemque uino praefamino, sic dicito: " Mars pater te precor quaesoque uti sies uolens propitius mihi domo familiaeque nostrae; quoius rei ergo agrum terram fundumque meum suouitaurilia circum agi iussi: uti tu morbos uisos inuisosque uiduertatem uastitudinemque, calamitates intemperiasque prohibessis defendas auerruncesque; uti tu fruges frumenta uineta uirgultaque grandire dueneque euenire siris, pastores pecuaque salua seruassis; duisque duonam salutem ualetudinemque mihi domo familiaeque nostrae: harunce rerum ergo fundi terrae agrique mei lustrandi lustrique faciundi ergo, sic ut dixi, macte hisce suouitaurilibus lactentibus immolandis esto: Mars pater, eiusdem rei ergo macte hisce suouitaurilibus lactentibus immolandis esto." Item cultro facito struem et fertum uti adsiet, inde obmoueto. Ubi porcum inmolabis, agnum uitulumque, sic oportet: "eiusdem rei ergo macte hisce suouitaurilibus immolandis esto." Nominare uetat Martem neque agnum uitulumque. Si minus in omnis litabit, sic uerba concipito: "Mars pater, quod tibi illoc porco neque satisfactum est, te hoc porco piaculo". [142] Vilici officia quae sunt, quae dominus praecepit, ea omnia quae in fundo fieri oportet quaeque emi pararique oportet, quo modoque cibaria, uestimenta familiae dari oportet, eadem uti curet faciatque moneo dominoque dicto audiens sit. Hoc amplius, quo modo uilicam uti oportet et quo modo eae imperari oportet, uti aduentu domini quae opus sunt parentur curenturque diligenter. [143] Vilicae quae sunt officia curato faciat; si eam tibi dederit dominus uxorem, esto contentus; ea te metuat facito; ne nimium luxuriosa siet; uicinas aliasque mulieres quam minimum utatur neue domum neue ad sese recipiat; ad coenam ne quo eat neue ambulatrix siet; rem diuinam ni faciat neue mandet qui pro ea faciat iniussu domini aut dominae: scito dominum pro tota familia rem diuinam facere. Munda siet: uillam conuersam mundeque habeat; focum purum circumuersum cotidie, priusquam cubitum eat, habeat. Kal., Idibus, Nonis, festus dies cum erit, coronam in focum indat, per eosdemque dies lari familiari pro copia supplicet. Cibum tibi et familiae curet uti coctum habeat. Gallinas multas et oua uti habeat. Pira arida, sorba, ficos, uuas passas, sorba in sapa et piras et uuas in doliis et mala struthea, uuas in uinaciis et in urceis in terra obrutas et nuces Praenestinas recentes in urceo in terra obrutas habeat. Mala Scantiana in doliis et alia quae condi solent et siluatica, haec omnia quotannis diligenter uti condita habeat. Farinam bonam et far suptile sciat facere. [144] Oleam legendam hoc modo locare oportet. Oleam cogito recte omnem arbitratu domini, aut quem custodem fecerit, aut cui olea uenierit. Oleam ne stringito neue uerberato iniussu domini aut custodis. Si aduersus ea quis fecerit, quod ipse eo die delegerit, pro eo nemo soluet neque debebitur. Qui oleam legerint, omnes iuranto ad dominum aut ad custodem sese oleam non subripuisse neque quemquam suo dolo malo ea oletate ex fundo L. Manli. Qui eorum non ita iurauerit, quod is legerit omne, pro eo argentum nemo dabit neque debebitur. Oeam cogi recte satis dato arbitratu L. Manli. Scalae ita uti datae erunt, ita reddito, nisi quae uetustate fractae erunt. Si non erunt redditae, aequom uiri boni arbitratu deducetur. Siquid redemptoris opera domino damni datum erit, resoluito; id uiri boni arbitratu deducetur. Legulos, quot opus erit, praebeto et strictores. Si non praebuerit, quanti conductum erit aut locatum erit, deducetur; tanto minus debebitur. De fundo ligna et oleam ne deportato. Qui oleam legerit, qui deportarit, in singulas deportationes SS. N. II deducentur neque id debebitur. Omnem oleam puram metietur modio oleario. Adsiduos homines L praebeto, duas partes strictorum praebeto. Nequis concedat, quo olea legunda et faciunda carius locetur, extra quam siquem socium inpraesentiarum dixerit. Siquis aduersum ea fecerit, si dominus aut custos uolent, iurent omnes socii. Si non ita iurauerint, pro ea olea legunda et faciunda nemo dabit neque debebitur ei qui non iurauerit. Accessiones: in M xx CC accedit oleae salsae M V, olei puri P. VIIII, in tota oletate aceti Q. V. Quod oleae salsae non acceperint, dum oleam legent, in modios singulos SS. V dabuntur. [145] Oleam faciundam hac lege oportet locare. Facito recte arbitratu domini aut custodis, qui id negotium curabit. Si sex iugis uasis opus erit, facito. Homines eos dato, qui placebunt aut custodi aut quis eam oleam emerit. Si opus erit trapetis facito. Si operarii conducti erunt aut facienda locata erit, pro eo resoluito, aut deducetur. Oleum ne tangito utendi causa neque furandi causa, nisi quod custos dederit aut dominus. Si sumpserit, in singulas sumptiones SS. N. XL deducentur neque debebitur. Factores, qui oleum fecerint, omnes iuranto aut ad dominum aut ad custodem sese de fundo L. Manli neque alium quemquam suo dolo malo oledum neque oleam subripuisse. Qui eorum ita non iurauerit, quae eius pars erit, omne deducetur neque debebitur. Socium nequem habeto, nisi quem dominus iusserit aut custos. Siquid redemptoris opera domino damni datum erit, uiri boni arbitratu deducetur. Si uiride oleum opus siet, facito. Accedet oleum et sale suae usioni quod satis siet, uasarium uict. II. [146] Oleam pendentem hac lege uenire oportet. Olea pendens in fundo Venafro uenibit. Qui oleam emerit, amplius quam quanti emerit omnis pecuniae centesima accedet, praeconium praesens SS. L, et oleum: Romanici P. xx D, uiridis P. CC, oleae caducae M L, strictiuae M X modio oleario mensum dato, unguinis P. X; ponderibus modiisque domini dato frugis primae cotulas duas. Dies argento ex K. Nou. mensum X oleae legendae faciendae quae locata est, et si emptor locarit, Idibus soluito. Recte haec dari fierique satisque dari domino, aut cui iusserit, promittito satisque dato arbitratu domini. Donicum solutum erit aut ita satis datum erit, quae in fundo inlata erunt, pigneri sunto; nequid eorum de fundo deportato; siquid deportauerit, domini esto. Vasa torcula, funes, scalas, trapetos, siquid et aliud datum erit, salua recte reddito, nisi quae uetustate fracta erunt. Si non reddet aequom soluito. Si emptor legulis et factoribus, qui illic opus fecerint, non soluerit, cui dari oportebit, si dominus uolet, soluat. Emptor domino debeto et id satis dato, proque ea re ita uti S. S. E item pignori sunto. [147] Hac lege uinum pendens uenire oportet. Vinaceos inlutos et faecem relinquito. Locus uinis ad K. Octob. primas dabitur. Si non ante ea exportauerit, dominus uino quid uolet faciet. Cetera lex, quae oleae pendenti. [148] Vinum in doliis hoc modo uenire oportet. Vini in culleos singulos quadragenae et singulae urnae dabuntur. Quod neque aceat neque muceat, id dabitur. In triduo proxumo uiri boni arbitratu degustato. Si non ita fecerit, uinum pro degustato erit. Quot dies per dominum mora fuerit, quo minus uinum degustet, totidem dies emptori procedent. Vinum accipito ante K. Ian. primas. Si non ante acceperit, dominus uinum admetietur. Quod admensus erit, pro eo resoluito. Si emptor postularit, dominus ius iurandum dabit uerum fecisse. Locus uinis ad K. Octobres primas dabitur. Si ante non deportauerit, dominus uino quid uolet faciet. Cetera lex, quae oleae pendenti. [149] Qua lege pabulum hibernum uenire oporteat. Qua uendas fini dicito. Pabulum frui occipito ex Kal. Septembribus. Prato sicco decedat, ubi prius florere coeperit; prato inriguo, ubi super inferque uicinus permittet, tum decedito, uel diem certam utrique facito. Cetero pabulo Kal. Martiis decedito. Bubus domitis binis, cantherio uni, cum emptor pascet, domino pascere recipitur. Holeris, asparagis, lignis, aqua, itinere, actu domini usioni recipitur. Siquid emptor aut pastores aut pecus emptoris domino damni dederit, uiri boni arbitratu resoluat. Siquid dominus aut familia aut pecus emptori damni dederit, uiri boni arbitratu resoluetur. Donicum pecuniam soluerit aut satisfecerit aut deligarit, pecus et familia, quae illic erit, pigneri sunto. Siquid de iis rebus controuersiae erit, Romae iudicium fiat. [150] Fructum ouium hac lege uenire oportet. In singulas casei P. I S dimidium aridum, lacte feriis quod mulserit dimidium et praeterea lactis urnam unam; hisce legibus, agnus diem et noctem qui uixerit in fructum; et Kal. Iun. emptor fructu decedat; si interkalatum erit, K. Mais. Agnos XXX ne amplius promittat. Oues quae non pepererint binae pro singulis in fructu cedent. Ex quo die lanam et agnos uendat menses X ab coactore releget. Porcos serarios in oues denas singulos pascat. Conductor duos menses pastorem praebeat. Donec domino satisfecerit aut soluerit, pignori esto. [151] Semen cupressi quo modo legi seri propagarique oporteat et quo pacto cupresseta seri oporteat, Minius Percennius Nolanus ad hunc modum monstrauit. Semen cupressi Tarentinae per uer legi oportet; materiem, ubi hordeum flauescit. Id ubi legeris, in sole ponito, semen purgato. Id aridum condito, uti aridum expositum siet. Per uer serito in loco ubi terra tenerrima erit, quam pullam uocant, ubi aqua propter siet. Eum locum stercorato primum bene stercore caprino aut ouillo, tum uortito bipalio, terram cum stercore bene permisceto, depurgato ab herba graminibusque, bene terram conminuito. Areas facito pedes latas quaternos; subcauas facito, uti aquam continere possint; inter eas sulcos facito, qua herbas de areis purgare possis. Ubi areae factae erunt, semen serito crebrum, ita uti linum seri solet. Eo cribro terram incernito, dimidiatum digitum terram altam succernito. Id bene tabula aut manibus aut pedibus conplanato. Siquando non pluet, uti terra sitiat, aquam inrigato leniter in areas. Si non habebis unde inriges, gerito inditoque leniter. Quotiescumque opus erit, facito uti aquam addas. Si herbae natae erunt, facito uti ab herbis purges. Per aestatem ita uti dictum est fieri oportet, et ubi semen satum siet, stramentis operiri; ubi germinascere coeperit, tum demi. [152] De scopis uirgeis, Q. A. M. Manlii monstrauerunt. In diebus XXX, quibus uinum legeris, aliquotiens facito scopas uirgeas ulmeas aridas, in asserculo alligato, eabus latera doliis intrinsecus usque bene perfricato, ne faex in lateribus adhaerescat. [153] Vinum faecatum sic facito. Fiscinas olearias Campanicas duas illae rei habeto. Eas faecis inpleto sub prelumque subdito exprimitoque. [154] Vinum emptoribus sine molestia quo modo admetiaris. Labrum culleare illae rei facito. Id habeat ad summum ansas IIII, uti transferri possitur. Id imum pertundito; ea fistulam subdito, uti opturarier recte possit; et ad summum, qua fini culleum capiet, pertundito. Id in suggestu inter dolia positum habeto, uti in culleum de dolio uinum salire possit. Id inpleto, postea obturato. [155] Per hiemen aquam de agro depelli oportet. In monte fossas inciles puras habere oportet. Prima autumnitate cum puluis est, tum maxime ab aqua periculum est. Cum pluere incipiet, familiam cum ferreis sarculisque exire oportet, incilia aperire, aquam diducere in uias et curare oportet uti fluat. In uilla, cum pluet, circumire oportet, sicubi perpluat, et signare carbone, cum desierit pluere, uti tegula mutetur. Per segetem in frumentis aut in segete aut in fossis sicubi aqua sonstat aut aliquid aquae obstat, id emittere, patefieri remouerique oportet. [156] De brassica quod concoquit. Brassica est quae omnibus holeribus antistat. Eam esto uel coctam uel crudam. Crudam si edes, in acetum intinguito. Mirifice concoquit, aluum bonam facit, lotiumque ad omnes res salubre est. Si uoles in conuiuio multum bibere cenareque libenter, ante cenam esto crudam quantum uoles ex aceto, et item, ubi cenaueris, comesto aliqua V folia; reddet te quasi nihil ederis, bibesque quantum uoles. Aluum si uoles deicere superiorem, sumito brassicae quae leuissima erit P. IIII inde facito manipulos aequales tres conligatoque. Postea ollam statuito cum aqua. Ubi occipiet feruere, paulisper demittito unum manipulum, feruere desistet. Postea ubi occipiet feruere, paulisper demittito ad modum dum quinque numeres, eximito. Item facito alterum manipulum, item tertium. Postea conicito, contundito, item eximito in linteum, exurgeto sucum quasi heminam in pocillum fictile. Eo indito salis micam quasi eruum et cumini fricti tantum quod oleat. Postea ponito pocillum in sereno noctu. Qui poturus erit, lauet calida, bibat aquam mulsam, cubet incenatus. Postea mane bibat sucum deambuletque horas IIII, agat, negoti siquid habebit. Ubi libido ueniet, nausia adprehendet, decumbat purgetque sese. Tantum bilis pituitaeque eiciet, uti ipse miretur, unde tantum siet. Postea ubi deorsum uersus ibit, heminam aut paulo plus bibat. Si amplius ibit, sumito farinae minutae concas duas, infriet in aquam, paulum bibat, constituet. Verum quibus tormina molesta erunt, brassicam in aqua macerare oportet. Ubi macerata erit, coicito in aquam calidam, coquito usque donec conmadebit bene, aquam defundito. Postea salem addito et cumini paululum et pollinem polentae eodem addito et oleum. Postea feruefacito, infundito in catinum, uti frigescat. Eo interito quod uolet cibi, postea edit. Sed si poterit solam brassicam esse, edit. Et si sine febre erit, dato uini atri duri aquatum bibat quam minimum; si febris erit, aquam. Id facito cotidie mane. Nolito multum dare, ne pertaedescat, uti possit porro libenter esse. Ad eundem modum uiro et mulieri et puero dato. Nunc de illis, quibus aegre lotium it quibusque substillum est. Sumito brassicam, coicito in aquam feruentem, coquito paulisper, uti subcruda siet. Postea aquam defundito non omnem. Eo addito oleum bene et salem et cumini paululum, inferuefacito paulisper. Postea inde iusculum frigidum sorbere et ipsam brassicam esse, uti quam primum excoquatur. Cotidie id facito. [157] De brassica Pythagorea, quid in ea boni sit salubritatisque. Principium te cognoscere oportet, quae genera brassicae sint et cuius modi naturam habeant. Omnia ad salutem temperat conmutatque sese semper cum calore, arida simul et umida et dulcis et amara et acris. Sed quae uocantur septem bona in conmixtura, natura omnia haec habet brassica. Nunc uti cognoscas naturam earum, prima est leuis quae nominatur; ea est grandis, latis foliis, caule magno, ualidam habet naturam et uim magnam habet. Altera est crispa, apiacon uocatur; haec est natura et aspectu bona, ad curationem ualidior est quam quae supra scripta est. Et item est tertia, quae lenis uocatur, minutis caulibus, tenera, et acerrima omnium est istarum, tenui suco uehementissima. Et primum scito, de omnibus brassicis nulla est illius modi medicamento. Ad omnia uulnera tumores eam contritam inponito. Haec omnia ulcera purgabit sanaque faciet sine dolore. Eadem tumida concoquit, eadem erumpit, eadem uulnera putida canceresque purgabit sanosque faciet, quod aliud medicamentum facere non potest. Verum prius quam id inponas, aqua calida multa lauato; postea bis in die contritam inponito; ea omnem putorem adimet. Cancer ater, is olet et saniem spurcam mittit; albus purulentus est, sed fistulosus et subtus suppurat sub carne. In ea uulnera huiusce modi teras brassicam, sanum faciet; optima est ad huiusce modi uulnus. Et luxatum siquid est, bis die aqua calida foueto, brassicam tritam opponito, cito sanum faciet; bis die id opponito, dolores auferet. Et siquid contusum est, erumpet; brassicam tritam opponito, sanum faciet. Et siquid in mammis ulceris natum et carcinoma, brassicam tritam opponito, sanum faciet. Et si ulcus acrimoniam eius ferre non poterit, farinam hordeaceam misceto, ita opponito. Huiusce modi ulcera omnia haec sana faciet, quod aliud medicamentum facere non potest neque purgare. Et puero et puellae si ulcus erit huiusce modi, farinam hordeaceam addito. Et si uoles eam consectam lautam siccam sale aceto sparsam esse, salubrius nihil est. Quo libentius edis, aceto mulso spargito; lautam siccam et rutam coriandrum sectam sale sparsam paulo libentius edes. Id bene faciet et mali nihil sinet in corpore consistere et aluum bonam faciet. Hanc mane esse oportet ieiunum. Et si bilis atra est et si lienes turgent et si cor dolet et si iecur aut pulmones aut praecordia, uno uerbo omnia sana faciet intro quae dolitabunt. Eodem silpium inradito, bonum est. Nam uenae omnes ubi sufflatae sunt ex cibo, non possunt perspirare in toto corpore; inde aliqui morbus nascitur. Ubi ex multo cibo aluus non it, pro portione brassica si uteris, id ut te moneo, nihil istorum usu ueniet morbis. Verum morbum articularium nulla res tam purgat, quam brassica cruda, si edes concisam et rutam et coriandrum concisam siccam et sirpicium inrasum et brassicam ex aceto oxymeli et sale sparsam. Haec si uteris, omnis articulos poteris experiri. Nullus sumptus est, et si sumptus esset, tamen ualetudinis causa experires. Hanc oportet mane ieiunum esse. Insomnis uel siquis est seniosus, hac eadem curatione sanum facies. Verum assam brassicam et unctam caldam, salis paulum dato homini ieiuno. Quam plurimum ederit, tam citissime sanus fiet ex eo morbo. Tormina quibus molesta erunt, sic facito. Brassicam macerato bene, postea in aulam coicito, deferuefacito bene. Ubi cocta erit bene, aquam defundito. Eo addito oleum bene et salis paululum et cuminum et pollinem polentae. Postea ferue bene facito. Ubi feruerit, in catinum indito. Dato edit, si poterit, sine pane; si non, dato panem purum ibidem madefaciat. Et si febrim non habebit, dato uinum atrum bibat; cito sanus fiet. Et hoc siquando usus uenerit, qui debilis erit, haec res sanum facere potest: brassicam edit ita uti S. S. E. Et hoc amplius lotium conseruato eius qui brassicam essitarit, id calfacito, eo hominem demittito, cito sanum facies hac cura; expertum hoc est. Item pueros pusillos si laues eo lotio, numquam debiles fient. Et quibus oculi parum clari sunt, eo lotio inunguito, plus uidebunt. Si caput aut ceruices dolent, eo lotio caldo lauito, desinent dolere. Ei si mulier eo lotio locos fouebit, numquam miseri fient, et fouere sic oportet: ubi in scutra feruefeceris, sub sellam supponito pertusam. Eo mulier adsidat, operito, circum uestimenta eam dato. Brassica erratica maximam uim habet. Eam arfacere et conterere oportet bene minutam. Siquem purgare uoles, pridie ne cenet, mane ieiuno dato brassicam tritam, aquae cyathos II. Nulla res tam bene purgabit, neque elleborum neque scamonium, et sine periculo, et scito salubrem esse corpori. Quos diffidas sanos facere, facies. Qui hac purgatione purgatus erit, sic eum curato. Sorbitione liquida hoc per dies septem dato. Ubi esse uolet, carnem assam dato. Si esse non uolet, dato brassicam coctam et panem, et bibat uinum lene dilutum, lauet raro, utatur unctione. Qui sic purgatus erit, diutina ualetudine utetur, neque ullus morbus ueniet nisi sua culpa. Et siquis ulcus taetrum uel recens habebit, hanc brassicam erraticam aqua spargito, opponito; sanum facies. Et si fistula erit, turundam intro trudito. Si turundam non recipiet, diluito, indito in uesicam, eo calamum alligato, ita premito, in fistulam introeat; ea res sanum faciet cito. Et ad omnia ulcera uetera et noua contritam cum melle opponito, sanum faciet. Et si polypus in naso intro erit, brassicam erraticam aridam tritam in manum conicito et ad nasum admoueto, ita subducito susum animam quam plurimum poteris; in triduo polypus excidet. Et ubi exciderit, tamen aliquot dies idem facito, ut radices polypi persanas facias. Auribus si parum audies, terito cum uino brassicam, sucum exprimito, in aurem intro tepidum instillato; cito te intelleges plus audire. Depetigini spurcae brassicam opponito, sanam faciet et ulcus non faciet. [158] Aluum deicere hoc modo oportet, si uis bene tibi deicere. Sume tibi ollam, addito eo aquae sextarios sex et eo addito ungulam de perna. Si ungulam non habebis, addito de perna frustum P. S quam minime pingue. Ubi iam coctum incipit esse, eo addito brassicae coliculos duos, betae coliculos duos cum radice sua, feliculae pullum, herbae Mercurialis non multum, mitulorum L. II, piscem capitonem et scorpionem I, cochleas sex et lentis pugillum. Haec omnia decoquito usque ad sextarios III iuris. Oleum ne addideris. Indidem sume tibi sextarium unum tepidum, adde uini Coi cyathum unum, bibe, interquiesce, deinde iterum eodem modo, deinde tertium: purgabis te bene. Et si uoles insuper uinum Coum mixtum bibere, licebit bibas. Ex iis tot rebus quod scriptum est unum, quod eorum uis, aluum deicere potest. Verum ea re tot res sunt, uti bene deicias, et suaue est. [159] Intertigini remedium. In uiam cum ibis, apsinthi Pontici surculum sub anulo habeto. [160] Luxum siquod est, hac cantione sanum fiet. Harundinem prende tibi uiridem P. IIII aut quinque longam, mediam diffinde, et duo homines teneant ad coxendices. Incipe cantare: "Motas uaeta daries dardares astaries dissunapiter" usque dum coeant. Ferrum insuper iactato. Ubi coierint et altera alteram tetigerint, id manu prehende et dextera sinistra praecide, ad luxum aut ad fracturam alliga, sanum fiet. Et tamen cotidie cantato et luxato uel hoc modo: "huat haut haut istasis tarsis ardannabou dannaustra". [161] Asparagus quo modo seratur. Locum subigere oportet bene qui habeat humorem aut loco crasso; ubi erit subactus, areas facito, uti possis dextra sinistraque sarire, runcare, ne calcetur; cum areas deformabis, interuallum facito inter areas semipedem latum in omnes partes; deinde serito ad lineam palo, grana bina aut terna demittito et eodem palo cauum terrae operito; deinde supra areas stercus spargito bene; serito secundum aequinoctium uernum. Ubi erit natum, herbas crebro purgato cauetoque ne asparagus una cum herba uellatur; quo anno seueris, sum stramentis per hiemem operito, ne praeuratur; deinde primo uere aperito, sarito runcatoque. Post annum tertium quam seueris, incendito uere primo; deinde ne ante sarueris quam asparagus natus erit, ne in sariendo radices laedas. Tertio aut quarto anno asparagum uellito ab radice. Nam si defringes, stirpes fient et intermorientur. Usque licebit uellas, donicum in semen uidebis ire. Semen maturum fit ad autumnum. Ita, cum sumpseris semen, incendito, et cum coeperit asparagus nasci, sarito et stercorato. Post annos VIII aut nouem, cum iam est uetus, digerito et in quo loco posturus eris terram bene subigito et stercorato. Deinde fossulas facito, quo radices asparagi demittas. Interuallum sit ne minus pedes singulos inter radices asparagi. Euellito, sed circumfodito, ut facile uellere possis; caueto ne frangatur. Stercus ouillum quam plurimum fac ingeras; id est optimum ad eam rem; aliud stercus herbas creat. [162] Salsura pernarum ofellae Puteolanae. Pernas sallire sic oportet in dolio aut in seria. Cum pernas emeris, ungulas earum praecidito. Salis Romaniensis moliti in singulas semodios. In fundo dolii aut seriae sale sternito, deinde pernam ponito, cutis deorsum spectet, sale obruito totam. Deinde alteram insuper ponito, eodem modo obruito. Caueto ne caro carnem tangat. Ita omnes obruito. Ubi iam omnes conposueris, sale insuper obrue, ne caro appareat; aequale facito. Ubi iam dies quinque in sale fuerint, eximito omnis cum suo sale. Quae tum summae fuerint, imas facito eodemque modo obruito et conponito. Post dies omnino XII pernas eximito et salem omnem detergeto et suspendito in uento biduum. Die tertio extergeto spongea bene, perunguito oleo, suspendito in fumo biduum. Tertio die demito, perunguito oleo et aceto conmixto, suspendito in carnario. Nec tinia nec uermes tangent.