[5,0] LIBER QUINTUS. [5,1] I. REGI VVARNORUM THEODERICUS REX. (1) Cum piceis timbribus et pueros gentili candore relucentes, spathas nobis etiam arma desecantes uestra fraternitas destinauit, ferro magis quam auri pretio ditiores. splendet illic claritas expolita ut intuentium facies fideli puritate restituant, quarum margines in acutum tali aequalitate descendunt, ut non limis compositae, sed igneis fornacibus credantur effusae. harum media pulchris alueis excauata quibusdam uidentur crispari posse uermiculis: ubi tanta uarietatis umbra conludit, ut intextum magis credas uariis coloribus lucidum metallum. (2) Hoc uestra cotis diligenter emundat, hoc uester splendidissimus puluis ita industriose detergit, ut speculum quoddam uirorum faciat ferream lucem, qui ideo patriae uestrae natura largiente concessus est, ut huius rei opinionem uobis faceret singularem: enses, qui pulchritudine sui putentur esse Vulcani, qui tanta elegantia fabrilia uisus est excolere, ut quod eius manibus formabatur, non opus mortalium, sed crederetur esse diuinum. (3) Proinde per illum et illum legatos uestros soluentes debitae salutationis affectum arma uestra libenter nos accepisse declaramus, quae bonae pacis studia transmiserunt: uicissitudinem muneris pro expensarum uestrarum consideratione tribuentes, quae tantum uobis reddantur accepta, quantum nobis uestra fuere gratissima. praestent diuina concordiam, ut haec inter nos grata mente facientes gentium nostrarum uelle iungamus et inuicem solliciti mutuis possimus utilitatibus obligari. [5,2] II. HESTIS THEODERICUS REX. (1) Illo et illo legatis uestris uenientibus grande uos studium notitiae nostrae habuisse cognouimus, ut in Oceani litoribus constituti cum nostra mente iungamini: suauis nobis admodum et grata petitio, ut ad uos perueniret fama nostra, ad quos nulla potuimus destinare mandata. amate iam cognitum, quem requisistis ambienter ignotum. nam inter tot gentes uiam praesumere non est aliquid facile concupisse. (2) Et ideo salutatione uos affectuosa requirentes indicamus sucina, quae a uobis per harum portitores directa sunt, grato animo fuisse suscepta. quae ad uos Oceani unda descendens hanc leuissimam substantiam, sicut et uestrorum relatio continebat, exportat: sed unde ueniat, incognitum uos habere dixerunt, quam ante omnes homines patria uestra offerente suscipitis. haec quodam Cornelio describente legitur in interioribus insulis Oceani ex arboris suco defluens, unde et sucinum dicitur, paulatim solis ardore coalescere. (3) Fit enim sudatile metallum, teneritudo perspicua, modo croceo colore rubens, modo flammea claritate pinguescens, ut, cum in maris fuerit delapsa confinio, aestu alternante purata uestris litoribus tradatur exposita. quod ideo iudicauimus indicandum, ne omnino putetis notitiam nostram fugere, quod occultum creditis uos habere. proinde requirite nos saepius per uias, quas amor uester aperuit, quia semper prodest diuitum regum adquisita concordia, qui, dum paruo munere leniuntur, maiore semper compensatione prospiciunt. aliqua uobis etiam per legatos uestros uerbo mandauimus, per quos, quae grata esse debeant, nos destinasse declaramus. [5,3] III. HONORATO V. I. QUAESTORI THEODERICUS REX. (1) Usu quidem prouenit bene meritos dona nostra suscipere: sed tu iure hereditatis principis tibi beneficia uindicasti. honorem fratris adipisceris, quia sapientia quoque germanus es. ab eisdem bonis non repellimus quem similem comprobamus. eant nunc parentes ac liberi et bonarum artium studia incitamento similitudinis aemulentur. nouam in te fecimus legem parentes in amministratione succedere. hic prouectus non adimitur et mutatur: quia licet persona subrogata sit, familiae tamen non deficit quod gratissimus germanus adquirit. (2) O uere uestris meritis electi at auspicio nominis honorati! praesentiunt quaedam parentes positis in prole uocabulis et ut uenturarum rerum cursus ex alto est imperio diuinitatis, cogitatio praesagantis instruitur: loqui datur, quod nos sensisse nescimus, sed post casum reminiscimur quod ignorantes ueraciter dixeramus. (3) Tali igitur omine Decoratus eualuit: eualuit, inquam, ac se honoribus palatinis iudicio nostro laudatus immiscuit, dignitatem sumens quam solemus dare prudentibus, hoc plane supra ceteros adipiscens, quod potuit emergere post electos. sub genii nostri luce intrepidus quidem, sed reuerenter astabat, opportune tacitus, necessarie copiosus, curarum nostrarum eximium leuamen, et cum potestatis nostrae gratia ditaretur, morum magis laude contentus mediocribus se potius exaequabat. uiuit apud nos recordatio bonorum, quia fides hominis nescit cum morte deficere. secreta nostra, quasi obliuisceretur, occuluit: iussa, quasi scriberet per ordinem, retinuit, sine auaritia seruiens et gratiam nostram summa cupiditate perquirens. (4) Diuertimus quidem ad bene meriti laudes, sed compendio sermonis assumpti, cum illum referimus, te docemus. fuit nimirum gratus, quod apud nos et post fata esse non desinit: tristes quaerimus quem nos amisisse dolemus. sed acerbum casum mitigat, quod ei uicaria uirtute succedis, quia nemo perdidisse se sentit quod in alterum inuenisse cognoscit. non extranea secteris exempla, cui domestica suppetunt tam magna praeconia. tu Decoratus ex illo es, ille Honoratus ex te est. adunent se merita, quando se iunxere sic nomina. (5) Nam de te iustius credimus meliora, qui sequeris, quia semper est diligentior imitator prioris, quando te praecedentis bona licet eligere et noua cumulare. atque ideo ab indictione tertia quaesturae te dignitate subuehimus facimusque nostri consilii claritate uiuere Honoratum, ut esse nunc incipias, quod ante uocabaris. age nunc inhaerendo iustitiae, ut, qui inexperto honorem dedimus, meliora tibi probatissimo conferamus. [5,4] IIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (1) Certum est, patres conscripti, prudentibus uiris uestrum florere consilium: sed et hoc probatur egregium, quod uobis permiscetur dignitas litterarum. omnes enim, quos ad quaesturae culmen euehimus, doctissimos aestimamus, quales legum interpretes et consilii nostri decet esse participes: dignitas, quae nec diuitiis nec solis natalibus inuenitur, sed tantum eam doctrina cum coniuncta potest impetrare prudentia. nam licet in aliis honoribus beneficia conferamus, hinc semper accipimus. est nimirum curarum nostrarum felix portio: ianuam nostrae cogitationis ingreditur: pectus, quo generales curae uoluuntur, agnoscit. (2) Aestimate, quid de illi debeat iudicari, qui tanti particeps fit secreti. ab ipso legum peritia postulatur: illuc uota confluunt supplicantum et, quod est omni thesauro pretiosius, penes ipsum ciuilitatis nostrae fama reponitur. quaestore iusto innocentium conscientia fit secura, improborum tantum uota redduntur anxia, et cum malis subripiendi spes tollitur, studium bonis moribus adhibetur. (3) Unicuique propria iura custodit, pecuniae continens, aequitatis profusus, nescius decipere, promptissimus subuenire. ingenio principis seruit, quod uniuersa superat: illius ore loqui cogitur, cui nullus similis inuenitur. hunc locum uitiis uacuum, uirtutibus plenum qui sub nostra potuit expedire praesentia, nonne uobis dignus est esse collega? scitis enim qua glorietur stirpe prouectus. (4) Meministis igitur Decoratum aduocationis laboribus insudantem, qua se unicuique bonorum probitate coniunxerit. causis uestris fidelis orator affuit: necessariis rebus insistens iudicantis portauit animum ad subsellia cognitorum: cui merito frequens palma contigit, quia sapienter alleganda tractauit. pudoris enim sustinere iacturam nesciunt, qui se prius iudice corriguntur. inferior gradu praestabat uiris consularibus se patronum et cum honoribus uestris impar haberetur, patricius ei dictus est in celeberrima cognitione susceptus. (5) Nimis rarum est, patres conscripti, solidum loqui et, cui multa necesse est dicere, titubantia non proferre. hoc in Decorato certissimum fuit, hoc et ante nostra iudicia uos probastis. quis enim tempore suo eum quasi gubernatorem litium ignorare potuit, qui causarum scopulos transire contendit? legibus profecto minus indiguit, qui eius solacia non quaesiuit. iam non de morte festinata conquerimur: ex huius fecunda pullulauit stirpe germanus. nam qui prius fratris umbra tegebatur, illo naturae lege subducto famae suae comas per aperta distendit. (6) Bona siquidem germinis iuste praecox intulit, qui nascendi ordine primus eualuit: sed fetura nobilis fructum, quem in decessore perdidit, in successore seruauit. concordat huic familiae ramus ille ditissimus qui Vergiliano carmine semper enascitur: hoc enim auulso non deficit alter aureus et simili frondescit uirga metallo. nutriuit quippe et hic aduocatione facundiam: opinionem Romanae urbis cedens fratri Spoletinorum se maluit miscere negotiis: res tantum dura, quantum a uestra prudentia cognoscitur segregata. inter bene moratos enim asseruisse iusta facillimum fuit: prouincialibus autem se uaga libertate tractantibus nimis arduum. (7) Videtur iuris suasisse modestiam, ubi ipsi quoque iudices improba plerumque cupiditate rapiuntur et quantum sibi inter mediocritatem uidentur esse praecipui, tantum non sinunt suis uoluntatibus obuiari. inter talia leges uindicare difficile est et magnae persuasionis uis ad propositum recti uenalitatem reuocare iudicantis. sumite ergo, patres conscripti, libenter nostra iudicia et Honoratum quaesturae culmine prouectum gremium uestrum gratanter excipiat. dignus est enim a uobis diligi qui par tantis honoribus meruit reperiri. [5,5] V. MANNILAE SAIONI THEODERICUS REX. (1) Laudabile est in illa parte geminare custodiam, quam constat rei publicae necessitatibus exquisitam. per hanc enim et legationum utilitas et ordinationum nostrarum celeritas explicatur: hoc etiam aulicis potestatibus per uarias iussiones ministrat effectum: hoc crebris illationibus nostrum ditat aerarium, ut paene quicquid in re publica geritur, cursuali ministerio compleatur. decet proinde semper esse paratum, quod utilitatibus publicis probatur accommodum, ne, quod ad celeritatem repertum est, incongruam potius festinantibus inferat tarditatem. (2) Atque ideo praefecti praetorio et magistri officiorum ubi pro publica utilitate delegerint ordinatione locatos, excedentium improbam praesumptionem tali te praecipimus districtione resecare, ut, siue Gothus sit aut Romanus qui sine nostra uel eorum quorum interest euectione ueredum praesumit attingere, per unum equum centum statim solidos a te cogatur exsoluere. et de illis quoque pari seueritate censemus, qui supra euectionum numerum cursuales equos usurpare praesumunt. (3) Parhippis quin etiam non ultra quam centum libras iubemus imponi. nimis enim absurdum est, ut a quo celeritas exigitur magnis ponderibus opprimatur. auis ipsa onere grauata pigrescit. carinae quae laborem non sentiunt repletae grauius mouentur. quid quadrupes facere possit, qui pressus nimietate succumbit? si quis autem a modulo definito amplius fuerit habere repertus, duarum unciarum auri damno feriatur. (4) Quam summam protinus exactam, sicut iam anterioribus edictis constitutum est, per officium magisteriae dignitatis cursui proficere debere censemus. iustum est enim ut cogatur illa uendere, unde publicum equum male noscitur onerasse: sit nuditatibus expeditus qui uoluntate noluit esse celerrimus. praeterea commonemus, ut praepositorum commoda non praesumas nec quicquid eos potestatis habere reuerenda sanxit antiquitas, aliqua usurpatione degenies. nos enim per te geminare uolumus custodiam, non antiquae consuetudinis remouere cautelam. [5,6] VI. STABULARIO COMITIACO THEODERICUS REX. (1) Suscipienda precatio est quae publicis utilitatibus non repugnat et amplectenda desideria priuatorum, quae sic remedium quaerunt, ut nobis non uideantur generare dispendium. uiri itaque clarissimi Iohannis querela comperimus Thomatem domus nostrae certa praedia suscepisse, id est illud atque illud, et nunc decem milia solidorum reliquatorem nostris utilitatibus extitisse et per diuersas ludificationes non implere debitam quantitatem, quod apud nos quoque procerum nostrorum suggestione perclaruit. (2) Ideoque causam tali credidimus remedio muniendam, ut uniuersam substantiam supradicti Thomatis sub hac condicione fixis titulis publico debeas applicare, quatenus, si intra kal. Septembrium diem quod rationabiliter exponitur a Thomate minime fuerit exsolutum, praedicta substantia Iohanni uiro clarissimo contradatur, qui eius debitum lucre nostro promisit aerario. quod si obligationem suam praedictus Thomas soluere intra praefinitum tempus fortasse potuerit, uniuersa ei quae sublata sunt illibata reddantur, ita ut nec fiscus noster sustinere uideatur incommoda et nos cognoscamur subiectis solitam praestitisse iustitiam. possemus enim adhuc ultra differre, si quid prodesset neglegentissimum sustinere, quem per tam longum temporis spatium semper inuenimus imparatum. [5,7] VII. IOHANNI V. C. ARCARIO THEODERICUS REX. (1) Decet eorum uota in ratum reddere, qui malunt utilitates publicas continere: nec patimur de damno proprio esse sollicitos, qui nos a dispendiis fecere securos. tua igitur suggestione comperimus per illam indictionem patrimonii nostri praedia in Apulia prouincia constituta, id est illud atque illud, honesto uiro Thomati libellario titulo commisisse, sed eum male amministrando suscepta usque ad decem milia solidorum de indictionibus illa atque illa reliquatorem publicis rationibus extitisse: qui a proceribus nostris frequenter ammonitus debita reddere detestabili calliditate neglexit. et ne tibi aliqua in posterum quaestio nasceretur, publicis utilitatibus debitam quantitatem sub hac ratione satisfacere te uelle testaris, si tibi praedia supradicti debitoris loco pignoris contradantur. (2) Hinc est, quod desiderium tuum iusta ratione conceptum praesenti iussione firmamus: primum, ut nullam ex hac re nomine publico metuas quaestionem: deinde sub hac condicione tibi uniuersam substantiam, quam uel nunc tenet uel primo tempore possidebat, cum nostris rationibus obnoxius esse iam coeperat, Thomatis debitoris addicimus, quam pridem nostro nomine fixis titulis fecimus uindicari: (3) hoc tantum humanitatis intuitu relaxantes, ut usque ad kal. Sept. spatium habeat reddendi debitam quantitatem: minus ne cum ad supradictum diem tu pecuniam uiro illustri comiti patrimonii nostri, quae debetur, intuleris facultas eius uniuersa, sicut diximus, tuis compendiis applicetur. quod triste non credimus esse perdenti, quando nec ex toto uidetur amittere, quod te generum suum cognoscit adquirere: nam quod poteras adipisci iure successionis, condicione a te possidetur emptoris. [5,8] VIII. ANASTASIO CONSULARI THEODERICUS REX. (1) Conuenit sublimitatem tuam nostris iussionibus oboedientiae tribuere sedulam firmitatem, quatenus ad effectum trahatur quod salubri ordinatione disponitur. moderate siquidem nouit iniuncta sibi complere prudentia et sine ingratitudinis naeuo delegata explicabili procurare consilio. (2) Atque ideo ad Fauentinam ciuitatem ciuilem exsecutionem te praecipimus destinare, ut sine cuiusquam concussione uel damno quadrati ad Rauennatem urbem ex nostra iussione deuehantur, quatenus et nostro desiderio gratulemur impleto et querulis uociferandi amputetur occasio. [5,9] VIIII. POSSESSORIBUS FELTRINIS THEODERICUS REX. (1) Necessitas publica multorum debet deuotione compleri, quia non decet paucos suscipere quod constat plurimis expedire, ne regia iussa tepefacta lentescant, dum res utilis delegatur infirmis. in Tridentina igitur regione ciuitatem construi nostra praecepit auctoritas. (2) Sed quia territorii paruitas magnitudinem operis non potest sustinere, hoc sollicitudo nostra prospexit, ut acceptis mercedibus competentibus pedaturam murorum omnes in commune subeatis qui uicinitate iungimini, quatenus accommodato solacio securius impleatur, quod paucis inexplicabile fortasse cognoscitur: hac scilicet condicione definita, ut nullus ab his oneribus excusetur, unde nec diuina domus excipitur. [5,10] X. VERANI SAIONI THEODERICUS REX. (1) Cum deo iuuante pro defensione generali felicissimus producatur exercitus, prouidendum est, ne aut ipsi penuria inconsulta fatigentur aut (quod dici nefas est) uastationem nostrae uideantur prouinciae sustinere. primus enim prosperitatis gradus est suis non esse damnosum, ut, pro quorum compendio laboramus, eorum non uideamur afflixisse fortunas. (2) Et ideo deuotioni tuae praesenti auctoritate delegamus, ut multitudinem Gepidarum, quam fecimus ad Gallias custodiae causa properare, per Venetiam atque Liguriam sub omni facias moderatione transire. quibus ne aliqua excedendi praeberetur occasio, per unamquamque condamam sumptus eis tres solidos largitas nostra direxit, ut illis cum prouincialibus nostris non rapiendi uotum, sed commercii sit facultas. (3) Illud plane pro cunctorum quiete laborantibus indulgentia nostra concedit, ut, si aut eorum carpenta itinere longiore quassantur aut animalia attrita languescunt, te custode atque mediante cum possessoribus sine aliqua oppressione mutentur, ut, qui daturi sunt corpore aut qualitate meliora, quamuis paruis sanis animalibus adquiescant, quia incerta est uita eorum, qui nimia fatigatione lassantur. ita fit, ut nec illis desit subuectio necessaria et nullus se laesum tali permutatione cognoscat. [5,11] XI. GEPIDIS AD GALLIAS DESTINATIS THEODERICUS REX. (1) Fuerat quidem dispositionis nostrae, ut uobis iter agentibus annonas iuberemus expendi: sed ne species ipsae aut corruptae aut difficile praeberentur, in auro uobis tres solidos per condamam elegimus destinare, ut et mansiones uobis, prout herbarum copia suppetit, possitis eligere et quod uobis est aptum magis, emere debeatis. nam et possessorem haec res occurrere facit, si uos necessaria comparare cognoscit. mouete feliciter, ite moderati. tale sit iter uestrum, quale decet esse qui laborant pro salute cunctorum. [5,12] XII. THEODAHADO V. I. THEODERICUS REX. (1) Si iustitiam colere uniuersos et amare praecipimus, quanto magis eos qui nostra proximitate gloriantur, quos omnia decet sub laude gerere, ut regiae possint fulgorem consanguinitatis ostendere. haec est enim indubitata nobilitas, quae moribus probatur ornata: quia pulchrum est commodum famae foeda neglexisse lucra pecuniae. (2) Argolici itaque uiri illustris et Amandiani uiri clarissimi heredes supplici nobis aditione conquesti sunt Pallentianam massam, quam eis pro compensatione largitas nostra transfuderat, ut casae Arbitanae amissionem hac commoditate solarentur, ab hominibus uestris nullis causis extantibus indecenter inuasam et inde creuisse culpandae surreptionis uitium, unde dari debuit gloriosae moderationis exemplum. (3) Quapropter si nullo mendacio asserta uitiantur, magnitudo uestra quae sunt ablata restituat: et, si quid uobis creditis posse competere, ad comitatum nostrum instructam iure personam modis omnibus destinate, ut ciuiliter plantata causatio finem de legibus sortiatur. ibi enim quicquid geritur, inuidiae tuae potius applicatur et maiora detrimenta famae suscipis, dum talia non uitare contendis: hic autem confligunt causae uiribus suis et sine derogatione quilibet mediocris addicitur, quando iustitia teste superatur. [5,13] XIII. EUTROPIO ET AGROECIO THEODERICUS REX. (1) Studium uestrum rei publicae grata mente debetis impendere, quia nos agnouistis bene meritis multa praestare. nam pietatis intuitu uicissitudinem pollicemur, cum tamen pro uobis omnia iubeamus. atque ideo praesenti iussione uos credidimus ammonendos, ut annonas constitutas exercitui praebere debeatis, quatenus nec illi neglegantur aduerso uoto nec prouinciales perniciosa debeat grauare direptio. Commodius enim sub expensarum lege tenetur exercitus, quam si cuncta fuerit uastare permissus. ignorat modum seruare praesumptio nec potest sub modo redigi, cui licentia fuerit uisa concedi. quapropter consequatur exercitus alimoniam deputatam, ne qua pars praedictam possit sustinere molestiam. [5,14] XIIII. SEVERINO V. I. THEODERICUS REX. (1) Iustitiae ratio persuadet excedentes reprimere, ut ad cunctos possit quietis suauitas peruenire. nam quemadmodum aequabilitas agitur, si uires mediocrium consurgere non sinantur? prouincialium itaque nostrorum saepius querela comperimus possessores idoneos Sauiae non solum casarum suarum tributariam functionem in tenuem relisisse fortunam, uerum etiam scelerato commercio aliquid exinde suis applicare compendiis, ut functio publica commoditas sit priuata. (2) Hoc quidem per plurimos desiderauimus corrigi, sed hactenus in tuam laudem uidetur potuisse differri, quatenus fides haberetur acceptior, quando post multos neglegentes studium uestrum efficacissime comprobatis. atque ideo prudentia, qua notus es, uniuersum possessorem considerata iustitia te iubemus inspicere et aequalitatem tributi hac ratione moderari, ut quae sub aliis facta est omni redemptione cassata pro pessessionum atque hominum qualitate assis publicus imponatur. sic enim et iustitia perficitur et uires nostrorum prouincialium subleuantur. (3) Eos autem, quos sine iussione nostra censum imposuisse constiterit et pro libito suo quorundam onera in alios proiecerunt, legum seueritas insequatur, ut omnia illis detrimenta sarciant, quibus incompetenter damna fecerunt. illud quoque praecipimus inquirendum, ut inter defensores, curiales et possessores illatorum ratio uestigetur et quicquid ab octaua indictione nuper exempta super tributarium solidum se possessor probauerit intulisse nec nostro aerario constat illatum aut in expensis necessariis, quae in prouincia factae sunt, iusta ratione non claruerit erogatum, iniqua praesumptio modis omnibus corrigatur. (4) Hanc quoque partem non aestimes neglegendam, ut si hoc, quod tabularius a cubiculo nostro suscepit, rationabiliter non docetur expensum, ab iniusto retentatore reddatur. quid enim tam absurdum, nisi ut liberalitas nostra, quam uniuersis proficere uolumus, nunc a paucis furtiuo compendio opprimatur? (5) Iudices quoque prouinciae uel curiales atque defensores tam de cursu quam de aliis rebus illicita dicuntur possessoribus irrogare dispendia: quod te perquirere et sub ratione legum emendare censemus. (6) Antiqui barbari, qui Romanis mulieribus elegerunt nuptiali foedere sociari, quolibet titulo praedia quaesiuerunt, fiscum possessi cespitis persoluere ac superindicticiis oneribus parere cogantur. (7) Iudex uero Romanus propter expensas prouincialium, quae grauare pauperes suggeruntur, per annum in unumquodque municipium semel accedat: cui non amplius quam triduanae praebeantur annonae, sicut legum cauta tribuerunt. maiores enim nostri discursus iudicum non oneri, sed compendio prouincialibus esse uoluerunt. (8) Domestici comitis Gothorum nec non et uicedomini aliqua dicuntur prouincialibus concinnatis terroribus abstulisse: quibus iustitia uestra in examinationem deductis, quicquid super hac parte inique gestum esse cognouerit, amotis dilationibus legaliter ordinabit. (9) His ergo ac talibus, quae ad utilitatem publicam uel prouinciales pertinent, sub omni ratione discussis ea te per omnia uolumus agere, quae nostrae mansuetudini non debeant displicere. illud sane prouidentia nostra respexit, ut omnibus a te sollicita atque aequabili indagatione compertis polyptychi iubeantur ascribi: quatenus et testimonia uestrae fidei clareant et nulla posthac, quae abrogari uolumus, semina fraudis iterentur. [5,15] XV. UNIVERSIS POSSESSORIBUS IN SAVIA PROVINCIA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (1) Licet cunctis laborantibus comitatus noster concedat deo auxiliante iustitiam et hinc remedia subiectis ad reliquas regni partes quasi a uiuo fonte descendant, tamen frequenti aditione permoti ingeniosa pietate repperimus et aequitatem uobis concedere et fatigationem longi itineris abrogare, quia dulciora sunt beneficia, quae nullis difficultatibus obtinentur. (2) Misimus itaque illustrem et magnificum Seuerinum nostris institutionibus eruditum, ut hoc apud uos gereret quod nobis semper placuisse cognouit. uidit enim quam honorabilis apud nos iustus habeatur, quemadmodum bonis actibus clementia nostrae serenitatis arrideat. exercet profecto quod nos aestimat gratanter accipere: nec potest amari rapacitas continenti principi nulla redemptione placitura. praesumenter ergo conueniat ad eum laesorum tumultus: speret remedium qualibet pressus iniuria. (3) Difficultatem uobis querelae summouemus, dum in ipsis cunabulis scelera commissa resecantur: sine aliqua formidine alieni tributi sarcina grauatus exclamet, accepturus remedium quod de legibus habet. sic enim confidimus, quia per eos, quos instituta nostra componunt, innocentibus detrimenta non ueniant. qualia uero pro quiete uestra uel aequalitate tributorum disponenda censuimus, oracula nostra, quae dedimus ad supradictum uirum illustrem Seuerinum, uulgata declarabunt, ut unusquisque unde supplicare debeat, euidenter agnoscat. [5,16] XVI. ABUNDANTIO PPO THEODERICUS REX. (1) Quamuis utilia rei publicae nostra semper consuetudine censeamus et ob id omnibus possint esse gratissima quae iubemus, quia cunctis profutura noscuntur, tractandum tamen est, ut principis desiderium nulli existere debeat onerosum. nam et si praeclare cogitata non bene agantur, ingrata sunt: illud autem solum perfectum dicitur, quod de uoluntate simul et actione laudatur. (2) Cum nostrum igitur animum frequens cura pulsaret naues Italiam non habere, ubi tanta lignorum copia suffragatur, ut aliis quoque prouinciis expetita transmittat, deo nobis inspirante decreuimus mille interim dromones fabricandos assumere, qui et frumenta publica possint conuehere et aduersis nauibus, si necesse fuerit, obuiare. sed tantae rei quem desideramus effectum magnitudinis uestrae sollicitudine credimus esse procurandum. (3) Ideoque per cunctam Italiam directis artificibus apta operi ligna perquire, et sicubi cupressos aut pinos reppereris in uicinitate litoris, dato competenti pretio dominis consulatur. haec enim tantum sunt quae ad taxationem uocentur, cetera uilitate sui non indigent aestimari. (4) Sed ne prouisio nostra in mediis conatibus deserta languescat, nautarum te iubemus sub hac moderatione iam nunc competentem numerum diuinitate iuuante procurare. et si is qui nobis necessarius aestimatur seruus fuerit alienus, aut conducat eum classibus seruiturum aut, si hoc ipse magis elegerit, accepto pretio rationabili publico cedat sui iura dominii. si uero libertate gaudet electus, quinos solidos donatiuum et annonam se nouerit accipere competentem. (5) Eo modo et illi tractandi sunt qui a suis dominis exuuntur, quando libertatis genus est seruire rectori (frequenter enim laborum patientes existunt, quibus districti domini colla presserunt): ita tamen, ut supradicti nautae arrarum nomine pro hominum qualitate binos aut ternos solidos a uestra debeant sede percipere, quatenus unusquisque, cum fuerit ammonitus, paratus debeat inueniri. piscatores uero non iubemus in hac definitione concludi, quia dolenter amittitur, qui ad procurandas delicias possidetur, quando et altera consuetudo est uentis saeuientibus occurrere et litora piscosa sulcare. [5,17] XVII. ABUNDANTIO PPO THEODERICUS REX. (1) Alacriter incumbendum est incohatis, cum iam uicinitas perfectionis arriserit, quando spes effectus taedium laboris excludit et magnum genus incitamenti credere desiderata compleri. dudum igitur magnitudini uestrae ex Italiae litoribus officia iussimus praeparare nautarum, ut dromones, quos industria fabricare ualuisset, manus remigum prouisa susciperet. sed tu iudicio nostro electionique respondens ostendisti, quam fuerit indubitata perfectio efficacissimis imperasse, quod quaeritur. renuntias ilico completum, quod uix credi poterat incohatum, ut paene quanta uelocitate nauigari solet constructio nauium, tanta sit celeritate completa. (2) Nec solum uerba narrata sunt: obtulisti oculis nostris subito classeam siluam, domos aquatiles, exercituales pedes, qui nullo labore deficiant, sed inconcussos homines ad destinata perducant, trireme uehiculum remorum tantum numerum prodens, sed hominum facies diligenter abscondens. hoc primum instituisse legimus Argonautas. quod et armatis aptum et congruum probatur esse commerciis, ut, qui peregrinas classes optabamus aspicere, nunc mittamus aliis prouinciis et terrorem pariter et decorem. (3) Ornasti rem publicam tua institutione reparatam. non habet quod nobis Graecus imputet aut Afer insultet. illud apud nos inuidi uigere respiciunt, unde illi per magna pretia sua uota complebant. nunc praedictis rebus armamenta procurate, uela praecipue alas nauium facientia, lignum uolatile, quidam spiritus currentium carinarum, praenuntia mercium, auxilia quieta nautarum, quorum beneficio conficiunt otiosi, quod a celerrimis auibus uix probatur impleri. (4) Hoc Isis rati prima suspendit, cum per maria Harpocran filium suum audaci femina pietate perquireret. ita dum materna caritas suum desiderium festinat explere, mundi uisa est ignota reserare. atque ideo, diuino nobis auxilio suffragante cuius uirtutis est hominum uota perficere, proximo die iduum Iuniarum ad urbem Rauennatem congregatio nauium cuncta conucniat, quatenus res uicino fine gaudentes ad plenissimum perducantur effectum. (5) Sed quoniam dromonum numerum iuuante deo cupimus ampliari, si qua ligna fabricis eorum necessaria per utramque Padi ripam potuerint inueniri, nullo obsistente iubemus abscidi, quia sine praeiudicio dominorum operi tantum praesenti uolumus inuenta concedi. mittat Padus noster indigenas pelago naues et abies, quae fluentis amnicis nutrita surrexit, marinarum superare cumulos discat undarum. (6) Illud etiam magnopere credidimus amputandum, quod uestra fieri suggestione comperimus: ne quis in fluminibus nauigeris diuersis territoriis meantibus, id est in Mincio Ollio Ausere Arno Tiberi, audeat fluminum alueos piscandi studio turpissima saepe concludere, et quae sunt praesumpta, protinus auferantur. pateat amnis in nauium cursus: sufficiat humano desiderio consuetis artibus delicias quaerere, non commento rustico libertatem fluminis impedire, ne, quod dici nefas est, utilitati publicae uoluptas priuata obstitisse uideatur. [5,18] XVIII. VVILIAE V. I. COMITI PATRIMONII THEODERICUS REX. (1) Utilitas publica sicut ad conseruationem respicit omnium, ita debet perfici studio ac labore cunctorum, quia magnae laudis occasio est, si in causa communi aliquid singulariter uideatur impleri. facit enim unde commendetur et reliquis, qui tamen et sibi se profuisse cognoscit. pridem igitur nos iussisse meministi, ut per domum nostram nauigandi quaererentur artifices. (2) Quos deo auxiliante prouisos ad Rauennatem urbem die iduum Iuniarum praecipimus incunctanter occurrere, ut aduentus eorum constructioni nauium opportune uideatur offerri, ne res diuisae generare sibi uideantur aliquam tarditatem et parum sit unam perficere, nisi contingat utramque procurare. (3) Si qua etiam per ripam fluminis Padi ligna fabricandis apta dromonibus in praediis regalibus potuerint reperiri, artificibus huic operi a magnifico uiro Abundantio praefecto praetorio deputatis abscidendi sit permissa licentia. uolumus enim hoc exemplum a nostris praediis incohare, ut nulli grauis sit iussio, quae constringit et principem. [5,19] XVIIII. GUDINANDO SAIONI THEODERICUS REX. (1) Maiora sibi facit credi, quisquis efficaciter iniuncta peregerit, quia indubitanter illi aliquid committitur qui optime comprobatur, et honestum suffragium est secundi iudicii documentum prionis. atque ideo ordinatione magnificorum uirorum Abundantii praefecti praetorio atque VViliae comitis patrimonii ad illam prouinciam te iubemus excurrere, ut tam de domo regia quam in locis aliis habitantes secundum priora praecepta prouisos nautas ad urbem Rauennatem die iduum Iuniarum deo auxiliante festinare compellas, quatenus nulla tarditas tam praeclaris iussionibus afferatur. caue ergo ne te uenalitas maculet aut neglectus turpis inuoluat et tam magnae rei supra te ruentis pondere comprimaris, si tantis ac talibus rebus impar extiteris. [5,20] XX. ALIULFO SAIONI THEODERICUS REX. (1) Per utramque ripam Padi reperiri ligna comperimus fabricandis apta dromonibus, ideoque tibi praesenti iussione delegamus, ut secundum ordinationem magnificorum uirorum Abundantii praefecti praetorio atque VViliae comitis patrimonii ad loca designata cum artificibus incunctanter accedas et, siue in domo regia seu in priuata reperta fuerint, sine aliqua facies tarditate procurari, quia nulli graue credimus praebere, quod deo auxiliante pro communi utilitate praeparatur. (2) Verum ita uolumus te iniuncta peragere, ut nihil ad laedendum possessorem studiose uideatur inquiri, sed tantum quae sunt necessaria utilitatis nostrae causa praesumantur. non exquiratur aliqiud a domino, quod postea publico non dicatur acceptum. ligna siluestria iubemus caedi, non aliquid de alienis facultatibus uiolenter abscidi. talia nobis prosunt, qualia nostros grauare non possunt, quae, si causa praesens non exquireret, ille se crederet non habere. (3) In Mincio Ollio Ausere Tiberi et Arno fluminibus comperimus quosdam saepibus cursum fluminis, quantum ad nauigandi studium pertinet, incidisse. quod te uolumus ordinatione magnifici uiri Abundantii praefecti praetorio modis omnibus amputare, nec tale aliquid permittatis quemquam ultra praesumere, sed inuiolati aluei tractus nauium relinquatur excursibus. scimus enim retibus, non saepibus esse piscandum. nam hinc quoque detestabilis auiditas proditur, ut sibi tantum festinet includere, quantum ad multos poterat peruenire. [5,21] XXI. CAPUANO V. S. THEODERICUS REX. (1) Si te tironem iudicia nostra delegissent, si ad examinis trutinam uenisses incognitus, monendum aestimaremus, quali te prudentia, quo decore tractares. sed omnium crederis intellegentiam habere uirtutum, qui exerceri meruisti militia litterarum. aestimas enim, qua te debeas modestia continere, qui alieni negotii uisus es uota peregisse. nam si te iudicis suspicio saeua tetigisset, laudando iustitiam leni ac penetrabili remedio eius animum corrigebas, obtinens suaui persuasione, quod superiori non potuisses imponere. quis ergo dubitat illa te diligere, quae constat publica uoce suasisse! (2) Professa bona non habentur ambigua: nec cuiusquam adquiescit ingenium, ut quod ipse potuit emeritus prosequi, ab aliis tamquam rudis uideatur edoceri. prolati documenti fidem fieri legitima uoce poscebas examinans, si retinerent incorruptam scrinia ueritatem. iudex nunc exhibe, quod te uolebas apud alios obtinere. age, ne tua tibi obiciatur oratio, quia pondus est pudoris grauissimi propria uoce conuinci. sume igitur auctore deo recturam decuriarum, humanorum actuum ueracissimum testem, securitatem possidentium, publicae fidei splendidissimum templum. unde tantum tibi laudis adquiritur, quantorum illic utilitas incorrupta seruatur. (3) Viuat ibi perpetuis saeculis decedentium uoluntas: transeant in posteros iudicia parentum: scriniis tuis seruetur omnium quies. alii honores habeant et terribiles fasces: tibi humanae uitae gratissimi uidentur militare custodes. ibi enim absolutiones sunt hominum, uincla causarum, catena litium, carcer furoris. de quo uerius diceret uates Mantuanus: 'clauduntur litis portae, furor impius intus inclusus fremit horridus ore cruento.' decuriales igitur habita meritorum aestimatione deligito, quia non decet tantae urbis appellare quod uile est. maioris etiam natu utere, cum fuerit necesse, sententia, factus tot patribus senior, tantis tacentibus uox senatus. uide quid dignitatis acceperis, ut inter tot eloquentes uiros sis dicendi primarius, quos etiam nobis profitemur esse reuerendos. assume ergo concedere quae iubemus, praestare quae cedimus, ut illis aperias ianuas curiae, quos nostra electio aulam iusserit Libertatis intrare. [5,22] XXII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (1) Licet caute semper eligendus sit qui uobis mittitur approbandus, quia ipse magis traditur examini, cuius sententia noscitur prolata pensari, illas tamen prudentibus uiris sociari cupimus dignitates, quae Romanis arcibus quasi gemmae nobiles affiguntur. ubi enim dignius eloquens quam in ciuitate proficiat litterarum, ut ibi declaret meritum, ubi nutriuit ingenium? aptum est omne bonum locis suis et laudabilia quaeque sordescunt, nisi congrua sede potiantur. requirit pugna ualidas manus, desiderat nauigium pectus animosum: sic scrinia uestra fidele propositum, sic curia facunda disertum. multa ergo deliberatione pensandus esse creditur, qui cottidie uestris sensibus offeratur. (2) Capuanum igitur spectabilem uirum aestimatio nostra respexit, qui curiae uestrae sententiam maioris natu auctoritate facundus ediceret et senatus scrinia conscientiae puritate seruaret, ut actus illos mundo celeberrimos sua reddat integritate laudandos. magnum munus est, patres conscripti, ad integritatem deligi, nec mediocriter probatur conscientia, cui est ueritas commissa saeculorum. nam si praedicatur testis qui in praesenti negotio uera dixerit, qua laude censeri poterit, qui cunctis temporibus certa transmittit? sed quamuis alumni uestri habeatis cuncta notissima, iuuat magis illa repetere quae omnium consensus possit agnoscere. (3) Adest semper electo quaedam sermonum gratia, blanditur auribus, mentem trahit, utitur perspicuitate facundiae, qualem de pura, conscientia decet emanare. est enim quoddam speculum morum agentis oratio nec maius potest mentis esse testimonium quam qualitas inspecta uerborum. nam ut eius propria describamus, patitur in simplicibus rebus linguae retinacula: his eo tamen terrentior cum perorat: et hoc illi ad gratiam datum est prouidente natura, ut quem prae foribus haesitantem uideras, eloquentem in certaminibus obstupescas. (4) Illa uero memoria, quae oratorum thesaurus iure uocitatur, tanta in eum firmitate consedit, ut semel audita scripto apud eum putes esse recondita. magnum beneficium obliuionis nescire defectum: et quaedam similitudo uere caelestium est tempore decursa semper habere praesentia. quae nunc ideo declaramus, ut cognoscatis subiectorum gratas nos habere uirtutes et iudicium nostrum non per casuale uotum, sed per electionis studium doceamus esse conceptum. (5) His ergo, patres conscripti, Capuanum bonis dotatum a praesenti indictione decuriarum rectorem esse praecipimus, maioris etiam natu auctoritate subuehimus, ut, qui se morum cana maturitate tractauit, quod est amplissimum reuerentiae genus, in uestro ordine aetatis honore gratuletur. augebit eloquentiam officio meliore ditatus, quoniam multum facundior est qui sententiam dictat quam ille qui supplicat. libertas uerba nutrit, metus autem copiam frequenter intercipit. actus quoque ipse longe dissimilis, ut qui pridem assistebat etiam mediocribus humilibusque fortunis, nunc introducat uestrae curiae consulares. [5,23] XXIII. ABUNDANTIO PPO THEODERICUS REX. (1) Tatanem saionem nostrum cum sagittariis ad illustrem uirum comitem VViliarium aestimauimus esse dirigendum, ut maius sumeret robur duplicatus exercitus. ostentent inuenes nostri bellis, quod in gymnasio didicere uirtutis. Schola Martia mittat examina: pugnaturus ludo, qui se exercere consueuit in otio. atque ideo illustrem magnitudinem uestram eis annonas et nauigia secundum consuetudinem praebere censemus, quatenus iuuante deo quo directi sunt debeant peruenire. uestrae enim sollicitudini damus nostrarum efficaciam iussionum, quia nullatenus destitui posse creditur, quod ordinationibus tuis iuuante deo incohatur. [5,24] XXIIII. EPIPHANIO V. S. CONSULARI PROVINCIAE DALMATIAE THEODERICUS REX. (1) Iohanna Andreae quondam iugali suo successisse legis munere perhibetur, quae intestata nullis existentibus proximis luce dicitur esse priuata. cuius substantia a diuersis nullo legitimo iure suffultis usurpatione uoluntaria suggeritur possideri, et quia caduca bona fisco nostro competere legum cauta decreuerunt, ideo te praesentibus oraculis ammonemus, ut huius rei ueritate discussa, si re uera, ut ad nos perlatum est, nullus ei aut testamento heres extitit aut proximitatis iure successit, fisci nostri eam facies compendiis aggregari: quando innocentiae nostrae professio est iusta compendia non neglegere, apud quem calumnia numquam locum potuit inuenire. (2) Rogari enim in talibus causis, non fraudari principem decet, quia neglegentiae uitium est praesumptiones relinquere, quas iura praecipiunt amputare. si quid autem contra reppereris, quietos dominos habere patieris, quia magis illa nostra sunt patrimonia, quae a subiectis legitime possidentur. [5,25] XXV. BACAUDAE V. S. THEODERICUS REX. (1) Fessos annos munificentia nostra corroborat, dum aetatem occiduam penuriae non facit detrimenta sentire. iuuenum siquidem uirtus praesumptione laboris animatur: sola senum uita est quietis inuenisse remedia. atque ideo tua supplicatione permoti designati tribunatus curam in Mediolanensi urbe diligentissime peragendam ad te decernimus pertinere ita, ut, quod est in rei publicae militia nouum, donec uixeris, numquam tibi successorem tribuat cuiusquam plectenda praesumptio, quatenus in exhibendis uoluptatibus officii huius cura, mansuetudinis nostrae beneficio, iugiter perfruaris, habens in utroque, quod tuam consoletur aetatem, loci commodum et laetitiam uoluptatum. [5,26] XXVI. UNIVERSIS GOTHIS PER PICENUM ET SAMNIUM CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (1) Quamuis munificentia nostra sit omnibus ubique gratissima, multo tamen acceptiora credimus quae nostri praesentia conferuntur, quia maiora de conspectu principis populi sumunt, quam de largitate beneficia consequuntur. nam paene similis est mortuo, qui a suo dominante nescitur nec sub aliquo honore uiuit, quem regis sui notitia non defendit. (2) Et ideo praesenti iussione mandamus, ut octauo iduum Iuniarum die deo auxiliante ad praesentiam nostram uenire debeatis: qui sollemniter regalia dona suscipitis, si uenire protinus festinatis. illud tamen necessario commonentes, ut uenientium nullus prouenire possit excessus, ne possessorum segetes aut prata uastetis, sed sub omni continentia properantes de custodita disciplina grata nobis esse uestra possit occursio, quia ideo exercituales gratanter subimus expensas, ut ab armatis custodiatur intacta ciuilitas. [5,27] XXVII. GUDUIN SAIONI THEODERICUS REX. (1) Consuetudine liberalitatis regiae commonemur, ut Gothis nostris debeamus sollemnia dona largiri. et ideo deuotio tua millenarios prouinciae Piceni et Samnii sine aliqua dilatione commoneat, ut eos, qui annis singulis nostrae mansuetudinis praemia consequuntur, pro accipiendo donatiuo ad comitatum faciat incunctanter occurrere, quatenus, qui bene nobis meriti fuerint, maiore munificentia gratulentur. (2) Inculpabiliter enim necesse est uiuat, qui suam praesentiam nouit principibus offerendam: bonos enim laus, malos querela comitatur. decet etiam nos sub hac occasione singulorum facta perquirere, ut nulli possit perire quod fecit in acie. nam si semper consuetudinarias res expectet exercitus, uirtutem non potest amare neglectus. trepidus discat ad iudicem uenire, qui se non meminit aliquid audacter egisse: ut melius possit hostibus uiolentus insurgere, qui nostrae mauult imputationis uulnera declinare. [5,28] XXVIII. CARINO V. I. THEODERICUS REX. (1) Habent hoc gloriosum praeiudicium bonarum merita personarum, ut otio torpescere non sinantur qui probis actionibus innotescunt: et ideo tam desiderio uestro satisfacientes, quam quod uos necessarios esse credidimus, iussis praesentibus euocamus, quatenus et uiris nobilibus obsequia nostra decorentur et quae utilia nobis credimus, per te expedire possimus. [5,29] XXVIIII. NEUDI V. I. THEODERICUS REX. (1) Mouit nos quidem Anduit fusa precatio, sed magis miserabiliorem reddidit uirum luminis sui ademptus ornatus, quia necesse est ut amplius permoueat uisa quam audita calamitas. is enim perpetua nocte superstes ad remedia nostra mutuati luminis beneficio festinauit, ut quem uidere non poterat, saltem clementiae suauitate sentiret. clamat enim sibi Gudila uel Oppane incognitam suo generi condicionem seruitutis imponi, cum pridem sub libertate nostros fuerit secutus exercitus. (2) Mirati sumus talem in famulatum trahi, qui a uero domino debuisset expelli. nouus ambitus talem quaerere, quem possis horrere seruumque dicere, cui debeas diuina consideratione seruire. adiciens enim huiusmodi calumnias Pitziae comitis celebratae opinionis uiri sibi examinatione summotas, nunc autem infirmitatis suae mole compressum manu uindicare non posse, quae patrona fortibus probatur assistere. (3) Sed nos, quorum est proprium inter pares se dispares aequabilem iustitiam custodire, praesenti iussione decernimus, ut, si in iudicio supra memorati quondam Pitziae se probauit ingenuum, calumniantes protinus amouete: nec audeant ulterius necessitatibus alienis illudere, quos semel conuictos decuerat sua uota damnare. [5,30] XXX. GUDUIN V. S. THEODERICUS REX. (1) Quos duces eligimus, eis simul et aequitatis momenta iure delegamus, quia non tantum armis quantum iudiciis uos effici cupimus clariores. Costula igitur atque Daila cum deo propitio Gothorum nostrorum libertate laetentur, onera sibi seruilia a uobis causantur iniungi, quae nec ipsos deceat perpeti nec cuiquam irrationabiliter fas sit imponi. quod si ita gestum esse cognoscis, sine aliqua dilatione facias amoueri, ne ad nos exinde ulterius querela reuocetur et incipiat grauis esse animo nostro in ducem reuoluta causatio, quem magis oportet talia peragere, quae nos delectet audire. [5,31] XXXI. DECORATO VIRO DEVOTO THEODERICUS REX. (1) Thomas uir clarissimus intra Apuliam Calabriamque prouincias de siliquatici titulo indictionum octauae nonae undecimae primae secundae et quintae decimae, quas ad conductionem suam pertinuisse commemorat, nonnullos maximam pecuniae quantitatem debere conqueritur. et quia utilitatem publicam diuturna non conuenit ludificatione differri, ideoque deuotio tua praesentia decreta suscipiens Marcum presbyterum, Andream et Simeonium uel reliquos, quos breuis subter adnexus eloquitur, seruata in omnibus ciuilitate conueniat, ut, si eos non per calumniam, sed manifestos re uera fisco constiterit esse debitores, summam, quae rationabiliter postulatur, sine aliqua imminutione persoluant. (2) Prouidendum est enim, ne spiritus contumacium personarum publicis rationibus aliquod uideatur afferre dispendium. qui uero minus intentata cognoscunt, ad iudicium competens te imminente conueniant, ut quod aequitati congruit, utrarumque partium allegatione recognita saluis legibus impleatur. [5,32] XXXII. BRANDILAE THEODERICUS REX. (1) Adiit nos innumeris uicibus Patzenis repetita conquestio, qui cum esset in expeditione felicissima constitutus, a Procula coniuge tua uxorem suam asseruit trina fuisse caede laceratam, ita ut solo beneficio desperationis euaderet, cum non plagis fessa, sed iam crederetur extincta. hanc nos, si tamen uera est, in femina quam maxima mirantes audaciam, transire non patimur impunitam. (2) Atque ideo decretis te praesentibus ammonemus, ut, si factum euidenter agnoscis, delatam querimoniam, pudori tuo consulens, maritali districtione redarguas, quatenus ex eadem causa ad nos querela iusta non redeat. et legibus noueris resecari posse, quod te oportuerat domestica districtione corrigere. (3) Quod si mendacium magis petitoris accusans causam dicere fortasse uolueris, summoto dilationis obstaculo ad comitatum nostrum cum supra dicta coniuge tua incunctanter occurre, exceptura aut de iniqua praesumptione uindictam aut de mulieris improbitate uictoriam. [5,33] XXXIII. VVILITANCO DUCI THEODERICUS REX. (1) Grauis est Patzenis clementiae nostrae sensibus intimata conquestio. qui se in expeditione Gallica constituto in eum Brandilam prosiluisse testatur excessum, ut uxorem eius Reginam proprio sociandam duceret esse coniugio et in iniuriam nostrorum temporum adulterium simulata matrimonii fuerit lege commissum. haec nos, si uera sunt, transire nequaquam patimur impunita. nam quando affectus tutos quis habeat, si tunc sceleri subiacebit, cum pro omnium salute pugnauerit? (2) Respicite, impudicae, gementium turturum castissimum genus: quod, si a copula sua fuerit casu intercedente diuisum, perpetua se abstinentiae lege constringit: gratiam coniunctionis non repetit, quam reliquit: fidem seruat, dum laudem pudoris ignoret, et moribus studere deprehenditur, quod nulla uiduitatis gloriatur conuersatione. (3) Mulierum se, pro dolor! uota continere nequeunt, quibus castitatem ratio persuadet, poena legis imponit, terror maritalis extorquet. perierunt profecto mores, si nec illis comparari possunt, quae ratione carentia temperantur. et ideo sublimitas tua impetitos ad suum faciat examen occurrere et rerum ueritate discussa, sicut iura nostra praecipiunt, in adulteros maritorum fauore resecetur, quia defensorem rei publicae redire noluerunt qui scelerata praesumptione coniuncti sunt. (4) Confundi sine dubio desiderauerunt omnia, qui temptauerunt legibus inimica. sed melius est paucorum damno malorum corrigatur intentio, quia omne matrimonium, quod absit, incertum relinquitur, si in tanta reuerentia sine aliquo terrore peccetur. [5,34] XXXIIII. ABUNDANTIO PPO THEODERICUS REX. (1) Frontosum sui nominis testem frequenti nobis insinuatione suggestum est pecuniae publicae decoxisse non minimam quantitatem. quem a diuersis iudicibus fecimus iusta examinatione perquiri, ne forsitan, ut assolet, eum non ueritas, sed infamaret inuidia. ille omnia confessus reddere se posse constituit. si ei largae praeberentur indutiae: quibus frequenter emensis immemor prommisionis suae ad constituta semper imparatus occurrit, fugere quidem nescius, sed suae sponsionis ignarus, obliuiosus cum relinquitur, trepidus cum tenetur. mutat uerba, uariat constituta nec in una dicti sui qualitate contentus diuersis imaginibus immutatur. (2) Merito chamaeleonti bestiae conferendus, quae paruorum serpentium formae consimilis aureo tantum capite et reliquis membris subalbentis prasini colore distinguitur. haec quotiens humanos aspectus incurrerit, dum ei fugiendi uelocitas denegatur, nimia timiditate confusa colores suos multifaria qualitate commutat, ut modo ueneta, modo blattea, modo prasina, modo possit cyanea reperiri. unde mirum est in una superficie tot diuersa conspicere. (3) Quam non immerito pandiae gemmae dicimus esse consimilem, in qua unus se fulgor non potest continere: fluctuat aspectibus tremulis, dum lapis teneatur immobilis. nam quod modo uideris, mox aliud ibi, si amplius intuearis, aduertis: sic mutatum credis, quod neminem eripuisse cognoscis. (4) His permutationibus aestimatis mens Frontosi simillima reperitur, quae dicti sui non habet fidem, quae tot uarietates continet quot uerba protulerit: Protei fabulis iure sociandus, qui subito comprehensus substantiae suae formam omnimodis non habebat. nam ut celaret hominem, aut leo frendebat aut sibilabat anguis aut in undas liquidas soluebatur. (5) Et quia sic notus est, cum facies ad tuum uenire iudicium, primum agito, ne promittat, caueto ne constituat, quia leuissimi animi mos est polliceri facile quae non disponit implere. quicquid autem persoluere considerata aequitate potuerit, constrictus sine aliqua dilatione iam reddat, quia post tot falsitates argutiae suae reputare poterit, quod se frequenter illusisse cognoscit. [5,35] XXXV. LIVVIRIT COMITI ET AMPELIO V. I. THEODERICUS REX. (1) Cum pro incerti temporis euentu Romanas aedes inopia facie castigata pulsaret et quamuis rare, tamen tam pulchrae ciuitati uideretur esse foedissima, aequum iudicauimus Hispaniae triticeas illi copias exhibere, ut antiquum uectigal sub nobis felicior Roma reciperet. iussis quidem nostris uiri spectabilis Marciani laude digna seruiuit industria: sed parum diligenter impleta sunt, quae constat optime fuisse procurata. ii enim, qui portanda susceperant, morarum taedia non ferentes destinatum frumentum in Africae partibus pro suo dicuntur uendidisse compendio. (2) Quod quamuis inultum minime transire debuisset, ut amor proprii commodi tot populorum ieiuna uota suspenderet, tamen quia nobis insitum est culpas remittere, quas possumus cauta ordinatione corrigere, Catellum et Seruandum uiros strenuos credidimus esse dirigendos, ut, quia naucleri ducentos octoginta solidos in triticum et in naulis septingentos quinquaginta octo solidos accepisse perhibentur, si apud uos facti ueritas innotescit, in summam ratione collecta, ab eis mille triginta octo solidorum quantitas inferatur, ut, qui uindictam remisimus, damna minime sentiamus. in qua parte ita se sublimitas uestra diligenter impendat, ut et iustitiae et publicis utilitatibus satisfecisse uideatur. [5,36] XXXVI. STARCEDIO V. S. THEODERICUS REX. (1) Continuatis laboribus attritum corpus debilitatem tibi causaris attulisse membrorum, ut, qui ante bellicis fueras aptus insignibus, nunc uel ad otiosam uitam uix idoneus approberis: expetens, ut ad expeditiones felicissimas non cogaris, a quibus non uoto, sed necessitate subduceris. atque ideo allegationibus tuis diutius perquisitis et ad rerum fidem deductis otium tibi non ignobile praesenti iussione largimur, quia non est ignauiae culpa, quem excusat miseranda calamitas. (2) Sed sicut tibi remissam uitam concedimus, ita te donatiuo praesenti auctoritate priuamus, quia non est aequum, ut, cum de tuo cognoscaris idoneus, rem laborantium accipere debeas otiosus. fruere igitur secura uita a diuersorum insidiis nostro munimine liberatus. nec aliquis tibi imputabit desertoris opprobrium, quando illi, quos contigerit a militia morbi causa suspendi, ex prioribus factis habendi sunt iure reuerendi. nec enim dignus est a quoquam redargui, qui nostro iudicio meretur absolui. [5,37] XXXVII. IUDAEIS MEDIOLANENSIBUS THEODERICUS REX. (1) Libenter annuimus quae sine legum iniuria postulantur, maxima cum pro seruanda ciuilitate nec illis sunt neganda beneficia iustitiae, qui adhuc in fide noscuntur errare. atque ideo discant rerum bonarum suauissimum saporem, ut, qui humanam iustitiam nituntur quaerere, sollicitius incipiant diuina iudicia cogitare. (2) Proinde quoniam nonnullorum uos frequenter causamini praesumptione laceratos et quae ad synagogam uestram pertinent perhibetis iura rescindi, opitulabitur uobis mansuetudinis nostrae postulata tuitio, quatenus nullus ecclesiasticus, quae synagogae uestrae iure competunt, uiolentia intercedente peruadat nec uestris se causis importuna acerbitate permisceat, sed ut religionis cultu, ita et actuum sint conuersatione discreti: hac tamen moderatione principalis auxilii beneficium concedentes, ut nec uos quod ad praefatae ecclesiae ius uel religiosas certe personas legibus pertinere constiterit, inciuiliter attrectare temptetis. (3) Tricennalis autem humano generi patrona praescriptio eo, quo cunctis, uobis iure seruabitur nec commodalia uos irrationabiliter praecipimus sustinere dispendia, ut hac pietatis nostrae defensione muniti petitio uestra ab illicitis se liberatam gratuletur incommodis. concedimus quidem clementiae nostrae consuetudine quae rogastis: sed quid, Iudaee, supplicans temporalem quietem quaeris, si aeternam requiem inuenire non possis? [5,38] XXXVIII. UNIVERSIS POSSESSORIBUS THEODERICUS REX. (1) Ammonet nos formarum cura praecipua, ut quae possunt noxie crescere, debeamus celerius amputare, quatenus et soliditas aquaeductus deo auxiliante incorrupta seruetur et uobis leue sit opus, quod in teneris arboribus adhibetur. nam quae nunc uirgulta sunt, erunt, si neglegantur, et robora. ista enim quae modo facili auulsione dirimuntur, postea uix securibus icta succumbunt. atque ideo sociata debetis properatione contendere, ut praesenti diligentia futuri laboris euadatis incommoda. haec est enim ciuilis euersio, sine oppugnatione discidium, aries, ut ita dixerim, fabricarum. (2) Quapropter omnem siluam, quae parietibus inimica consurgit, de Rauennati forma iubemus radicitus amputari, ut signini aluei reparata constructio talem nobis deducat liquorem, qualem potuit a fontibus suscipere puritatem. tunc erit exhibitio decora thermarum, tunc piscinae uitreis fontibus fluctuabunt: tunc erit quae diluat aqua, non inquinet, post quam lauari continuo non sit necesse. additur etiam quod, si ad potandum unda suauis influxerit, omnia nostro uictui redduntur accepta, quando humanae uitae nullus cibus gratus efficitur, ubi aquarum dulcium perspicuitas non habetur. nam si lauari cupimus purissimis liquoribus, quanto magis satiari talibus festinamus? quae si nunc futura tractentur, nulli labor facit taedium, qui sumitur pro delectatione cunctorum. [5,39] XXXVIIII. AMPELIO V. I. ET LIVVIRIT V. S. THEODERICUS REX. (1) Decet prouincias regno nostro deo auxiliante subiectas legibus et bonis moribus ordinari, quia illa uita uere hominum est, quae iuris ordine continetur. nam beluarum ritus est sub casu uiuere: quae dum rapiendi ambitu feruntur, inprouisa temeritate succumbunt. agrum suum denique a dumosis sentibus doctus purgat agricola, quia laus excolentis est, si agreste solum dulcissimis fructibus amoenetur. sic quies suauissima populi et dispositio tranquilla regionum praeconium probatur esse regnantum. (2) Multorum itaque querela comperimus in prouincia Hispaniae, quod summum inter mortales crimen est, uitas hominum uaga praesumptione populari et leuium occasione causarum subire multos interitum. sic mala pace quasi ludo corruunt, quanti uix potuissent cadere sub necessitate bellorum. dehinc non polyptychis publicis, ut moris est, sed arbitrio compulsorum suggeruntur prouincialium subiacere fortunae. quod genus euidentis est praedae pro illius uoluntate dare, qui ad suum commodum amplius festinat exigere. (3) Cui rei nos regali prouidentia succurrere cupientes sublimitatem uestram per uniuersam Hispaniam loco muneris credidimus destinandam, ut sub ordinationis uestrae nouitate inueteratae possit consuetudini nil licere. uerum ut more medicorum saeuioribus morbis accelerata remedia tribuamus, inde curationis nostrae fiat initium, ubi maius noscitur esse periculum. (4) Homicidii scelus legum iubemus auctoritate resecari: sed quantum uehementior poena est, tanto eius rei debet inquisitio plus haberi, ne amore uindictae innocentes uideantur uitae pericula sustinere. pereant itaque soli nocentes in correctione multorum, quando et hoc pietatis genus est coercere infantiam criminis, ne iuuenescat augmentis. (5) Exigentes uero assem publicum per grauamina ponderum premere dicuntur patrimonia possessorum, ut non tam exactio quam praeda esse uideatur. sed ut totius fraudis abrogetur occasio, ad libram cubiculi nostri, quae uobis in praesenti data est, uniuersas functiones publicas iubemus inferri. quid enim tam nefarium quam praesumptoribus liceat in ipsa etiam trutinae qualitate peccare, ut quod est iustitiae proprie datum, hoc per fraudes noscatur esse corruptum? (6) Conductores domus regiae, quacumque gente sint editi, ad liquidum ueritate discussa tantum decernimus soluere, quantum nostra praedia constiterit pensitare. et ne cuiquam labor suus uideatur ingratus, solaria eis pro qualitate locatae rei uestra uolumus aequitate constitui. non enim nostra, sed illorum rura dicenda sunt, si pro uoluntate conducentis modus eueniat pensionis. (7) Transmarinorum igitur canonem, ubi non parua fraus fieri utilitatibus publicis intimatur, uos attonite iubemus exquirere atque statutum numerum pro uirium qualitate definire, quia contra fraudes utile remedium est nosse quod inferant. (8) Monetarios autem, quos specialiter in usum publicum constat inuentos, in priuatorum didicimus transisse compendium. qua praesumptione sublata pro uirium qualitate functionibus publicis applicentur. (9) Telonei quinetiam canonem nulla faciatis usurpatione confundi, sed modum rebus utillimum, quem praestare debeat, imponentes commerciandi licentiam aequabili ratione reuocate, ne se tendat in uagum ambitiosa enormitas exigentium. (10) Actus praeterea Laeti, cuius conscientia summa pulsatur inuidia, sub consueta nobis censemus aequitate perquiri, ut nec fraus astutis machinationibus occulatur nec innocentia falsis criminationibus ingrauetur. (11) Quoscumque uero in furtiuis actionibus reperitis fuisse uersatos, pro fortunarum quantitate suppressam reddant uestra aestimatione pecuniam. quod si haec per alios dispersa esse constiterit, et illi nihilominus teneantur obnoxii qui scientes passi sunt in tali actione misceri: complices enim extiterunt criminis, qui non detexerunt facta raptoris. (12) Praebendarum tenor adscriptus, quem nostra diuersis largitur humanitas, prouincialibus suggeritur intolerabilis causa esse damnorum, quando et in species exigitur et impudenter eius pretium postulatur. detestabilis cupiditatis sunt ista documenta competentia sibi distrahere et ad exigendi impudentiam mox redire. quod nimis improbum, nimis uidetur absurdum, ut et nostra constituta praetereant et tributariorum, qui fouendi sunt, uideantur afflixisse substantiam. sint igitur praefixo modo contenti, siue ibidem positi, siue hinc nihilominus destinati: habeant liberum unum tantum de duobus expetere, dummodo geminata exactione fortunae alienas non debeant ingrauare. (13) Exactorum quoque licentia amplius fertur a prouincialibus extorqueri, quam nostro cubiculo constat inferri. quod diligenti examinatione discussum ad hunc uos modum functiones publicas reuocare decernimus, quem Alarici atque Eurici temporibus constat illatas. (14) Paraueredorum itaque subuectiones exigere eos, qui habent ueredos adscriptos, prouincialium querela comperimus. quod nullum penitus sinatis praesumere, quando per turpissimos quaestus et possessor atteritur et commeantium celeritas impeditur. (15) Vilicorum quoque genus, quod ad damnosam tuitionem queruntur inuentum, tam de priuata possessione quam publica funditus uolumus amoueri, quia non est defensio, quae praestatur inuitis: suspectum est quod patiuntur nolentes. nam hoc est re uera beneficium, si sine murmure feratur acceptum. seruitia igitur quae Gothis in ciuitate positis superflue praestabantur, docernimus amoueri. non enim decet ab ingenuis famulatum quaerere, quos misimus pro libertate pugnare. [5,40] XL. CYPRIANO COMITI SACRARUM THEODERICUS REX. (1) Quamuis ultra desideria supplicum frequenter nos praestitisse beneficia gaudeamus et, quod est difficillimum, humanae ambitionis interdum uota superemus, haec tamen libentius amplectimur, quae nos merito fecisse gloriamur. diu quippe trutinandus est, cui traduntur examina, talisque debet a principe deligi, qualis ab ipsa potest lege dictari. gemmarum diuites uenae auri fulgore pretiantur et gratiam pulchritudinis capiunt, quia nulla degeneri uicinitate sordescunt. (2) Sic bone merita splendidis dignitatibus sociata alternis praeconiis adiuuantur et unius rei facies de adiuncta uenustate pulchrescit: non enim de te aliquid redemptae laudi aut loquaci famae credidimus, qui nobis spectantibus saepe placuisti. interpellantium siquidem confuses querelas distincta nimis ac lucida relatione narrabas, et qui proprios dolores expromere non poterant, tuis commendati allegationibus obtinebant, et ne fauoris alicuius putaretur excessus, desideria supplicum ipsis praesentibus intimabas. (3) Ori tuo altercantium desideria conuenerunt et, quod difficillimum gratiae genus est, alternae parti indiscreta laude placuisti, quae res ipsos oratores quoque postponit. nam cum illis sit propositum diu tractata unius partis uota dicere, tibi semper necesse fuit repentinum negotium utroque latere declarare. additur etiam regalis praesentiae geniatissimum pondus, sub quo te ita facile contigit expeditum, ut quod illi uix possunt artificiosis schematibus a iudicibus obtinere, tu probareris a principe puris allegationibus impetrare. (4) Erat nimirum serenitatis nostrae in bonum publicum parata sententia, quia nullam tarditatem in cognoscendo negotio sustinebat. mox enim a te narrata causa conspecta est, et cur tardaret negotii finis, cum tu suggestionem lucida breuitate concluderes? didicisti, ut credimus, iudicare nostris seruiendo iudiciis: ita, quod efficacissimum discipulatus genus est, agendo potius instructus es quam legendo. (5) Talibus igitur institutis edoctus Eoae sumpsisti legationis officium, missus ad summae quidem peritiae uiros: sed nulla inter eos confusus es trepidatione, quia nihil tibi post nos potuit esse mirabile. instructus enim trifariis linguis non tibi Graecia quod nouum ostentaret inuenit nec ipsa, qua nimium praeualet, te transcendit argutia. (6) Accessit meritis tuis cunctis laudibus pretiosior fides, quam diuina diligunt, mortalia uenerantur. nam inter mundi fluctuantes procellas unde se humana fragilitas contineret, si nostris actibus mentis firmitas non adesset? haec inter socios amicitiam seruat, haec dominis pura integritate famulatur, haec supernae maiestati reuerentiam piae credulitatis impendit et, si beneficium tantae rei latius quaeras, incommutabilis fidei est omne quod bene uiuitur. (7) Sume igitur per indictionem tertiam sacrarum largitionum deo propitio dignitatem. utere congruis tuis natalibus institutis. meruisti hactenus, ut honorum fastigia cederemus: age nunc, ut tibi gratiae nostrae celsiora nihilominus conferamus. [5,41] XLI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (1) Licet candidatos uobis frequenter genuerit munificentia principalis et fecunda indulgentia nostra uobis altera sit natura, habetis nunc profecto uirum, quem et nos elegisse deceat et uos suscepisse conueniat. cui sicut fortunatum fuit a nobis erigi, ita laudabile erit uestro coetui honorum lege sociari. hoc tamen curiae felicius prouenit, quod nobis et impolitus tiro militat, illa uero non recipit nisi qui iam dignus honoribus potuerit inueniri. (2) Conuenienter ergo ordo uester aestimatur eximius, qui semper est de probatissimis congregatus. non enim illic profanis reseratur introitus, sed tales illuc permittuntur accedere, quales inde etiam cernuntur exire. suscipite itaque collegam, quem palatia nostra longa examinatione probauerunt: qui regiis ita intrepidus militauit affatibus, ut iussa nostra saepe nobis spectantibus atque laudantibus explicaret. (3) Cognoscitis profecto quae loquimur. quis enim uestrorum a Cypriani deuotione summotus est? nam qui solacia eius petiit, mox beneficia nostra suscepit. obtinuit ille saepius in uectationibus nostris, quod in consistoriis agi solebat antiquis. si quando enim releuare libuit animum rei publicae cura fatigatum, equina exercitia petebamus, ut ipsa uarietate rerum soliditas se corporis uigorque recrearet. tunc nobis causas multiplices relator delectabilis ingerebat eratque eius infastidita suggestio sub iudicis animo taedioso. (4) Ita dum causas praestandi benignus artifex ingerebat, reficiebatur animus beneficiorum auiditate succensus. his igitur adhaesit obsequiis candidatus, qui sic militauit animo nostro, ut nulla eum grauaret offensio. irascebamur saepe causis improbis, nec tamen displicere poterat lingua relatoris: damnabamus interdum negotium, cuius placebat assertor: et impetum nostri animi frequenter sustinuit, qui gratiae momenta possedit. (5) Gloriatur etiam non extrema luce natalium. nam pater huic, sicut meministis, Opilio fuit, uir abiectis quidem temporibus, ad excubias tamen palatinas electus. qui multo amplius crescere potuit, nisi fides eius sub auidissima remuneratoris sterilitate iacuisset. quid enim conferre poterat tenuis donator? qui si tamen non ditauit, innotuit, quia magnae abundantia laudis est in penuria rei publicae uel mediocria munera meruisse. (6) Vicit iste maiores suos felicitate saeculorum et, quod amplius euectus est, nostris est temporibus applicandum. talis quippe est in subiectis mensura prouectuum, qualis fuerit et distantia dominorum. quapropter, patres conscripti, praedictum Cyprianum suis meritis et natalium splendore fulgentem ad sacrarum largitionum culmen eueximus, ut et uester augeatur numerus et incitetur deuotio seruientum. aestimate, reuerentissimi patres, quid de uestro ordine senserimus, quando eos, quos uobis aggregandos credimus, multiplici allegatione praedicamus. [5,42] XLII. MAXIMO V. I. CONSULI THEODERICUS REX. (1) Si consularem munificentiam prouocant, qui peruncta corporum flexibilitate luctantur: si organo canentibus redditur uicissitudo praemiorum: si uenit ad pretium delectabilis cantilena: quo munere uenator explendus est, qui ut spectantibus placeat, suis mortibus elaborat? uoluptatem praestat sanguine suo et infelici sorte constrictus festinat populo placere, qui eum non optat euadere. actus detestabilis, certamen infelix cum feris uelle contendere, quas fortiores se non dubitat inuenire. sola est ergo in fallendo praesumptio, unicum in deceptione solacium. (2) Qui si feram non mereatur effugere, interdum nec sepulturam poterit inuenire: adhuc superstite homine perit corpus et antequam cadauer efficiatur, truculenter absumitur. captus esca fit hosti suo, et illum, pro dolor! satiat quem se perimere posse suspirat. spectaculum tantum fabricis clarum, sed actione deterrimum, in honore Scythicae Dianae repertum, quae sanguinis effusione gaudebat. (3) O miserae deceptionis errorem illam desiderasse colere, quae hominum morte placabatur! primum sibi per lucos et siluas agrestium populorum uota et uenationibus dedita hanc triplicem deam falsa imaginatione finxerunt, ipsam in caelo Lunam, ipsam in siluis dominam, ipsam apud inferos Proserpinam esse firmantes. sed solum Erebi potentem non improbe forsitan aestimarunt, quando tali falsitate decepti in profundas uiui tenebras cum suis erroribus intrauerunt. (4) Hunc ludum crudelem, sanguinariam uoluptatem, impiam religionem, humanam, ut ita dixerim, feritatem Athenienses primum ad ciuitatis suae perduxere culturam, iustitia permittente diuina, ut ad irrisionem spectaculi perueniret, quod falsae religionis ambitus inuenisset. (5) Hoc Titi potentia principalis, diuitiarum profuso flumine, cogitauit aedificium fieri, unde caput urbium potuisset. et cum theatrum, quod est hemisphaerium, Graece dicatur, amphitheatrum quasi in unum iuncta duo uisoria recte constat esse nominatum: oui specie eius harenam concludens, ut et currentibus aptum daretur spatium et spectantes omnia facilius uiderent, dum quaedam prolixa rotunditas uniuersa collegerat. (6) Itur ergo ad talia, quae refugere deberet humanitas. primus fragili ligno confisus currit ad ora beluarum et illud, quod cupit euadere, magno inpetu uidetur appetere. pari in se cursu festinant et praedator et praeda nec aliter tutus esse potest, nisi huic, quem uitare cupit, occurrerit. tunc in aere saltu corporis eleuato quasi uestes leuissimae supinata membra iaciuntur et quidam arcus corporeus supra beluam libratus, dum moras discedendi facit, sub ipso uelocitas ferina discedit. (7) Sic accidit, ut ille magis possit mitior uideri, qui probatur illudi: alter angulis in quadrifaria mundi distributione conpositis rotabili facilitate praesumens non discedendo fugit, non se longius faciendo discedit, sequitur insequentem, poplitibus se reddens proximum, ut ora uitet ursorum: ille in tenuen regulam uentre suspensus inuitat exitiabilem feram et nisi periclitatus fuerit, nil unde uiuere possit adquirit: (8) alter se gestabili muro cannarum contra saeuissimum animal, ericii exemplo, receptatus includit, qui subito in tergus suum refugiens intra se collectus absconditur et cum nusquam discesserit, eius corpusculum non uidetur. nam sicut ille ueniente contrario reuolutus in sphaeram naturalibus defensatur aculeis, sic iste consutili crate praecinctus munitior redditur fragilitate cannarum. (9) Alii tribus ut ita dixerim dispositis ostiolis paratam in se rabiem prouocare praesumunt, in patenti area cancellosis se postibus occulentes, modo facies, modo terga monstrantes, ut mirum sit euadere quos ita respicis per leonum ungues dentesque uolitare. (10) Alter labenti rota feris offertur: eadem alter erigitur, ut periculis auferatur. sic haec machina ad infidi mundi formata qualitatem istos spe refouet, illos timore discruciat: omnibus tamen uicissim, ut decipere possit, arridet. (11) Longum est per tot periculorum casus sermonibus euagari. sed apte iungendum est, quod sit de inferis Mantuanus: quis scelerum comprehendere formas, quis omnia poenarum percurrere nomina possit? sed uobis, quibus necesse est talia populis exhibere, largitate manus fundite praemia, ut haec miseris faciatis esse uotiua. alioquin uiolenta conpulsio est sollemnia dona subtrahere et mortes detestabiles imperare. (12) Et ideo quicquid in longam consuetudinem antiqua liberalitate peruenit, sine aliqua dilatione concedite supplicanti, quia homicidii reatus est ills esse tenacem, quos editio uestra inuitauit ad mortem. heu mundi error dolendus! si esset ullus aequitatis intuitus, tantae diuitiae pro uita mortalium deberent dari, quantae in mortes hominum uidentur effundi. [5,43] XLIII. TRANSIMUNDO REGI VVANDALORUM THEODERICUS REX. (1) Quamuis a diuersis regibus expetiti pro solidanda concordia aut neptes dedimus aut filias deo nobis inspirante coniunximus, nulli tamen aestimamus nos aliquid simile contulisse, quam quod germanam nostram, generis Hamali singulare praeconium, uestrum fecimus esse coniugium: feminam prudentiae uestrae parem, quae non tantum reuerenda regno, quantum mirabilis possit esse consilio. (2) Sed stupeo uos his beneficiis obligatos Gesalecum, qui nostris inimicis, dum a nobis foueretur, adiunctus est, in uestram defensionem sic fuisse susceptum, ut qui ad uos uiribus destitutus priuatusque fortunis uenerat, subita pecuniae ubertate conpletus ad gentes exteras probetur esse transmissus: qui quamuis deo iuuante laedere nihil possit, tamen animum uestrae cogitationis aperuit. (3) Quid expectent extraneorum iura, si sic meretur affinitas? nam si causa misericordiae susceptus est in regno uestro, teneri debuit: si nostri propter expulsus est, non oportuerat cum diuitiis ad aliena regna transmitti, quae ne uobis redderentur infesta, nostra fecerunt absolute certamina. ubi est, quod tanta lectione saginatus alios solebas docere de moribus? hoc si uoluisses cum sorore nostra tractare, utique uobis non potuisset accidere, quia nec fratrem permiserat laedi nec maritum fecerat in rebus talibus inueniri. (4) Atque ideo per illum et illum legatos nostros salutantes honorificentia conpetenti petimus, ut hanc iniustitiam deliberatio uestra pertractet, ne parentum nostrorum animus causis euidentibus excitatus cogitet aliquid temptare quod pacem uideatur irrumpere. grauiter siquidem dolet iniuria, quae contigerit insperata et si inde proueniat dolus, unde credebatur auxilium. quaedam uero per harum portitores uerbo uobis insinuanda commisimus, ut aestimantes omnia, quid fieri in tanta causa oporteat, prouidentia uestra reponat, quia non est leue prudentes uiros in pacis constituta peccare. [5,44] XLIIII. TRANSIMUNDO REGI VVANDALORUM THEODERICUS REX. (1) Ostendisti, prudentissime regum, post erroris euentum sapientibus subuenire posse consilium nec pertinaciae uitium uos amare, quod brutis hominibus uidetur accidere. obligastis animum meum tanta uos in melius celeritate mutando. nam cum rex satisfacit, quaelibet dura dissoluit, quia sic est in principibus humilitas gloriosa, quemadmodum in mediocribus odiosa potest esse iactantia. (2) Nuper uobis obiecimus Gesaleci quondam regis dolosa meditatione discessum: sed uos nobilitatis uestrae memores et honoris actum rei nobis sub ueritate declarastis. unde non fuit sic uituperabile hominem prauis suspicionibus locum dedisse, quantum gloriosum est dominantem tam celerrime se potuisse purgare. ille enim, qui minus poterat cogi, animae non passus est arcana uiolare. (3) Cui laudi uicissitudinem, in qua possumus parte, reddentes sincerem purgationem pura mente suscepimus. sed auri transmissi munera non tenemus, ut et ipsi intellegatis causam per iustitiam fuisse motam, quam nulla potuit finire uenalitas. fecimus utrique regalia: sic nos superauimus tyrannicam cupiditatem, sicut et uos uicisse constat errorem. redeant ad cubiculum uestrum munera, quorum tantum oblatio uidetur esse gratissima. neglegatur aurum, ubi electum est conscientiae praemium: patiatur aliquando repulsam, quod semper auaris regibus imperabat. eat nunc actus isto per gentes carum parentem non excusasse culpam et laesos animos respuisse pecuniam. (4) Ita, quod per bella solebat quaeri, amoris studio declaratum est potuisse contemni. intellegant parentes tales fuisse qui studio auaritiae causas sibi nequiuerint excitare. omnia siquidem superauit affectus: tunc coepit petitio magis desinere, quando pulsatus obiecta non passus est abnegare. recipite igitur munera sensibus suscepta, non manibus. suauius nobis fuit ista reddere quam multo grandia suscepisse. estote nunc ad similia cauti, ad uentura solliciti: quia instructus redditur animus in futuris, quando praeteritorum commonetur exemplis. quapropter illo et illo legatis uestris redeuntibus plenissime reddimus salutationis affectum, optantes ut sospitatem uestram diuina concedant, cuius nobis animos ualidissime cognoscimus esse sociatos.