[4,0] LIBER QUARTUS. [4,1] I. HERMINAFRIDO REGI THORINGORUM THEODERICUS REX. (1) Desiderantes uos nostris aggregare parentibus neptis caro pignori propitia diuinitate sociamus, ut qui de regia stirpe descenditis, nunc etiam longius claritate Hamali sanguinis fulgeatis. mittimus ad uos ornatum aulicae domus, augmenta generis, solacia fidelis consilii, dulcedinem suauissimam coniugalem: quae et dominatum uobiscum iure compleat et nationem uestram meliore institutione componat. (2) Habebit felix Thoringia quod nutriuit Italia, litteris doctam, moribus eruditam, decoram non solum genere, quantum et feminea dignitate, ut non minus patria uestra istius splendeat moribus quam suis triumphis. (3) Quapropter salutantes gratia competenti indicamus nos uenientibus legatis uestris inpretiabilis quidem rei, sed more gentium suscepisse pretia destinata, equos argenteo colore uestitos, quales decuit esse nuptiales. quorum pectora uel crura sphaeris carneis decenter ornantur: costae in quandam latitudinem porriguntur: aluus in breuitate constringitur: caput ceruinam reddit effigiem, imitantes uelocitatem cuius uidentur habere similitudinem. hi sunt sub pinguedine nimia mansueti, magna mole celerrimi, aspectibus iucundi, usibus gratiores: incedunt enim molliter, sessores insanis festinationibus non fatigant: quiescitur in ipsis potius quam laboretur et compositi delectabili moderatione agilitate norunt continua perdurare. (4) Verum hunc quamuis nobilissimum gregem beluasque morigeras uel alia quae direxistis eximia uicta cognoscitis, quando omnia iure superat, quae decus regiae potestatis exornat. destinauimus et nos quidem, quae principalis ordo poscebat: sed nihil maius persoluimus, quam quod uos tantae feminae decore copulauimus. assint uestro diuina coniugio, ut sicut nos causa iunxit affectionis, ita et posteros nostros obliget gratia parentalis. [4,2] II. REGI ERULORUM THEODERICUS REX. (1) Per arma fieri posse filium grande inter gentes constat esse praeconium, quia non est dignus adoptari, nisi qui fortissimus meretur agnosci. in subole frequenter fallimur: ignaui autem esse nesciunt, quos iudicia pepererunt. hi enim gratiam non de natura, sed de solis meritis habent, quando uinculo animi obligantur extranei, et tanta in hoc actu uis est, ut prius se uelint mori quam aliquid asperum patribus uideatur infligi. (2) Et ideo more gentium et condicione uirili filium te praesenti munere procreamus, ut competenter per arma nascaris, qui bellicosus esse dinosceris. damus tibi quidem equos enses clipeos et reliqua instrumenta bellorum: sed quae sunt omnimodis fortiora, largimur tibi nostra iudicia. summus enim inter gentes esse crederis, qui Theoderici sententia comprobaris. (3) Sume itaque arma mihi tibique profutura. ille a te deuotionem petit, qui te magis defensare disponit: proba tuum animum et opus non habebis obsequium. adoptat te talis, de cuius gente tu potius formideris. nota sunt enim Erulis Gothorum deo iuuante solacia. nos arma tibi dedimus: gentes autem sibi olim uirtutum pignora praestiterunt. (4) Salutantes proinde gratia competenti reliqua per illum et illum legatos nostros patrio sermone mandamus, qui uobis et litteras nostras euidenter exponant et ad confirmandam gratiam quae sunt dicenda subiungant. [4,3] III. SENARIO V. I. COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (1) Ad ornatum palatii credimus pertinere aptas dignitatibus personae eligere, quia de claritate seruientium crescit fama dominorum. tales enim prouehere principem decet, ut quotiens procerem suum fuerit dignatus aspicere, totiens se recta iudicia cognoscat habuisse. moribus enim debet esse conspicuus, qui datur imitandus. facile est quemque sibi degere: multis autem electum uiuere decet. (2) Cape igitur per indictionem tertiam illustris comitiuae nostri patrimonii dignitatem, quam tibi non inmerito tribuit regalis auctoritas. diu namque nostris ordinationibus geminum mutuatus obsequium et consilii particeps eras et disposita laudabili assumptione complebas. subisti saepe arduae legationis officium: restitisti regibus non impar assertor, coactus iustitiam nostram et illis ostendere, qui rationem uix poterant cruda obstinatione sentire. non te terruit contentionibus inflammata regalis auctoritas, subiugasti quin immo audaciam ueritati et obsecutus ordinationibus nostris in conscientiam suam barbaros perculisti. (3) Quid studium tuum longa lucubratione sollicitum et laboris continui inculpabile referamus obsequium? usus es sub exceptionis officio eloquentis ingenio: fauebat ipse sui delectatus auditor, dum meliora faceres, cum recitare coepisses. pronuntiatio tua nostrum delectabat arbitrium, quia tantum dictantium reficiebas animum, quantum se lassare poterat cura cogitantum. fuit quoque in te pars altera uitae laudabilis, quod arcana nostra morum probitate claudebas, multorum conscius, nec tamen, cum plura nosses, elatus. collegis gratia, superioribus humilitate placuisti. (4) Sic omnium pro te factus est unus animus ex magna diuersitate sociatus. carpes certe probatae institutionis gratissimum fructum, quando prouecus tuus ita potuit omnes laetos efficere, ut uniuersi in te iudicent sua desideria profecisse. tuere igitur hanc uirtutum amabilem praeclaramque constantiam nostraeque domus auctoritate subnixus tanto studiosius gratiam quaere, quantum te locum beneficiis respicis inuenisse. tende itaque adhuc bonis actibus tuos ad potiora successus, sciens gratiam nostram in illo semper augeri, qui se dignum adepto culmini desiderat inueniri. [4,4] IIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (1) Gloriosum quidem nobis est, patres conscripti, honores passim impendere, sed laudabilius bene meritis digna praestare. quicquid enim talibus tribuimus, pro generali potius utilitate largimur. cunctis siquidem proficit recti tenax prouectus nec locus relinquitur iniuriae, cum ad bonos peruenit regula disciplinae. (2) Hoc itaque praeclaro desiderio illustrem uirum Senarium comitiuae patrimonii dignitate subueximus, qui uenalitatis obscura animi claritate refugiat, qui calumnia non laetetur, nec patrimonii auctoritate suffultus de nostro sibi faciat terrore compendium, sed ius aequabile possit tenere cum ceteris, unde nobis placere respicit seruientes. haec de illo futura promittere praeteritorum facit temporum fides. (3) In ipso quippe adulescentiae flore palatia nostra meritis maturus intrauit et, quod robustas quoque fatigat aetates, nullo deceptus nouitatis errore ad imperantis conuersus arbitrium effectum bonarum praestitit iussionum, nunc ad colloquia dignus, nunc ad exceptiones aptissimus, frequenter etiam in honorem legationis electus, cuius multiplex meritum incertum apud nos reddebat officium. non enim unius loci uir debet dici, a quo multa uidentur impleri. (4) Sed haec amplius commendabat humilitas, quae tam clara quam rara est. nouum est enim sub amore principis custodire modestiam, quia gaudia semper animos inquietant: modus enim raro laetis rebus imponitur, qui magis in tristibus inuenitur. (5) Verum inter haec stupenda meritorum originis quoque simili claritate resplendet, ut haereas, qua parte sit ditior, cum copiosius utraque possideat. habent ergo singulatim distributa praeconium, iuncta miraculum. quapropter, patres conscripti, assurgat primaeuis introeuntibus cana Libertas. nihil de genio uestro subtrahitur, quando uenientium nouitas honorabiliter inuitatur. parentes publici de clementia nominati, duplex uos ratio benignitatis inuitet: incipiens mereatur gratiam, prouectus fauorem. [4,5] V. AMABILI VIRO DEVOTO COMITI THEODERICUS REX. (1) Nullum decet nostras grauanter suscipere iussiones, quae magis utilitates noscuntur extollere deuotorum. in Gallicana igitur regione uictualium cognouimus caritatem, ad quam negotiatio semper prompta festinat, ut empta angustiore pretio largius distrahantur. sic euenit ut et uenditoribus satisfiat et illis prouisio nostra subueniat. (2) Atque ideo deuotio tua praesenti auctoritate cognoscat omnes nauicularios Campaniae, Lucaniae siue Tusciae fideiussoribus idoneis se debere committere, ut cum uictualibus speciebus tantum proficiscantur ad Gallias, habituri licentiam distrahendi sic ut inter emptorem uenditoremque conuenerit. (3) Grande commodum est cum indigentibus pacisci: quando fames totum solet contemnere, ut suam necessitatem possit explere. nam cum ambitioni suae seruiat, prope modum donare uidetur, qui uendit rogatus. ad saturatos cum mercibus ire certamen est: suo autem pretium poscit arbitrio, qui uictualia potest ferre ieiunis. [4,6] VI. SYMMACHO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX. (1) Rationales petitiones supplicum libenter amplectimur, qui etiam non rogati iusta cogitamus. quid est enim dignius quod die noctuque assidua deliberatione uoluamus, nisi ut rem publicam nostram sicut arma protegunt, aequitas inuiolata custodiat? spectabilis itaque Valerianus in Syracusana ciuitate consistens reuerti se ad lares proprios supplicauit, qui studiorum causa liberos suos ad Romanam ciuitatem deduxit. (2) Quos illustris magnificentia tua ex nostra continens iussione in supra dicta urbe faciat commorari: nec illis liceat ante discedere, nisi hoc noster proloquatur affatus. ita enim et illis studiorum prouectus adquiritur et nostrae iussionis reuerentia custoditur. (3) Non ergo sibi putet impositum, quod debuit esse uotiuum. nulli sit ingrata Roma, quae dici non potest aliena, illa eloquentiae fecunda mater, illa uirtutum omnium latissimum templum. sentiatur plane, quod clarum est: non sine gratia esse creditur, cui habitatio tanta praestatur. [4,7] VII. SENARIO V. I. COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (1) Propositum nostrae pietatis est iniuste periclitantium subleuare fortunas, quia quod aliena ui constat impositum, trahere non possumus ad delictum. iniquum est enim, ut hominis uitio deputetur quod eius uoluntate non regitur: et illud imputetur periclitanti, unde raro datur euadere. (2) Atque ideo sublimitas tua prosecutores frumentorum, qui de Sicilia fuerant ad Gallias destinati, lacrimabili nos aditione pulsasse cognoscat, dum susceptum onus promouissent in pelagus, aduersis flatibus fuisse susceptum: ubi fatiscente compage trabium, omnia uis absorbuit undarum nec quicquam miseris de aquarum nimietate nisi solas lacrimas restitisse. (3) Unde illustris sublimitas tua, praesenti auctoritate commonita, modiationem tritici quam sub hac sorte perisse probauerint, supradictis prosecutoribus sine aliqua faciat cunctatione reputari. crudelitatis enim genus est ultra naufragium uelle desaeuire et illos ad dispendia cogere, quibus inopem uitam probantur inmania elementa cessisse. [4,8] VIII. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS FOROLIVENSIBUS THEODERICUS REX. (1) Graue uideri non debet, quod nostra ordinatione censetur, quia nouimus aestimare, quod uos oportet implere. a nobis quippe potestis rationabiliter custodiri, quibus profecistis non grauati. proinde deuotioni uestrae praesenti auctoritate decernimus, ut accepto pretio competenti de locis uestris ad Alsuanum trabes sine aliqua dilatione deuehatis, quatenus et nostra ordinatio sortiri possit effectum et perceptis mercedibus nec uos uideamini sustinere dispendium. [4,9] VIIII. OSVIN V. I. COMITI THEODERICUS REX. (1) Innocentiae professio est nostram elegisse praesentiam, ubi nec uiolentiae locus datur nec auaritiae uitia formidantur. Maurentius atque Paula patris auxilio nudati multorum se iniuriis testantur exponi: quorum adulescentia peruia uidetur incommodis, cum facile possit subrepi uel iuuenibus destitutis. et ideo nostrum merentur praesidium, a quibus se calliditas non abstinet improborum. proinde sublimitas uestra tenorem praesentis iussionis agnoscens supra memoratos adultos, si quis iurgantium pulsare maluerit, ad nostrum comitatum nouerit dirigendos, ubi et innocentia perfugium et calumniatores ius possint inuenire districtum. [4,10] X. IOHANNI V. S. CONSULARI CAMPANIAE THEODERICUS REX. (1) Foedum est inter iura publica priuatis odiis licentiam dare nec ad arbitrium proprium uindicandus est inconsultus feruor animorum. iniquum quippo nimis est quod delectat iratum. furentes iusta non sentiunt, quia dum commoti in uindictam saeuiunt, rerum temperantiam non requirunt. hinc est quod legum reperta est sacra reuerentia, ut nihil manu, nihil proprio ageretur impulsu. quid enim a bellica confusione pax tranquilla distabit, si per uim litigia terminentur? (2) Prouincialium igitur Campaniae atque Samnii suggestione comperimus nonnullos neglecta temporum disciplina ad pignorandi se studia transtulisse et quasi edicto misso per uulgus licentiam creuisse uitiorum. his multo acerbiora iungentes: alienis debitis ad solutionem alios trahi solamque causam probabilem uideri, si aliqua debitori potuit uicinitate coniungi. o iniquum persuasionis errorem! diuiduntur causae germanis: filius obligationibus paternis, si non sit heres, exuitur: uxor maritalibus debitis nisi per successionis uincula non tenetur: et audacia ad solutionem trahit extraneos, cum absoluant iura coniunctos. hoc hactenus fieri nostri ignorantia fortasse pertulerit: nunc necesse est remedium de legibus habeat, quod nostram potuit intrare notitiam. (3) Proinde edictalis programmatis tenore comperto spectabilitas uestra in cunctorum faciat notitiam peruenire, ut quisquis quod repetere debuisset pignorandi studio fortassis inuaserit, uoce iuris amittat nec liceat cuiquam sua sponte nisi obligatum forsitan pignus auferre. si uero alterum pro altero, quod nefas dictu est, pignorare maluerit, in duplum cui uim fecit direpta restituat, quia scelera damna plus cohibent et sola detrimenta cogitant qui pudoris fecere iacturam. quem uero ab hac redhibitione foedum patrocinium tenuitatis excusat, pro admissi qualitate facinoris in eum fustuario supplicio uindicetur. non enim patimur impunitum quod nolumus esse permissum. [4,11] XI. SENARIO V. I. COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (1) Spes est certa remedii uota supplicum ad prudentis remisisse iudicium, ut per ordinationis beneficium confusionis abrogetur incertum. proinde magnitudo tua, cuius ordinationi uidetur subiacere prouincia, inter possessores Volienses atque curiales causam diligenti examinatione discutiat, quatenus inter eos sopiatur querela a uobis patefacta iustitia. non enim decet post audientiam uestram negotium trahi, a quo post alios iudices debuisset audiri. [4,12] XII. MARABADO V. I. COMITI ET GEMELLO V. S. THEODERICUS REX. (1) Propositi nostri est, ut prouincias nobis deo auxiliante subiectas, sicut armis defendimus, ita legibus ordinemus, quia semper auget principes obseruata iustitia et quantum probabili institutione uiuitur, tantum summis adhuc prouectibus aggregatur. (2) Arcotamia itaque illustris femina flebiliter ingemiscens nepotis sui calamitatem tali conquestione deplorauit, dum semper auiae cura tenerior est suorum, asserens Aetheriam nurum suam, mariti postposita dilectione, cuidam se Liberio iugali foedere sociasse et cum ornatior cupit nouis thalamis apparere, studuerit prioris uiri facultates euertere, allegans ditatam filiorum spoliis, quibus magis decuit congregari. (3) Ideoque nos, qui desideria supplicantum consueuimus remittere ad statuta diualium sanctionum, ut nec insinuationem supplicum renuamus nec aduersarii negotium credula facilitate damnemus, sublimitatis uestrae iudicio hanc causam legibus committimus audiendam, ut omni inciuilitate summota mediis sacrosanctis euangeliis cum tribus honoratis, quos partium consensus elegerit, qui legum possint habere notitiam, quicquid prisci iuris forma constituit inter eos, considerata disciplina nostri temporis, proferatis, quia non decet per uim eos aliquid agere, qui ad nostra meruerunt regimina peruenire. [4,13] XIII. SENARIO V. I. COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (1) Emolumenta deesse laborantibus non oportet, ut et bonae spei aditus aperiatur et desudantium querela iusta compensatione claudatur. atque ideo prouidentiam nostram, quae omnes rei publicae partes sub caelesti fauore circumspicit, ordinasse cognosce, ut Colosseo illustri uiro pro laboribus et meritis ad Sirmiensem Pannoniam destinato iuxta consuetudinem ueterem uictualia praebeantur, quatenus, dum memorato uiro necessaria fuerint praeparata, locus iniustis praesumptionibus abrogetur. (2) Disciplinam siquidem non potest seruare ieiunus exercitus, dum quod deest semper praesumit armatus. habeat quod emat, ne cogatur cogitare quod auferat. necessitas moderata non diligit, nec potest imperari multis quod nequeunt custodire paucissimi. [4,14] XIIII. GESILAE SAIONI THEODERICUS REX. (1) Magni peccati genus est alienis debitis alterum praegrauare, ut qui potest exigi non mereatur audiri. sua quemque damna respiciant et is soluat tributum, qui possessionis noscitur habere compendium. atque ideo praesenti tibi auctoritate delegamus, ut Gothi per Picenum siue Tuscias utrasque residentes te imminente cogantur exsoluere debitas functiones. (2) In ipsis enim initiis comprimendus excessus est, ne foeda imitatio quasi turpis scabies paulatim reliquos comprehendat. si quis ergo iussa nostra agresti spiritu resupinatus abiecerit, casas eius appositis titulis fisci nostri uiribus uindicabis, ut qui iuste noluit parua soluere, rationabiliter uideatur maxima perdidisse. qui enim debent ad fiscum celerius esse deuoti, nisi qui capiunt commoda donatiui, quando amplius de nostra humanitate recipiunt quam stipendii iure praestetur? nam si liberalitatis nostrae causa tractetur, nos potius uoluntaria tributa soluimus, qui fortunas omnium subleuamus. [4,15] XV. BENENATO V. S. THEODERICUS REX. (1) Illustris et magnifici uiri comitis patrimonii suggestione comperimus dromonarios uiginti et unum de constituto numero mortis incommodo fuisse subtractos. unde prouidentiam nostram, cuius est proprium quod casu subducitur recuperare consilio, hoc statuisse cognosce, ut supra dictos dromonarios probare sine aliqua dubitatione festines, qui tamen ad hoc opus possint idonei reperiri. (2) Remigum enim labor operosus ualentes animo et uiribus quaerit, ut confidentia mentis procellis obuiare possit undosis. quid enim audentius quam illud infidum ac uastissimum mare intrare paruo nauigio, quod eluctari facit desperationis sola praesumptio? quapropter iussis te nostris hanc cautelam conuenit adhibere, ut querelam de congregatis debilibus non facias, cum nos robustissimos quaesisse cognoscas. [4,16] XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (1) Utilitatis publicae causa, quam noster animus semper aspectat, uirum illustrem comitem Arigernum ciuem paene uestrum dudum ad Gallias aestimauimus dirigendum, ut eius maturitate consilii titubantium potuissent corda firmari. nouitatem quippe sollicitam prudentes conuenit habere rectores, ut quemadmodum fuerit uitae formatus ordo, sic currat instituta deuotio. his rebus ad nostra uota compositis et gloriam ciuilitatis retulit et quod inter uos didicit diligenter ostendens et bellorum insignia reportauit. (2) Quem desideratum, sicut putamus, coetui uestro reddidimus, ut qui uobis longa aetate placuit, nunc gratior fiat, cum eum adiecta bona commendant. quapropter disciplinae se praefati uiri Romanus ordo restituat et quod quietis amore praecipitur, deuotis animis impleatur: quatenus et excessibus tollatur licentia et quod optamus maxime, locum nequeat inuenire uindicta. (3) Si qua etiam per eius absentiam culpa prouenit, inter uos iustitiae consideratione corrigite, sicut nobilitati uestrae conuenit agere, cui semper probitas placet: quoniam nos specialiter iniunxisse cognoscite, ut error, qui ab auctoribus suis minime fuerit emendatus, legum districtione resecetur. pareatur ergo, patres conscripti uiro multis temporibus iam probato, cui necesse est praedicanda sequi, qui se hactenus sub uestra omnium laude tractauit et in tanta frequentia nullius repperit aduersa iudicia. [4,17] XVII. IBBAE VIRO SUBLIMI DUCI THEODERICUS REX. (1) Definitam rem ab antiquo rege, quam tamen constat rationabiliter esse decretam, nulla uolumus ambiguitate titubare, quia decet firmum esse quod commendatur probabili iussione. cur enim priora quassemus, ubi nihil est quod corrigere debeamus? (2) Atque ideo praesenti tibi auctoritate praecipimus, ut possessiones Narbonensis ecclesiae secundum praecelsae recordationis Alarici praecepta, a quibuslibet peruasoribus occupatae teneantur, aequitatis facias contemplatione restitui, quia uersari nolumus in ecclesiae dispendio praesumptiones illicitas, dum nostra deceat tempora sedare confusa. (3) Esto contra talia omnino sollicitus, ut qui es bello clarus, ciuilitate quoque reddaris eximius. sic et arma tua deo iuuante corroboras, si iustitiam mediocribus seruare contendas. improbis enim non potuisse resistere non praeuales excusare, quando omnes tibi libenter cedunt, quem gloriosum in bellorum certamine cognouerunt. ignauus forte audacibus iubere nihil possit: nemo plus praesumentibus imperat, quam quem sua facta commendant. [4,18] XVIII. ANNAE V. S. COMITI THEODERICUS REX. (1) Consuetudo est nostrae clementiae probatae nobis fidei agenda committere, ut cum iudices delegamus praeditos tractatu maturo, locum praua nequeat inuenire surreptio. dudum siquidem ad nos multorum suggestione peruenit Laurentium presbyterum effossis cineribus funestas diuitias inter hominum cadauera perscrutatum concussionemque mortuis intulisse, quem oportet uiuentibus quieta praedicare. non abstinuisse perhibetur tam crudeli contagio piis dicatas consecrationibus manus: aurum exsecrabili quaesisse fertur affectu, quem suam decuisset egentibus dare substantiam uel sub aequitate collectam. (2) Quod te diligenti examinatione praecipimus indagare, ut, si ueritati dicta perspexeris conuenire, hominis ambitum eo tantum fine concludas, ne possit supprimere quod eum non licuit inuenire. scelus enim, quod nos pro sacerdotali honore relinquimus impunitum, maiore pondere credimus uindicandum. [4,19] XVIIII. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX. (1) Decet principalem prouidentiam fessa refouere, ut asperitatem casuum mitiget lenitas iussionum. non enim sentitur incommodum, si, quod per aduersitatem constat oppressum, concessa prosperitas ostenderit subleuatum. (2) Siliquatici namque praestationem, quam rebus omnibus nundinandis prouida definiuit antiquitas, in frumentis, uino et oleo dari praesenti tempore non iubemus, ut haec remissio solutionis copiam possit praestare prouinciis et respirent aliquatenus fessi praesentis salubritate decreti. (2) Quis enim ad uendendum non incitetur largius, cui solita dispendia subtrahuntur? portus nostros nauis ueniens non pauescat, ut certum nautis possit esse refugium, si manus non incursarint exigentum, quos frequenter plus affligunt damna, quam solent nudare naufragia. sit hoc forsitan sub quiete tolerandum: nunc autem, dum prouincialibus praestare cupimus, mercium dominis interim consulamus. [4,20] XX. GEBERIC V. S. THEODERICUS REX. (1) Si desideramus locum beneficiis inuenire, ut titulos nostrae possimus pietatis erigere, quanto magis aliena beneficia intacta uolumus defendi, qui propria cupimus sponte largiri, maxima quando et illud conscientiae nostrae reponitur, quod de fisco sub antiqua sollemnitate praestatur! proinde uiri uenerabilis episcopi Constantii supplicatione comperimus sacrosanctae ecclesiae ipsius unum iugum, ueterum principum pietate collatum, et nunc quorundam usurpatione uiolenta retineri. (2) Sed quia nos uti nullum uolumus fraudibus suis, praesertim cum in dispendio pauperum detestabili mente uersetur, praesenti auctoritate decernimus, ut ea, quae retro principum constiterint humanitate deputata, supra memorata ecclesia sine aliqua imminutione percipiat, manente poena etiam peruasori. qui et ueterum dona et ecclesiae probatur uiolasse compendia. [4,21] XXI. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX. (1) Quamuis efficaciam tuam insistere credamus iniunctis et studiose deflectere quae nobis cognoueris displicere, tamen sollicitum ammonitio nostra non deserit, ut instructior reddaris, dum infra scriptis breuibus definita susceperis. proinde ordinatio nostra nulli uideri debet ingrata, cum necessitas temporis excuset onera iussionis. (2) Esto itaque ad iniuncta sollicitus, quia licet sit semper adhibenda, maxima tamen utilis est in necessitate custodia. parebis ergo commonitus, ut sic possis cum prouincialibus agere, quemadmodum nos eis respicis uelle praestare, quatenus securus de nostra gratia consequaris, quicquid sollicitus de prauo studio habere contempseris. [4,22] XXII. ARGOLICO VIRO ILLUSTRI, PRAEFECTO URBIS, THEODERICUS REX. (1) Intolerabilis excessus est, qui supernae maiestatis adfectat iniuriam et oblitus pietatis crudelia sectatur erroris. quem enim sperabit ueniae locum, qui reuerendum contempsit auctorem? abscedat ritus e medio iam profanus: conticeseat poenale murmur animarum. uersari non licet in magicis artibus temporibus Christianis. (2) Magnitudinis itaque tuae relatione comperimus Basilium atque Praetextatum, artis sinistrae iam diu contagione pollutos, in accusationem tui examinis personarum intentione deductos. super qua re nostram te asseris spectare sententiam, ut confidentius fiat quod pietatis nostrae mandat auctoritas. (3) Sed nos, qui nescimus a legibus discrepare, quorum cordi est in omnibus moderatam tenere iustitiam, praesenti auctoritate decernimus, ut quinque senatoribus, id est magnificis et patriciis uiris Symmacho Decio Volusiano atque Caeliano nec non illustri uiro Maximiano, hanc causam legitima examinatione pensetis. et per omnia iuris ordine custodito, si crimen quod intenditur fuerit comprobatum, ipsarum quoque legum districtione plectatur, ut rei abditi atque secreti per hoc uindictae genus a culpis talibus arceantur, quos ad leges trahere non potest incerta notitia. (4) De qua re illustri uiro comiti Arigerno praecepta direximus, ut omnium uiolenta defensione summota, si se occulunt, ad iudicium protrahat impetitos et uobiscum in hac causa residens nec opprimi faciat innoxios nec leges sinat euadere criminosos. [4,23] XXIII. ARIGERNO V. I. COMITI THEODERICUS REX. (1) Quamuis oporteat commissam tibi disciplinam Romanae ciuitatis in omnibus custodiri, tamen in eis maxime studiosior esse debes, quae nostra tibi auctoritate delegata cognoscis, ut circa te augeat gratiam custodita iustitia et augmenta sumas nostri iudicii, qui nobis hactenus de integritate placuisti. (2) Praefectus igitur urbis sua nobis relatione declarauit Basilium atque Praetextatum magicis artibus inuolutos impeti accusatione multorum: quos elapsos intimat mentis alienatione custodum. eos te praecipimus ubicumque repertos ad iudicium quinqueuirale ducere, quod in praesenti negotio nostra delegauit auctoritas, ubi te residere censemus, ut uiolenta omnium defensione summota hanc causam discuti facias legibus et finiri. (3) Et si rei criminis, cuius impetuntur, fuerint approbati, sententiam subeant, quam iuris definita sanxerunt. si uero innocentia eorum detestabili pulsatur inuidia, opprimi eos nulla ratione patiaris, quia in omnibus causis consideratione diuina illud fieri uolumus, quod opinionem nostrae pietatis accumulat. [4,24] XXIIII. HELPIDIO DIACONO THEODERICUS REX. (1) In lucrum cedunt quae bene meritis conferuntur et de ipso munere magis adquiritur, cum optimis digna praestantur. petitionis tuae proinde tenore comperimus loca in Spoletina ciuitate, quae iam longo situ squalor uetustatis obnuberat, splendorem reparationis expetere, ut rebus antiquitate confusis nouitatis facies adulta reddatur et beneficio tuo rediuiua consurgant, quae annositate inclinata corruerant. quod nos, respectu meritorum tuorum et impensi longa sedulitate seruitii, libenti animo duximus annuendum, ut et uotis iusta poscentium tribuatur effectus et ciuitati reparationis crescat ornatus. (2) Atque ideo petitioni tuae robur praesenti humanitate largimur, ut porticum cum areola post Turasi thermas, si tamen publico usui non deseruit, absoluta liberalitate potiaris: quia in licentiam reparationis accipiuntur potius praemia quam donantur. hac igitur auctoritate suffultus in supra dictis locis aedificandi sume fiduciam nec aliquam in posterum metuas quaestionem, cum te et ciuitatis tuetur utilitas et reuerenda principis uoluntas. [4,25] XXV. ARGOLICO V. I. P. U. THEODERICUS REX. (1) Constat eum de se praesumere, qui ad sacri ordinis cupit fastigia peruenire. merita enim suggerunt bonae appetentiae nisus et in qualitate desiderii potest mens honesta cognosci. quis enim palaestricae artis ignarus in stadium luctaturus introeat? aut quis certamini misceatur, quod uirtutis conscientia non suadet? in ipsis conatibus aegra languescunt, quae meritorum praesumptionibus non iuuantur. (2) Praeconiorum ergo professio est collegium desiderasse summorum bonumque de se iudicium tradit, qui celsae gradus expetit dignitatis. his igitur desideriis pietas se nostra libenter indulget, qui etiam in spe erigimus uota marcentia, ut, dum prouectus quaeritur, probitatis studia plus amentur. (3) Proinde illustris magnificentia tua Petrum parentum luce conspicuum suaque iam grauitate senatorem in album sacri ordinis secundum priscam consuetudinem curet referri, ut et tanto coetui proficiat numerus et candidato de sacro ordine crescat ornatus. [4,26] XXVI. UNIVERSIS MASSILIA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (1) Libenti animo antiqua circa uos beneficia custodimus, cum noua utilitatibus uestris praestare cupiamus. seruare quippe terminos ignorat humanitas et nouellis decet blandiri beneficiis post longa tempora restitutis. (2) Proinde immunitatem uobis, quam regionem uestram constat principum priuilegio consecutam, hac auctoritate largimur nec uobis aliquid nouae praesumptionis patiemur imponi, quos ab omni uolumus grauamine uindicari. censum praeterea praesentis anni relaxat uobis munificentia principalis, ut et illa possitis accipere quae uos non contigit postulasse. ipsa est enim perfecta pietas, quae antequam flectatur precibus, nouit considerare fatigatos. [4,27] XXVII. TUTIZAR SAIONI THEODERICUS REX. (1) Detestabilis est quidem omnis iniuria et quicquid contra leges admittitur iusta execratione damnatur: sed malorum omnium probatur extremum inde detrimenta suscipere, unde credebantur auxilia prouenire. exaggerat enim culpam in contrarium uersa crudelitas et maius reatui pondus est inopinata deceptio. (2) Vir spectabilis itaque Petrus ammiranda nobis sorte conquestus est saionis Amarae tuitionem, quam ei contra uiolentos indulsimus, in se potius fuisse grassatam, ita ut ictum gladii in se demersum aliquatenus postium retardaret obiectio: subiecta est uulneri manus, quae ut in totum truncata non caderet, ianuarum percussa robora praestiterunt: ubi lassato impetu corusca ferri acies corporis extrema perstrinxit. (3) O execrabilem casum! impugnauit hominem auxilium suum et solacii prosperitate subtracta creuit ex defensione necessitas. his multo acerbiora subiungens, ut quasi laesio ueniret ad pretium, ita scelus proprium enormi exactione taxatum est. atque ideo iuste in illos pietatis nostrae ira consurgit, qui benigna iussa in truculenta ministeria mutauerunt. nam quae erunt refugia supplicantibus, si et nostra beneficia uulnerabunt? (4) Proinde praesenti iussione censemus, ut quicquid suprascriptus Amara commodi nomine de causis memorati supplicantis accepit, quasi oppugnator ingratus a te constrictus in duplo ei cogatur exsoluere: quia sub poena restitui dignum est, quod improba temeritate constat extortum. (5) De plaga uero, quam educto gladio temerarius praesumptor inflixit, ad iudicium comitis Dudae saepe dictus saio te compellente ueniat audiendus, ut secundum edictorum seriem quae male commissa claruerint, sine aliqua dilatione componat. tuitionem uero postulanti contra inciuiles impetus ex nostra iussione salua ciuilitate praestabis, non exemplo accusati, sed consideratione decenter electi. [4,28] XXVIII. DUDAE V. S. COMITI THEODERICUS REX. (1) Conscientiam probamus, cui iudicanda committimus, quia dignus est inter alios sequenda decernere, qui sibi modum uisus est legitimae conuersationis imponere. Petrus itaque uir spectabilis Amaram saionem nostrum, qui contrario omine pro eius tuitione directus est, educto gladio se asserit uulnerasse defensoremque fecisse, quod uix inimicus potuisset audere. hoc te et legitima uolumus disceptatione cognoscere et probabili sententia terminare: quatenus nullus temptare ausus sit, quod nobis displicere cognoscit. [4,29] XXVIIII. ARGOLICO V. I. P. U. THEODERICUS REX. (1) Si loci uestri cogitaretur auctoritas, si reuerentiae cura Romanae, ultro debueratis expetere, in quibus arguimini. quid enim praesenti tempore potuistis culmini urbano tam proprium quam senatus crementa cogitare, quando famae praesulis proficit, quod ordo sacer adquirit? (2) Sed quantum uiri clarissimi Armentarii testatur missa suggestio, in contrarium foedo ambitu de mora quaeritis commoda, cuius uos optare debuisse constat augmenta. quid enim amplius esse possit incongruum, quam nostris iussionibus expeditis supplicantium uota suspendere et post sacrae praeceptionis affatum, si dici fas est, adhuc regium suspendisse iudicium? (3) Sed nos, quibus cordi est post primam culpam non statim desiderare uindictam, ad ammonitionem potius iussa conuertimus, ne sit nostra districtio nimia, quam lenis patientia non praecedat. ideoque praesenti auctoritate decernimus, ut iussionibus nostris nulla dilationis calliditas afferatur, quia non habet ueniae locum, qui delinquit ammonitus. [4,30] XXX. ALBINO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX. (1) Decet quidem cunctos patriae suae augmenta cogitare, sed eos maxime, quos res publica sibi summis honoribus obligauit, quia ratio rerum est, ut eum necesse sit plus debere, qui uisus est maiora suscipere. (2) Porrecta itaque supplicatione testatus es Curuae porticus, quae iuxta domum Palmatam posita forum in modum areae decenter includit, superimponendis fabricis licentiam condonari, ut et priuatarum aedium habitatio protendatur et antiquis moenibus nouitatis crescat aspectus. ita fit, ut, quod per incuriam poterat labi, manentum uideatur diligentia sustineri, quia facilis est aedificiorum ruina incolarum subtracta custodia et cito uetustatis decoctione resoluitur, quod hominum praesentia non tuetur. (3) Unde nos, qui urbem fabricarum surgentium cupimus nitore componi, facultatem concedimus postulatam, ita tamen, si res petita aut utilitati publicae non officit aut decori. quapropter rebus speratis securus innitere, ut dignus Romanis fabricis habitator appareas perfectumque opus suum laudet auctorem. nulla enim res est, per quam melius possit agnosci et prudentis ingenium at largitatis effectus. [4,31] XXXI. AEMILIANO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. (1) Ad finem debet perducere, quae prudentum intentio uisa est suscepisse, quia sicut perfecta laudem pariunt, ita uituperationem generant, quae in mediis conatibus aegra deseruntur. defectus enim rerum aut consilium titubare aut uires arguit defuisse. quapropter sanctitas uestra a tali oblocutione refugiens, quae in aquae ductu reficiendo probabili cura ex nostra auctoritate suscepit, celeriter ad effectum faciat peruenire. (2) Nam quid aptius quam ut sitienti plebi prouideat aquas sanctissimus sacerdos et humana prouidentia satiet quos etiam miraculis pascere debuisset? imitaris enim antiquissimum Moysen, qui Israhelitico populo longa ariditate siccato de saxi sterilitate copiosos latices eduxit et ad implendum miraculum inde fecit currere umidos liquores, ubi erat sicca durities. tu autem si fontes irriguos saxorum constructione deducis, hoc labore tuo praestas populis, quod ille miraculis. [4,32] XXXII. DUDAE SAIONI THEODERICUS REX. (1) Cum in omnibus causis uelimus iustitiam custodiri, quia regni decus est aequitatis affectus, in eis maxime quae fisci nostri nomine proponuntur nequaquam detestabilis calumnia in inuidiam regnantes affligat. patimur enim superari salua aequitate per leges, ut inter arma semper possimus esse uictores. nam quem licenter subiectus superat, non debellat aduersus. (2) Marini itaque relatione comperimus res Tufae apud Iohannem quondam sub emissione chirographi fuisse depositas. et quia nobis competere manifestum est quod ad proscriptum poterat pertinere, ideoque praesenti auctoritate praecipimus, ut uxorem supra dicti Iohannis filiumque eius Ianuarium moderata exsecutione conuenias. (3) Qui si intentata iniuste se retinere cognoscunt, aequitatis consideratione restituant: minus ne, competenti sponsione praemissa ad consularem Campaniae ueniant legibus audiendi, ut coram partibus positis te imminente, quod forma continet sanctionum diualium, censeatur: ita tamen, ut nullo praeiudicio, nulla iniuria, nullo damno innocentia praegrauetur, ne alienae accusationis inuidiam tuam facere uidearis offensam. [4,33] XXXIII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (1) Custodia legum ciuilitatis est indicium et reuerentia priorum principum nostrae quoque testatur deuotionis exemplum. quid enim melius quam plebem sub praecepto degere uelle iustitiae, ut conuentus multorum disciplinabilium sit adunatio uoluntatum? hoc enim populos ab agresti uita in humanae conuersationis regulam congregauit. haec ratio a feritate diuisit, ne arbitrio casuali uagarentur, quos regi consilio diuina uoluerunt. (2) Oblata itaque supplicatione deposcitis priuilegia uobis debere seruari, quae Iudaicis institutis legum prouida decreuit antiquitas: quod nos libenter annuimus, qui iura ueterum ad nostram cupimus reuerentiam custodiri. atque ideo praesenti auctoritate censemus, ut quaecumque legum statuta mouerunt, circa uos illibata seruentur, quatenus quod ad ciuilitatis usum constat esse repertum, perpeti deuotione teneatur. [4,34] XXXIIII. DUDAE SAIONI THEODERICUS REX. (1) Prudentiae mos est in humanos usus terris abdita talenta reuocare commerciumque uiuentium non dicere mortuorum, quia et nobis infossa pereunt et illis in nullam partem profutura linquuntur. metallorum quippe ambitus solacia sunt hominum. nam diuitis auri uena similis est reliquae terrae, si iaceat: usu crescit ad pretium, quando et apud uiuos sepulta sunt, quae tenacium manibus includuntur. (2) Atque ideo moderata iussione decernimus, ut ad illum locum, in quo latere plurima suggeruntur, sub publica testificatione conuenias: et si aurum, ut dicitur, uel argentum fuerit tua indagatione detectum, compendio publico fideliter uindicabis: ita tamen ut abstineatis manus a cineribus mortuorum, quia nolumus lucra quaeri, quae per funesta possunt scelera reperiri. aedificia tegant cineres, columnae uel marmora ornent sepulcra: talenta non teneant, qui uiuendi commercia reliquerunt. (3) Aurum enim sepulcris iuste detrahitur, ubi dominus non habetur: immo culpae genus est inutiliter abditis relinquere mortuorum, unde se uita potest sustentare uiuentium. non est enim cupiditas eripere, quae nullus se dominus ingemiscat amisisse. primi enim dicuntur aurum Aeacus, argentum Indus rex Scythiae repperisse et humano usui summa laude tradidisse. quod nos in contrarium neglegere non debemus, ne sicut latentia cum laude sunt prodita, ita inuenta cum uituperatione uideantur esse neglecta. [4,35] XXXV. ACTORIBUS ALBINI V. I. THEODERICUS REX. (1) Consulto prouida decreuit antiquitas minores contractus liberos non habere, ut et insidiantium laquei frustrarentur et lapsis aetas lubrica subueniret. obrueretur quippe innocentia, si relaxaretur audacia, essetque cunctis fallendi studium, si fraus subrepticium lucraretur effectum. (2) Et ideo priscae consuetudinis supplicatione porrecta suggeritis patronum uestrum in annis minoribus constitutum facultatibus suis potius aggregasse dispendia, dum ignara pueritia contraria gerit, quae profutura putauerit, et nunc id tempus aetatis agere, quo lapsui possimus per ignorantiam subuenire, allegantes, ut quod iura tribuerunt, nostra quoque beneficia largiantur. (3) Atque ideo, si petitio uestra a ueritate non deuiat et intra annorum spatia deget, quibus hoc beneficium leges sacratissimae praestiterunt, nihilque est quod iure contra referatur, patronum uestrum sollemniter causa cognita in integrum restitui nostra quoque permittit auctoritas, ita tamen, ut omnia secundum iustitiam legesque peragantur, quia sic supplicantibus consulere uolumus, ut eorum aduersarios per iniustitiam non grauemus. [4,36] XXXVI. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. (1) Prouidentissimi principis est grauiter imminutis relinquere tributariam functionem, ut rediuiuis studiis ad implenda sollemnia recreentur qui pressi damnorum acerbitate defecerant. nam si fessis minime releuetur onus, necessitate cernitur iacere prostratus. melius est enim praesentia damna contemnere quam exiguo quaestu perpetua commoda non habere. (2) Atque ideo illustris magnificentia tua prouincialibus Alpium Cottiarum assem publicum per tertiam indictionem nos relaxasse cognoscat, quos transiens noster exercitus more fluminis, dum irrigauit, oppressit. nam licet pro generali securitate frementi adunatione proruperit, praeteriens tamen istorum culta uastauit. radit enim semper fluuius alueum suum et licet molliter egrediens uicina fecundet, illud tamen reddit sterile, quo collectus influxerit. (3) Unde necesse fuit ciuica uastatione deiectis porrigere dexteram salutarem, ne ingrati dicant se perisse solos pro defensione cunctorum: misceantur potius laetitiae, qui uiam Italiae defensoribus praestiterunt. tributa enim non debent tristes exigi, per quos tributarios feliciter adquisiui. dicat pro illis noster animus, quod regi non potest imputare subiectus. emimus nostro dispendio prosperitatem Gothorum: nos necessaria praebuimus, ut hostis uinceretur illaesus. [4,37] XXXVII. THEODAGUNDAE ILLUSTRI FEMINAE THEODERICUS REX. (1) Decet prudentiae uestrae curam subiectorum negotiis adhibere custodiam, quia uobis ordinantibus illa fieri debent quae regiam possunt demonstrare praesentiam. sic enim credimus, quia memor natalium tuorum a te abicias omne uitiosum et illa sola diligere possis, quae et nos amare cognoscis. proauorum forsitan oblitterentur exempla, si longi generis minus facta recolantur: similes autem filii patrum praeconia mox sequuntur. (2) Renatus itaque flebili nobis aditione conquestus est uobis delegantibus cognitores iudicatum se contra Inquilinam nomine post longa temporis interualla meruisse et excubiis damnisque confecto uestram tandem prospexisse iustitiam: nec tamen litigatoris improbam cessare calumniam, dum rediuiuis litibus tenuitatem insequitur supplicantis, ut non tam uincendi uotum quam aduersarii uideatur quaesisse detrimentum. (3) Quapropter si uobis iubentibus iudicata cognoscitis nec constat aduersarium prouocasse legaliter, finitum iure negotium in sua manere facite firmitate, ne longa quaestio litigantium non tam augeat patrimonia, sed euertat et quod fit ambitu lucri, causa uideatur esse dispendii. [4,38] XXXVIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. (1) Cum omnes rei publicae nostrae partes aequabiliter desideremus augeri, crementa tamen fiscalium tributorum iustissimo sunt pensanda iudicio, quia seruientium imminutio est huius illationis accessio quantumque pars illa proficit, tantum se haec a firmitate subducit. sed a nobis, qui fisci utilitatem stabili uolumus diuturnitate consistere, excludenda est dispendiosa semper enormitas, ne augmento suo tumens summa deficiat incipiatque magis deesse, quia immaniter uisa est accreuisse. (2) Proinde illustris magnitudo tua Grauassianos atque Pontonates nobis supplicasse cognoscat a Ianuario, sed et Probo discussoribus iniquis se oneribus ingrauatos, cum sterilitas ieiuna locorum nulla sibi fieri augmenta patiatur. repugnante siquidem natura quaelibet cedit industria, nec prodest studium laboris impendere, quem ubertas loci non cognoscitur adiuuare. ibi potest census addi, ubi cultura profecerit. inde et uaria tributa, quia non est agrorum una fecunditas. (3) Atque ideo consuetudinem eis pristinam censemus esse reuocandam, ut sicut Odouacris tempore tributa soluerunt, ita et nunc ab eis publicis utilitatibus seruiatur: et si quid amplius probatur adiectum, consideratione defectarum uirium summouemus. nolumus enim tale aliquid indici, quod sit necesse remoueri. [4,39] XXXVIIII. THEODAHADO V. I. THEODERICUS REX. (1) Inter ceteras, quibus humanum genus sollicitatur, inlecebras praecipue uitanda est alienarum rerum turpis ambitio, quia in immensum iactata rapitur, si iustitiae ponderibus non prematur. auaritiam siquidem radicem esse omnium malorum et lectio diuina testatur, quae tali sorte punita est, ut cum multa rapiat, semper egeat, quam propter uicinitatem generis nostri sic in animis uestris coalescere nolumus, ut illi nec initia concedamus. (2) Quid enim faciunt sordes animorum in splendore natalium? illud te potius decet eligere, quod nos possit ornare. Hamali sanguinis uirum non decet uulgare desiderium, quia genus suum conspicit esse purpuratum. corrigamus itaque te per incitamenta praeconii, in quo adhuc non debemus esse districti. (3) Domitius itaque uir spectabilis data nobis supplicatione conquestus est, possessiones iuris sui, id est illam atque illam, ab hominibus uestris neglectis legibus fuisse peruasas, dum ciuiliter oportuit recipi, si iure uidebatur exposci. (4) Sed quia de uobis non patimur diutius obscura iactari, qui generis claritate fulgetis, praesenti auctoritate censemus, ut imminente Duda saione nostro, si momenti tempora suffragantur, occupata nuper cum omnibus, quae direpta sunt, supplicanti faciatis sine aliqua dilatione restitui. (5) Et si quid partibus uestris de legibus creditis posse competere, instructam personam ad nostrum comitatum destinare uos conuenit, ut intentionibus partium sub aequitate discussis feratur sententia, quam iuris dictat auctoritas. generosos quippe uiros omnia conuenit sub moderata ciuilitate peragere, quia tantum potentibus laesionis crescit inuidia, quantum premi posse creditur, qui fortuna inferior comprobatur. [4,40] XL. ACTORIBUS PROBINI V. I. THEODERICUS REX. (1) Districtius aliqua iubere compellimur amore iustitiae, dum circa minores fortunas clementiora sunt nostri pectoris instituta. trahit enim ad misericordiam, qui potuit subdi, et hoc habet beneficium mediocritatis suae, ut probatione salua interim moueat ad dolorem, quia crudelitas subleuat humiles, premit inuidia potiores. (2) Datis itaque precibus allegatis Basilium uirum spectabilem nostra dudum praecepta meruisse, ut possessio Arcinatina, quam patronus uester a coniuge eius Agapita iuris fuerat sollemnitate mercatus, postposita dilatione cum documentis omnibus praedicto coniugi redderetur, dum a suis penetralibus sollicitatam lacrimabili conquestione quereretur uxorem: addentes more nostrae iustitiae postea fuisse praeceptum, ut, si patroni uestri de causae qualitate praesumerent, ad nostrum comitatum ocius destinarent, ut quae ratione conuenire poterant, uelut a iustitiae fontibus emanarent. (3) Quapropter si nullo mendacio asserta uitiantur, per officium nostrae sedis Basilium decernimus ammoneri, ut, si non nihil est, quod pro suis partibus possit opponere, quominus in hac causa pulsetur, uestris intentionibus responsurus occurrat, seu ad comitatum uenire seu in competenti foro iurgare maluerit, quia nullis necessitatem longinquitatis imponimus, nisi qui suis hoc commodis expedire cognoscunt. in locum siquidem beneficii nostram praesentiam damus: et ideo non debet inuitis imponi, quod meretur optari. [4,41] XLI. IOHANNI ARCHIATRO THEODERICUS REX. (1) Propositum regale est pressis labe fortunae pietatis remedio subuenire et acerbos casus iniuriae meliore sorte mutare. data siquidem supplicatione conquereris uirum spectabilem Viuianum legum artificio, quo callet, elatum, personam tuam obiectis criminationibus insecutum et eo usque peruentum, ut indefensus contra iuris ordinem uicarii urbis Romae sententia damnareris: nunc autem religiosae mentis affectu odia mundana damnasse auctorique suo tuum displicuisse periculum. (2) Et ideo, si nullis impugnationibus eneruantur asserta, laesionem non patimur miseris inhaerere, quam suis constiterit machinatoribus displicere. quapropter in abolitum missa sententia, quae a uicario urbis Romae super hac parte cognoscitur promulgata, patriae te rebusque omnibus nostra reddit auctoritas, nec ullo tempore calumniam super hac parte formides. (3) Sed ne cuiusquam forsitan plectenda temeritas in te impetus reparare possit audaciae, patricii Albini saluis legibus tuitio te deputata communiet, quia nihil fieri uolumus inciuile, cuius cottidianus labor est pro generali quiete tractare. [4,42] XLII. ARGOLICO P. U. THEODERICUS REX. (1) Bene principalis clementia suscipit quos pietas paterna destituit, quia sub parente publico genitoris minime sentiri debet amissio. ad nos siquidem iure recurrit infantia destituta, quibus uniuersorum hominum proficiunt incrementa. (2) Clarissimorum igitur adultorum Marciani atque Maximi nos querela pulsauit, cum paschalibus diebus paterni luctus essent uulnere sauciati et in ipso laetitiae tempore soli cogerentur tristitiam sustinere, utilitatem suam pio neglexisse contemptu, cum uel firmae aetati inter lacrimas ista cogitare genus uideretur insaniae. cessat enim lucri ambitus, cum uacatur ad planctus, nec mens quodlibet aliud capit, cum eam qualitas pietatis impleuerit. (3) Hac crudeli subreptione captata turrem circi atque locum amphitheatri illustris recordationis patris eorum detestabili ambitu a uestris suggerunt fascibus expetitum. quorum insidiatorem non humanitatis ullus reuocauit affectus, non similis terruit casus: grauauit infantiam, cui non subuenire merito pudoris aestimatur esse iactura. (4) Sed nos, qui regulas ueterum, qui seruamus momenta pietatis, salubri ordinatione censemus, ut, si quondam patricius atque magnificus uir Volusianus pater supplicum supra memorata loca communi iure possedit, filiis perire non debeant, praesertim cum germen senatorium nouis cupiamus beneficiis enutrire quam inter ipsa initia spem adultae aetatis aliqua laesione comprimere. atque ideo illustris magnitudo uestra, si quid tale factum esse meminit, ilico nouerit corrigendum, ne uenerandum examen senatorii ordinis iniqua praesumptione temeretur. [4,43] XLIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (1) Urbis Romanae celebris opinio suo conseruanda est nihilominus instituto, nec uitia peregrina capit, quae se semper de morum probitate iactauit. leuitates quippe seditionum et ambire propriae ciuitatis incendium non est uelle Romanum. ideoque in auctoribus facti legum est seruanda districtio, ne detestabilis aspectus incendii ad imitationem nefandam uulgi pectora comprehendat. (2) Viri illustris itaque comitis Arigerni suggestione comperimus Iudaeorum querela se fuisse pulsatum, quod in dominorum caede proruperit seruilis audacia: in quibus cum fuisset pro districtione publica resecatum, statim plebis inflammata contentio synagogam temerario duxerunt incendio concremandam, culpas hominum fabricarum excidio uindicantes, dum, si quis Iudaeorum probaretur excedere, ipse debuisset iniuriae subiacere, non autem iustum fuit ad seditionum foeda concurri aut ad fabricarum incendia festinari. (3) Sed nos, quibus deo propitiante cordi est perperam commissa dirigere, ut cunctis possit placatis moribus conuenire, praesenti auctoritate decernimus, ut causam supra memoratam legitima discussione noscatis et in auctoribus paucis quos potueritis huius incendii reperire, habita districtione resecetis: quia nolumus aliquid detestabile fieri, unde Romana grauitas debeat accusari. (4) Illud pari ratione censentes, ut, si aliquid sibi contra Iudaeos rationabiliter quispiam crediderit suffragari, ad uestrum iudicium ueniat audiendus, ut quem reatus inuoluerit, censura condemnet. hoc enim nobis uehementer displicuisse cognosce, ut intentiones uanissimae populorum usque ad euersiones peruenerint fabricarum, ubi totum pulchre uolumus esse compositum. [4,44] XLIIII. ANTONIO VIRO VENERABILI POLENSI EPISCOPO THEODERICUS REX. (1) Inuidiosa est contra eum querela, cui sunt reuerentiae iura seruanda, quia nescio quid admissum graue creditur, ubi contra tales silentium non tenetur. Stephanus siquidem flebili aditione conquestus est casam iuris sui ante decessorem prodecessoremque uestrum longa aetate possessam ante hos fere nouem menses ab hominibus ecclesiae, cui praesidetis, despecto ciuilitatis ordine fuisse peruasam. quod si ita factum esse cognoscitis, eam iustitiae consideratione momenti iure restituite supplicanti. decet enim a uobis corrigi, quod a uestris familiaribus non debuisset admitti. (2) Verumtamen si partibus uestris in causa momentaria uel principali iustitiam adesse cognoscitis, tractato prius diligenter inspectoque negotio, quia sacerdotem protendere non decet improbam litem, instructam legibus ad comitatum nostrum destinate personam, ubi qualitas negotii agnosci debeat et finiri. quapropter sanctitatis uestrae animus non grauetur nec se fallacibus uerbis doleat accusatum: multo maior est opinio purgata, quam si desinentibus querelis non fuerit impetita. [4,45] XLV. COMITIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS TICINENSIS CIVITATIS THEODERICUS REX. (1) Ad comitatum supplices Erulos auctore deo nostris uenire iussimus constitutis, quibus nauis est praebenda subuectio, ne in patria nostra adhuc prouinciae suae laborare uideantur inopia. itaque praesenti iussione commoniti et nauis eis usum usque ad Rauennatem urbem et annonas dierum quinque sine aliqua dilatione praeparate nec aliquid eis necessarium deesse faciatis, quatenus prouinciam se deseruisse ieiunam de copiae inuentione cognoscant sitque illis uberior peregrina terra quam patria. [4,46] XLVI. MARABADO V. I. THEODERICUS REX. (1) Conuenit pietatem nostram petitiones supplicum salubri ordinatione disponere, quia subiectorum animi releuantur, quotiens maerentium querela componitur. uir spectabilis itaque Liberius dolenda nobis aditione suggessit coniugem suam in uestro iudicio contra iuris ordinem praegrauatam. quod si ita est, remotis praeiudiciis apud arbitros, quos partium consensus elegerit, te imminente causa legibus audiatur. quod si illic finis negotii nequiuerit inueniri, per instructas personas, si tamen ipsae uenire non eligunt, nostro comitatui occurrendi licentiam partibus non negamus, ubi nec redemptio sit forte suspecta nec insidiosa possit nocere calumnia. [4,47] XLVII. GUDISAL SAIONI THEODERICUS REX. (1) Assidua sollicitudine refouenda sunt, quae continuis exercitiis subiacere noscuntur. quemadmodum enim subuectio ueredorum necessario sufficiat labori, si permittatur excedi? incitamentum siquidem improbae praesumptionis est neglecta custodia. legatorum itaque nostrorum suggestione comperimus cursuales equos frequenti usurpatione fatigari et quos nos necessitatibus publicis cupimus custodiri, in usum cognouimus priuatae uoluntatis assumi. (2) Atque ideo in urbe Roma ordinatione praefecti praetorio et magistri officiorum, quousque utilitas publica suaserit, te residere censemus, ut nullum Gothorum uel Romanorum exinde egredi patiaris, nisi quos praedictarum dignitatum uices agentes forte dimiserint. (3) Et quod nobis frequenter usurpatum esse suggeritur, si quis inuitis his quibus haec cura mandata est, ueredos praesumere fortassis assumpserit, cuiuslibet nationis fuerit uel honoris, per unum equum centum solidos multae nomine cogatur inferre: non quod tanti aestimanda est unius iumenti laesio, sed quia grandi damno reprimenda est importuna praesumptio. (4) Nullum praeterea saionum discursus facere patiaris, sed ad causam, quam directus fuerit, uno tantum itinere permittatur accedere uel redire. quibus in superiorem multam cadat interdicta frequentia. (5) Parhipporum quin etiam onera centum librarum nullus excedat. expeditos enim properare mittendarios uolumus, non migrare censemus. inertiam suam prodit quisquis secum multa portauerit, nec cogitat de celeritate qui delicata se maluerit conuersatione tractare. grues denique pelagus transiturae paruos lapillos uncis pedibus amplectuntur, ut nec eorum leuitas nimio uento rapiatur nec natiua celeritas iniquis ponderibus ingrauetur. hoc imitarine queunt, qui se ad publicas necessitates electos esse cognoscunt? et ideo quinquaginta solidorum multam iam non ueredarius, sed catabolensis incurrat, quisquis ultra centum libras parhippum crediderit onerandum. (6) His autem, qui supra scriptarum dignitatum uicibus in urbe praesunt, te obseruare praecipimus, quatenus excessus, qui ab illis detectus fuerit, exsecutione tua supra dicta condemnatione puniatur. si quos autem intemperans culpa perculerit, collectam quantitatem per uices agentes mancipibus mutationum uolumus applicari, ut cursualis tractus inde habeat remedium, unde hactenus sumpsit incommodum. (7) Mundanis siquidem rebus frequenter nascitur de aduersitate prosperitas et homines cum laedere cupiunt, beneficia frequenter impertiunt. sed omnia sic efficaciter ac diligenter implebis, ut prouocati bonis actibus deuotioni tuae maiora committere debeamus. [4,48] XLVIII. EUSEBIO V. I. THEODERICUS REX. (1) Post tumultuosae urbis sollicitudines taediosas et obseruationum molestias ingrauantes magnitudo tua prouinciali desiderat amoenitate recreari, asserens occupationum tibi causas praesentibus emersisse temporibus, quibus expeditis rurali desideras suauitate gaudere. (2) Et quia uere illa securitas est, quae nostris iussionibus datur, cum tempus tibi fuerit occupationis emensum, octo mensium indutias in Lucaniae dulces recessus nostra auctoritate concedimus, ut ex illo tempore supputentur, cum te egredi ex urbe diuino fauore contigerit. quibus peractis multorum desiderio ad Romanas sedes uenire festina, conuentui nobilium et digna tuis moribus conuersatione reddendus. [4,49] XLVIIII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS ET CAPILLATIS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS SISCIA VEL SAVIA CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. (1) Districtio semper subtrahi non debet regiae iussionis, ut et audaces metus comprimat et laceratos spes futura refoueat. plerumque enim denuntiata comminatio plus efficit quam poena componit. et ideo deo auspice Fridibadum locis uestris praeesse censuimus, qui abactores animalium legitima seueritate coerceat, homicidia resecet, furta condemnet quietosque uos ab sceleratis ausibus reddat, quos nunc praesumptio iniqua dilacerat. uiuite compositi, uiuite bonis moribus instituti, nullum natio, nullum promeritus honor excuset. necesse est uindictae subiaceat qui prauis moribus obsecundat. [4,50] L. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. (1) Campani Vesuuii montis hostilitate uastati clementiae nostrae supplices lacrimas profuderunt, ut agrorum fructibus enudati subleuentur onere tributariae functionis. quod fieri debere nostra merito pietas adquiescit. (2) Sed quia nobis dubia est uniuscuiusque indiscussa calamitas, magnitudinem uestram ad Nolanum siue Neapolitanum territorium probatae fidei uirum praecipimus destinare, ubi necessitas ipsa domestica quadam laesione grassatur, ut agris ibidem diligenter inspectis, in quantum possessoris laborauit utilitas, subleuetur: quatenus mensurate conferatur quantitas beneficii, dum modus integer cognoscitur laesionis. (3) Laborat enim hoc uno malo terris deflorata prouincia, quae ne perfecta beatitudine frueretur, huius timoris frequenter acerbitate concutitur. sed non in totum durus est euentus ille terribilis: praemittit signa grauia, ut tolerabilius sustineantur aduersa. (4) Tantis enim molibus natura rixante montis illius hiatus immurmurat, ut excitatus quidam spiritus grandisono fremitu uicina terrificet. fuscantur enim aera loci illius exhalatione taeterrima et per totam paene Italiam cognoscitur, quando illa indignatio commouetur. uolat per inane magnum cinis decoctus et terrenis nubibus excitatis transmarinas quoque prouincias puluereis guttis compluit, et quid Campania pati possit, agnoscitur, quando malum eius in orbis alia parte sentitur. (5) Videas illic quasi quosdam fluuios ire puluereos et harenarum sterile impetu feruente uelut liquida fluenta decurrere. stupeas subito usque ad arborum cacumina dorsa intumuisse camporum et luctuoso subito calore uastata, quae laetissima fuerant uiriditate depicta. uomit fornax illa perpetua pumiceas quidem, sed fertiles harenas, quae licet diuturna fuerint adustione siccatae, in uarios fetus suscepta germina mox producunt et magna quadam celeritate reparant, quae paulo ante uastauerant. quae est ista singularis exceptio unum montem sic infremere, ut tot mundi partes probetur aeris permutatione terrere et sic suam substantiam ubique dispergere, ut non uideatur damna sentire? (6) Longe lateque pulueres rorat, uicinis autem quasdam moles cructuat et tot saeculis mons habetur, qui erogationibus tantis expenditur. quis credat tam ingentes glebas usque in plana deductas de tam profundis hiatibus ebullisse et spiritu quodam efflante montis ore consputas quasi leues paleas fuisse proiectas? (7) Alibi cacumina magna terrarum localiter uidentur ardere: huius incendia paene mundo datum est posse cognoscere. quemadmodum ergo non credamus incolis, quod testimonio potest uniuersitatis agnosci? quapropter, ut dictum est, talem eligat uestra prudentia, qui et remedia laesis conferat et locum subreptionibus non relinquat. [4,51] LI. SYMMACHO PATRICIO THEODERICUS REX. (1) Cum priuatis fabricis ita studueris, ut in laribus propriis quaedam moenia fecisse uidearis, dignum est, ut Romam, quam domuum pulchritudine decorasti, in suis miraculis continere noscaris, fundator egregius fabricarum earumque comptor eximius, quia utrumque de prudentia uenit, et apte disponere et extantia competenter ornare. (2) Notum est enim, quanta laude in suburbanis suis Romam traxeris, ut, quem illas fabricas intrare contigerit, aspectum suum extra urbem esse non sentiat, nisi cum se et agrorum amoenitatibus interesse cognoscat: antiquorum diligentissimus imitator, modernorum nobilissimus institutor. mores tuos fabricae loquuntur, quia nemo in illis diligens agnoscitur, nisi qui et in suis sensibus ornatissimus inuenitur. (3) Et ideo theatri fabricam magna se mole soluentem consilio uestro credimus esse roborandam, ut quod ab auctoribus uestris in ornatum patriae constat esse concessum, non uideatur sub melioribus posteris imminutum. quid non soluas, senectus, quae tam robusta quassasti? montes facilius cedere putarentur, quam soliditas illa quateretur: quando et moles ipsa sic tota de cautibus fuit, ut praeter artem additam et ipsa quoque naturalis esse crederetur. (4) Haec potuissemus forte neglegere, si nos contigisset talia non uidere: caueas illas saxis pendentibus apsidatas ita iuncturis absconditis in formas pulcherrimas conuenisse, ut cryptas magis excelsi montis crederes quam aliquid fabricatum esse iudicares. fecerunt antiqui locum tantis populis parem, ut haberent singulare spectaculum, qui mundi uidebantur obtinere dominatum. (5) Sed quia nobis sermo probatur esse cum docto, libet repetere, cur antiquitas rudis legatur haec moenia condidisse. cum agri cultores feriatis diebus sacra diuersis numinibus per lucos uicosque celebrarent, Athenienses primum agreste principium in urbanum spectaculum collegerunt, theatrum Graeco uocabulo uisorium nominantes, quod eminus astantibus turba conueniens sine aliquo impedimento uideatur. (6) Frons autem theatri scaena dicitur ab umbra luci densissima, ubi a pastoribus inchoante uerno diuersis sonis carmina cantabantur. ibi actus musicus et prudentissimi saeculi dicta floruerunt. sed paulatim factum est, ut honestissimae disciplinae improborum consortia fugientes uerecunda se exinde consideratione subtraherent. (7) Tragoedia ex uocis uastitate nominatur, quae concauis repercussionibus roborata talem sonum uidetur efficere, ut paene ab homine non credatur exire. erigitur autem in hircinos pedes, quia si quis inter pastores tali uoce placuisset, capri munere donabatur. comoedia a pagis dicta est: comus enim pagus uocatur, ubi rustici gestientes humanos actus laetissimis carminibus irridebant. (8) His sunt additae orchestarum loquacissimae manus, linguosi digiti, silentium clamosum, expositio tacita, quam musa Polymnia repperisse narratur, ostendens hominos posse et sine oris affatu suum uelle declarare. Musae uero Eoa lingua quasi homousae dicuntur, quod inuicem sicut uirtutes necessariae sibi esse uideantur. his leuium pinnarum acumina ideo in fronte pinguntur, quoniam earum sensus celeri cogitatione subuectus res altissimas intuetur. (9) Pantomimo igitur, cui a multifaria imitatione nomen est, cum primum in scaenam plausibus inuitatus aduenerit, assistunt consoni chori diuersis organis eruditi. tunc illa sensuum manus oculis canorum carmen exponit et per signa composita quasi quibusdam litteris edocet intuentis aspectum, in illaque leguntur apices rerum et non scribendo facit quod scriptura declarauit. idem corpus Herculem designat et Venerem, feminam praesentat in mare, regem facit et militem, senem reddit et iuuenem, ut in uno credas esse multos tam uaria imitatione discretos. (10) Mimus etiam, qui nunc tantummodo derisui habetur, tanta Philistionis cautela repertus est, ut eius actus poneretur in litteris, quatenus mundum curis edacibus aestuantem laetissimis sententiis temperaret. (11) Quid acetabulorum tinnitus? quid dulcissimi soni referam uaria percussione modulamen? quod tanta gratia iucunditatis accipitur, ut inter reliquos sensus auditum sibi ad munus summum tunc homines aestiment fuisse collatum. ubi aetas subsequens miscens lubrica priscorum inuenta traxit ad uitia et quod honestae causa delectationis repertum est, ad uoluptates corporeas praecipitatis mentibus impulerunt. (12) Hos ritus Romani sicut ceteras culturas ad suam rem publicam inutiliter trahentes aedificium alta cogitatione conceptum magnanimitate mirabili condiderunt. unde non inmerito creditur Pompeius hinc potius Magnus fuisse uocitatus. et ideo siue masculis pilis contineri siue talis fabrica refectionis studio potuerit innouari, expensas uobis de nostro cubiculo curauimus destinare, ut et uobis adquiratur tam boni operis fama et nostris temporibus uideatur antiquitas decentius innouata.