[9,0] LIBER NONUS. [9,1] I. HILDERICO REGI VVANDALORUM ATHALARICUS REX. (1) Durissima nimis sorte constringimur, ut quos ante dulces parentes diximus, nunc eis causas amarissimas imputemus, quas nemo potest relinquere, qui pietatis noscitur monimenta cogitare. quis enim nesciat diuae recordationis Amalafridam, generis nostri decus egregium, uiolentum apud uos reperisse lucis occasum, et quam pridem habuistis dominam, passi non estis uiuere nec priuatam? haec si contra fas parentelae grauis esse uidebatur, remitti ad nos debuit honorabilis, quam magnis supplicationibus expetistis. parricidii genus est, ut quam uobis fecerat affinem coniunctio regis, nefandis ausibus in eius uos interitum misceretis. (2) Quid tantum mali a suo coniuge relicta promeruit? si successio debebatur alteri, numquid femina in eo ambitu potuit inueniri? mater quin immo haberi debuit, quae uobis regna transfudit. nam et hoc nobilitati uestrae fuisset adiectum, si inter Hasdingorum stirpem retinuissetis Hamali sanguinis purpuream dignitatem. hoc Gothi nostri ad suum potius opprobrium intellegunt fuisse temptatum. nam qui dominae alienae gentis intulit necem, omnino eius parentum uisus est despexisse uirtutem, quando nemo quod resecandum credit, putat esse temptandum. (3) Et ideo morali ratione commoniti per illum et illum legatos nostros uerbis prius a uobis expetimus aequitatem, spectantes qualis excusatio tantis casibus afferatur. nam etsi quodlibet negotium in tali persona fuisset enatum, nobis debuit intimari, ut et nostro iudicio periret, quae se pessimis actibus miscuisset. restat ut naturalis eius fingatur occasus. inpossibilia non dicimus, noua non quaerimus: illum et illum atque illum tradite, per quos res facta debeat elucere. sit in eis totius causae absoluta probatio, sine bello, sine caede, aut nos efficiat placatos, aut uos reddat obnoxios. (4) Quod si creditis esse temnendum nec uos ad rationabilia responsa componitis, condicione initae pacis absoluimur, qui laesi foederis uinculo non tenemur. uindicet nunc superna maiestas scelus qualibet arte commissum, quae ad se clamare profitetur fraterni sanguinis impiam caedem. [9,2] II. EDICTUM. ATHALARICUS REX. (1) Qui rei publicae statum et generale cupit stare fastigium, ad uniuersa debet esse sollicitus, quia non est salus in corpore, nisi quam et membra potuerint optinere. iniuria unius loci compago tota concutitur et tanta conuenientiae uis est, ut unum uulnus ubique credas accipi, quando illa coeperit condolere. res publica siquidem non est unius ciuitatis cura, sed totius regni prouisa custodia: quapropter si quid ex ipsa minuitur, in origine dispendia sentiuntur. minus enim habere necesse est, cui aliquid perit. et ideo diuersarum ciuitatum peruigil nos cura sollicitat, ne permissa longius mala possint grauare palatia. arbor enim, quam florere uides, quam summa conspicis uiriditate laetari, subterraneo suco fecunditatis animatur, reddens in superficiem quod continet in radice. hominum quoque uultus magna hilaritate decoratur, si uisceribus sanis grauamen nullius sentiat laesionis. sic regnum iure dicitur integerrimum, si nusquam fuerit inminutum. hoc fieri potest, cum undique summouetur effrenata licentia nec datur ausus menti malignae sub abominabili libertate peccare. curiales, quibus a prouida sollicitudine nomen est, grauissima dicuntur infestatione quassari, ut quicquid eis honoris causa delegatur, ad iniuriam potius uideatur esse perductum. o nefarium scelus, importabile malum! quando debuit rei publicae seruiendo proficere, tunc libertatem suam cum fortunis uidetur amittere. (2) Quocirca edictali programmate definimus, ut si quis uersatus fuerit aut in iniuria aut in dispendio curialis uel aliquid ei, praeterquam iussum fuerit a nobis uel ab aulicis quorum interest potestatibus, imponere fortasse praesumpserit, aut decem librarum auri dispendio feriatur, ipsi qui aliquid tale pertulit nihilominus profuturarum, aut, si facultas uindictae non sufficit, per fustuaria supplicia laceretur, et reddat debitum poenis, quod non potuit compensare pecuniis, ita tamen, ut, quae pro publica utilitate fuerint delegata, ingenua sollicitudine compleantur, quando plus incipiunt debere, quos alienas iniquitates non permittimus sustinere. (3) Praedia curialium, unde maxime mediocribus parantur insidiae, nullus illicita emptione peruadat, quia contractus dici non potest, nisi qui de legibus uenit. circa saionum et militantum molestias iudicum protegantur auxilio. ab ipsis quoque moderatoribus eos nostra uindicabit auctoritas, quando grauius plectendus est, si ille, cui delegatur auxilium, probetur inferre detrimentum. (4) Erigite colla, depressi: subleuate animos, malorum sarcinis ingrauati: date studium recuperare quae uos male cognoscitis amisisse. unicuique ciui urbs sua res publica est. administrate ciuitatum sub consentanea uoluntate iustitiam. ordines uestri aequabiliter uiuant. nolite grauare mediocres, ne uos merito possint opprimere potiores. poena ista peccati est, ut unusquisque in se recipere possit quod in alterum proteruus exercuit. uiuite iuste, uiuite continenter, quia uix audet quisquam in illos excedere, quibus culpas non potest inuenire. (5) Grues moralem nouerunt exercere concordiam, inter quas nullus primatus quaeritur, quia iniquitatis ambitus non habetur. uigilant uicissim, communi se cautela custodiunt, ipse pastus alternus est. sic honor nullis adimitur, dum omnia sub communione seruantur. his etiam uolatus uicaria aequalitate disponitur: ultima fit prima et quae primatum tenuit, esse posterior non recusat. sic quadam communione sociatae sibi sine regibus obsequuntur, sine dominatu parent, sine terrore famulantur. uoluntarie seruiendo liberae sunt et inuicem se diligendo muniuntur. quarum morem scriptores rerum naturalium contuentes politiam quandam inter ipsas esse commemorant, quas ciuico affectu uiuere cognouerunt. (6) Has si uos imitemini, omnes a uobis prauitatum calumnias excludetis. nam uos, qui recti uota recipitis, habetis per leges potestatem in ciuibus uestris. non enim in cassum uobis curiam concessit antiquitas, non inaniter appellauit minorem senatum, neruos quoque uocitans ac uiscera ciuitatum. quid in ista appellatione non habeatis uel potentiae uel honoris? nam qui senatui comparatur, a nullo genio claritatis excluditur. [9,3] III. BERGANTINO V. I. COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX. (1) Si labor omnis assiduus adeo diuersos exigit fructus, ut aurum argentumque solita commutatione mercetur, cur non ipsa diligenter exquirimus, propter quae alia poscere uidebamur? Italia diues inferat nobis et aureos fructus. omnis prouentus adquiritur, ubi metallum fuluidum reperitur. nam quid necesse est terram multiplici fecunditate lassari, si ipsa magis pretia in ea potuerint inueniri? frumenta nobis usualiter natura industria suffragante concedit: passim se uina profundunt: metallum raro proditur, ut studiosius expetatur. (2) Quapropter ad massam iuris nostri Rusticianam in Bruttiorum prouincia constitutam magnitudinem tuam iubemus chartarium destinare et si, ut ab artifice harum rerum Theodoro dicitur, memoratis rebus terra fecunda est, officinis sollemniter institutis montium uiscera perquirantur: intretur beneficio artis in penetrale telluris et uelut in thesauris suis natura locuples inquiratur. cameris enim ingeniosa praesumptione reuolutis, talpinum animal imitantes, itinera fodiunt quae nullis ante patuerunt. sic ambitio nil relinquit absconditum nec ubi interdum sustinere possit extremum. (3) Intrant homines caligines profundas, uiuunt sine superis, exulant a sole et, dum sub terris compendia quaerunt, nonnunquam lucis gaudia derelinquunt. est illis aliquando ruina uia sua et reditus procurare nequeunt, qui pedibus suis semitas operosis manibus effecerunt. sed quibus cautior ars, uita felicior est, intrant egentes, exeunt opulenti: sine furto diuitias rapiunt, optatis thesauris sine inuidia perfruuntur et soli sunt hominum qui absque ulla nundinatione pretia uideantur adquirere. mox enim ut supernae luci fuerint restituti, minuta quaeque grauiora discernentibus aquis a genetrice terra separant ac fictilibus recondita uasta fornace decoquunt, donec soluantur utiliter in liquorem, riuosque de flamma uenientes tanto igne depurgant, quousque pulchritudinem sui prodant, quam terrena uiscera, ne cuperentur, absconderant. (4) Vincitur natura, dum eam meliorat industria. pulchrior est dum arserit, potior dum decoxerit, quia tantum crescit ad pretia, quanta fuerit sinceritate mundata. origo quidem nobilis, sed de flamma suscipit uim coloris, ut magis credas inde nasci, cuius similitudine uidetur ornari. sed cum auro tribuat splendidum ruborem, argento confert albissimam lucem, ut mirum sit unam substantiam tradere, quod rebus dissimilibus possit aptari. proinde quicquid ad exercendam huius artis peritiam pertinere cognoscitis, ordinatio uestra perficiat, ut et terra Bruttiorum ex se tributum quod dare possit inueniat, quae fructibus copiosa luxuriat. decet enim ut inter tanta bona nec illa desint quae putantur esse praecipua. cur enim iaceat sine usu, quod honestum potest esse compendium? (5) Aurum si quidem per bella quaerere nefas est, per maria periculum, per falsitates opprobrium, in sua uero natura iustitia. honesta sunt lucra per quae nemo laeditur et bene adquiritur quod a nullis adhuc dominis abrogatur. grypes aurum iugiter leguntur effodere atque huius metalli inspectione gaudere: quibus quoniam non est ambitus lucri, cupiditatis crimine non dicuntur accendi, scilicet, quia omnis actus in qualitate propositi est et non est uituperandum quod nulla fuerit uoluntate lasciuum. sint ergo sedula operatione continui quaestus, inuidiam non pauescant: quod ars dicitur, a crimine liberatur. [9,4] IIII. ABUNDANTIO PPO ATHALARICUS REX. (1) Felix querella est, quando leges pietate superantur, et beata condicio subiectorum, si cognoscant illum aliis misertum, quem et sibi optant esse propitium. neque enim ob aliud curiales leges sacratissimae ligauerunt, nisi ut, cum illos soli principes absoluerent, indulgentiae praeconia reperirent, hoc est, ubi dominus aduersum sua iudicia amabili concertatione dissentit, quando et ipsius quaedam iustitia est, ut qui pius dicitur, districtionis termino minime teneatur. nam et iste quidam rationabilis ordo est militia tandem soluere, qui inpares laboribus probantur existere. curialis enim, si nulla ualitudine corporis continetur, ad solas deceptiones apponitur, et adesse quid proderit, si eum contingat defectum uiribus inueniri? similis quippe est absenti, a quo non poterint imperata compleri. deinde dum curia multiplici numerositate laetetur, non uidetur perculsa damnis paucos perdidisse de plurimis. (2) Quapropter illustris magnificentia tua Agenantiam uxorem Campaniani uiri disertissimi in Lucania prouincia constitutam filiosque eorum de albo curiae suae faciat diligenter abradi, ut uentura posteritas nesciat fuisse quod uetatur obicere, quia calumnia non praesumitur, ubi aliqua probatio non habetur. proinde in possessorum numero potius collocentur passuri nihilominus molestias quas ipsi aliis ingerebant. (3) Ad tributa enim solita turbabuntur: faciem compulsoris horrebunt ‚ a potestatibus iussa prius uenisse nesciebant ‚, et uotiua ignorantia fatigati formidare delegata incipient per quae antea timebantur. nam et ex ea parte bonis moribus uixisse probandi sunt, quando patiuntur inter illos otiosi uiuere, quorum se non cognoscunt odia meruisse. alioquin non paterentur sub illis esse, quos se cognoscebant malis actibus incitasse. fruantur ergo beneficio principali: uiuant remissa pace tranquilli, qui fuerunt in actionum suarum qualitate compositi. [9,5] V. EPISCOPIS ET HONORATIS ATHALARICUS REX. (1) Possessorum territorii uestri querella comperimus supra temporis necessitatem quorundam ciuium suorum execrabilem sustinere saeuitiam, dum primo tempore panicii speciem coemptam in propriam recondidere substantiam spectantes caritatem mediocribus grauem, ut parcius reponentibus detestabilem inferant nuditatem, quando homines in famis periculo constituti rogantes offerunt quos se spoliare posse cognoscunt. in necessitate siquidem penuriae pretii nulla contentio est, dum patitur quis induci, ne possit aliqua tarditate percelli. (2) Haec igitur uota damnantes praesentes direximus portitores, ut siue in gradu siue in aliis locis frumentorum condita potuerint inuenire, tantum sibi unusquisque dominus uel familiae suae retineat, quantum se expendere posse cognoscit, reliquum periclitantibus uendat, praesentibus scilicet harum gerulis, qui ad eam rem destinati esse noscuntur, moderata tamen pretii quantitate, qua eum constiterit a suis prouincialibus comparasse, ut nec nimium grauetur qui emit et aliquo compendio foueatur ille qui distrahit. (3) Quapropter libentibus animis implete quae iussa sunt, quia uobis debetis inuicem in hac parte consulere, ne, dum caritatem nimiam quaeritis, scelestum uobis aliquid potius, quod absit, optetis. ne quis ergo uenditionem sibi inpositam conqueratur, sciat libertatem in crimine non requiri, sed illud boni ingenii magis esse, si non festinet excedere. uendat itaque sub iusta ratione qui distrahit. si consentit, operatur laudem suam: si discrepat, nostrum facit esse praeconium, quando bonum est iubentis, si iustitia imponatur inuitis. [9,6] VI. PRIMISCRINIO ATHALARICUS REX. (1) Cum diuturnis laboribus excubares, ita te inbecillitate corporis asseris grauiter sauciatum, ut nec ad famam militiae percipiendam possis occurrere, ad quam constat uoto te praecipiti festinasse, metuens ne per absentiam tui ab ipsis paene faucibus dulcissimus tibi fructus uideatur auferri, postulans etiam ut, algentis corporis necessitate constrictus, Baiani lauacri siccitate laxeris. (2) Dignum plane quod inter praemia summa praestemus, ut, sicut conferimus uictis spem, ita tribuamus supplicantibus et salutem. quapropter et a uinculo te emolumenticii terroris absoluimus et praedicti lauacri munere subleuamus, ut primum mentis gaudio recreatus facilius membrorum recipias sospitatem. naturalis siquidem cura est aegris dare laetitiam: nam fac inualidum gaudere, sanatus est. (3) Perge igitur ad amoenos recessus: perge ad solem, ut ita dixerim, clariorem: ubi salubritate aeris temperata terris blandior est natura. illic miraculis alta cogitatione perpensis cum arcanis mundi mens humana colloquitur nec admirari desinit quae ibi agi posse cognoscit: primum Nerei fluenta marinis deliciis esse completa, tot portus naturae prudentia terrenis sinibus intermissos, tot insulas nobiles amplexu pelagi dotatas: deinde inmissum Auerno stagneum mare, ubi ad uoluptatem hominum uita regitur ostreorum, industriaque mortalium fieri, ut res alibi fortuita ibi semper appareat copiosa. (4) Quantis ibi molibus marini termini decenter inuasi sunt! quantis spatiis in uisceribus aequoris terra promota est! dextra laeuaque greges piscium ludunt. claudantur alibi industriosis parietibus copiosae deliciae: captiui teneantur aquatiles greges: hic ubique sub libertate uiuaria sunt. adde quod tam amoena est suscepta piscatio, ut ante epulosum conuiuium intuentium pascat aspectum. magnum est enim gaudium desiderata cepisse: sed in huiusmodi rebus gratior est plerumque amoenitas oculi quam utilitas captionis. (5) Sed ne longius euagemur, inter Neptunias gazas habitare creditur, cui otia Baiana praestantur. his itaque rebus deliciosa exercitatione saginati ad pulcherrima lauacra contenditis, quae sunt et miraculis plena et salutis qualitate pretiosa. nam etsi hominum cura fabricata noscuntur, naturalibus certe ministeriis exhibentur. fornaces ibi non robora conuecta succendunt: cessante flamma perpetuus calor operatur: illic globi fumiferi nesciuntur: aura est purissima, quae ministrat uapores, sudores prouocat dulciter anhelos: et tantum a communibus balneis salubrior inuenitur, quantum ab humana industria celsior est natura. uideas illic undas perpetuis fumare gurgitibus, quae ita uidentur lauantum explere desideria, ut humano credas studio temperatas. (6) Cedat corallici pelagi laudata semper opinio: adsurgat Indici maris de albarum candore fama locupletior. quid mihi cum pretiis, si animus non fruatur optatis? baianis litoribus nil potest esse praestantius, ubi contingit et dulcissimis deliciis uesci et impretiabili munere sanitatis expleri. fruere igitur bonis nihilominus expetitis: nostris beneficiis ad tua emolumenta peruenies: Baianis remediis consequere rem salutis. [9,7] VII. REPARATO PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX. (1) Post parentum claras administrationes bene conferuntur posteris eminentissimae dignitates, dum nullius adquiescit ingenium iacere intra aestimationem suorum, quando quidam honestus ambitus est quos sequimur tempore, uelle praeconiis anteire. additur etiam, quod priscorum dogmatibus eruditi opinionis gratia delectentur augeri. nam quanto se unusquisque melioribus cognoscit artibus studuisse, tanto amplius grandiora praesumit appetere. (2) Dudum itaque illustris recordationis genitoris tui res publica sensit Romana diligentiam. comitiuae siquidem largitionum praesidens, functus etiam uicibus praefectorum, praetorianam egit integerrime dignitatem, curiam reparans, pauperibus ablata restituens et quamuis liberalibus studiis fuerit impolitus, placere non omisit industriis, quando naturaliter per se commendari potest bonum ingenium, etiam cum rebus accidentibus non uidetur ornatum. (3) Sed hoc quantum est ad tuarum notitiam litterarum? doctrina si quidem quos ab imperitis discernit, sapientibus amica societate coniungit, cui perfacile est ornare generosum, quae etiam ex obscuro nobilem facit. crescit quoque praeclaris meritis tuis, quod in affinitatis gratiam te talis elegit, quem semper contigit de iudicii sui integritate praedicari, moribus communis, conscientia singularis, qui se semper suis moribus et amicorum conuersatione et sua fecit probitate laudari. qualem ergo suo sanguini aestimandus est sociasse, qui numquam inprobum uel communioni suae decreuit adiungere. (4) Et ideo licet primaeuus uenias ad honorem, post tanti uiri iudicium ineptum est te dicere non probatum. nam si bene illis suggerentibus in extraneis causis placidas aures praebemus, cur magis in genere suo eorum iudicia non sequamur, ubi semper studiose sibi prospiciunt etiam qui in aliis actibus frequenter excedunt? atque ideo, quod feliciter dictum sit, per indictionem illam urbanae tibi tribuimus infulas dignitatis, ut, sicut in illo ordine primus, ita habearis et meritorum laude praecipuus. (5) Paene siquidem terrarum oculis offertur quod in illa ciuitate peragitur. quem iam sibi iudex placatum faciat, si illum senatum tantae benignitatis offendat? quid sit maturitatis, quid prudentiae, in ordinis ipsius aestimatione cognoscis, cuius primaeua germina mox ut adoleuerint, patres uocantur. adulescentia illic inchoat a maturitate consilii: tractant iuuenes cum modestia senum: ibi morum pondus in flore praemittitur, quod uix alibi cana aetate generatur. (6) Talem te ergo habita moderatione tractabis, ut cum tot proceres ad curiam uocas, dignam ante illos sententiam tuae uoluntatis aperias. nimis quippe arduum est aliquid tale inter illos dicere, quod nequeat tantis prudentibus displicere. ideoque non unius dignitatis uir aestimandus est, qui ab illa turba doctorum bonum potuit referre iudicium. nam si gratum est uel sub raritate praedicari, quid illi gaudii prouenire possit, quem tot nobilium uota laudauerint? iustitiam dilige: oppressis te dignanter impende: redde laudes posteris tuis, quas tu a maioribus accepisti. [9,8] VIII. OSUIN V. I. COMITI ATHALARICUS REX. (1) Propositi nostri est honestos labores palma remunerationis ornare, ut uicissitudine, qua prouecti gaudent, desides mordeantur sibique imputare possint quod clementissimis temporibus iudicii nostri praemia non merentur. atque ideo illustrem magnitudinem tuam deo iuuante ad Delmatiarum atque Sauiae prouincias iterum credidimus destinandam, ut quicquid pro utilitatibus nostris esse cognoscis, aequabili ordinatione disponas populumque nobis deuotum per tuam iustitiam facias esse gratissimum, quia dominorum laudibus applicatur, cum se probabiliter tractat electus. (2) Non exempla aliena perquiras: memor esto quae feceris et non indiges ammoneri. quid est enim quod de tua quisquam debeat actione dubitare, quando ipsis prouinciis adhuc propria bona redolere cognoscis? quodam modo iam debitum est illi uelle praestare, apud quem te scis fuisse laudabilem. oboedientibus enim iuste indulgetur animus et quos scimus memores bonorum, indubitanter eis denuo praebemus affectum. (3) Aetas quidem tua prouecta est, sed actus quoque maturior quid tibi nunc subripere ualeat, in quo nec iuuentus reprehensibilis fuit? sed haec in domni aui nostri regno fecisti: nunc talia demonstra, ut temporibus nostris reseruasse uidearis, quicquid probitatis addideris. [9,9] VIIII. UNIVERSIS GOTHIS SIVE ROMANIS ATHALARICUS REX. (1) Per prouincias nobis deo praestante concessas tales uiros cupimus destinare, qui sunt armis praediti et iustitia gloriosi, ut absit a uobis et extranearum gentium metus et calumniosis non pateatis insidiis, quia non minus est malum bellicum uitasse quam saeua discussionis euadere. ipsa est enim uera securitas, quae de nulla iudicis iniquitate formidat. atque ideo, quod deo auspice dictum sit, illustrem comitem Osuin et palatio nostro clarum et prouinciis longa conuersatione notissimum Dalmatiis decreuimus praesidere. cui pro utilitate nostra iubenti parere procurate, quoniam tantam eius estis iustitiam frequenter experti, ut et sine regia iussione ei deberetis priorum memores oboedire. habet enim proprium ius ille qui iustus est: nam etsi terrore minime potestatis erigitur, aequitate tamen suadente semper auditur. (2) Simul etiam et uirum illustrem Seuerinum ad uos aestimauimus dirigendum, ut compositi consona uoluntate possint uobis laudanda praecipere. nam si disparibus calamis conuenit unum melos edicere, multo magis uiris prudentissimis aptum est iusta concordi uoce suadere. (3) Verum ut primordia nostra a praestitis inchoarent clementissimumque dominum in ipso regni limine sentiretis, per quartam indictionem quod a uobis augmenti nomine quaerebatur, illustrem uirum comitem patrimonii nostri nunc iussimus remouere. (4) Hoc etiam insuper uobis concedentes, ut, cum deo propitio supra dictum uirum ad nostra obsequia uenire fecerimus, tales homines destinate, per quos possimus euidenter agnoscere, quemadmodum in futurum census doceatur impositus, ut, si grauatos uos esse cognoscimus, pro parte nobis qua uisum fuerit considerata aequitate releuemus. ita fit ut habeatis spem et futuri beneficii, qui estis iam pro parte remedia consecuti. (5) Quapropter seruire uos conuenit utilitatibus nostris, quando ea quae magis sperare precibus potuistis, ultro contulit munificentia principalis. sic enim tradente clementissimo nobis auctore didicimus, ut a subiectorum beneficiis non uacemus. disciplina uidelicet imperandi est amare quod multis expedit, quoniam res publica nimium soliditatis accipit, si tributariorum facultas inlaesa constiterit. [9,10] X. HONORATIS POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS SYRACUSANAE CIVITATIS VEL UNIVERSIS PROVINCIALIBUS ATHALARICUS REX. (1) Dudum quidem uobis ortum nostri imperii aestimauimus nuntiandum: nunc decet subsequi beneficium pro laetitia augenda cunctorum, ut, quibus fuit gratissimus noster exortus, sit illis regalis animus in aliqua parte munificus. crescere nobiscum deo praestante cuncta desideramus, quia ille uere noster est census, quem laetus possessor exsoluit. (2) Proinde subtrahimus pecuniae quod augmentetur gloriae et auari ad laudes profuse nitimur subleuare cultores. pridem diuae memoriae domnus auus noster de suis beneficiis magna praesumens, quia longa quies et culturam agris praestitit et populos ampliauit, intra Siciliam prouinciam sub consueta prudentiae suae moderatione censum statuit flagitari, ut uobis cresceret deuotio, quibus se facultas extenderat. sed illius praedicanda iustitia locum nostrae benignitati praeparauit, ut, quod ei offerri iuste potuit, nos clementi animo quasi illata stipendia donaremus: et quodam praesagio mentis diuinae fecit etiam pium, cui parabat imperium. (3) Atque ideo per quartam feliciter indictionem quicquid a uobis supra consuetudinariam functionem augmenti nomine uel petebatur uel constat exactum, liberalitas nostra concedit. quod etsi iuste potuistis pendere, gloriam uos potius nostrae largitati iubemus inferre. (4) Sed ut latius extendatur nostra clementia suauemque dominum impensis beneficiis sentiatis, quicquid a discussoribus noui census per quintam indictionem probatur affixum, ad nostram eos fecimus deferre notitiam, ut, quod rationabile fuerit aestimatum, libentibus animis perferatis, quia nullum laedit obseruata iustitia. (5) Sed ne credatis pro ordinatorum tantum arbitrio uos grauari, si quis est qui de eorum facto aestimat conquerendum, ad remedia nostrae pietatis occurrat, ut iudicantes corrigamus, qui etiam non rogati beneficia clementer indulsimus. nam et gloriosae recordationis domnus auus noster de eorum commotus fuerat tarditate, ut erat altae prudentiae perscrutator, aestimans eos tamdiu in prouincia non sine uestro grauamine residere, quos repetita iussione censuerat iam redire. (6) Sed nos, quos decet implere quicquid ille sub aequitate disposuit, deo auxiliante eius nunc in uobis inchoata perficimus. reddite modo largitati nostrae prosperrimum uotum et fidele seruitium. habetis principem, qui uobis cum beneficiis probatur exortus et quod subiectis dulcius est, augetur ingenio beniuolo cum aetatis augmento. in quam rem Quidilanem saionem nostrum credidimus dirigendum, per quem uobis iussa prosperrima deo largiente pandantur. [9,11] XI. GILDILAE VIRO SUBLIMI COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS ATHALARICUS REX. (1) Ad Victorem et VVitigisclum spectabiles uiros Siciliae prouinciae censitores praecepta nostra direximus, ut quicquid possessoribus tributariae functionis per eos nuper uidetur adiectum, de quarta indictione non exigant, quia grauis est eius rei illatio, cuius adhuc iustitia non probatur. (2) De ordinationibus uero eorum nobis fecimus instructiones deferri, ut, si aestimatis uiribus sub aequalitate sit dispositum, debeat permanere moderatum, sin uero aliquem contra rationem constat esse praegrauatum, nostro releuetur arbitrio, ita tamen ut, si aliquid per quartam indictionem probatur illatum, possessoribus sine aliqua imminutione reddatur, quia sine querella suscipi debet onus impositum, quod longis temporibus constat esse portandum. (3) Nunc quod restat, prouinciales uos conuenit admonere, ut quibus beneficia dedimus, eorum deuotionem per omnia sentiamus et quod debetur principi, grato animo uideatur exsolui. [9,12] XII. VICTORI ET VVITIGISCLO VV. SS. ATHALARICUS REX. (1) Tarditas uestra apud gloriosae memoriae domnum auum nostrum merito uos fecit esse suspectos, quos etiam secundis praeceptionibus credidit ammonendos, ut relicto tandem prouincialium grauamine ad eius deberetis iustitiam festinare: et nunc quoque suspicionis maxime fecit augmentum, ut nec ad initia nostra uoluissetis occurrere, quod libera conscientia potuisset optare. (2) Et ideo praesenti auctoritate censemus, ut, si quid super tributarium solidum per quartam indictionem a prouincialibus exegistis, sine aliqua eis inminutione reddatis, quia supra ueterem censum nulla indictionis praedictae eos uolumus damna sentire. (3) Hoc etiam addendum esse credidimus ‚ quando amore clementiae errores nolumus inuenire, ne coacti potius resecemus quod salua iustitia dissimulare non possumus ‚ ut, si aliquem studio laesistis prauo, uestro magis emendetis arbitrio, quia hoc est propria delicta corrigere quod et non facere. (4) Et ne forsitan credatis longinquitatis difficultate latere quae gesta sunt, Siculis fiduciam uos dedimus subsequendi. uidete nunc, si uoces possitis ferre querulas, quas etiam nostra inuitauit auctoritas. ammonuimus igitur quos pios decet: iam suo uitio uidetur accusari, qui spontanea noluit uoluntate recorrigi. [9,13] XIII. VVILIAE V. I. COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX. (1) Magnitudinis tuae suggestione comperimus de domesticorum excessibus, qui destinatis comitibus obsequuntur, prouinciales damnis plurimis ingrauatos: quod credimus emolumentorum paruitate nutritum, quia sub quadam excusatione peccare creditur, cui necessaria non praebentur. (2) Et ideo speciali beneficio generalia compendia largientes magnitudini tuae praesenti auctoritate praecipimus, ut supra ducentos solidos et decem annonas, quas hactenus acceperunt, a quinta feliciter indictione quinquaginta eis solidos annuos faciatis incunctanter adiungi, qui uestris rationibus debeant imputari, ut, dum mater criminum necessitas tollitur, peccandi ambitus auferatur. (3) Si quis autem iussionum nostrarum inprobus temerator exstiterit, ut aliquo casu in damnis prouincialium aut praeiudiciis implicetur, emolumentis careat uniuersis, quia ille dignus est praemia consequi, qui parere cognoscitur aequitati: ideo enim a nobis accipit, ne ab aliis quaerat. nostrum dare nobilitas est: dona regalia quamuis parua sublimant, quia simul et meritorum gratiam reperisse creditur, qui principali munere subleuatur. [9,14] XIIII. GILDILAE VIRO SUBLIMI COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS, ATHALARICUS REX. (1) Prouincialium Siculorum nobis est suggestione declaratum quaedam a tua potestate fieri, unde eorum fortunae uideantur affligi. quod ideo leuiter accepimus, quia ipsi uindicari praeterita noluerunt. constat enim esse dubium, quod concedit aduersarius: et percelli non potest iure, cui mauult querelosus ignoscere. sed ut suspiciones iniquas futuris casibus abrogemus, obseruanda iugiter praesenti iussione decernimus, ut nec isti aliquid de futuro metuant nec tu per ignorantiam quae dicuntur incurras. (2) Prima fronte pro reparatione murorum pecuniae diuersis prouincialibus dicuntur extortae, cum tamen nulla exinde surrexerit promissa constructio. hoc si constat ammissum, aut muri exinde pro eorum munimine construantur aut unusquisque recipiat quod ei probatur incompetenter ereptum. nimis enim absurdum est spondere munitiones et dare ciuibus execrabiles uastitates. (3) Quorundam etiam substantias mortuorum sine aliqua discretione iustitiae fisci nomine caduci te perhibent titulo uindicare, cum tibi hoc tantum de peregrinis uideatur esse commissum, quibus nullus heres aut testamentarius aut legitimus inuenitur. nefas est enim, ut, quod a nobis praecipitur, a te nostro nomine per iniuriam uindicetur. (4) Praeterea conuentionibus se grauari omnimodis ingemiscunt, ut ad iudicium deducendi paene tanta uideantur amittere, quanta uix probantur addicti dispendia sustinere. uocatio enim iudicis spes iustitiae debet esse, non multa. nam ipse iuste suspectus redditur, ante cuius audientiam grauamina sentiuntur. unde censemus, ut, si nostra conueniunt decreta pulsatos, tantum commodi percipiat exsecutor, quantum gloriosus domnus auus noster pro honoribus personarum debere saiones accipere expressa quantitate constituit. commodum enim debet esse cum modo: nam si mensuram aequalitatis excesserit, uim sui nominis non habebit. (5) Si uero tua iussione conuentio destinatur dumtaxat in illis causis atque personis, ubi te misceri edicta uoluerunt, mediam portionem exsecutor accipiat, quam de praeceptis regiis sumere potuisset, quia non potest conuenire iustitiae, ut tantum a te directo tribuatur, quantum pro reuerentia nostrae iussionis offertur. (6) Si quis autem saluberrimi constituti temerator extiterit, in quadruplum iubemus ablata restitui, ut, quod delectatione cupiditatis ammittitur, asperitate dispendii uindicetur. Edicta uero gloriosi domni aui nostri uel uniuersa praecepta, quae ad Siciliam pro commonendis uniuersorum moribus destinauit, sub tanta uolumus oboedientia custodiri, ut sacrilegii reus habeatur, quisquis beluinis motibus excitatus munimen temptauerit irrumpere iussionum. (7) Duorum negotia Romanorum etiam his inuitis ad tuum diceris uocare iudicium: quae si cognoscis facta, ulterius non praesumas, ne dum uis iudicium incompetenter quaerere, reatum potius uidearis inuenire. memor enim prius debes esse edicti, qui inter alios mauis a te sequenda constitui: alioquin tota tibi decernendi auctoritas tollitur, si a te illa regula minime custoditur. (8) Ordinariis iudicibus amministrationum suarum potestas inlibata seruetur. cognitores suos legitima turba comitetur. obseruationum illarum non mordearis inuidia. Gothorum laus est ciuilitas custodita. tota ad uos fama confluit, si uobis rarus litigator obseruet. uos armis iura defendite, Romanos sinite legum pace litigare. (9) Nauigiis uecta commercia te suggerunt occupare et ambitu cupiditatis exosae solum angusta pretia definire: quod non creditur a suspicione longinquum, etiamsi non sit actione uitiosum. quapropter si rumorem huiusmodi, ut conuenit, uitare festinas, episcopus ciuitatis et populus conscientiae tuae testes assistant. omnibus placeat, quod ad cunctorum necesse est pertinere fortunas. pretia communi debent deliberatione constitui, quia non est delectatio commercii, quae iubetur inuitis. (10) Quocirca sublimitatem tuam iussis praesentibus credidimus ammonendam, quia excedere nolumus quos amamus nec aliquid de talibus sinistrum patimur dici, per quos aliorum mores putamus posse recorrigi. [9,15] XV. IOHANNI PAPAE ATHALARICUS REX. (1) Si antiquis principibus studium fuit leges exquirere, ut subiecti populi delectabili tranquillitate fruerentur, multo praestantius est talia decernere, quae possunt sacris regulis conuenire. absint enim a nostro saeculo damnosa compendia. illud tantum uere possumus lucrum dicere, quod constat diuina iudicia non punire. (2) Nuper siquidem ad nos defensor ecclesiae Romanae flebili allegatione peruenit, cum apostolicae sedi peteretur antistes, quosdam nefaria machinatione necessitatem temporis aucupatos ita facultates pauperum extortis promissionibus ingrauasse, ut, quod dictu nefas est, etiam sacra uasa emptioni publicae uiderentur exposita. hoc quantum fuit crudele committi, tanto gloriosum est adhibita pietate resecari. (3) Atque ideo sanctitas uestra statuisse nos praesenti definitione cognoscat, quod etiam ad uniuersos patriarchas atque metropolitanas ecclesias uolumus pertinere, ut a tempore sanctissimi papae Bonifatii, cum de talibus prohibendis suffragiis patres conscripti senatus consulta nobilitatis suae memores condiderunt, quicumque in episcopatu optinendo siue per se siue per aliam quamcumque personam aliquid promisisse declaratur, ut exsecrabilis contractus cunctis uiribus effetetur. (4) Si quis autem in hoc scelere deprehenditur fuisse uersatus, nullam relinquimus uocem, uerum etiam si aut repetendum aut quod acceptum est non reddendum esse crediderit, sacrilegii reus protinus habeatur, accepta restituens compulsione iudicis competentis. iustissimae siquidem leges ut bonis aperiunt, ita claudunt malis moribus actionem. (5) Praeterea quidquid in illo senatus decretum est consulto, praecipimus in eos modis omnibus custodiri, qui se quoquo modo uel interpositas quascumque personas scelestis contractibus miscuerunt. (6) Et quia omnia decet sub ratione moderari nec possunt dici iusta quae nimia sunt, cum de apostolici consecratione pontificis intentio fortasse prouenerit et ad palatium nostrum perducta fuerit altercatio populorum, suggerentes nobis intra tria milia solidorum cum collectione chartarum censemus accipere. a quibus tamen omnes idoneos rei ipsius consideratione remouemus, quia de ecclesiastico munere pauperibus est potius consulendum. (7) Alios uero patriarchas, quando in comitatu nostro de eorum ordinatione tractatur, in supra dictis condicionibus atque personis intra duo milia solidorum iubemus expendere. in ciuitatibus autem suis tenuissimae plebi non amplius quam quingentos solidos se distributuros esse cognoscant. reliquos accipientes et edicti praesentis et senatus consulti nuper habiti poena constringat: sed et dantes canonum seueritas persequatur. (8) Vos autem, qui patriarcharum honore reliquis praesidetis ecclesiis, quoniam constitutio nostra ab illicita promissione liberauit, restat ut bona imitantes exempla sine aliquo ecclesiarum dispendio dignos maiestate pontifices offeratis. iniquum est enim, ut locum apud uos habeat ambitus, quem nos laicis diuina consideratione perclusimus. (9) Quapropter si quis apostolicae praesul ecclesiae uel patriarcharum episcopum siue per se siue per parentes uel seruientium quascumque personas aliqua suffragii crediderit ambitione promouendum, et ipsum reddere accepta definimus et quod est canonibus statutum, eum modis omnibus esse passurum. si quis uero quae dederit aut promiserit eodem superstite timuerit publicare, ab heredibus uel proheredibus eius ecclesia repetat, cuius suffragio antistes deprehenditur ordinatus, nota infamiae nihilominus superstites inurente. reliquos quoque ordines sub eadem fieri districtione praecipimus. (10) Quod si forsitan dolosae machinationis inuento sacramentis persona intercedentibus fuerit obligata, ut saluo statu animae commissam iniquitatem neque approbare possit neque audeat accusare, damus licentiam quibuslibet honestis personis in singulis quibusque ciuitatibus apud iudices competentes hoc crimen deferre, et quicquid ex ea potuerit probatione recolligi, ut ad probationem insequentes animemus, tertiam partem indicatae rei ille percipiat, qui tale facinus uoluerit approbare: reliqua ipsis ecclesiis proficiat quod uidentur extorta, aut in fabricis earum aut in ministeriis nihilominus profutura. decet enim ad usus bonos conuertere quae uoluit peruersitas iniqua fraudare. (11) Quiescat igitur malignantium praua cupiditas. quo tendunt, qui a fonte praeclusi sunt? recolatur et timeatur Simonis iusta damnatio, qui emendum credidit totius largitatis auctorem. orate ergo pro nobis edicta nostra custodientes, quae diuinis noscitis conuenire mysteriis. sed quo facilius principis uotum uniuersorum mentibus innotescat, hoc senatui, hoc populis per praefectum urbis praecipimus intimari, ut generalitas agnoscat nos illos persequi, qui maiestati potius uidentur aduersi. uos quoque hoc uniuersis, quos deo propitio regitis, episcopis intimate, ne quis sit alienus a culpa qui potuit agnoscere constituta. [9,16] XVI. SALVENTIO V. I. PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX. (1) Grata res est cunctis profutura uulgare, ut generale fiat gaudium, quod potuit esse uotiuum. alioquin laesionis causa noscitur, si beneficia potius occulantur. dudum siquidem senatus amplissimus ab splendore suo cupiens maculam foedissimae suspicionis abradere prouida deliberatione constituit, ut in beatissimi papae consecratione nullus se abominabili cupiditate pollueret, poena etiam constituta, qui talia praesumere temptauisset: non iniuria, quia tunc electi uere meritum quaeritur, cum pecunia non amatur. (2) Quod nos laudantes et augentes inuentum ad beatissimum papam direximus constituta, quae his antelata praefulgent, ut ab honestate sanctae ecclesiae profanus ambitus auferatur. hoc uos ad notitiam senatus et Romani populi uolumus sine aliqua dilatione perducere, quatenus cunctorum figatur cordi, quod cupimus omnium studio custodiri. (3) Verum ut principale beneficium et praesentibus haereat saeculis et futuris, tam definita nostra quam senatus consulta tabulis marmoreis praecipimus decenter incidi et ante atrium beati Petri apostoli in testimonium publicum collocari: dignus enim locus est, qui et gloriosam mercedem nostram et senatus amplissimi laudabilia decreta contineat. in quam rem illum direximus, quo redeunte noscamus impleta quae iussimus. incertum enim uidetur habere quod praecipit, cui rerum effectus tardius innotescit. [9,17] XVII. SALVENTIO V. I. PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX. (1) Si principes antiqui moenia Romana in populorum exquisiuere laetitiam, ne ciues illi merito singulares aliquid commune cum ceteris possiderent, nefas est inter tot rerum iucunda eos longam sustinere tristitiam, quia exultatio ciuitatis illius generale uotum est, dum necesse est laetari reliqua, si mundi caput gaudere proueniat. (2) Apostolici siquidem papae Iohannis et procerum nostrorum relatione cognouimus illum atque illum Romanos pro sola suspicione seditionis tam longae custodiae poena maceratos, ut cuncta ciuitas maerorem de illorum continua calamitate contraxerit, ut eis nec dierum festiuitas, nec ulla, quae apud nos est gratissima, nominis sui dignitas subueniret. quod nobis pro sui facti acerbitate displicuit, ut qui in iudicio conuicti minime feruntur, debita malis tormenta cruciatusque pertulerint. (3) Et ideo magnitudinem tuam iussis praesentibus ammonemus, ut quocumque loci reperire potueris, eos absoluere non moreris. quos etiamsi aliquo reatu inuolutos esse claruit, intercessionibus supra dictis eos iam a metu liberos esse censemus. si uero innocentes se tormenta sustinuisse confidunt, damus querellis eorum liberam uocem, ut iustis legibus uindicent quod iniquis ausibus pertulerunt, quia nolumus innocentes a iudicibus deprimi, quos ad eorum praesidia constat eleuari. (4) Reuocent nunc ad laetitiam pristinam animos Romani nec nobis credant placere posse nisi qui eos eligunt modesta aequalitate tractare. intellegant parentes nostros pro sua quiete laboriosa subire pericula, nos autem multis expensis agere, ut illi debeant garrula exultatione gaudere. (5) Nam et si quid inique uel acerbe hactenus pertulerunt, non credant a nostra mansuetudine neglegendum, qui nec nobis otia damus, ut illi secura pace ac tranquilla laetitia perfruantur: cito sentiunt quia nos amare non possumus, quos illi pro suis excessibus horruerunt. nam quorum gratiam impetrare possunt, qui suis ciuibus displicere meruerunt et, dum tempus habuissent amoris publici, egerunt unde iuste debeant execrari? [9,18] XVIII. EDICTUM. ATHALARICUS REX. Prouide decreuit antiquitas uniuersitatem edictis generalibus admoneri, per quae et delictum omne corrigitur et excedentis uerecundia non grauatur. cuncti enim sibi aestimant dici, ubi nullum constat exponi et similis fit innocentis, quem contigerit sub communione purgari. hinc et nostra uere pietas custoditur, dum feriato gladio nascitur metus et prouenit sine cruore correctio. commouemur enim placati, minamur otiosi et clementer irascimur, quando uitia sola damnamus. diu est, quod diuersorum querellae nostris auribus crebris susurrationibus insonarunt quosdam ciuilitate despecta affectare uiuere beluina saeuitia, dum regressi ad agreste principium ius humanum sibi aestimant feraliter odiosum. quos nunc apte iudicauimus comprimendos ut eo tempore inimica bonis moribus crimina persequamur, quo hostibus reipublicae diuina uirtute resistimus. utrumque quidem noxium, utrumque pellendum: sed tanto grauius grassantur uitia quanto probantur interna. unum recumbit in altero. facilius quippe inimicorum acies cadunt, si nostrorum delicta subducimus. (1) Primam humano generi noxiam peruasionem, sub qua nec dici potest ciuilitas nec haberi, seueritate legum et nostra indignatione damnamus statuentes, ut sanctio diui Valentiniani aduersum eos diu pessime neglecta consurgat, qui praedia urbana uel rustica despecto iuris ordine per se suosque praesumpserint expulso possessore uiolenter intrare. nec aliquid de eius districtione detestabili uolumus temperatione mitigari, insuper addentes ut, si quis ingenuorum ad satisfaciendum legi superius definitae idoneus non habetur, deportationis protinus subiaceat ultioni, quia plus debuit cogitare iura publica, qui se nouerat alibi non posse sustinere uindictam. iudices igitur competentes, ad quos potest admissum facinus pertinere, si inuasorem, cum possint amouere, pertulerint tenere praesumpta, et adepti cinguli honore priuentur et fisco nostro tantum fiant obnoxii, quantum praesumptor potuisset addici, in auctoribus tamen facinoris manentibus constitutis. quod si quis in tantam raptatus amentiam tyrannico spiritu iuri publico parere neglexerit uiribusque praepotens destinati officii spreuerit paucitatem, relatione iudicis nostris auribus notabilis ingeratur, ut indulta executione saionum ultionem sentiat uigoris regii, qui oboedire noluit cognitori. (2) Et quia summis principibus iuris communione uiuendum est, si quis legum ordine praetermisso nomine publico titulos praesumpserit uel praesumpsit affigere, in tantum possidenti fiat obnoxius, quantum sanctio superius memorata testatur. merito enim et sacrilegii poena percellitur, qui iniquo peruasionis pondere ausus est maiestatem regii nominis ingrauare. litis quoque expensas iudicio superatus exsoluat, quia hinc dantur fomenta detestabilis iurgii, cum improbi uincuntur illaesi, nec dolet calumniantibus pudoris damnum, si euaserint dispendia facultatum. (3) Si quis autem de nostris scriniis aliquid crediderit promerendum, aduersario suo, quantum ad causam eius pertinet, de consecuta serie iussionum nihil aestimet supprimendum: ni fecerit, careat impetratis, uel si aliquid ex eo agere temptauerit, nihilominus habeatur infirmum, quia illos solos uolumus uti beneficiis nostris, quos non cognoscimus studere uersutiis. (4) Qui suasione plectenda matrimonia diuidere nititur aliena, ipsius coniugium habeatur illicitum: ut magis contigisse sentiat sibi, quod in altero malignus exercere temptauit. siue pro coniunctionibus caritate priuatur, futurum illi matrimonium iure denegamus, quia non meretur iugalis reuerentiae praemia consequi, qui in genialis tori ausus est diuisione grassari. sed ne aliquos huius sceleris reos ultio nostra derelinquat, illos, quos spes non habet praesentis coniugii uel futuri, si quid in alienos thalamos dolosa machinatione praesumpserint, facultatum suarum priuentur media portione fisci protinus uiribus applicanda. si uero prohibente pauperie in aliquorum substantia nequiuerit uindicari, poena religentur exilii, ne, quod dictu nefas est, ideo uideantur comminationem iuris publici euadere, quia uilissimae noscuntur subiacere fortunae. sed haec de sollicitatoribus affectus alieni pietas nostra decreuit. (5) Ceterum in adulteris totum districtissime uolumus custodiri, quicquid diuali potuit commotione decerni. (6) Uno tempore duabus nemo copuletur uxoribus, quia se nouerit rerum suarum amissione plectendum. nam aut libido est, et recte perfrui non sinitur: aut cupiditas, et iure nuditate damnatur. (7) Si quis autem superflua turpique cupidine coniugali honestate despecta ad concubinae elegerit uenire complexus: si ingenua fuerit, iugo seruitutis cum filiis suis modis omnibus addicatur uxori, ut illi se per honesta iudicia sentiat subdi, cui per illicitam libidinem credidit posse praeponi. quod si ad tale flagitium ancilla peruenerit, excepta poena sanguinis matronali subiaceat ultioni, ut illam patiatur iudicem, quam formidare debuisset absentem. (8) Donationes nullius terror extorqueat: nullus adquirere per fraudem uel execrabilem lasciuiam concupiscat: sola enim honestas merito cupit lucra. de legibus in allegationem iustissimae largitatis illam districtionem uolumus custodiri, quam pro ueritate sollicita legalis sanxit antiquitas. sic enim, ut ipsa testatur, et fraudi non patebit occasio et ueritati maior crescit auctoritas. alioquin nulli praecipimus uideri firmum, quod ipse conditor, non implendo quae leges uel iura praecipiunt, fecit incertum. (9) Maleficos quoque uel eos, qui ab eorum nefariis artibus aliquid crediderint expetendum, legum seueritas insequatur, quia impium est nos illis esse remissos, quos caelestis pietas non patitur impunitos. qualis enim fatuitas est creatorem uitae relinquere et sequi potius mortis auctorem? turpis actus ex toto sit a iudicibus alienus. nemo faciat quod iura condemnant, quia decretali poena plectendi sunt, qui se prohibitis excessibus miscuerunt. quid enim in aliis damnent, si ipsi se inhonesta contagione commaculent? sit etiam sub diuitibus tuta mediocritas. (10) A caedis temperetur insania. nam praesumptio manuum actus probatur esse bellorum, maxime in eis, quos tuitionis nostrae munit auctoritas. si quis autem contra facere improba praesumptione temptauerit, uiolator nostrae iussionis habeatur. (11) Appellari a suspecto iudicibus ordinariis in una causa secundo non patimur, ne, quod ad remedium repertum est innocentis, asylum quodam modo uideatur existere criminosis. si quis uero uetita iterare temptauerit, negotio priuatus abscedat. (12) Sed ne pauca tangentes reliqua credamur noluisse seruari, omnia edicta tam nostra quam domni aui nostri, quae sunt uenerabili deliberatione formata, et usualia iura publica sub omni censemus districtionis robore custodiri, quae tanto munimine se tegunt, ut nostra quoque iurisiurandi interpositione cingantur. quid per multa discurrimus? legum usualis regula et praeceptorum nostrorum probitas ubique seruetur. [9,19] XVIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (1) Laudabilium iussionum causas plerumque praebet uituperabilis excessus alienus et miro modo momenta iustitiae de iniquitatis occasione nascuntur. silet enim aequitas, si culpa non uociferetur admissa et feriatum quiescit principis ingenium, quod non fuerit aliqua querella prouocatum. (2) Conquerentium siquidem uocibus adacti et frequentium populorum de rebus quibusdam interpellatione commoniti necessaria quaedam Romanae quieti edictali programmate duodecim capitibus, sicut ius ciuile legitur institutum, in aeuum seruanda conscripsimus, quae custodita residuum ius non debilitare, sed potius corroborare uideantur. (3) Haec in coetus uestri splendore recitentur et per triginta dies praefectus urbis locis celeberrimis faciat sollemni more proponi, ut nostra ciuilitate recognita spes truculentis moribus auferatur. nam qua confidentia proteruus assumat quod principis agnouerit damnasse clementiam? redeat amor omnibus disciplinae, per quam et parua coalescunt et potiora seruantur. (4) Ideo enim exercitus nostros iuuante deo crebris expeditionibus commouemus, ut uniuersitatem compositam uiuere legibus sentiamus. reddatur haec animo nostro uicissitudo praemiorum, ut, quem rei publicae utilitatibus cognoscitis occupatum, rarissima querellarum aditione pulsetur. teneant iudices legitimas districtiones: uotum foedissimae uenalitatis abiciant. metus cuncta componit, si reus crimen in iudicante non inuenit. [9,20] XX. AD UNIVERSOS IUDICES PROVINCIARUM ATHALARICUS REX. (1) Cum uos prouinciis nostris iuuante deo annua reparatione praestemus nec desint iudicia per uniuersos fines Italiae distributa, intellegimus de inopia iustitiae copiam uenire causarum. culpa siquidem uestrae probatur esse neglegentiae, quotiens a nobis coguntur homines legum beneficia postulare. nam quis eligeret tam longe petere, quod in suis uideret sedibus aduenisse? (2) Sed ut uobis uersutas excusationes et duras necessitates prouincialibus tolleremus, de aliquibus casibus hactenus pessimo torpore neglectis edictalis programmatis definitione censuimus, ut et uobis cresceret confidentia recte iudicandi et paulatim audacia maligna possit inminui. quod more sollemni per conuentus publicos triginta dierum facite proponi editione, ut iure condemnatus habeatur qui post haec remedia manere praesumpserit desperatus. [9,21] XXI. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (1) Filiorum causas iure ad patrum cognoscimur remisisse personas, ut ipsi de illorum prouectu debeant cogitare, quorum interest studia Romana proficere. neque enim credendum est uos inde posse minus esse sollicitos, unde et generi uestro crescit ornatus et coetui prouenit assidua lectione consilium. nuper siquidem, ut est de uobis cura nostra sollicita, quorundam susurratione cognouimus doctores eloquentiae Romanae laboris sui constituta praemia non habere et aliquorum nundinatione fieri, ut scholarum magistris deputata summa uideatur imminui. (2) Quapropter, cum manifestum sit praemium artes nutrire, nefas iudicauimus doctoribus adulescentium aliquid subtrahi, qui sunt potius ad gloriosa studia per commodorum augmenta prouocandi. (3) Prima enim grammaticorum schola est fundamentum pulcherrimum litterarum, mater gloriosa facundiae, quae cogitare nouit ad laudem, loqui sine uitio. haec in cursu orationis sic errorem cognoscit absonum, quemadmodum boni mores crimen detestantur externum. nam sicut musicus consonantibus choris efficit dulcissimum melos, ita dispositis congruenter accentibus metrum nouit decantare grammaticus. (4) Grammatica magistra uerborum, ornatrix humani generis, quae per exercitationem pulcherrimae lectionis antiquorum nos cognoscitur iuuare consiliis. hac non utuntur barbari reges: apud legales dominos manere cognoscitur singularis. arma enim et reliqua gentes habent: sola reperitur eloquentia, quae Romanorum dominis obsecundat. hinc oratorum pugna ciuilis iuris classicum canit: hinc cunctos proceres nobilissima disertitudo commendat et ut reliqua taceamus, hoc quod loquimur inde est. (5) Qua de re, patres conscripti, hanc uobis curam, hanc auctoritatem propitia diuinitate largimur, ut successor scholae liberalium litterarum tam grammaticus quam orator nec non et iuris expositor commoda sui decessoris ab eis quorum interest sine aliqua imminutione percipiat et semel primi ordinis uestri ac reliqui senatus amplissimi auctoritate firmatus, donec suscepti operis idoneus reperitur, neque de transferendis neque de imminuendis annonis a quolibet patiatur improbam quaestionem, sed uobis ordinantibus atque custodientibus emolumentorum suorum securitate potiatur, praefecto urbis nihilominus constituta seruante. (6) Et ne aliquid pro uoluntate praebentium relinquatur incertum, mox ut sex menses exempti fuerint, statutae summae consequantur praedicti magistri mediam portionem, residua uero anni tempora cum annonarum debita redhibitione claudantur: ne cogantur de alieno pendere fastidio, cui piaculum est uel horarum aliquo uacasse momento. (7) In tantum enim quae sunt decreta uolumus firmissime custodiri, ut si quis cuius interest differendam putauerit hanc quasi debitam functionem, procurato more usurarum dispendia ipse patiatur, qui iusta commoda laudabiliter laborantibus plectenda cupiditate subtraxit. (8) Nam si opes nostras scaenicis pro populi oblectatione largimur et ea studiosissime consequuntur qui adeo necessarii non habentur, quanto magis illis sine dilatione praebenda sunt, per quos et honesti mores proueniunt et palatio nostro facunda nutriuntur ingenia! (9) Hoc autem praesentibus litterarum magistris uenerando coetui uestro praecipimus intimari, ut sicut nos agnoscunt de suis commodis esse sollicitos, ita a se prouectus adulescentium enixius nouerint nos exigendos. cesset nunc illa satyricis doctoribus querulis usurpata sententia, quia duabus curis ingenium non debet occupari. ecce iam habere tolerabile probantur hospitium: unde nunc merito, uni sollicitudini iugiter inhaerentes, toto uigore animi ad bonarum artium studia transferantur. [9,22] XXII. PAULINO V. C. CONSULI ATHALARICUS REX. (1) Indiscreti hominum mores confusique uagarentur, si aut culpa formidinem aut uirtus praemia non haberet. sed cum utraque suis finibus propriaque terminatione claudantur, de illo nefas est ambigi, qui meruit eligi iudicio principali. non enim quicquam aut odio decernimus aut pellecti aliqua gratificatione laudamus. electio nostra de meritis uenit et tanto quis regali animo proximatur, quanto bonis studiis societate coniungitur. non uereamini absentes nec sitis de principis ignoratione solliciti. (2) Latere potest forsitan uulgare hominum genus: nesciri non potest proles senatus, quando bene noti sunt, qui meritis asseruntur et abunde cognoscitur, quisquis fama teste laudatur. quapropter te longissime constitutum mentis nostrae oculus serenus inspexit et uidit meritum, quod non habebatur occultum. propositum siquidem tuum celebrata dilatauit opinio, faciens fidem generis morum pondere, non aetate. neque enim fas erat, ut quem familia tanta produxerat, sententia nostra in eo corrigendum aliquid inueniret. (3) Semen generis morum fructibus reddidisti. nil uobis aetas longa subduxit: antiquos in te Decios Roma cognouit, Decios inquam, priscis saeculis honorata prosapies, libertatis auxilium, curiae decus, Romani nominis singulare praeconium: cui specialiter adscriptum est quod immanissimum hostem status rei publicae periclitatus euasit et in tanta uirorum fortium multitudine solus inuentus est, qui patriam plus amasset. haec uos exempla submonendo semper accendunt, quia magnus uerecundiae stimulus est laus parentum, dum illis non patimur esse impares quos gaudemus auctores. (4) Et ideo, quod deo auspice dictum sit, per indictionem duodecimam sume insignia consulatus, honorem quidem arduum, sed familiae uestrae domesticum. uos enim completis paginam consularem: uos crebro nominat cursus annorum et dum copia plerumque soleat habere fastidium, uestrum nomen repetitum semper efficitur gloriosum. huic denique generi superna fauerunt praestando desideriis patrum felicia germina masculorum. hinc est quod in illo rerum capite collegam uix uidetis extraneum: hos habetis iudices quos parentes. o temporum singulare praeconium! curia Romana completur paene uestra familia: ecce uere nunc unum dicendum est corpus, quando constat uicini sibi generis societate permixtum. (5) Sed non remittas animos confidentia tuorum nec credas posse sufficere, quod tibi contigit de illorum praedicatione gaudere. plus exigitur heres bonorum, quando sine cessatione compellitur, qui maiorum uirtutibus admonetur. adde laudes egregias: senioribus tuis sequens aetas cum aliqua opinabili nouitate succedat. nam si gloriosum est posteris auitas extendere facultates, quanto praestantius est hereditarias augere uirtutes! mores tuos domestica conuersatione laudauimus: sed maius aliquid nunc decet publicis exhibere conspectibus, unde sibi nec aetas tenera blandiatur nec metus quicquam uindicet nec magister assumat. [9,23] XXIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (1) Quid, patres conscripti, de uobis iudicemus, expendite, ut ad summarum culmina dignitatum germinis uestri uiros quos numquam uidimus eligamus, non fastidio neglegentiae, sed honorabili praesumptione naturae. ad examen ueniant quae putantur incerta: num quis de illa re aestimet deliberandum, ubi nihil reperitur ambiguum? (2) Omnes quidem benignitas nostra complectitur, sed tales ueritatis testimonio praedicamus. praecedit quidem gratia, sed sequitur incorrupta sententia. nam sicut idem curiae corpus est uobis, ita in unum laudabili proposito conuenitis. uos ergo dilexisse iudicium est, unde libertatis augmentum et nostri imperii crescit ornatus. rerum causae semper in semine sunt: fructus editus prodit auctores et quicquid a diuinitate meremur, de felici prole colligitur. (3) Hinc est quod patricium Venantium sub admiratione pensamus et fecunda prole gaudentem et tot consularibus patrem. educauit enim liberos nulla discretione laudandos, pondere moderationis aequales, ingenii uiuacitate consimiles et morum societate uere germanos, quorum infantia bonis artibus enutrita iuuentutem quoque armis exercuit, formans animum litteris, membra gymnasiis: tradens amicis exhibere constantiam, dominis fidem: et quicquid in illo uiro gratia diuina concessit, integra perfectione transmissum cernas in posteris. iactent se alii possessione locupleti summumque bonum solas putent esse diuitias. in hac autem domo non tantum patrimoniis, sed et uirtutibus aditur hereditas. (4) Hoc est profecto quod uere diuites facit, quando nullum melius potest esse compendium quam laudibus successisse maiorum. probatum est etiam in eo bonis dispensatoribus nil deesse. alieni continens, propria sub moderatione distribuens et inusitata laude mirabilis, nulli grauis tot protulit consulares. recipiat haec audiens fructum bonorum: agnoscat se praeconem habere quem dominum et inter tot lumina procerum singulariter fuisse laudatum. nam si homines ornat semel accepisse palmatam, quid ille censendus est, qui tot meretur in filiis consulatus? (5) Et ideo, patres conscripti, alumnum uestrum Paulinum aurea dignitate uestimus, ut iuuentus eius, quae fulget meritis, trabea quoque resplendeat triumphali. hunc honorem Deciorum familia non miratur, quia eorum plena sunt atria fascibus laureatis. aliis rara dignitas ista contingit: in hoc decursu generis paene nascitur consularis. (6) Fauete ergo, patres conscripti, nostris muneribus et uestro nihilominus candidato. nam licet nuncupemini omnibus generaliter patres, huic etiam estis specialiter et parentes. nomen uestrum a curae similitudine deriuatum fidelissima rerum appellatione confirmat, non translaticia usitatione uocabuli, sed honora sorte nascendi. cedant uobis hanc felicitatem diuina perpetuam, ut licet gratiam praestetis exoticis, prole uestra uiuacius gaudeatis. [9,24] XXIIII. SENATORI PPO ATHALARICUS REX. (1) Si te uoluntas nostra adhuc latentem aut inhonorum forsitan inuenisset, gauderemus quidem repertum, sed bene dubitaremus acturum, quia spes magis quam fructus in nouo est. sed cum domni aui nostri innumeris prouectibus magnoque iudicio glorieris, inconueniens res est disceptationi subdere, quem uix possumus sub admiratione praedicare. tanti quippe principis non examinanda, sed ueneranda est sententia, quia non potest de factis eius ambigi, cum et nos ab ipso cognoscamur electi: qui diuinae supplicationi semper assiduus exegit meritis, ut illa faceret quae superna gratia custodiret. (2) Nam quem ille uirum aut exercitibus praeficiens cum uictoria non recepit aut iudicem cingens non iustissimum comprobauit? cum futuris rebus eum crederes habere tractatum: nam quod concepisset animus, reddebat semper effectus miroque sapientiae studio non habebat dubium, quod ueraciter praeuidebat esse uenturum. (3) Denique ex te probare possumus eximium principis institutum. quem primaeuum recipiens ad quaestoris officium mox repperit conscientia praeditum et legum eruditione maturum. fuisti nimirum summa temporum laus, ut illum sic ad omnia sollicitum inoffensa redderes famulatione securum, dum molem tantam regalis ingenii facundiae tuae uiribus sustineres. te in dictationibus amoenum, te ad iustitiam rigidum, te habuit a cupiditatibus alienum. (4) Beneficia quippe ipsius nulla abominabili taxatione uendebas, ut honor tibi ad opinionis diuitias proficeret, dum minime pretio subiaceret. hinc est quod uidebaris aequissimo principi gloriosa dilectione sociatus, quia eras a uitiis probabili sequestratione diuisus. interpellantium te ponderibus sapientissimus arbiter onerabat tantumque de animi tui cognita disceptatione praesumpsit, ut in beneficii locum tuum praestaret aestuantibus sine aliqua cunctatione iudicium. (5) Quotiens ille te grandaeuis proceribus inputauit, dum non sufficerent ad primordia tua, quos tanta longaeuitas aetatis instruxerat? erat plane quod in te praedicaret eximium, animum ad promerenda beneficia patulum et contra uitia cupiditatis obstructum, dum nescio quo pacto rara est in hominibus manus clausa et aperta iustitia. (6) Veniamus ad magisteriam dignitatem, quam non pecuniae largitate, sed morum nosceris suffragio consecutus: quo loco positus semper quaestoribus affuisti. nam cum opus esset eloquio defaecato, causa tuo protinus credebatur ingenio. exigebaris a benigno principe quod se tibi nouerat minime commisisse et quadam gratia praeiudiciali uacuabat alios labore, ut te sententiae suae copiosa laude compleret. (7) Non enim proprios fines sub te ulla dignitas custodiuit, quando conscientiae tuae constat creditum, quod a multis fuit proceribus sincerissime peragendum. nesciuit quisquam de te summurmurare contraria, cum tamen de principali gratia sustineres inuidiam. derogare cupientes uicit integritas actionis: aduersi tui coacti saepe locuti sunt quod animus non habebat. nam quaelibet malitia formidat contra manifesta bona aliquid profiteri, dum generalibus odiis ueretur exponi. (8) Egisti rerum domino iudicem familiarem et internum procerem. nam cum esset publica cura uacuatus, sententias prudentium a tuis fabulis exigebat, ut factis propriis se aequaret antiquis. stellarum cursus, maris sinus, fontium miracula rimator acutissimus inquirebat, ut rerum naturis diligentius perscrutatis quidam purpuratus uideretur esse philosophus. longa fiunt, si cuncta proferamus: quin potius ad beneficia nostra conuertimur, ut quod ab illo cognoscebatur deberi, ab herede inperii tibi sentias iuste persolui. (9) Quapropter iuuante deo, quo auctore omnia prosperantur, ab indictione duodecima in praefecturae praetorianae te suggestu atque insignibus collocamus, ut probatum iudicem sine metu prouinciae suscipiant, quas hactenus inproborum cognouimus actione fatigatas. sed quamuis habeas paternam praefecturam Italico orbe praedicatam, aliorum tibi tamen exempla non ponimus: utere moribus tuis et omnium uota complesti. (10) Percurre iuuante deo gloriae campum, quem semper a te nouimus expetitum. nam si te continentem, ut credimus, et dignitas ista probauerit, hoc est saeculi ambitiosa superasse. solitus es quidem iusta non uendere: sed nunc oportet inpensius laesis per iniuriam subuenire. inuigilet incorruptibilis sensus aduersus male consuetas manus: excludatur undique studium fraudulentum, quia hoc dignum est per iudicem prouenire sincerum. diutius quidem differendo pro te cunctorum uota lassauimus, ut et beniuolentiam in te probaremus generalitatis et cunctis desiderabilior aduenires. habet hoc enim humana condicio, ut celerius adepta fastidio sint, dum omne pretiosum uilescit oblatum et contra dulcius accipitur, quod sub aliqua dilatione praestatur. (11) Sed non sumus tantummodo de tuorum temporum laude contenti: perquire omnia ad titulos praefecturae praetorianae pertinentia, quae aliorum uisa est fraudare cupiditas. non liceat quemquam gloriari furtis aut praeiudiciis suis. lumen te inmisimus rebus celatis, quando nec prudentiae tuae quisquam poterit illudere nec fidem aliqua oblatione lentare. (12) Constitue et huic regulam dignitati, qui ante actis fascibus mirabilis continentiae exempla praebuisti. nam licet paene omnes honores summos aequaliter egeris, habes tamen proposita conscientiae bona, ubi nullam decet esse mensuram. hic enim decorum est terminum non habere: hic honesta probatur ambitio, cuius etiam et nimietas placet. omne siquidem praedicandum quanto profusius quaeritur, tanto gloriosius inuenitur. [9,25] XXV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (1) Cumulauimus quidem, patres conscripti, beneficiis nostris copiosum uirtutibus, diuitem moribus, plenum magnis honoribus Senatorem: cuius si merita consideretis, debemus omne quod soluimus. qua enim compensatione commendandus est, qui aures dominantium luculenta saepius praedicatione compleuit, dignitates sibi creditas eximia grauitate tractauit et nisus est tempora facere quae merito laudarentur in principe. trahebat regnantis animum ueritas et disertitudo dictorum, cui sic omnia retulit, ut miraretur ipse qui fecit. (2) Allegauit solus quod omnes iuuaret et dum purpuratas auditori suo fenerat laudes, gratiosum uobis nostrum fecit inperium. commendat enim suam gentem, qui oratione placabili permulcet regiam summitatem, quando ex uobis et alter talis creditur, a quo similia postulentur. (3) Patrem quoque clementiae nostrae in ipsa curia Libertatis qua disertitudine deuotus asseruit! recolitis quemadmodum facta eius orator nobilis excolebat, uirtutes ipsius plus mirabiles faciens quam honores. in absoluto datur probare quod dicimus. aestimate, patres conscripti, quali gratia potuistis ab illo respici, a quorum se corpore sic uidebat ornari. gloriosis quippe dominis gratiora sunt praeconia quam tributa, quia stipendium et tyranno penditur, praedicatio autem nisi bono principi non debetur. quid, praeconiales uiri, creditis his tantum fuisse contentum, ut dominos niteretur laudare superstites, a quibus dum uicissitudo praemiorum forsitan quaeritur, laboris taedia non uitantur? (4) Tetendit se etiam in antiquam prosapiem nostram, lectione discens quod uix maiorum notitia cana retinebat. iste reges Gothorum longa obliuione celatos latibulo uetustatis eduxit. iste Hamalos cum generis sui claritate restituit, euidenter ostendens in septimam decimam progeniem stirpem nos habere regalem. (5) Originem Gothicam historiam fecit esse Romanam, colligens quasi in unam coronam germen floridum quod per librorum campos passim fuerat ante dispersum. (6) Perpendite, quantum uos in nostra laude dilexerit, qui uestri principis nationem docuit ab antiquitate mirabilem, ut, sicut fuistis a maioribus uestris semper nobiles aestimati, ita uobis antiqua regum progenies inperaret. cedimus, patres conscripti, et si adhuc referre uolumus, beneficia collata superantur. (7) Nostris quoque principiis quanto se labore concessit, cum nouitas regni multa posceret ordinari? erat solus ad uniuersa sufficiens: ipsum dictatio publica, ipsum consilia nostra poscebant, et labore huius actum est, ne laboraret inperium. (8) Reperimus eum quidem magistrum, sed impleuit nobis quaestoris officium et mercedes iustissima deuotione persoluens cautelam, quam ab auctore nostro didicerat, libenter heredis utilitatibus exhibebat. uerum his aliquid maius adiciens primordia regni nostri et armis iuuit et litteris. nam dum curae litorum regias cogitationes incesserent, subito a litterarum penetralibus eiectus par suis maioribus ducatum sumpsit intrepidus, cui quia defuit hostis, moribus triumphauit eximiis. (9) Nam deputatos Gothos propriis pauit expensis, ut nec prouinciales percelleret nec fiscum nostrum expensarum oneribus ingrauaret. arma eius nulla possessorum damna senserunt. fuit nimirum prouinciarum uerissimus custos: nam ille defensor proprie dicendus est, qui tuetur innoxie. (10) Mox autem ut tempus clausit nauium commeatum bellique cura resoluta est, ingenium suum legum potius auctor exercuit, sanans sine damno litigantium quod ante sub pretio constabat esse laceratum. talem Metelli in Asia, talem Catonis in Hispania legitis fuisse ducatum, qui plus de sua disciplina quam per arma laudati sunt: non iniuria, quia hostem congredi uarius semper euentus est, indubitata uero gloria morum custodisse mensuram. (11) Quid ergo? num quid tali actione praesumens aliqua se elatione iactauit, dum familiare est hominibus extolli, cum bene de se cognouerint aestimari? nonne tanta se communione tractauit, ut principis sibi gratiam ad beneficia tantum crederet esse concessam, beniuolus cunctis, moderatus in prosperis, ignorans nisi grauiter lacessitus irasci? qui cum sit iustitia rigidus, ad remissiones irarum non perdurat austerus: suarum rerum distributor egregius et dum nesciat aliena quaerere, nouit propria largus offerre. hos igitur mores lectio diuina solidauit, quando semper bene geritur, si caelestis metus humanis motibus obponatur. hinc enim uirtutum omnium sumitur manifesta cognitio: hinc sapientia ueritatis sapore conditur. sic ad omnia redditur humilis, quem inbuit doctrina caelestis. (12) Huic ergo, patres conscripti, deo auspice a duodecima indictione praefecturae praetorianae regendam tribuimus dignitatem, ut querellas omnes infidelium nundinatione collectas deo praestante sua integritate componat faciatque tam nimium desideratus, ut cunctis possit esse beneficus. assint superna dispositis, ut quem nos probauimus longa conuersatione prudentem, prosperrimus sibi, fidelissimus nobis, utilis rei publicae debeat inueniri et relinquat posteris famam, per quam gloriosam saeculis suam faciat esse familiam.