[8,0] LIBER OCTAVUS. [8,1] I. IUSTINO IMPERATORI ATHALARICUS REX. (1) Iuste possem reprehendi, clementissime principum, si pacem uestram quaererem tepide, quam parentes meos constat ardentius expetisse: aut in qua parte dignus heres existorem, si auctoribus meis impar in tanta gloria reperirer? non nos maiorum purpuratus tantum ordo clarificat, non sic regia sella sublimat quantum longe lateque patens gratia uestra nobilitat. omnia enim regno nostro perfecte constare credimus, si hanc nobis minime deesse sentimus. (2) Sed ut pietati uestrae praeconiale est diligere quorum patres contigit uos amasse — nemo enim creditur impendisse ueteribus puritatem innocuam, nisi qui eorum stirpem habere probatur acceptam — claudantur odia cum sepultis: ira perire nouerit cum proteruis: gratia non debet occumbere cum dilectis: sed magis affectuosius tractandus est, qui ad regni causas innocens inuenitur. (3) Perpendite quid a uobis mereatur successor bonorum. uos auum nostrum in uestra ciuitate celsis curulibus extulistis, uos genitorem meum in Italia palmatae claritate decorastis. desiderio quoque concordiae factus est per arma filius, qui annis uobis paene uidebatur aequaeuus. hoc nomen adulescenti congruentius dabitis, qualia nostris senioribus praestitistis. in parentelae locum uester iam transire debet affectus: nam ex filio uestro genitus naturae legibus uobis non habetur extraneus. (4) Atque ideo pacem non longinquus, sed proximus peto, quia tunc mihi dedistis gratiam nepotis, quando meo parenti adoptionis gaudia praestitistis. introducamur et in uestram mentem, qui adepti sumus regiam hereditatem. illud mihi est supra dominatum tantum ac talem rectorem habere propitium. primordia itaque nostra solacia mereantur principis habere longaeui: pueritia tuitionem gratiae consequatur et non in totum a parentibus destituimur, qui tali protectione fulcimur. (5) Sit uobis regnum nostrum gratiae uinculis obligatum. plus in illa parte regnabitis, ubi omnia caritate iubetis. quapropter ad serenitatem uestram illum et illum legatos nostros aestimauimus esse dirigendos, ut amicitiam nobis illis pactis, illis condicionibus concedatis, quas cum diuae memoriae domno auo nostro inclitos decessores uestros constat habuisse. aliquid forsitan et amplius mereor sinceritatis, cuius nec aetas uidetur esse suspecta nec generatio iam probatur extranea. quaedam uero per supra scriptos legatos nostros serenissimis sensibus uestris uerbo intimanda commisimus, quae clementiae uestrae more ad effectum facite peruenire. [8,2] II. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (1) Plenissimum gaudium constat esse, patres conscripti, cognoscere dominantis exortum, ut qui creditur uniuersos posse protegere, audiatur ad regni culmina peruenisse. mensura laetitiae de magnitudine nuntii uenit et tanta fit alacritas animi, quanta fuerit et consideratio rei. (2) Nam si prudentes uiros erigunt commoda praedicta sodalium, si amicorum releuat sospitas nuntiata, quanta exultatione suscipi debet omnium rectorem feliciter prouenisse terrarum, quem non protulit commota seditio, non bella feruentia pepererunt, non rei publicae damna lucrata sunt, sed sic factus est per quietem, quemadmodum uenire decuit ciuilitatis auctorem! magnum profecto felicitatis genus optinere sine contentionibus principatum et in illa re publica adulescentem dominum fieri, ubi multos constat maturis moribus inueniri. non enim potest cuilibet aetati deesse consilium, ubi tot parentes publicos constat inuentos. (3) Praelata est ergo spes nostra cunctorum meritis et certius fuit de nobis credi quam quod de aliis potuit approbari: non iniuria, quoniam quaeuis claritas generis Hamalis cedit et sicut ex uobis qui nascitur, origo senatoria nuncupatur, ita qui ex hac familia progreditur, regno dignissimus approbatur. probata sunt praesenti facto quae loquimur. (4) Nam cum domni aui nostri pro beneficiorum quantitate dulcissima nobis recordatio urgeretur extremis, magnitudinem dominationis suae tanta in nos celeritate transfudit, ut non tam regnum quam uestem crederes esse mutatam. tot proceres manu consilioque gloriosi nullum murmur, ut assolet, miscuerunt: sed ita cum magno gaudio secuti sunt principis sui iudicia, ut uoluntatem ibi potius agnosceres conluxisse diuinam. quapropter necessarium duximus propitio deo de ortu regni nostri uos facere certiores, quia dilatatum quam mutatum uidetur imperium, cum transit ad posteros: nam quodammodo ipse putatur uiuere, cuius uobis progenies cognoscitur imperare. (5) Hoc habuerunt uestra uota, haec illius fuit indubitata sententia, ut heredem bonorum suorum relinqueret qui beneficia eius in uobis possit augere. amore principum constat inuentum, ut simulacris aeneis fides seruaretur imaginis, quatenus uentura progenies auctorem uideret, qui sibi rem publicam multis beneficiis obligasset. sed quanto uerior est qui uiuit in posteris, per quos plerumque et forma corporis redditur et uigor animi protelatur! (6) Et ideo nobilitatis uestrae fidem maiore nunc studio debetis ostendere, quatenus et priora munera meritis uideantur esse collata et futura indubitanter eis praestemus, quos praeteritorum immemores fuisse minime senserimus. (7) Noueritis etiam diuina prouidentia fuisse dispositum, ut Gothorum Romanorumque nobis generalis consensus accederet et uoluntatem suam, quam puris pectoribus offerebant, iuris etiam iurandi relligione firmarent. (8) Quod uos secuturos esse minime dubitamus tempore, non amore: nam a uobis potuit inchoari quod praeuenti longinquitate sequimini. constat enim excellentissimos patres tanto amplius posse diligere, quanto maiores honores ceteris ordinibus uisi sunt accepisse. (9) Sed ut primordia nostra et circa uos benignitatis possitis agnoscere, quia decet curiam uestram beneficiis introire, illustrem Sigismerem comitem nostrum uobis cum his qui directi sunt fecimus sacramenta praestare, quia inuiolabiliter seruare cupimus quae publica auctoritate promittimus. (10) Si qua autem a nobis creditis postulanda, quae uestrae securitatis incrementa multiplicent, indubitanter petite commoniti, quos ad fundendas preces nos etiam uidemur hortari. promissio enim est ista quam commonitio: nam qui reuerendum senatum supplicare praecipit, quod impetrare possit nihilominus compromisit. nunc uestrum est tale aliquid sperare, quod communem rem publicam possit augere. [8,3] III. POPULO ROMANO ATHALARICUS REX. (1) Si uos externus heres imperii suscepisset, dubitare forsitan poteratis, ne, quos prior dilexerat, inuidendo subsequens non amaret, quia nescio quo pacto, cum successor amplius laudari nititur, praecedentis fama lentatur. nunc uero persona tantum, non est autem uobis gratia commutata, quando recte nobiscum agi credimus, si ueneranda iudicia aui subsequamur. (2) Nostrae siquidem opinionis interest, ut, quos ille benignissime tuitus est, nos etiam statuta copia et beneficiorum ubertate pascamus. minus cogitant qui obscuris principibus et uersatis in mediocri actione succedunt: nos talis praecessit, ut exquisitis uirtutibus eius sequi uestigia debeamus. (3) Quapropter, quod auspice deo dictum sit, gloriosi domni aui nostri ita uobis nuntiamus ordinatione dispositum, ut Gothorum Romanorumque suauissimus consensus in regnum nostrum accederet, et, ne aduersis rebus aliqua possit remanere suspicio, uota sua sacramentorum interpositione firmarunt: se dominatum nostrum tanto gaudio subire, tamquam si illis domnus auus noster fatali sorte non uideretur esse subtractus, ne solis linguis, sed etiam imis pectoribus probarentur esse deuoti. (4) Quod si uos, ut opinamur, libenti animo similia feceritis, harum portitores sub obtestatione diuina uobis fecimus polliceri iustitiam nos et aequabilem clementiam, quae populos nutrit, iuuante domino custodire et Gothis Romanisque apud nos ius esse commune nec aliud inter uos esse diuisum, nisi quod illi labores bellicos pro communi utilitate subeunt, uos autem habitatio quieta ciuitatis Romanae multiplicat. (5) Ecce ad condicionem clementissimam sacramenti inclinando nostrum eueximus principatum, ut nihil dubium, nihil formidolosum populi habere possint quos beatus noster auctor enutriuit. ecce Traiani uestri clarum saeculis reparamus exemplum: iurat uobis per quem iuratis, nec potest ab illo quisquam falli, quo inuocato non licet inpune mentiri. erigite nunc animos et deo propitio meliora semper optate, ut, sicut a caritate potestatem regiam inchoauimus, ita tranquillitatem deo placitam sequentibus temporibus exequamur. [8,4] IIII. DIVERSIS ROMANIS PER ITALIAM ET DALMATIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. (1) Honorabile credimus indicare quod fama potuistis teste cognoscere. iure siquidem de se bene arbitrabitur aestimatum, qui regium meretur alloquium, quia dignitas est subiecti affatus meruisse dominantis, in ea praesertim causa, in qua omnium corda sic uidentur esse sollicita, ut, si non cognoscant prosperum, credant semper aduersum. nam qui audit mutatum, nouum nihilominus formidat imperium. et re uera nescio quid triste creditur cogitare, qui tardat inter initia benigna promittere. (2) Quapropter locum sinistris cogitationibus amputantes aliter de nobis non patimur credi, quam quod de nostris parentibus potuit aestimari. et ideo, quod diuinitate propitia dictum sit, glorioso domno auo nostro feliciter ordinante, tam Gothorum quam Romanorum praesentium pro munimine, indepti regni sacramenta suscepimus. quod uos quoque facturos esse libentissime iudicamus, ut, qui fideles parentibus nostris extitistis, nobis quoque simili deuotione pareatis. (3) Suauius enim diligit heredem, qui beneficiorum recordatur auctorem. sed ut uobis beniuolentiae nostrae iam nunc integritas innotescat, iuris iurandi uobis fecimus relligione promitti, quod et nostrum possit declarare propositum et spem debeat munire cunctorum. [8,5] V. DIVERSIS GOTHIS PER ITALIAM CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. (1) Voluissemus quidem uobis domni aui nostri longaeuae uitae gaudia nuntiare: sed quoniam diligentibus dura condicione subtractus est, nos heredes regni sui deo sibi imperante substituit, ut successione sanguinis sui beneficia uobis a se collata faceret esse perpetua, dum nos illa et augere et tueri cupimus, quae ab illo facta esse cognoscimus. cuius ordinationi, adhuc eo superstite, in regia ciuitate ita sacramenti interpositione cunctorum uota sociata sunt, ut unum crederes promittere, quod generalitas uidebatur optare. (2) Hoc uos sequentes exemplum pari deuotione peragite, ne quid a praesentibus minus fecisse uideamini, a quibus creditur totum similiter posse compleri. illum uero comitem uobis fecimus iurata uoce promittere, ut, sicut nobis uestrum animum proditis deuotissime, sic optata de nostris sensibus audiatis. recipite itaque prosperum semper uobis nomen, Hamalorum regalem prosapiam, blatteum germen, infantiam purpuratam, per quos deo iuuante parentes nostri decenter euecti sunt et inter tam prolixum ordinem regum susceperunt semper augmentum. (3) Credimus enim de diuinitate propitia, quae maiores nostros dignanter adiuuit, nunc quoque gratiam suae dignationis impendere, ut et nobis regnantibus bonarum rerum fructus dulcissimos afferatis, qui sub nostris parentibus copiosa uirtutum laude floruistis. [8,6] VI. LIBERIO PPO GALLIARUM ATHALARICUS REX. (1) Scimus animum uestrum de obitu gloriosae memoriae domni aui nostri acerbo dolore fatigari, dum omnia bona grauiter defleantur amissa: plus enim quaeritur, dum dominus desiderabilis abrogatur. expedit autem studio pietatis afflictam mentem compensatiuo remedio consolari, quia uix sentitur amissus, cui non succedit extraneus. (2) Sic enim sibi deo imperante prospexit, dum esset et post fata prouidus, ut regionibus suis pacem relinqueret, ne aliqua nouitas quieta turbaret. in sellam regni sui nos dominos collocauit, quatenus decus generis, quod in illo floruit, in successores protinus aequali luce radiaret. cui ordinationi Gothorum Romanorumque desideria conuenerunt, ita ut sub iurisiurandi religione promitterent fidem se regno nostro deuoto animo seruaturos. (3) Quod ad illustris magnitudinis uestrae notitiam credidimus perferendum, ut ab his, qui in Galliis regno pietatis nostrae deuoti sunt, simile proferatur exemplum et, sicut animos nostros circa se minores non desiderant effici, ita pari condicione teneantur astricti. [8,7] VII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS PER GALLIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. (1) Licet gloriosae memoriae domni aui nostri pro excellentibus meritis tristis uobis uideatur occasus, tamen, quia ille humana condicione decubuit, ad continuandam gubernationem, quam singulariter gesserat, nos reliquit, ne damnum boni principis sentiretis, cuius uobis noscitur regnare progenies. nullus enim apud nos perdit, quod illi paruit, sed duplici largitate munifici et illius debita reddimus et futuris obsequiis beneficia ingenita pietate mutuamur. (2) Atque ideo fidem pristinam maiore nunc uos conuenit deuotione monstrare, quia bene prospicit rebus futuris qui regnantium seruit initiis, dum ipse et in reliquum perseuerare creditur, qui primordia fouere sentitur. indicamus autem fauore diuino, cum ad regni culmina perueniremus, omnia nobis sic felicia, sic tranquilla cessisse, ut unum loqui crederes quod generalitas insonabat nec putaretur humanum, quod tot uota ingentium populorum nihil probata sunt habere contrarium. (3) Unde uos quoque praedicta conuenit imitari, ut Gothi Romanis praebeant iusiurandum et Romani Gothis sacramento confirment se unanimiter regno nostro esse deuotos, quatenus et nobis uestra sinceritas laudabiliter innotescat et ad quietem uestram proficiat inuicem promissa concordia. eat inter uos legalis missa tranquillitas: potior minori non sit infestus. habetote animum pacatum, qui bellum non habetis externum, quia primum inde nobis placere poteritis, si uobis hac ratione prospicitis. [8,8] VIII. VICTORINO VIRO VENERABILI, EPISCOPO ATHALARICUS REX. (1) De fide atque constantia tales sunt commonendae personae, quae desideriis humanis diuersa sorte quatiuntur. uos autem, quos sapientia firmos efficit et mens religiosa consolidat, ad prouincialium potius conuenit adunationes animari, quia iuste debitor fit alieni arbitrii, qui a pluribus meretur audiri. quapropter salutantes ueneratione qua dignum est, quod uobis quidem maerorem possit indicere, transitum gloriosae memoriae domni aui nostri cum dolore maximo nuntiamus. (2) Sed inde potest uestra tristitia temperari, quia nos in sede regni sui diuinitate propitia collocauit, ut in totum desiderio uestro non uideatur ereptus, qui uobis consurgit in successione reparatus. fauete nunc orationibus sacris nostris libenter auspiciis, ut rex caelestis humana nobis regna confirmet, gentes externas atterat, peccata absoluat, consolidet et conseruet propitius quod parentibus nostris dignatus est praestare gloriosis. (3) Quapropter sanctitas uestra prouinciales cunctos ammoneat, ut inter se habentes concordiam regno nostro per omnia debeant esse purissimi. cupimus enim in subiectis fidem reperiri, quam larga possimus pietate munerari. [8,9] VIIII. TULUIN V. I. PATRICIO ATHALARICUS REX. (1) Licet ad regendos populos idoneos efficiant, quos ad augustum culmen diuina prouexerint — quando nec aetas impedit, ubi sese potentia caelestis infundit —, tamen ad releuandam florentissimae nostrae aetatis sollicitudinem uisum est te uirum prudentissimum conuenienter adhibere, quem constat etiam domni aui nostri tractatibus iugiter et laudabiliter adhaesisse. quod si dignum fuit hoc illum talem tantumque facere, quanto magis nobis conuenit solacium quaerere, quod pro adulescentiae flore decenter adhuc possumus indigere! (2) Magna est enim infinitaque prudentia, quam nemo sic assequitur, ut eam non necessarie et per alios quaerere uideatur. senes ipsi consiliis sapientiam discunt et a maturis in commune quaeritur quod pro omnium utilitate tractatur. solacium curarum frequenter sibi adhibent maturi reges et hinc meliores aestimantur, si soli omnia non praesumunt. quod si longaeui domini subiectorum ingeniis adiuuantur, consulte relaxamus aetatis nostrae breues ferias, ut suis incrementis aucta prosperius robustior ad imperii pondera sustinenda consurgat. (3) Atque ideo te cum fauore diuino suggestu praesentalis patriciatus euehimus, ut pro re publica nostra tractantem sedes celsa sublimet ne sententia salutaris, cui decet humiliter pareri, a loco uideatur uenisse communi. hic est honor, qui et armis conuenit et in pace resplendet: hunc illa diues Graecia, quae multa gloriosissimo domno auo nostro debuit, gratificata persoluit: uelauit fortes humeros chlamydum uestis, pinxit suras eius calceus iste Romanus et dignanter uisus est accipere, quod se cognoscebat sumere per honorem. crescebat uisendi studium eois populis heroam nostrum, dum nescio quo pacto in eo, qui bellicosus creditur, ciuilia plus amantur. (4) Hac igitur honoris remuneratione contentus pro exteris partibus indefessa deuotione laborauit et praestare cum suis parentibus principi dignabatur obsequium, qui tantorum regum fuerat stirpe procreatus. sic se magnorum beneficia semper extollunt, ut et quibus imperare nequeunt, iura uenerationis imponant. diligunt crementi sui prouecti semper auctorem et moralitatis iura nesciunt, qui beneficiis non tenentur. (5) Sed longum est de eius gloria sufficienter loqui, quem singularem gentibus saecula fecunda genuerunt. ipsius te labor instituit, ut nos minus laborare debeamus. tecum pacis certa, tecum belli dubia conferebat et, quod apud sapientes reges singulare munus est, ille sollicitus ad omnia secure tibi pectoris pandebat arcana. tu tamen nullos responsis ludebas ambiguis. (6) Amasti in audiendo patientiam, in suggestione ueritatem: saepe quae ad eum falso peruenerant, recti studio corrigebas et, quod rarum confidentiae genus est, interdum resistebas contra uota principis, sed pro opinione rectoris. patiebatur enim inuictus ille proeliis pro sua fama superari et dulcis erat iusto principi rationabilis contrarietas obsequentis. (7) Ama nunc sublimior iustitiam, quam seruiens diligebas. ostende te illius esse discipulum, qui numquam laborauit in cassum: iunctus Hamalo generi nobilissima tibi facta consocia. omne siquidem bonum regis suadere debet affinitas. acturus es consueta prudentia, ut laude morum fastigium contigisse uidearis excelsum. (8) Extat gentis Gothicae huius probitatis exemplum: Gensimundus ille toto orbe cantabilis, solum armis filius factus, tanta se Hamalis deuotione coniunxit, ut heredibus eorum curiosum exhibuerit famulatum. quamuis ipse peteretur ad regnum, impendebat aliis meritum suum et moderatissimus omnium quod ipsi conferri poterat, ille paruulis exhibebat. atque ideo eum nostrorum fama concelebrat: uiuit semper relationibus, qui quandoque moritura contempsit. sic quamdiu nomen superest Gothorum, fertur eius cunctorum adtestatione praeconium. unde fas est de te meliora credere, quem nostri constat generis affinitate gaudere. [8,10] X. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (1) Habetis, patres conscripti, unde glorioso principi gratiam referre debeatis, quando praecelso uiro Toluin et nostra affinitate fulgenti uestri ordinis contulimus dignitatem. auctus est enim pacis genius de ferri radiantis ornatu nec discincta iacet toga iam procinctualis effecta. ante uobis contulimus honores, sed nunc ipsam ereximus dignitatem. per omnes est nimirum splendor refusus, quem praesens potest habere patricius: quando illa est natura purissimi luminis, quae relucet et proximis. (2) Sed quamuis sit uobis notissimus candidatus, qui domni aui nostri tam claris ac diuturnis adhaesit obsequiis, tamen iuuat illa repetere, quae constat ad institutoris eius gloriam pertinere. (3) Primum, quod inter nationes eximium est, Gothorum nobilissima stirpe gloriatur. qui mox inter parentes infantiam reliquit, statim rudes annos ad sacri cubiculi secreta portauit, agens non ut aetas, sed ut locus potius expetebat. nam licet omnia regum obsequia sub cautela peragenda sint, illic tanto amplius timoris adquiritur, quanto proximus plus habetur. arduum nimis est meruisse principis secretum, ubi si quid cognoscitur prodi, uel ab alio formidatur. has procellas moderator sui sine offensione transmisit, carus summatibus, collegis semper acceptus, ut iam tunc magnae felicitatis uideretur esse praesagium gratiam meruisse cunctorum. (4) Cuius ut coepit aetas adulescere tenerique anni in robustam gentis audaciam condurari, ad expeditionem directus est Sirmensem: ut quod ab illo Martio uiro uerbis didicerat, in camporum libertate monstraret. egit de Hunnis inter alios triumphum et emeritam laudem primis congressibus auspicatus neci dedit Bulgares toto orbe terribiles. tales mittunt nostra cunabula bellatores: sic paratae sunt manus, ubi exercetur animus. nutritus in otioso seruitio laboriosos subegit et quod exercitatione non didicit, uirtus prona compleuit. (5) Rediit subito ad principem ueteranus egressus primaeuus, ut non pacatis obsequiis, sed armis semper studuisse crederetur. hoc rimator ille actuum et bonorum remunerator inspiciens uigorem illi regiae domus uirtutis contemplatione commisit, ut quem ingeniosum bella probauerant, fortissimi regis consiliis misceretur, ad inuenienda subtilis, ad implenda robustus, ad celanda cautissimus. egit locum merito publici secreti: cum ipso proelia, cum ipso negotiorum aequabilia disponebat et in tantam se similitudinem eius cogitationis adiunxerat, ut causis recognitis, quod ille uelle poterat, iste sua sponte peragebat. defensorem omnium suis tractatibus adiuuabat et ministrando consilium regebat ipse rectorem. (6) Ammonet etiam expeditio Gallicana, ubi iam inter duces directus et prudentiam suam bellis et pericula promptissimus ingerebat. Arelatus est ciuitas supra undas Rhodani constituta, quae in orientis prospectum tabulatum pontem per nuncupati fluminis dorsa transmittit. hunc et hostibus capere et nostris defendere necessarium fuit. quapropter excitata sunt Gothorum Francorumque ualidissima ea tempestate certamina. (7) Affuit illic dubiis rebus audacia candidati, ubi tanta cum globis hostium concertatione pugnauit, ut et inimicos a suis desideriis amoueret et uulnera factorum suorum signa susciperet: uulnera inquam, opinio inseparabilis, sine assertore praeconium, propria lingua uirtutis, quae licet ad praesens periculum ingerant, reliquum tamen uitae tempus exornant. eget enim astipulatoribus corpus illaesum, quaerit alios, qui uisa diuulgent: de fortitudine probata non ambigitur, quae tali testimonio comprobatur. conflictus uirorum fortium mutua tela refluit nec semper tutus fuit, qui cum numeroso hoste contendit. unius forsitan ictus sollerter eluditur: qui multis resistit, a parte qua non credidit uulnus excipit: quae in tantum nunc sunt gloriosa, quantum tunc habuere pericula. iuuat igitur fortissimi uiri narrare quietum felicitatis exemplum, quia non est in duce perfecta laus asserere semper anxios labores. (8) Mittitur igitur, Franco et Burgundio decertantibus, rursus ad Gallias tuendas, ne quid aduersa manus praesumeret, quod noster exercitus impensis laboribus uindicasset. adquisiuit rei publicae Romanae aliis contendentibus absque ulla fatigatione prouinciam et factum est quietum commodum nostrum, ubi non habuimus bellica contentione periculum: triumphus sine pugna, sine labore palma, sine caede uictoria. tantum ergo eius gloriae debemus, quantum utilitatis accepimus: quem et ille arbiter rerum largitione redituum iudicauit esse prosequendum, ut ibi fieret dominus possessionum, ubi utilitati publicae procurauit augmentum. (9) Aquileiensem quoque tempestatem inter eius prospera iure memoramus, quia discrimina, dum feliciter cedunt, suauissimae memoriae sensum relinquunt. cum uentis saeuientibus furentem pelagum spuma testaretur undarum, diu iactatum nauigium tumens fluctus absorbuit, nullum relinquens forti uiro solacium nisi tantum remigia brachiorum. tunc iste nautis pereuntibus cum caro pignore solus euasit. (10) Ibi amor piissimi regis, ibi meritum probatum est periclitantis, quando regnator ille uix litori constitutus, ut eum exitio praeualeret eripere, undas iterum desiderabat intrare. tunc eius pericula formidauit, qui saluti propriae timere nesciuit. (11) Nonno uobis, patres conscripti, asperis casibus diuinitus uidetur exemptus, cui praesens parabatur euentus? hunc itaque uirum bellis exercitatum, felicitate clarum, prudentia comprobatum, quod deo auspice dictum sit, ad patriciatus praesentalis culmen eueximus. fauete nunc auspiciis candidati et uiris nostris Libertatis atria reserate. conuenit gentem Romuleam Martios uiros habere collegas. [8,11] XI. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (1) Confide, patres conscripti, quod ad agendas optimo regi gratias omnium uestrum studia debeant concitari, quando prouectum meum excogitatum noscitis pro utilitate cunctorum. atque ideo alacriter excipiendum est, quod necessarie fuisset optandum. omnibus quidem utile est iudicia principum sequi, sed ipse facit propria, qui gratanter susceperit aliena. (2) Retinetis me senatus semper fouisse coetum, sed nunc maxime, cum uestrum uideor intrare collegium. assumptio dignitatis ordinis uestri nobis gratiam duplicauit, quando me inter eos esse sentio, a quibus me amari posse confide. accedit etiam illud animi uestri gratissimum pignus, quod patriciorum genius per nos constat erectus, quando nemo gentilium in uobis putabit abiectum, quod in me respicit honoratum. (3) In expetendis quoque honoribus apud gloriosae memoriae Theodericum principem regum mea uobis saepe uota coniunxi, ut quadam praesentia talia uidear praemisisse, ad quos me cum gratia decebat intrare. confidentius enim illud expetitur, ubi post collata beneficia festinatur. saepe consules, saepe patricios, saepe praefectos habita intercessione promoui, uobis inpetrare contendens, quod mihi ardue potuissem optare. congaudete nunc, patres conscripti, meis auspiciis, qui uestris faui semper honoribus. (4) Vultis scire, qua uos affectione complectar? insertus stirpe regia uocabulum uobiscum uolui habere commune. uiuite deo propitio securi et, quod est felicissimum suauitatis genus, exultate cum liberis uestris. studete, sicut semper, praedicari moribus Romanis et bonorum actuum famam sub alta quiete perquirite. interest nostrae gloriae, ut, quorum numerum auximus, eos propitia diuinitate tueamur. [8,12] XII. ARATORI V. I. ATHALARICUS REX. (1) Perfectionem necessariarum rerum completam esse iudicamus, si, quemammodum eligendo uirum magnificum patricium armatae rei publicae parti prouidimus, ita et de sociando ei litterarum peritissimo consulamus. decet enim tractatores habere doctissimos, quibus potestas summa committitur, ut, nullo defectu impediente meritorum, prouisa rei publicae utilitas explicetur. alii sunt honores qui se ordinaria prouisione componunt: de generali autem securitate sollicito talis associandus fuit, qui parem in suis studiis non haberet. (2) Neque enim adhuc minus probatus agnosceris, licet primaeuus ueneris ad honores. aduocationis te campus exercuit: te iudicii nostri culmen elegit. nam ita intra te fuit quamuis ampla professio litterarum, ut tuum ibi consenescere non pateremur ingenium. auspicatus es militem, cum implere potueris cognitorem, et quamuis traheret te eloquentia pro defensione dicere, suadebat tamen aequitas iudicanda proferre. probatum est, quid utilitatis habeat moribus armata facundia. nam sicut perniciosum est doctos praua suadere, sic salutare munus est, cum ueritatis terminos disertitudo nescit excedere. (3) Sed ut merita tua exemplis potius laudabilibus asseramus, iuuat repetere pomposam legationem, quam non communibus uerbis, sed torrenti eloquentiae flumine peregisti. directus enim de partibus Dalmatiarum ad domnum auum nostrum sic necessitates prouincialium, sic utilitates publicas allegabas, ut apud illum magna cautela sollicitum et copiosus esses et fastidia non moueres. abundantia siquidem uerba cum suauissimo lepore defluebant et cum finem faceres, adhuc dicere quaerebaris: delectando mouendo implebas magis ueri oratoris nisum, cum iam causidici deseruisses officium. (4) Genitoris quin etiam tui facundia et moribus adiuuaris, cuius te eloquium instruere potuit, etiamsi libris ueterum non uacasses. erat enim, ut scimus, egregie litteris eruditus. et ut aliquid studioso exquisitum dicere uideamur, has primum, ut frequentior tradit opinio, Mercurius repertor artium multarum uolatu Strymoniarum auium collegisse memoratur. (5) Nam et hodie grues, qui classe consociant, alphabeti formas natura inbuente describunt: quem in ordinem decorum redigens, uocalibus consonantibusque congruenter ammixtis, uiam sensualem reperit, per quam alta petens ad penetralia prudentiae mens possit uelocissima peruenire. hinc Helenus auctor Graecorum plura dixit eximie uirtutem eius compositionemque subtilissima narratione describens, ut in ipso initio possit agnosci magnarum copia litterarum. (6) Sed ut ad propositum redeamus, paterno igitur exemplo ingenium extendisse credendus es, qui in Romano foro eloquentiam non nutristi. o beatum magistrum felicissimumque discipulum, qui affectuose didicit, quod aliis doctorum terror extorsit! (7) Romanum denique eloquium non suis regionibus inuenisti et ibi te Tulliana lectio disertum reddidit, ubi quondam Gallica lingua resonauit. ubi sunt, qui Latinas litteras Romae, non etiam alibi asserunt esse discendas? euaserat Caecilius pondus uerecundiae, si hunc prouectum saecula priora genuissent. soluta est quippe uis illa sententiae: mittit et Liguria Tullios suos. (8) Cognosce quid ex meritis tuis aestimauimus, quando te illius consilio uides esse sociatum, qui nostri inperii tractat arcanum. hinc est quod te comitiis domesticorum illustratum isto honore decoramus, ut merito maiora de nostris debeas sperare iudiciis, qui in te adhuc meliora credimus inueniri. grande tibi negotium uides esse commissum: quidquid egeris, generalitas sentit. nam qui potest in uniuersitate peccare, gloriosus nimis est, si nescit excedere. [8,13] XIII. AMBROSIO V. I. QUAESTORI ATHALARICUS REX. (1) Securus celsa conscendit, qui se in paulo minoribus approbauit et certo procedit uestigio, qui gradatim desiderio potitur accepto. sine merito siquidem remuneratum putatur omne quod subitum est nec inexplorati suspicionem refugit, quod repente prouenerit. contra omnia deliberata robusta sunt et totum bonis actibus optinuisse creditur, qui post documenta laudatae militiae promouetur. (2) Dudum inter gymnasia litterarum adscitus ab illo inspectore meritorum, qui iudiciis suis etiam futura praedicebat, priuatarum largitionum fascibus praefuisti: honor, nisi ex te creuisset, exiguus, quem tu suscipiens patrocinium meritorum ita gratia dominantis auxisti, ut tibi saepe committeretur quod dignitas non habebat. quod si laudabile est uel mediocribus esse honoribus parem, quanto praestantius uicisse moribus aulicam dignitatem. haec cum tu sub tanto iudice laudata perageres, gratiam quoque loci alterius inuenisti. (3) Dictationibus enim probaris adhibitus, cum sit offensionibus alter expulsus, et ita suspensum honorem tuum sustinebat ingenium, ut palatio deesse non sineres iudicem, cuius ad tempus abrogatam cognouimus dignitatem. non sunt imparia tempora nostra transactis: habemus sequaces aemulosque priscorum. (4) Ecce iterum ad quaesturam eminens euenit ingenio. redde nunc Plinium et sume Traianum. habes magna quae dicas, si et tu simili oratione resplendeas. fama temporum de legitima atque eloquenti iussione generatur. omnia si quidem bona cumulat lingua diserta et quod a nobis praecipitur, gratia dictantis ornatur. esto nobis ad bona suggerenda promptissimus et aduersum improbitatem male praesumentium constanter erectus. dic etiam auribus nostris quod est omnino pro nobis. bonus princeps ille est, cui licet pro iustitia loqui, et contra tyrannicae feritatis indicium audire nolle constituta ueterum sanctionum. (5) Renouamus certe dictum illud celeberrimum Traiani: sume dictationem, si bonus fuero, pro re publica et me, si malus, pro re publica in me. sed uide quid a te quaeramus, quando nec nobis aliquid iniustum licere permittimus. decreta ergo nostra priscorum resonent constituta, quae tantam suauitatem laudis inueniunt, quantum saporem uetustatis assumunt. (6) Praeiudicia, quae nos horremus, in aliis non amamus. obligamus te certe generalitati, dum absolute praecipimus iura seruari. quod ideo nunc dicimus, ut opportune omnibus in te consuluisse uideamur. decet enim praemonere, ne te iam tardius post aliena pericula uideamur uelle corrigere. bonorum exempla sequere et nobilitatis tuae memor incede. illi digne ad uitia generis sui redeunt, qui contemptibili stirpe nascuntur. (7) His igitur in bonum publicum praedictis per quintam feliciter indictionem quaesturae tibi insignia deo praestante concedimus, honorem prudentium, fontem omnium dignitatum, quando exinde procedit, quod indulgentiae nostrae largitate manauerit. age ut, qui ad consilium nostrum adscisceris, prudentia cunctis et grauitate praeminere noscaris. nam quid tibi conueniat, uides. uox legum diceris, dum nos iura condamus. incumbe nunc probitati uel fidei, ut, sicut te prior honor dignum fecit alteri, ita secundus tertiae faciat dignitati. [8,14] XIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (1) Accipite, patres conscripti, iudicium quod initia nostra protulerunt, quando plus cogitantur omnino quae cauta sunt, quia talis subsecutio creditur, quale primordium uenisse sentitur. nemo enim futurum putat esse diligentem, quem in ipsa nouitate opinionis suae non uidet esse custodem. prouidus institutor hortum suum fecundis nititur ornare plantariis, ut reddant fructus optatos, quae sollicitis fuerant exculta laboribus: quanto magis regnum decet inter initia pacis amoenitate componi, ne habere speciem agri uideatur inculti! (2) Et ideo beneficiis nostris quasi quandam ianuam cogitauimus dare quaestorem, per quem uenientium dignitatum culmina decenter exirent. sunt uobis certe de candidato nota, quando et moderna, quae loquimur. nam cum transitum gloriosae memoriae domni aui nostri subiectorum anxia corda lugerent — bonum quippe amissum dum quaeritur, plus amatur —, per eum uobis et nostri auspicii et uestrae securitatis optata patuerunt. intellegite, quali nos aequitate constringimus in futuris, ut ipse uobis legum fieret custos, qui conseruandae iustitiae fuerat promissor effectus. (3) Affuit mandatis regalibus eloquens et decorus orator, permulcens etiam inspectus, quos gratissimos reddebat auditus. tales enim decet esse aulicos uiros, ut naturae bona indicio frontis aperiant et possint agnosci de moribus, cum uidentur. tacens enim plerumque despicabilis est, si eum tantum lingua nobilitat: semper autem in honore manet, si, cuius est tranquillus animus, eum quoque serenissimus commendet aspectus. hoc denique facto testamur copiam nos habere prudentium, quando talis eligitur, qui ex utraque parte laudetur. (4) Eloquentiae uero bona ineptum est in quaestore praedicare, cum ad hoc specialiter probetur adscitus, ut opinionem temporum commendet qualitate dictorum. aliis enim iudicibus prouinciarum committatur exactio, aliis priuati aerarii custodia delegetur: hic autem aulicae famae insignia reponuntur, unde per totum mundum opinio uulgata laudetur. quod uobis adeo, patres conscripti, aestimauimus esse repetendum, ut tales nos quaerere credatis, quales et nostrae laudi et uestrae securitati expediat inueniri. agnoscite, docti, bonum principis uotum: confidite de beneficiis, qui litterarum probamini habere notitiam. segnissimi est torpere, cum se ad prouectum cognoscat rerum dominos inuitasse. (5) Quapropter, patres conscripti, illustrem Ambrosium quaesturae culmine decoratum fauor uestrae benignitatis excipiat. de illo enim non debet dubitari, qui a uestro ordine iam in prima dignitate meruit approbari. [8,15] XV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (1) Gratissimum nostro profitemur animo, quod gloriosi domni aui nostri respondistis in episcopatus electione iudicio. oportebat enim arbitrio boni principis oboediri, qui sapienti deliberatione pertractans, quamuis in aliena religione, talem uisus est pontificem delegisse, ut nulli merito debeat displicere, ut agnoscatis illum hoc optasse praecipue, quatenus bonis sacerdotibus ecclesiarum omnium religio pullularet. recepistis itaque uirum et diuina gratia probabiliter institutum et regali examinatione laudatum. (2) Nullus adhuc pristina contentione teneatur. pudoren non habet uicti, cuius uotum contingit a principe superari. ille quim immo suum efficit, qui eum sub puritate dilexerit. nam quae sit causa doloris, quando hoc et in isto reperit, quod alteri in partem ductus optauit? ciuica sunt ista certamina, pugna sine ferro, rixa sine odio: clamoribus, non doloribus res ista peragitur. nam etsi persona summota sit, nihil tamen a fidelibus amittitur, cum optatum sacerdotium possidetur. (3) Quapropter redeunte legato uestro inlustri uiro Publiano rationabile duximus ad coetum uestrum salutationis apices destinare. magna enim iucunditate perfruimur, quotiens cum nostris proceribus uerba miscemus. et hoc quoque suauissimum uobis minime dubitamus, si quod illius fecistis imperio, nobis etiam cognoscitis esse gratiosum. [8,16] XVI. OPILIONI COMITI SACRARUM ATHALARICUS REX. (1) Solent quidem uenientes ad aulicas dignitates diutina exploratione trutinari, ne imperiale iudicium aliquid probare uideatur ambiguum, quando gloria regni est reperisse iudices exquisitos. sed tam frequens est familiae uestrae felicissimus prouectus, tam in multis personis declarata prudentia, ut licet aliquis uos eligat ad subitum, nihil fecisse uideatur incertum. similitudinem suorum felix uena custodit, quando pudet delinquere, qui similia nequeunt in sui genere reperire. (2) Hinc est, quod melius agnoscitur elegisse nobilem quam fecisse felicem: quia iste commonitus per ueterum se facta custodit, ille exemplum non habet nisi quod fecerit. quapropter secure tibi credimus, quod totiens tuo generi commissum fuisse gaudemus. pater his fascibus praefuit: sed et frater eadem resplenduit claritate. ipsa quodammodo dignitas in penatibus uestris larem posuit et domesticum factum est publicum decus. (3) Nam militiae ordinem sub fraterna laude didicisti, cui mutuo conexus affectu implebas laboribus socium et consiliorum participatione germanum, ad te potius pertinere diiudicans quod frater acceperat. hoc baculo reclinabatur ille felicior, astu quaedam neglegens praesumptione tui, quia per te omnia cernebat impleri. (4) En dulce fratrum obsequium et praesentium temporum antiqua concordia. bene talibus sensibus iudicium creditur, qui seruare mores naturaliter sentiuntur. quod si amoeni recessus et prouinciale otium forte libuissent, ad te cateruae causantium et anxia currebant uota laesorum. boni iudicis inter eos assumebas officium ut futurorum quodam urgente praesagio, quod a nobis accipere poteras, meritorum assumptione peragebas. (5) Meminimus etiam, qua nobis in primordiis regni nostri deuotione seruieris, quando maxime necessarium fidelium habetur obsequium. nam cum post transitum diuae memoriae domni aui nostri anxia populorum uota trepidarent et de tanti regni adhuc incerto herede subiectorum se corda perfunderent, auspicia nostra Liguribus felix portitor nuntiasti et sapientiae tuae allocutione firmati maerorem, quem de occasu conceperant, ortu nostri imperii in gaudia commutabant. innouatio regis sine aliqua confusione transiuit et sollicitudo tua praestitit, quod nos nullus offendit. (6) Atque ideo probato talibus institutis ab indictione feliciter sexta sacrarum largitionum comitiuam propitia tibi diuinitate concedimus. usurus es omnibus priuilegiis atque emolumentis, quae ad tuos decessores pertinuisse noscuntur: absit enim, ut aliqua calumniae machinatione quatiantur qui actionis suae firmitate consistunt. fuit enim tempus, cum per delatores uexarentur et iudices. deponite iam formidinem, qui non habetis errorem: fructibus uestrarum utimini dignitatum: nam quod uobis per decessores prodecessoresque uestros temporibus domni aui nostri consuetudo longa dedit, indulgentia quoque nostra custodit. (7) Conferimus tibi honorem germani: sed tu fidem eius imitare seruitii. nam si illum sequeris, multos laude praecedis, uirum auctoritatis maximae, probatae constantiae, qui sub tanto principe et sine culpa paruit et iudicia laudatus exercuit. promptum est enim aestimare quid egerit, quando sub ingrato successore palatinum officium praeconia eius tacere non potuit. difficile non est itaque moribus sequi posse germanum, quia et in conuersationis fructu plerumque consentiunt, qui unius semine procreantur. [8,17] XVII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (1) Tanta est, patres conscripti, in candidato copia meritorum, ut uereamur, ne tardius putetur electus quam non sit iudicio comprobatus. nam cum diuae memoriae auus noster optimos uiros exquireret, nobis eum inremuneratum prosperior fortuna seruauit. illi paruit, illi multa officiositate seruiuit et a domino largissimo beneficiorum sine aliqua retributione constat esse derelictum. credo dilata est compensatio meriti, ut nobis aptior fieret causa praestandi: congenimat enim se pietas nostra lege naturae. condignum est ab herede solui, quod collatum constat auctori. cur enim munificentia nostra eum differret, cum eum proficere consuetudo suae nobilitatis urgeret? (2) Pater huic manu clarus ac summa fuit morum nobilitate conspicuus, quem nec feruentia bella respuerunt et tranquilla otia praedicarent, corpore ualidus, amicitia robustus aeui antiquitatem gestabat, abiectis saeculis Odouacris ditatus claris honoribus. his temporibus habitus est eximius, cum princeps non esset erectus. (3) Sed quid antiquam parentum eius repetimus nobilitatem, cum uicina resplendeat luce germani? cuius non dicam proximitati, sed uel amicitiae coniunctum fuisse potest esse laudabile. huius uirtutibus ita se sociauit atque conexuit, ut hoc potius sit incertum, qui magis praedicetur ex altero. (4) Amicitiis ille praestat fidem: sed magnam promissis debet iste constantiam. ille quoque auaritia uacuus: et iste a cupiditate probatur alienus. hinc est quod norunt regibus seruare fidem, quia nesciunt uel inter aequales exercere perfidiam. ibi enim mores facilius probantur, ubi natura sub libertate monstratur. quomodo ergo sub puritate non seruiant dominis, qui nesciunt illusisse collegis? (5) His laudibus electus a coniuge Basilianae sociatus fertur esse familiae, quod plerumque uenit a meritis coniungi posse nobilibus. inspicite in eo, si placet, etiam familiarem uitam, quia saepius maioribus uestris uiros industrios haec signa prodiderunt. res huic priuata tanta fuit moderatione disposita, ut nec aliqua tenacitate sorderet nec iterum nimia effusione laberetur. (6) Gentiles uictu, Romanos sibi iudiciis obligabat et unde ingratitudo dignitatibus plerumque uenit, iste disceptando sibi amicitias colligebat. uidete quid faciat nobilis natura. ex iudicibus natus arbitrum agebat, quod nisi ex morum probitate nulla potest contingere ratione. nam fascibus oboedire plerumque potestatis necessitas cogit: priuato iudici parere sola sententiarum probitas facit. unde nobis plus laudis uidetur habere uoluntarius iudex, quando ad audientiam non eligitur nisi qui iustus esse moribus aestimatur. (7) Quapropter, patres conscripti, fauete uestris alumnis et nostris fauete iudiciis. secundo ad uestram curiam uenit, qui et ex senatore natus est et aulicis dignitatibus probatur honoratus. [8,18] XVIII. FIDELI V. I. QUAESTORI ATHALARICUS REX. (1) Professionem constat esse iustitiae legum peritos iudices ordinare, quia uix potest neglegere qui nouit aequitatem nec facile erroris uitio sordescit, quem doctrina purgauerit. dudum te forensibus negotiis insudantem oculus imperialis aspexit, nec latere potuit, qua fide suscepta peregeris, qua luculentia tractata peroraris. (2) Aequo gradu eloquentia tua atque conscientia pariter incedebant: nullus susceptus quod amplius desideraret habuit: nullus iudicum quod in te corrigere posset inuenit. accessit enim uenustas oris et castitas animi: iuuenem te solus decor ostendit: ab ore primaeuo cana uerba manauerunt. contendit flos aetatis et maturitas mentis: sed potius illa superauit, quae nos ad uirtutum gradus gloriamque perducit. (3) Quapropter aptamus munera nomini et meritis tuis, ut arcana regia Fidelis accipias et uir eloquens litteratam reperias dignitatem. nunc causas gloriose iudica, quas laudabiliter perorabas: assideat tibi propria et exercitata doctrina. modo est felix et certa condicio negotiorum, quando ille sententiam dicit, qui non potest ignorare quod legit. non enim decet iudicem ministrum esse uoluntatis alterius, ut magis alteri pareat, cui tot milites obsecundant. certe si in aliis utcumque tolerandum, nimis in quaestore pudendum est, ut qui eligitur ad principis consilium, solacium expectet alienum. (4) Et ideo, quod deo auspice dictum sit, per sextam indictionem quaesturae tibi conferimus dignitatem. sed tuus honor imperitis opprobrium est. nam sicut conscientia laeta est, quae prouehitur meritis, ita sub reatu iacet, qui se imparem cognoscit muneribus consecutis. habes priscos uiros, quos te deceat imitari. praecede fama quem sequeris dignitate. (5) Nam si te priuata uita uirtutibus exercuit, quanto melius prouecta declarabit? sumpsisti nomen ex meritis: custodi, ut semper laeteris ueritate uocabuli. nam cum omnis appellatio ad declarandas res uideatur imposita, nimis absurdum est portare nomen alienum et aliud dici quam possit in moribus inueniri. uerum haec bonae conscientiae dicta sufficiant, quia dubitari de illo creditur, qui plurimis ammonetur. [8,19] XVIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (1) Licet coetus uester genuino splendore semper irradietur, clarior tamen redditur quotiens augetur lumine dignitatum. nam caelum ipsum stellis copiosissimis plus refulget et de numerosa pulchritudine mirabilem intuentibus reddit decorem. naturae siquidem insitum est, ut bonorum copia plus delectet. prata denique floribus pinguntur innumeris: laudatur pinguis arui densior seges. antiquitas uos fecerit nobiles haberi: nos senatum uolumus etiam de numerositate praedicari. (2) Hinc est quod uobis aggregare cupimus quem repererimus ubicumque praecipuum. nam licet apud uos seminarium sit senatus, tamen et de nostra indulgentia nascitur, qui uestris coetibus applicetur. alumnos cunctae uobis pariunt aulicae dignitates, quaestura autem uere mater senatoris est, quoniam ex prudentia uenit. quid enim dignius, quam curiae participem fieri qui adhaesit consilio principali? sed quia prudenti uiro generaliter non sufficit conclusa laudatio, eius nota propriaque tangamus. (3) Quaestorem nostrum, patres conscripti, cognoscite eloquentia prius exercitata placuisse et sic aduocationis suae crebras egisse uictorias, ut merito sibi eum electio triumphalis asciuerit, quatenus palmis felicibus inauguratus nobis daret omina laurearum. ad forense gymnasium prima aetate deductus studuit semper integritati mentis et nobilissimo pudore castitatem corporis sub nimio labore transegit. (4) Orator facundus, grauissimus patronus susceptas causas suis praeconiis adiuuabat, quando credi non poterat negotium inprobabile, cui talis uidebatur assistere. nonne praetermittere hunc uirum esset publicum damnum? quid enim aut nobis aut uobis esse debet acceptius quam nostro coniungi lateri, qui inter leges meruit approbari? amare namque eas potest, per quas doctus enituit, dum affectat unusquisque gloriam suam nec obliuisci potest animus, ex qua nobis fuerit parte sociatus. (5) Creditis forte, principes uiri, nouam in hunc imparatamque apparuisse prudentiam? origo eius hereditarias sibi litteras uindicauit, cuius pater ita in Mediolanensi foro resplenduit, ut et trino fratrum et Tulliano cespite pullularet. proinde quamuis sit uel inter mediocres difficillimum placendi genus, tamen aduocationis laudem inter primarios eloquentiae frequenter meruit inuenire. is contra magnum Olybrium stetit, is palmarii Eugenetis linguae ubertate suffecit, et illis par extitit, quos singulares Roma cognouit. (6) Quid enim generosius quam tot litterarum proceres habuisse maiores? nam si inueteratae et per genus ductae diuitiae nobiles faciunt, multo magis praestantior est, cuius origo thesauris prudentiae locuples inuenitur. quapropter, patres conscripti, fauete nostro iudicio ac suis meritis candidato: quando si collegae manum clementiae porrigitis, uos potius subleuatis. [8,20] XX. AVIENO V. I. PPO ATHALARICUS REX. (1) Assertio meritorum est potuisse eligi post improbitatem iudicis accusati, quando excessus praecendentium non corrigitur, nisi cum successor optimus inuenitur. contrariis rebus plerumque medicina succedit, nam, dum calor uitalis adhibitus fuerit, frigus pestiferum tunc recedit. nubila ipsa uentorum spiratione terguntur et aquilo faciem caeli tranquillam reddit, quam australis aura turbauit. sic nos decessorem tuum summouimus amore generalitatis, ut tu saluberrimus aduenires. (2) Contraria prioribus imitare et laudanda peregisti. ille calumniis odiosus: tu stude, ut iustitia reddaris acceptus. rapax ille: tu continens. bonorum omnium breuis est definitio uitare quae fecit, quando illa uere laudanda sunt, quae suo iudicio non probauit. respice denique in illo odium publicum, et tu amorem affectare cunctorum. tanti tuis moribus gratias agant, quanti illius acerbitatem actionis accusant. animare igitur dedecore praecedentis, quando post illum professae malitiae uirum uel a malis abstinuisse laudandus es. nam quale erit, si beneficia prouinciis tribuas quae hactenus non habebant? bonum insolitum plus amatur et sequenti gaudio confert dulcedinem temporum praemissa tristitia. (3) Atque ideo praefecturae tibi fasces per sextam feliciter indictionem deo auxiliante conferimus, quae quanto fuit hactenus laesione terribilis, tanta nunc habere debet beneficia lenitatis, siquidem sauciata cura tua refouenda sunt. non tuis, non alienis manibus quisquam grauetur. nam ultra omnes impietates est nocere laesos, qui sanare creditur uulneratos. redeat ad nomen antiquum praefectura illa praetorii toto orbe laudabilis: cuius si principium quaeramus, per Ioseph a beneficiis inchoauit. nec inmerito a legibus nostris pater prouinciarum, pater etiam praedicatur imperii, quia sic iuste, sic prouide agi uoluerunt, ut non districtum iudicis nomen, sed uocabulum illi pietatis imponerent. (4) Iustis ac debitis compendiis nostrum per te crescat aerarium. lucra rennuimus, quae legum cauta profanant: pecunias illas uolumus, quibus libra iustitiae suffragatur. aedes nostras nequitiam non patimur introire, quia nec priuatim intromittere possumus quam publica uoce damnamus. (5) Audite, iudices, quid amemus, nolite aliud in malum publicum suspicari. nam cui uos per iniquas prouisiones creditis esse placituros, cum nos cognoscatis sola illa diligere, quae possunt iustitiae monitis conuenire? uestris iam moribus peccatis, si post ista delinquitis. sed illi forte talia gesserint, qui ad dignitates suis parentibus incognitas peruenerunt: tu post patris praefecturam laudabilem aliquid quod melius praedicetur adiunge, quia diligentior semper debet esse qui sequitur, dum bona parentum probabiliter et imitari cupimus et uincere festinamus. (6) Accedit etiam tuis laudibus, quod dictis prudentum probaris imbutus. graue est sapienti offendere, ubi alterum reperit incidisse. ius forte praetereat, qui iura nesciuit: totum a te legitimum quaeritur, cuius origo indocta fuisse nescitur. aequales tibi sunt libri ueterum et actiones parentum. praesta opinioni tuae, praesta nostro iudicio, ut impar non sis meritis quorum aequasti per nostra beneficia dignitates. [8,21] XXI. CYPRIANO V. I. PATRICIO ATHALARICUS REX. (1) Licet propriis frequenter honoribus et germani tui fueris dignitate laudatus, tamen, quia natura bonorum non expenditur cum refertur, quasi ad indictum reuertimur, de quo iam praeconia multa sonuerunt. testificatum est de te, quicquid de fidelibus, quicquid debuit de bene meritis aestimari. sed digne laudum cum uoluerit nouitates emittit, qui se actionis probitate compleuit. (2) Natura perennis fontis est gloriae uena manabilis: nam sicut ille fluendo non expenditur, sic nec ista celebri sermone siccatur. quod et si transacta taceantur, tu noua probaris suggerere quae dicantur, qui cum aetate crescis semper et meritis. cursus annorum laudis tibi procurat augmentum. senescis quidem corpore, sed laude iuuenescis. merito tibi prolixior aetas optatur, in quo fama semper robustior inuenitur. (3) Habuisti sub diuae memoriae auo nostro in utraque parte laudatas semper excubias. uidit te adhuc gentilis Danuuius bellatorem: non te terruit Bulgarum globus, qui etiam nostris erat praesumptione certaminis obstaturus. peculiare tibi fuit et renitentes barbaros aggredi et conuersos terrore sectari. sic uictoriam Gothorum non tam numero quam labore iuuisti. (4) Postea uero, quod non minus ipsis certaminibus fuit, referendarii officium laboriosis contentionibus exhibebas. fuerunt enim apud illum uirtutum omnium uirum exercitualia uel pacata seruitia. quis enim non ageret bellum, qui illi potuit competens exhibere responsum? qui tantam firmitatem animi semper exegit, tantam uerborum in asserenda ueritate constantiam, ut merito se uicisse diceret hostem, qui illo praesente uitare ualuisset errorem. hinc fuit, quod eius obsequia reddiderunt prudentes, quia cautela semper adhibita erigit sensum et, dum culpam quis formidet incurrere, sapientibus se nititur aggregare. (5) Contulit etiam dignitatem sacrarum largitionum, hoc est laborum tuorum aptissimum munus, quam sic casta, sic moderata mente peregisti, ut maiora tibi deberi faceres, quamuis eam in magna praemia suscepisses. per haec te florida iuuentus exercuit, sed nostris temporibus aetas matura seruauit. consilio quidem plurimum uales, nec fractus tamen aetate cognosceris: sic enim adeptus es senectutis bona, ut eius non subires incommoda. haec sunt quae in te aestimamus augenda, ut, sicut es conscientia praeditus, reddaris quoque honore reuerendus. (6) Sunt enim beneficiis nostris consentanea in te et superna iudicia, quando talium filiorum pater effectus natura ipsa uideris esse patricius. quorum bona uernantia non est absurdum referri, quando educantium felicior laus est de filiorum probitate laudari. primum, quod non minimae laudis praestat initium, infantia eorum est nota palatio. sic fetus tui, more aquilae se probantes, regales oculos ab ipsis paene cunabulis pertulerunt. relucent etiam gratia gentili nec cessant armorum imbui fortibus institutis. (7) Pueri stirpis Romanae nostra lingua loquuntur, eximie indicantes exhibere se nobis futuram fidem, quorum iam uidentur affectasse sermonem. habemus, unde tibi, felix pater, praemium debeat referri, qui et filiorum tuorum nobis animos optulisti. quapropter multis laboribus multaque fide et constantia comprobato patriciatus tibi deo auspice conferimus dignitatem, honorem quidem celsum, sed qui tuis meritis probetur aequalis. fruere igitur probatissimis institutis, ut cum tu bona geminaueris, nostris iterum beneficiis augearis. [8,22] XXII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (1) Si fauore uestro dignus est, qui uel semel regale potuit impetrare iudicium, quid, patres conscripti, uir magnificus merebitur Cyprianus, qui uobis totiens gratior debet effici, quotiens a nobis dignitates acceperit? certantes in stadio numerosior corona glorificat, Olympicos currus frequens palma nobilitat: sic uel in leuibus rebus gloriosior efficitur, cui frequenter praemia conferuntur. de primo denique prouectu potest esse cunctatio, dum multi fallunt principis animum, quando facile est illudere, cui semper uotum est praestitisse: sed talem mentis exhibuit constantiam, tantum bonorum habuit propositum, ut semper in se prouocauerit regium munus. (2) Haec est certa gloria, haec indubitata sententia frequenter potuisse mereri, per quod homines constat ornari. hos etiam intrare in uestram curiam decet, qui ad primos honores non expendunt meritum suum, sed cum magna susceperint, iterum maiora promerentur. ornant quoque tales et nostra iudicia, quando bene prius electus creditur, qui saepius approbatur. natura ipsa boni adhibita perseuerantia pretiatur, quia minus est laudanda incipere quam bonorum propositum custodire. (3) Similes habuistis olim, patres conscripti, Decios, similes uetustas praedicat fuisse Coruinos. neque enim hic uir, de quo nobis sermo est, nostrum sibi tantummodo conciliauit arbitrium. ab uno quippe principe prouehi uidetur forte gratiosum: nam et sub altero meruisse prouectum apud utrosque integrum constat fuisse iudicium. cunctos ergo sequaces habet, qui aliquid ex ueritate decernit. (4) Hunc prouectus sui auctorem meruit, ut nos augmentatores dignissime reperiret. ille in eum fundamenta posuit honorum, nos culmen construximus dignitatum. et ideo, patres conscripti, tot laboribus, tot laudibus clarificato illustri uiro Cypriano suggestum quoque patriciatus addidimus, ne maior esset meritis suis quam honoribus nostris. fauete nunc collegae quem saepe decorastis extranei. securus ad uos redit, qui iam honores suos in Libertatis aula reposuit. (5) Habet etiam, unde uobis reddatur acceptior, quando tales curiae uestrae alumnos protulit, de quibus quamuis auidus pater tamen propria uota superauit, non infantia trepidos, non ad respondendum, ut licebat, ignaros: uariis linguis loquuntur egregie, maturis uiris communione miscentur. sic cum nobis noti sunt, in ipso aetatis primordio adulescentiam transierunt. praestet diuina maiestas, ut, sicut de patre eorum munificentiae nomen extulimus, sic et in eis pietatis nostrae titulos augeamus. [8,23] XXIII. BERGANTINO V. I. COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX. (1) Licet munificentiam regis cotidie deceat cum sole relucere et iugiter aliquid facere, quo possit largitas principis apparere, hinc tamen conscientiae debitum soluitur, quotiens parentibus sub aequitate praestatur. lucrantur principes dona sua et hoc uere thesauris reponimus, quod famae commodis applicamus. absit enim, ut negemus affini, quod solemus custodire subiectis: quando qui nobis sanguine coniungitur, plus meretur nec fraudari potest proprio desiderio, qui militat sub iudice gratioso. (2) Atque ideo illustrem magnitudinem tuam praecelso atque amplissimo uiro Theodahado massas subter annexas tot solidos pensitantes ex patrimonio quondam magnificae feminae matris ipsius praecipimus reformari, eius feliciter dominio plenissime uindicandas, cuius successionis integrum ius in ea qua praecipimus parte largimur. (3) De cuius fide ac sinceritate praesumimus, ut sequenti tempore reliqua supra memorati patrimonii cum adiecta quantitate mereatur. quid enim tali uiro negare possimus, qui etiam meliora suis obtinere possit obsequiis, uel si non probaretur affinis? uir quem nobilitatis suae nulla inflat elatio, modestia humilis, prudentia semper aequalis quid a nobis mereatur, intendite, quando ad gloriam nostram trahimus, quod eum proximum confitemur. (4) Quapropter aequissimae iussioni operam nauanter impendite delectisque sedis uestrae chartariis designatas massas actoribus eius sine aliqua dilatione contradite, ut summa nobis caritate sociato gratia praesentis muneris reddatur acceptior. [8,24] XXIIII. CLERO ECCLESIAE ROMANAE ATHALARICUS REX. (1) Tanto diuinitati plurima debemus, quanto a ceteris mortalibus maiora suscipimus: nam quid simile rependat deo, qui potitur imperio? sed licet pro tanto munere nihil compensari possit idonee, ipsi tamen gratia redditur, dum in seruientibus honoratur. (2) Itaque flebili aditione causamini hoc fuisse longae consuetudinis institutum, ut, si quis sacrosanctae Romanae ecclesiae seruientem aliqua crederet actione pulsandum, ad supra dictae ciuitatis antistitem negotium suum dicturus occurreret, ne clerus uester forensibus litibus profanatus, officiis potius saecularibus occupetur: addentes diaconum quoque uestrum ad contumeliam religionis tanta executionis acerbitate compulsum, ut saius eum propriae custodiae crederet mancipandum. (3) Presbyterum quin etiam ecclesiae Romanae pro leuibus causis asseritis criminaliter impetitum. quod nobis pro ingenita reuerentia, quam nostro debemus auctori, displicuisse profitemur, ut, qui pridem sacris meruerant inseruire mysteriis, conuentionibus inreuerenter expositi nefariis iniuriis subiacerent. sed aliorum plectenda subreptio nobis contulit plenissimae laudis euentum, ut causa contingeret praestandi, quae nos caelestibus commendaret auxiliis. (4) Atque ideo considerantes et apostolicae sedis honorem et consulentes desiderio supplicantum praesenti auctoritate moderato ordine definimus, ut, si quispiam ad Romanum clerum aliquem pertinentem in qualibet causa probabili crediderit actione pulsandum, ad beatissimi papae iudicium prius conueniat audiendus, ut aut ipse inter utrosque more suae sanctitatis cognoscat aut causam deleget aequitatis studio terminandam, et si forte, quod credi nefas est, competens desiderium fuerit petitoris elusum, tunc ad saecularia fora iurgaturus occurrat, quando suas petitiones probauerit a supra dictae sedis praesule fuisse contemptas. (5) Quod si quis extiterit tam improbus litigator atque omnium iudicio sacrilega mente damnatus, qui reuerentiam tantae sedi exhibere contemnat et aliquid de nostris affatibus crediderit promerendum, ante alicuius conuentionis effectum decem librarum auri dispendio feriatur, quae a palatinis sacrarum largitionum protinus exactae per manus saepe memorati antistitis pauperibus erogentur, carensque impetratis negotii quoque sui amissione multetur. dignus est enim duplici poena percelli, qui et diuinam reuerentiam et nostra iussa temerauit. (6) Sed item uos, quos iudicia nostra uenerantur, ecclesiasticis uiuite constitutis. magnum scelus est crimen admittere, quos nec conuersationem decet habere saecularem: professio uestra uita caelestis est. nolite ad mortalium errores et humilia uota descendere. mundani coerceantur humano iure, uos sanctis moribus oboedite. [8,25] XXV. IOHANNI V. S. REFERENDARIO ATHALARICUS REX. (1) Valde dignum est in eis aliena seruare, quibus nos oportet propria dona conferre. quid enim de illa munificentia possis ambigere, quando a nobis te intellegis mereri, quod a nostris decessoribus accepisti? profitemur itaque alterius quidem donum, sed nostrum esse iudicium et modernam principis mentem praeuenisse tantum uelocissimam largitatem. (2) Hinc est quod diuae memoriae auum nostrae clementiae domum in castro Lucullano positam, obsequiorum tuorum sedulitate prouocatum, constat uoluisse largiri. cuius dispositionem secutus patricius Tuluin posteaquam illi nostra est liberalitate concessa, praefatam domum actu legitimo in tua optime iura transmisit. (3) Quapropter serenitas nostra uel inchoatae uoluntatis desiderium uel Tuluin plenissimae donationis effectum praesenti auctoritate corroboramus, ut saepe dicta domus patriciae recordationis Agnelli in Lucullano castro posita cum omnibus ad se pertinentibus in tua uel heredum tuorum possessione permaneat, et quicquid de hac facere malueris, habebis liberam potestatem, cuiuslibet uel priuati uel publici nominis posthac inquietudinem summouentes: ubi et si quid esset quolibet casu, qualibet inquisitione fortassis ambiguum, huius auctoritatis nostrae iudicio constat explosum. fruere iuuante deo rebus propriis ex nostra quoque auctoritate solidatis. alii enim tibi iura legitima praestiterunt, nos possessionis quietem et cunctis saeculis securam conferimus firmitatem. (4) Sed ne quis forsitan tam egregiae uoluntatis nostrae inuidus temerator existat, iubemus eum qui ex hac re quolibet tempore uel fisci nomine uel priuati mouere temptauerit aliquam quaestionem, dare tibi, uel ad quem pertinere uolueris domum superius designatam, poenae nomine auri libras tot et frustratum suis ausibus infamatumque discedere. hunc enim uoluntatis suae meretur inuenire fructum, qui aliquid contra nostrum uidetur quaesisse iudicium. [8,26] XXVI. UNIVERSIS REATINIS ET NURSINIS ATHALARICUS REX. (1) Gloriosus domnus auus noster desideria uestra cognoscens Quidilanem Sibiae filium priorem uobis quidem facere disponebat: sed quia interueniente mortali condicione nequiuit cogitata complere, necesse nobis est eius uota perficere, ne tantus uir de aliquo inaniter iudicaretur bona potuisse sentire. (2) Atque ideo praesenti auctoritate praecipimus, ut eum priorem feliciter habere debeatis et quae ordinauerit pro disciplina seruanda, ubi nostra maxime utilitas continetur, in omnibus oboedire debeatis, quia sic domni aui nostri estis moribus instituti, ut et leges libenter audiatis et iudices. (3) Hoc est enim, quod nostrum comit imperium, quod opinionem uestram inter gentes amplificat, si talia geratis, quae et nobis accepta et diuinitati possunt esse gratissima. robustius enim inimici nostri uincuntur moribus bonis, quia quos superna protegunt, felices aduersarios habere non possunt. pugnatis enim efficaciter foris, dum in sedibus uestris iustitiam fouere contenditis. ita enim duo mutua se amplexatione consociant: qui aequitatem coluerit, fructum uictoriae possidebit. (4) Nam quae necessitas ad iniusta compellat, cum uos et sortes alant propriae et munera nostra domino iuuante ditificent? nam et si cui aliquid expetendum est, speret de munificentia principis quam de praesumptione uirtutis, quia uobis proficit, quod Romani quieti sunt, qui, dum aeraria nostra ditant, uestra donatiua multiplicant. [8,27] XXVII. DUMERIT SAIONI ET FLORENTIANO VIRO DEVOTO COMITIANO ATHALARICUS REX. (1) Seueritas publica sicut ab innocentibus uacat, ita necesse est, ut in sceleratis operam suae districtionis impendat, quia non semper unum merentur iudicium diuersa merita personarum. morbi ipsi dissimilibus sucis sanantur herbarum: aliis cibi, aliis ferrum optatam reuocat sospitatem et pro qualitate passionis praeceptum merentur artificis. (2) Et ideo deuotio uestra per Fauentinum territorium incunctanter excurrat et, si quos Gothorum atque Romanorum in direptionibus possessorum se miscuisse reppererit, secundum facti aestimationem et damnis affligantur et poenis, quia grauius plectendi sunt qui nec ammonitionibus iustis nec initiis principis oboediendum esse crediderunt, quando maior ambitus est nouis dominis uelle seruire, ut commendati bonis initiis reliquam uitam securitatis munere perfruantur. [8,28] XXVIII. CUNIGASTO V. I. ATHALARICUS REX. (1) Permouit serenitatem nostram Constanti atque Venerii dolenda conquestio, qua sibi a Tancane iuris proprii agellum, quod Fabricula nominatur, cum suo peculio causantur ablatum, adicientes, ne rerum suarum repetitionibus imminerent, liberis sibi condicionem ultimae seruitutis imponi. (2) Atque ideo magnitudo tua, decretis obsecuta praesentibus, praefatum suo iubeat adesse iudicio, ubi omni inter partes ueritate discussa iuri consentaneam et amicam uestris moribus proferte iustitiam: quia sicut graue est de suo dominos iure decedere, ita nostris est saeculis inimicum seruitutis iugo libera colla deprimere. (3) Momenti iure si competunt, primitus reddantur inuasa, ita tamen, ut persona legitima disceptationibus non desistat. cesset uiolenta praesumptio, ut causa iudicis cognoscatur arbitrio et aut conuictos seruos cum rebus sibi competentibus possideat aut probatos liberos indemnes atque integros derelinquat. sufficit enim quod ei relaxamus poenam qui facere praesumpsit iniuriam. [8,29] XXVIIII. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS PARMENSIS CIVITATIS ATHALARICUS REX. (1) Dignum est, ut libenti animo faciatis quae iuberi pro urbis uestrae utilitate cognoscitis: nam quod proprio sumptu decuit aggredi, compendiose uobis constat offerri. ciuitatem siquidem uestram diutina siccitate laborantem iuuante deo domnus auus noster saluberrima unda rigauit. (2) Cui nunc studio uestro cloacarum ora pandantur, ne, sordium obiectione tardata, reciprocans unda uestris aedibus illidatur et quas debuit abluere, easdem uobis cogatur inferre. cui operi, quamquam uos urgere debeat ciuicus amor, uirum spectabilem Genesium praecipimus imminere, ut nos ad meliora prouocetis, si quae iussimus gratanter efficitis. [8,30] XXX. GENESIO V. S. ATHALARICUS REX. (1) Amore ciuitatis uestrae antiqui operis formam domnus quidem auus noster regia largitate construxit. sed nihil prodest aquarum copias urbibus inmisisse, nisi nunc prouideatur cloacarum opportuna digestio: more uitae humanae, cuius ista salubritas continetur, si quod ore quis suscipit, alia parte corporis relaxatus effuderit. (2) Et ideo sublimitas tua Parmenses municipes huic faciet operi nauiter insistere, quatenus antiquos cuniculos siue subterraneos siue qui iunguntur marginibus platearum diligenter emendent, ut cum sollemniter optatus uobis liquor influxerit, nulla abiecti laetaminis obiectione tardetur: quia gratiam unda non habet nisi quae iugiter influit et uisa semper abscedit. illa enim quae pulchre riuis exercitata ridet, quam deformis est in lacunis: palus enim nec uisu grata, nec iumentis accommoda. (3) Elementum pulcherrimum quidem, sed cum in naturali puritate seruatur. sine hoc agri squalent, urbes anhela siccitate fatigantur, ut merito antiqua prudentia quos a ciuica conuersatione segregandos esse iudicauit, aquarum interdictione puniuerit. quapropter tam utillimae rei omnium debet studere consensus, quia ciuis animum non habet, qui urbis suae gratia non tenetur. [8,31] XXXI. SEVERO V. S. ATHALARICUS REX. (1) Cum te praefectorum consiliis laudabiliter inhaerentem omnia didicisse credamus, quae ad rei publicae statum pertinent componendum, maxime cognouisti litteris eruditus pulchram esse faciem ciuitatum, quae populorum probantur habere conuentum. sic enim et in illis splendet libertatis ornatus et nostris ordinationibus necessarius seruit effectus. Feris datum est agros siluasque quaerere, hominibus autem focos patrios supra cuncta diligere. (2) Aues ipsae gregatim uolant, quae innoxia uoluntate mitescunt: canori turdi amant sui generis densitatem: strepentes sturni compares sequuntur indesinenter exercitus: murmurantes palumbi proprias diligunt cohortes et quicquid ad simplicem pertinet uitam, adunationis gratiam non refutat. (3) Contra animosi accipitres, aquilae uenatrices et supra omnes alites acutius intuentes uolatus solitarios concupiscunt, quia rapaces insidiae innoxia conuenticula non requirunt. ambiunt enim aliquid soli agere, qui praedam cum altero non desiderant inuenire. sic mortalium uoluntas plerumque detestabilis est, quae conspectum hominum probatur effugere, nec potest de illo aliquid boni ueraciter credi, cuius uitae testis non potest inueniri. (4) Redeant possessores et curiales Bruttii: in ciuitatibus suis coloni sunt, qui agros iugiter colunt. patiantur se a rusticitate diuisos, quibus et honores dedimus et actiones publicas probabili aestimatione commisimus, in ea praesertim regione, ubi affatim ueniunt inelaboratae deliciae: (5) Ceres ibi multa fecunditate luxuriat: Pallas etiam non minima largitate congaudet: plana rident pascuis fecundis, erecta uindemiis: abundat multifariis animalium gregibus, sed equinis maxime gloriatur armentis: merito, quando ardenti tempore tale est uernum siluarum, ut nec muscarum aculeis animalia fatigentur et herbarum semper uirentium satietatibus expleantur. uideas per cacumina montium riuos ire purissimos et quasi ex edito profluant, sic per Alpium summa decurrunt. additur, quod utroque latere copiosa marina possidet frequentatione commercia, ut et propriis fructibus affluenter exuberet et peregrino penu uicinitate litorum compleatur. uiuunt illic rustici epulis urbanorum, mediocres autem abundantia praepotentum, ut nec minima ibi fortuna copiis probetur excepta. (6) Hanc ergo prouinciam ciuitatibus nolunt incolere, quam uel in agris suis se fatentur omnino diligere? quid prodest tantos uiros latere litteris defaecatos? pueri liberalium scholarum conuentum quaerunt et mox foro potuerint esse digni, statim incipiunt agresti habitatione nesciri: proficiunt, ut dediscant: erudiuntur, ut neglegant et cum agros diligunt, se amare non norunt. quaerat eruditus, ubi possit existere gloriosus: prudens frequentiam non respuat hominum, in qua se nouit esse laudandum. alioquin uirtutibus fama tollitur, si earum merita in hominibus nesciantur. (7) Nam quale desiderium est ciuium frequentiam deserere, cum aliquas quoque auium conuersationi humanae se uideant uelle miscere? mortalium enim penatibus fiducialiter nidos philomena suspendit et inter commanentium turbas pullos nutrit intrepida. foedum ergo nimis est nobili filios in desolationibus educare, cum frequentationi humanae uideat alites sua pignora commisisse. redeant igitur ciuitates in pristinum decus: nullus amoenitatem ruris praeponat moenibus antiquorum. (8) Quomodo potest in pace refugi, pro qua oportet bellum, ne uastetur, assumi? cui enim minus grata nobilium uideatur occursio? cui non affectuosum sit cum paribus miscere sermonem, forum petere, honestas artes inuisere, causas proprias legibus expedire, interdum Palamediacis calculis occupari, ad balneas ire cum sociis, prandia mutuis apparatibus exhibere? caret profecto omnibus his, qui uitam suam uult semper habere cum famulis. (9) Sed ne ulterius in eandem consuetudinem mens aliter inbuta relabatur, datis fideiussoribus tam possessores quam curiales sub aestimatione uirium poena interposita promittant anni parte maiore in ciuitatibus se manere, quas habitare delegerint. sic fit, ut eis nec ornatus desit ciuium nec uoluptas denegetur agrorum. [8,32] XXXII. SEVERO V. S. ATHALARICUS REX. (1) Cum Nymphadius u. s. pro causis suis ad comitatum sacratissimum festinaret, itineris longinquitate confectus, animalia fessa reparare contendens, ad fontem Arethusae in Scyllacino territorio constitutae elegit ponere mansionem, eo quod ipsa loca et pasturarum ubertate fecunda sint et aquarum inundatione pulchrescant. est enim, ut dicitur, sub pede collium supra maris harenam fertilis campus, ubi fons uastus egrediens cannis cingentibus in coronae speciem riparum suarum ora contexit, amoenus admodum et harundineis umbris et aquarum ipsarum uirtute mirabilis. (2) Nam cum ibi tacitus homo et studiose silentiosus aduenerit, aquas fontis irrigui reperit sic quietas, ut in morem stagni non tam currere quam stare uideantur. at ubi concrepans tussis emissa fuerit aut sermo clarior fortasse sonuerit, nescio qua ui statim aquae ibidem concitatae prosiliunt: os illud gurgitis ebullire uideas grauiter excitatum, ut putes aquam rigentem succensae ollae suscepisse feruorum: silenti homini tacita, loquenti strepitu et fragore respondens, ut stupescas sic subito perturbatam, quam nullus tactus exagitat. (3) Noua uis, inaudita proprietas aquas uoce hominum commoueri, et, quasi appellatae respondeant ita hominum sermonibus prouocatae, nescio quid inmurmurant. credas ibi aliquod animal prostratum somno quiescere, quod excitatum magno tibi strepore respondeat. legitur quidem nonnullos fontium uariis scaturrire miraculis, ut aliqui potati animalibus reddant uarium colorem, alter greges albos efficiat, quidam in saxeam duritiam suscepta ligna conuertant. sed has causas nulla ratio comprehendit, quia supra intellectum humanum esse cognoscitur quod tantum rebus naturalibus applicatur. (4) Sed ut ad querellam supplicantis cito redeamus, hic cum mansionem supradictus Nymphadius habuisset, insidiis rusticorum abactos sibi asserit caballos: quod temporum nostrorum habere non decet disciplinam, ut delectatio illius loci tali damno redderetur horribilis. quod uiuacitatem tuam diligenti censemus examinatione discutere, quae et de palatio nostro auctoritatem et de legibus uisa est iustitiam collegisse, ut more ipsius fontis scelus quod actum est uidearis ulcisci. (5) Perquirantur fures summo silentio, teneantur in suis laribus quieti, dum, mox ut executor increpuerit, eorum corda turbentur, in uoces prosiliant et se terribili murmuratione confundant. sic aquas suas omina sibi iudicent dedisse poenarum. sit ergo in eis competens uindicta, ut loca sint peruia: inuitet posita disciplina studium commeantium, ne latronum excessibus uitetur tale miraculum, quod semper laetificare cognoscitur inquisitum. [8,33] XXXIII. SEVERO V. S. ATHALARICUS REX. (1) Sicut incognita uelle nosse prudentis est, ita comperta dissimulare dementia est, eo praesertim tempore, cum noxia res ad correctionem possit celerrimam peruenire. frequenti siquidem probatione didicimus Lucaniae conuentu qui prisca superstitione Leucothea nomen accepit, quod ibi sit aqua nimio candore perspicua, praesumptionibus illicitis rusticorum facultates negotiantium hostili direptione saepe laceratas, ut qui ad natale sancti Cypriani religiosissime uenerant peragendum mercimoniisque suis faciem ciuilitatis ornare, egentes turpiter inanesque discederent. (2) Hoc nos simplici ac facili remedio credidimus corrigendum, ut spectabilitas uestra praedicto tempore una cum possessoribus atque conductoribus diuersarum massarum, quietem conuenientium anticipata debeat cautela procurare, ne atrocis facti reos inueniat, quos poena consumat. quod si aliquis rusticorum uel cuiuslibet loci homo causa nefandae litis aduenerit, inter ipsa initia comprehensus fustuariae subdatur protinus ultioni et pompatus mala uota corrigat, qui prius occultum facinus excitare temptabat. (3) Est enim conuentus iste et nimia celebritate festiuus et circumiectis prouinciis ualde proficuus. quicquid enim praecipuum aut industriosa mittit Campania aut opulenti Bruttii aut Calabri peculiosi aut Apuli idonei uel ipsa potest habere prouincia, in ornatum pulcherrimae illius uenalitatis exponitur, ut merito tam ingentem copiam iudices de multis regionibus aggregatam. uideas enim illic conlucere pulcherrimis stationibus latissimos campos et de amoenis frondibus intextas subito momentaneas domos, populorum cantantium laetantiumque discursum. (4) Ubi licet non conspicias operam moenium, uideas tamen opinatissimae ciuitatis ornatum. praesto sunt pueri ac puellae diuerso sexu atque aetate conspicui, quos non fecit captiuitas esse sub pretio, sed libertas: hos merito parentes uendunt, quoniam de ipsa famulatione proficiunt. dubium quippe non est seruos posse meliorari, qui de labore agrorum ad urbana seruitia transferuntur. quid uestes referam innumera uarietate discretas? quid diuersi generis animalia nitere pinguissima? ubi tali cuncta taxatione proponuntur, ut quamlibet emptor fastidiosissimus inuitetur. sic de illo commercio nemo ingratus redit, si cuncta probabilis disciplina componit. (5) Est enim et locus ipse camporum amoenitate distensus: suburbanum quoddam Consilinatis antiquissimae ciuitatis, qui a conditore sanctorum fontium Marcellianum nomen accepit. hic erumpit aquarum perspicua et dulcis ubertas, ubi in modum naturalis antri apsidis fabricata concauitas sic perspicuos liquores emanat, ut uacuum putes lacum, quem non dubitas esse plenissimum. hic perlucidus usque ad fundum patet, ut aspectibus tuis aerem potius apparere iudices, non liquorem. aemulatur serenum diem aqua subtilissima, nam quicquid in imo geritur, inoffensa oculis claritate monstratur. (6) Conludunt illic gregatim laetissimi pisces, qui ad manus pascentium sic intrepidi ueniunt, tamquam se nouerint non esse capiendos: nam qui tale aliquid praesumpsit efficere, mox poenam diuinitatis cognoscitur excepisse. longa sunt illius fontis memoranda describere. ueniamus ad illud singulare munus sanctumque miraculum. (7) Nam cum die sacratae noctis precem baptismatis coeperit sacerdos effundere et de ore sancto sermonum fontes emanare, mox in altum unda prosiliens aquas suas non per meatus solitos dirigit, sed in altitudinem cumulumque transmittit. erigitur brutum elementum sponte sua et quadam deuotione sollemni praeparat se miraculis, ut sanctificatio maiestatis possit ostendi. nam cum fons ipse quinque gradus tegat eosque tantum sub tranquillitate possideat, aliis duobus cernitur crescere, quos numquam praeter illud tempus cognoscitur occupare. magnum stupendumque miraculum fluenta labentia sic ad humanos sermones uel stare uel crescere, ut eis credas audiendi studium minime defuisse. (8) Fiat omnium sermone uenerabilis fons iste caelestis: habeat et Lucania Iordanem suum. ille exemplum baptismatis praestitit, hic sacrum mysterium annua deuotione custodit. quapropter et reuerentia loci et utilitas rei dare debet populis sanctissimam pacem, quia cunctorum iudicio sceleratissimus habendus est, qui talium dierum gaudia temerare contendet. relegantur populis et proponantur ista quae diximus, ut cum inulta esse minime creduntur, excedendi licentia non quaeratur.