LIBER SECUNDUS. I. IMPERATORI THEODERICUS REX. <1> Ammonet nos consuetudo sollemnis dare fastis nomen, ornatum proprium Romae, terrenam curiae claritatem, ut per annorum numerum decurrat gratia dignitatum et beneficiis principum sacretur memoria saeculorum. Felix a consule sumat annus auspicium portamque dierum tali nomine dicatum tempus introeat faueatque reliquae parti fortuna principii. <2> Quid enim uobis credi possit optatius quam ut alumnos proprios ad ubera sua Roma recolligat et in uenerandi nominis coetu senatum numeret Gallicanum? agnoscit curia Transalpini sanguinis decus, quae non semel coronam suam nobilitatis eius flore uestiuit. nouit inter reliquos fasces uiros inde sumere consulares. qui longo stemmate ducto per trabeas lege temporum originarius est honorum. nam quis bonorum indolem nesciat esse Felicem, qui primis auspiciis hinc prodidit meritum, quod ad patriam uisus est festinare uirtutum. bonum iudicium est secuta prosperitas: creuit cum libertate prouectibus: nec passi sumus eum inglorium relinquere, qui ad honorem rei publicae meruit peruenire. <3> Dignus plane largitatibus nostris, qui in ipso pueritiae flore maturis moribus lubricam frenauit aetatem et, quod rarum continentiae bonum est, patre priuatus grauitatis factus est filius: cupiditatem inimicam sapientiae subiugauit, uitiorum blanda contempsit, superbiae uana calcauit. ita superatis excessibus ante dare uisus est de moribus consulatum. <4> Nos autem, qui bonis redimimur institutis, quos probitas inspecta conciliat, curules infulas praestitimus candidato, ut uirtutum desideria possimus prouocare per munera: quia non deficit rei studium, quae praemium largius habet. atque ideo uos, qui utriusque rei publicae bonis indiscreta potestis gratia delectari, iungite fauorem, adunate sententiam: amborum iudicio dignus est eligi, qui tantis fascibus meretur augeri. II. FELICI V. I. CONSULI ORDINARIO THEODERICUS REX. <1> Amamus beneficia nostra geminare nec semel praestat largitas collata fastidium, magisque nos prouocant ad frequens praemium qui initia nostrae gratiae suscipere meruerunt. nouis enim iudicium impenditur, fauor autem placitis exhibetur. decorum est namque principis arbitria non haerere, quia commendantur priora posterioribus donis et firmatur omnis indubitata de repetitione sententia. pridem tibi honorum tribuimus gradum, nunc fastigium concedimus dignitatum: ut et anteriora merito contulisse uideamur et in sequentibus constantiam tenere nostra benignitas aestimetur. <2> Non enim relinqui inglorios patimur, qui generis claritate praedicantur. currat quin immo honorum gratia per parentes, sub imperio boni principis omnium fortuna proficiat. nam quis desperet augmentum, ubi est in amore donum et praestare propositum? huius experimenta clementiae te retines approbasse, cum soli genitalis fortuna derelicta uelut quodam postliminio in antiquam patriam commeasses. excepit te noster affectus, impleuit beneficiis macus fecitque esse uotum, quod nostrum expetisses imperium. sic enim decebat crescere, qui meliora uisus est elegisse. mutatur enim fortuna cum dominis: et in laude regnantis proficit, quod subiectus adquirit. <3> At tu parem te huic indulgentiae praestitisti. illustri enim honore ditatus tanta te maturitate tractabas, ut annos leues patereris esse sub pondere, quem non potuit in prima aetate uincere fortissima uis naturae. paterna enim substantia locupletatus, quae semper nouos extollit heredes, conseruasti diuitias, cum ad eas praeter laboris studia peruenisses. solet enim facile labi, quod sine difficultatibus potuit inueniri. <4> Auxisti patrimonium uiuacitatis instantia. nam quod signum magis bonae dispensationis quaeratur, ubi testis est consulatus? in tanta facultate meruisti, ad quod uix euersis patrimoniis peruenitur. priuata parcitas liberalitates publicas enutriuit. transisti gloriam patris dispositione laudabili: et quod ille assumere non ualuit, de eius opibus effecisti. celsos currus nisi confidentia magna non appetit, dum generosi est animi optare quod summum est. <5> Audentes facit homines fiducia sui, quia se non patitur occulere, quem praecipit natura prodire. rediit per te Transalpinae familiae consulatus et arentes laurus uiridi germine renouasti. sacram urbem tuis uotis aspice candidatam. tende igitur ad laudum celsa uestigium, ut priores tuos, quos honore reparas, uirtute transcendas. sume itaque per indictionem quartam consulatus insignia dignumque te tantorum desideriis praesenti comproba largitate. <6> Hic profecto locus est, ubi praeconium meretur effusio, et uirtutis genus est propriam substantiam non amare, ubi tantum opinionis adquiritur, quantum facultatibus abrogatur. respice te supra omnium umeros atque ora uolitare talemque te praebe, ut dignus genere, dignus urbe, dignus nostro iudicio, dignus trabeis aestimeris. III. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. <1> Gaudete, patres conscripti, redisse uobis stipendia dignitatum: gaudete prouincias longa aetate desuetas uiros uobis pendere consulares et de tali auspicio maiora promittite. solent initia portendere meliora, dum a paruis inchoant, quae in sequentibus magna se ammiratione sublimant. <2> Iacebat nobilis origo sub Gallicano iustitio et honoribus suis priuata peregrinabatur in patria. tandem pressos diuina leuauerunt: Romam recepere cum gloria et auorum antiquas laurus ab honorata curiae silua legerunt. nam quis possit negare generi munus, cuius habetis uelut in arce depositum? in ore quippe rumoris est quondam Felicis adhuc uiuere consulatum: quia bona norunt durare post hominem et quod gloriose geritur, fine temporis non tenetur. <3> Cuius ut antiquam prosapiem, satiati ueterum copia, transeamus, est adhuc in oculis omnium candidati nobilissimus pater, qui prudentiae facibus ita praeluxit in curia, ut haberetur merito clarus inter tot lumina dignitatum. litterarum quippe studiis dedicatus perpetuam doctissimis disciplinis mancipauit aetatem. non primis, ut aiunt, labris eloquentiam consecutus toto Aonii se fonte satiauit. <4> Vehemens disputator in libris, amoenus declamator in fabulis, uerborem nouellus sator aequiperauerat prorsus meritis quos lectitarat auctoros. commendauit etiam studiorum bona per benignitatis insignia: sciens imperitiam magis inflari aura superbiae, quae leuibus flabris exponitur, quia uirtutum radicibus non tenetur. fuit quidam nostrorum temporum Cato, qui abstinendo uitiis alios formaret exemplis. rerum quoque naturalium causas subtilissime perscrutatus Cecropii dogmatis Attico se melle saginauit. digna plane scientia, in qua mens honestissima conquiescat, quae animo semper aliquid salutare complectitur: cui accidere nulla possunt ingrata, dum sibi commendat omnia mundanarum rerum sola, cui labilis fortuna non imperat. cetera de illo meminisse uos sufficit, quando bona explicare tanti uiri non uacat occupatis. <5> Nunc ad candidatum ora conuertite, ut paternarum laudum in hunc recognoscatis esse uestigium, nec tantum pater imaginem dedisse corporis quam signa iudicetur transfudisse uirtutis. uixit enim inter uos, ut scitis, non consuetudine peregrina, sed grauitate Romana. ab ipsis quippe primordiis honoribus aggregatus pueritiam suam, quod est certissimae probitatis indicium, gloriosissimis uiris aemula semper grauitate sociauit, ut post domesticae uirtutis exempla sumeret de publica auctoritate constantiam. et quamquam omnium gratiam indiscreta fuerit electione sectatus quia de magnis raro eligi potest, tamen patricii Paulini se ornauit affectu, ut hinc daret mirabilis conscientiae signum, quod ad uirum uisus est festinare praecipuum. <6> Praestat enim decus amicitia desiderata potiorum, quam societas bonorum morum callet infundere, dum affectione concordi parem sibi studet esse quem diligit. huic igitur, patres conscripti, auitis bonis cum suis meritis relucenti uestrae gratiae praestate fulgorem. non impar ad curialium insignia uenit, qui de speciosa stirpe descendit. <7> Legit enim frequenter Roma fasces de moenibus Gallicanis, ne aut in damno suo praecipua contemneret aut probata uirtus inhonora cessaret. impleatur ergo nobilis curia prouincialibus bonis, cuius est proprium quodcumque uidetur esse praecipuum. ipse quoque annus temporum pater quadrifaria se diuersitate componit, nec desiderium caperet, si nouitatis gratiam non haberet. fauete ergo, patres conscripti, augmento uestro, nostro iudicio. nam si candidatus ornabitur, iam uobis proficit quod meretur. IIII. ECDICIO VIRO HONESTO THEODERICUS REX. <1> Delectamur uetustatis inuento et sequi regulas constitutas libenter amplectimur, quia locus subreptionibus non relinquitur, quotiens rationabiliter constituta seruantur. et ideo supplicationum tuarum tenore comperto praesenti auctoritate definimus, ut quicquid ad Antiochum, siliquatici uel monopolii titulos exercentem, nostra iussione pertinuit, ad te ratione simili transferatur, contra omnium calumniantium insidias salua aequitate praesenti auctoritate munitus: habiturus etiam amminicula saionis, quae pro uindicandis titulis antefatis nostra tibi sollemniter deputauit auctoritas, ita tamen ut priuatis minime negotiis misceatur defensio tua. nam quod ad auxilium dedimus, contrarium nullo modo iustitiae sentiatur, quia rationabiliter aliena culpa te respicit, si quem tibi petis prodesse, per te sibi alter sentiat obfuisse. V. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. <1> Cum nostra humanitas locum munificentiae uideatur exquirere et interdum personis minus necessariis amore clementiae sua desideria largiatur, quanto magis in utilitate rei publicae delectatur expendere, ubi quicquid tribuitur, donantis utilitas duplicatur! quapropter illustrem magnificentiam tuam praesenti auctoritate praecipimus sexaginta militibus in Augustanis clusuris iugiter constitutis annonas, sicut aliis quoque decretae sunt, sine aliqua dubitatione praestare, ut utilitas rei publicae grato animo compleatur, quae emolumentorum commoditatibus adiuuatur. <2> Decet enim cogitare de militis transactione, qui pro generali quiete finalibus locis noscitur insudare et quasi a quadam porta prouinciae gentiles introitus probatur excludere. in procinctu semper erit, qui barbaros prohibere contendit, quia solus metus cohibet, quos fides promissa non retinet. VI. AGAPITO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX. <1> Deliberationis nostrae consilium uirorum prudentium requirit obsequium, ut utilitatis publicae ratio sapientum ministerio compleatur. et ideo illustris magnitudo tua deo auxiliante cognoscat legationem nos ad Orientem deliberasse transmittere: cui te idoneum iudicantes iussis praesentibus euocamus, ut et tibi de aestimatione nostra crescat ornatus et nostris iussionibus per te procuretur effectus. <2> Sed licet omnis legatio uirum sapientem requirat, cui prouinciarum utilitas totiusque regni status committitur uindicandus, nunc tamen necesse est prudentissimum eligere, qui possit contra subtilissimos disputare et in conuentu doctorum sic agere, ne susceptam causam tot erudita possint ingenia superare. magna ars est contra artifices loqui et apud illos aliquid agere, qui se putant omnia praeuidere. lactare igitur tanto iudicio, quando ante suscipis electionis donum, quam tuum probare potuisses ingenium. VII. SUNAE V. I. COMITI THEODERICUS REX. <1> Sine usu iacere non decet, quod potest ad decorem crescere ciuitatis, quia non est sapientiae profutura contemnere. et ideo illustris sublimitas tua marmorum quadratos, qui passim diruti negleguntur, quibus hoc opus uidetur iniunctum in fabricam murorum faciat deputari, ut redeat in decorem publicum prisca constructio et ornent aliquid saxa iacentia post ruinas: ita tamen, ut metalla ipsa de locis publicis corruisse apud te manifesta ratione doceatur, quia sicut nolumus ornatum urbis cuiusquam praesumptione temerari, ita priuatis compendiis calurnniam detestamur inferri. VIII. SEVERO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. <1> Quis melius ad aequitatis iura deligitur quam qui sacerdotio decoratur, qui amore iustitiae personaliter nesciat iudicare et diligens cunctos in commune locum non relinquat inuidiae? proinde aptam considerantes uestris meritis actionem significamus nos per Montanarium sanctitati uestrae mille quingentos solidos destinasse, quos prouincialibus, prout quemque praesenti anno exercitu nostro transeunte dispendium pertulisse cognoueris, habita laesionis aestimatione distribuas, ut nullus a nostra munificentia reddatur alienus, quem sua damna grauauerunt. nolumus enim sub confusione largiri, quod decet sub ratione distribui: ne quod nos necessarie transmisisse constat afflictis, superfluo tribuatur illaesis. VIIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. <1> Inclinari precibus nostra nouit humanitas nec pro affectu pietatis fines potest iustitiae custodire. benigni quippe principis est ad clementiae commodum transilire terminos aequitatum: quando sola est misericordia, cui omnes uirtutes honorabiliter cedere non recusant. <2> Dudum siquidem aestimatis meritis Sabino aurigae unum solidum menstruum feceramus: nunc autem quamuis histrio honesta nos supplicatione permouit, asserens ut qui laetitiae publicae minister existit, mendicitate tristissima non debeat ingrauari. et ideo praesenti iussione decernimus, ut alterum solidum per mensem supra memoratus equorum moderator accipiat, quod publicis debeat rationibus imputari. gaudemus enim, quotiens expensarum paginae his titulis onerantur, quia magnum nobis est commodum, quando nonnulla pauperibus in qualibet conuersatione largimur. X. SPECIOSO VIRO DEVOTO COMITIACO THEODERICUS REX. <1> Propositum regale est grauatis per iniuriam subuenire, ut coercitio praui iustitiam faciat plus amari. nec dissimulari potest salua communione qua uiuitur, ut sollicitatores publicos habeat genialis tori reuerenda societas et illud humani generis procreabile sacramentum scelerata temeritate profanetur. <2> Agapitae igitur spectabilis feminae supplicatione commoti, quae ab uniuersis temptatum asserit suum secretum, ut etiam promitterent de nece mariti, a quo iuste potius merentur extingui, praesenti iussione decernimus, ut a tempore, quo iugalem copulam animo uitiata dereliquit, omni contractu, qui leuitatis errore firmus esse non potest, legum ratione cassato, quicquid a retentatoribus constiterit possideri, sine ulla facies dilatione restitui, nec scelerati ad irrisionem iustitiae fraudum suarum ualeant compendia uindicare. nimis enim absurdum est ut, quos poena meruit consumere, etiam lucra sibi ualeant uindicare. XI. PROBINO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX. <1> Inter cetera humani generis pondera coniugalis affectus curam sibi praecipuam uindicauit: non inmerito, quia in honore esse meretur, unde reparatio posteritatis adquiritur. omne facinus auctores solos insequitur: error matris transit ad filios et nouo infelicitatis euentu fit dedecus proprium scelus alienum. ideo enim iura uel diuina uel publica nexum coniugii tanta cautela praecipiunt custodiri, ut crimen sit magnum conscientiae alienos affectus in reuerentiam non habere. <2> Basilius siquidem uir spectabilis datis precibus intimauit Agapitam coniugem suam de propriis penatibus a quibusdam uitio sollicitationis abductam, dum sexus ille femineus ad mutabilitatis uitia patet: quod etiam oblata nobis supra memoratae coniugis suae petitione firmauit: adiciens eam, cum in sacrosanctae ecclesiae saepta refugisset, ignorante marito magnitudini tuae casam Arcinatinam ratione postposita contulisse. unde nunc resipiens deplorat ingestam sibimet grauissimam nuditatem, factum suum ipsa condemnans, quippe ut pauper diuiti, casto lubrica, prudenti uiro donaret insipiens. <3> Nunc abicite lucra, quae honestam non uidentur commendare personam, quia illud uos potius decet adquirere, quod et famam uestram possit augere. hinc etiam prius praecepta dederamus et nunc iterata iussione repetimus, ut supra scriptam rem sine aliqua dubitatione reddatis. alienatio enim rerum solidum desiderat habere iudicium, et certe in his uersata rebus, firmum docetur perdidisse consilium. quid enim facere potuit probum, quae nullis culpis extantibus reliquit maritum? XII. COMITI SILIQUATARIORUM ET CURAS PORTUS AGENTI THEODERICUS REX. <1> Si desideriis nostris commercia peregrina famulantur, si prolato auro adquiritur externa deuotio, quanto magis suis bonis abundare debet Italia, cum nulla in parendo probetur sentire detrimenta? et ideo speciem laridi nullatenus iubemus ad peregrina tranamitti, sed in usus nostros propitia diuinitate seruetur, ne, quod in nostris partibus conficitur, noxia neglegentia deesse uideatur. <2> Cauete itaque, ne culpis quamuis parua praebeatur occasio, scientes periculum grauissimum fore, si studeatis uel leuiter in iussa committere. in qualitate est, non in quantitate peccatum: mensuram siquidem non quaerit iniuria. imperium, si in paruo contemnitur, in omni parte uiolatur. XIII. FRUMARITH SAIONI THEODERICUS REX. <1> Commouemur quidem pietatis studio querela supplicum, sed ea maxime, quae uersatur in dispendiis innocentum, ut quibus non fuerunt in exigendo compendia, grauem subeant in reddendo iacturam. quod nostri temporis manifestum est non decere iustitiam, ut alterius despectus alterum grauet et reatus sit innoxiis de contemptibus alienis. Ulpianus siquidem flebili petitione suggessit administrationis suae tempore debitorem publicum in quadringentis solidis Venantio postulanti fideiussionis se uinculo tradidisse. quo sponsionem suam praesumptione truculentium rusticorum despiciente complere supplicem memoratus solidorum numerus onerauit. <2> Ideoque praedictum Venantium, quem frequenter multorum scelerum pulsat inuidia, notum solummodo querelis assiduis, in praesenti negotio decernimus conueniri, ut legaliter conuictus ea, quae promisisse suggeritur, sine aliqua mora tergiuersationis adimpleat, quia melius semper legum pondere pressa curatur audacia et, dum metus talibus imponitur, peccandi licentia non praebetur. XIIII. SYMMACHO PATRICIO THEODERICUS REX. <1> Quis possit accusare iam reliqua, si pietatis nomina probantur esse crudelia? neglegitur leuis reatus, cum tragoedia criminis nagna tonuerit, nec aliquis nititur quod parum est uindicare, si delicta summa respiciantur euadere. inimicum trucem ratio ipsa professionis ostendit: iratum plerumque poteris inuenire collegam: inoboedientem uero filium declinare poenas non permittit humanitas. <2> Ubi est illa naturae uis, quae amplexu copulae destinatur ad posteros? ferarum catuli sequuntur parentes: a cespite suo uirgulta non discrepant: propago uitis propriae seruit origini: et discrepat homo a suo fusus initio? quid dicamus illa beneficia, quae uel extraneam possint obligare personam? nutriuntur a paruulis, ipsis laboratur, ipsis diuitiae conquiruntur: et cum sibi unusquisque credat abundare quod possidet, cum a patribus adhuc quaeritur, pro altera potius aetate peccatur. pro dolor! non merebimur eorum affectum, pro quibus subire non recusamus exitium? Maria ipsa saeuis tempestatibus excitata genitoris cura non refugit, ut peregrinis mercibus adquirat quod propriae suboli derelinquat. <3> Aues ipsae, quarum uita semper in escis est, naturam suam extranea sorde non maculant. ciconia, redeuntis anni iugiter nuntiatrix, eiciens tristitiam hiemis, laetitiam uerni temporis introducens, magnum pietatis tradit exemplum. nam cum parentes eorum pennas senio coquente laxauerint nec ad proprios cibos quaerendos idonei potuerint inueniri, plumis suis genitorum frigida membra refouentes escis corpora lassa reficiunt: et donec in pristinum uigorem ales grandaeua redierit, pia uicissitudine iuuenes reddunt, quod a parentibus paruuli susceperunt. et ideo non immerito longa uita seruantur, qui pietatis officia non relinquunt. <4> Perdicibus etiam mos est oua perdita per alterius matris damna sarcire, ut adoptione alienae subolis incommoda suae reparent orbitatis: sed mox ut nati fiduciam habere coeperint ambulandi, ad campos exeunt cum nutrice: qui ut fuerint materna uoce commoniti, ouorum suorum potius genetricem petunt, quamuis ab aliis furtiuis fetibus educentur. <5> Quid ergo homines facere debebunt, quando hanc pietatem et in auibus inesse cognoscunt? Romulum itaque, qui facti sui acerbitate pollutus nomen foedat Romanum, ad uestrum facite uenire iudicium: et si eum patri suo Martino manus iniecisse constiterit, protinus legitimam sentiat ultionem: quia ideo elegimus mores uestros, quia crudelibus parcere non potestis, quando genus pietatis est in illos distringere, qui contra naturae ordinem sceleratis se docentur actionibus miscuisse. XV. VENANTIO V. I. THEODERICUS REX. <1> Prouidentiae nostrae ratio est in tenera aetate merita futura tractare et ex parentum uirtutibus prolis iudicare successus: quia bona certa sunt, quae fidem ab exordio trahunt, dum origo nescit deficere, quae consueuit radicitus pullulare. fertur etiam cursu perenni fontium uena uitalis et hanc condicionem sustinent cuncta manantia, ut sapor, qui concessus est origini, nisi per accidentia fuerit fortasse uitiatus, nesciat riuulis abnegari. <2> Hinc est, quod te magnifici patris meritis aestimatum comitiuae domesticorum uacantis honore prouehimus, ut qui es clarus stemmate, splendeas dignitate. quis enim in te quamuis futura, tamen certa non teneat, dum gloriosi patris recolat officiosos labores? qui prudentiae ratione flammatus sic fuit ad repentina sollicitus, quasi per moram crederetur instructus. <3> Praefecturam enim, sollicitudinum omnium nobilissimum pondus, quod uel solum fuisset expedire laudabile, iuncta exercitus nostri cura disposuit, ut nec prouinciis ordinatio deesset nec exercitui se prouida sollicitudo subtraheret. superauit cuncta infatigabilis et expedita prudentia: traxit mores barbaros ad quietem: in uotum nostrum cuncta moderatus est, ut sic accipientibus satisfaceret, ne dantes locum querimoniis inuenirent. uerum ut de plurimis pauca sufficiant, probauit de se tanta, ut eligeretur eius inexplorata posteritas. <4> Inter haec tamen generis ornamenta, quod maximum pulcherrimae nobilitatis decus est, nec tuorum indiges suffragia meritorum. litterarum siquidem studia, quae cunctis honoribus suo sunt digna suffragio, sedulus perscrutator assequeris, addens claritati generis ingenium suauiter eloquentis. incumbe ergo talibus studiis, ama quae in te remunerata cognoscis, ut nostra quoque iudicia cum tuis prouectibus tendas. tantum enim a nobis exigis, quantum te bonis actibus imminere cognoscis. XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. <1> Studii nostri est, patres conscripti, remunerationem recto conferre proposito et bonae indolis uiros ad instituta meliora fructu impensae benignitatis accendere. nutriunt enim praemiorum exempla uirtutes nec quisquam est, qui non ad morum summa nitatur ascendere, quando inremuneratum non relinquitur quod conscientia teste laudatur. <2> Hinc est quod illustrem Venantium, tam suis quam paternis meritis elucentem, comitiuae domesticorum uacantis dignitate subueximus, ut natalium splendor insitus ornatior collatis redderetur honoribus. retinetis enim, patres conscripti, patricium Liberium et in aduersitate nostra fuisse laudabilem, qui sic Odouacris integerrimis parebat obsequiis, ut nostra post fuerit dilectione dignissimus, contra quos multa fecisse uidebatur inimicus. non enim ad nos uilissima transfugae condicione migrauit nec proprii domini finxit odium, ut alterius sibi procuraret affectum: expectauit integer diuina iudicia nec passus est sibi regem quaerere, nisi rectorem primitus perdidisset. <3> Unde sic factum est, ut ei libenter daremus praemium, quia nostrum fideliter iuuit inimicum. qui casu patrocinante contrario tantum nobis reddebatur acceptus, quantum tunc cognosci poterat indeuotus. flexo iam paene domino nullis est terroribus inclinatus: sustinuit immobilis ruinam principis sui: nec nouitas illum turbare potuit, quam etiam ferocitas gentilis expauit. prudenter secutus est communes casus, ut, cum diuina iudicia fixe sustinet, humanam gratiam commendatior inueniret. <4> Probauimus hominis fidem: tristis ad nostra iura transiuit, qui superatus animum conuertit, non autem, ut uinceretur, effecit. cui mox ut praefecturae praetorianae concessimus dignitatem, credita sibi tanta integritate disposuit, ut miraretur aliquis sic simpliciter deuotum, quem tam callide nouerat fuisse contrarium. is igitur infatigabili cura, quod difficillinum uirtutis genus est, sub generalitatis gratia publica uidetur procurasse compendia, censum non addendo, sed conseruando protendens, dum illa, quae consueuerant male dispergi, bene industria prouidente collegit. sensimus auctas illationes, uos addita tributa nescitis. ita utrumque sub ammiratione perfectum est, ut et fiscus crcsceret et priuata utilitas damna nulla perferret. <5> Iuuat nos referre quemadmodum in tertiarum deputatione Gothorum Romanorumque et possessiones iunxit et animos. nam cum se homines soleant de uicinitate collidere, istis praediorum communio causam uidetur praestitisse concordiae: sic enim contigit, ut utraque natio, dum communiter uiuit, ad unum uelle conuenerit. en factum nouum et omnino laudabile: gratia dominorum de cespitis diuisione coniuncta est; amicitiae populis per damna creuerunt et parte agri defensor adquisitus est, ut substantiae securitas integra seruaretur. una lex illos et aequabilis disciplina complectitur. necesse est enim, ut inter eos suauis crescat affectus, qui seruant iugiter terminos constitutos. debet ergo Romana res publica et memorato Liberio tranquillitatem suam, qui nationibus tam praeclaris tradidit studia caritatis. <6> Perpendite, patres conscripti, si hanc subolem inremuneratam relinquere debuimus, cuius auctorem tot eximia fecisse retinemus. faueant superna dispositis, ut, sicut nos uirtutes collatis beneficiis inuitamus, ita creuisse meritis honoratas conscientias approbemus. XVII. HONORATIS POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS TRIDENTINAE CIVITATIS THEODERICUS REX. <1> Munificentiam nostram nulli uolumus extare damnosam, ne quod alteri tribuitur, alterius dispendiis applicetur. et ideo praesenti auctoritate cognoscite, pro sorte quam Butilani presbytero nostra largitate contulimus, nullum debere persoluere fiscalis calculi functionem, sed in ea praestatione quanti se solidi comprehendunt, de tertiarum illationibus uobis noueritis esse releuandos. nec inferri a quoquam uolumus, quod alteri nostra humanitate remisimus, ne, quod dictu nefas est, bene meriti munus innocentis contingat esse dispendium. XVIII. GUDILAE EPISCOPO THEODERICUS REX. <1> Priscarum legum reuerenda dictat auctoritas, ut nascendo curialis nullo modo possit ab originis suae muniis discrepare nec in aliud rei publicae officium trahi, qui tali praeuentus fuerit sorte nascendi. quod si eos uel ad honores transire iura uetuerunt, quam uidetur esse contrarium curionem rei publicae amissa turpiter libertate seruire et usque ad condicionem peruenisse postremam, quem uocauit antiquitas minorem senatum? <2> Nouerit itaque reuerentia uestra Sarsenates municipes collegas suos asseruisse ecclesiam uestram irrationabiliter sibi uelle defendere. unde prudentia uestra pro integritatis suae proposito examinata ueritate discutiat quae ueniunt in querelam et, si desideria petitorum ueritate subsistunt, pro implendis muniis eos ad curiam suam remeare permittat. <3> Sin uero clero uestro creditis in eis aliquid rationabiliter suffragari, ad nostrum comitatum instructam personam modis omnibus destinate, quae aduersariorum debeat intentionibus obuiare. quod si de negotii qualitate dubitatis, conuenit sacerdotalibus institutis, ut ante controuersiam iustitiam magis ipse cognoscas, quam de iudicio uictus abscedas. talem siquidem non oportet publice superari, quem amatorem aequitatis conuenit inueniri. XVIIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS VEL HIS QUI PORTIBUS VEL CLUSURIS PRAESUNT THEODERICUS REX. <1> Cuncta quidem iure detestamur scelera et omne quod iniquum est clemens execratur auditus, sed ea maxime quae, humani sanguinis effusione polluta, nostram contra se incitauere censuram. quis enim ferat in domesticis praesidiis locum fuisse periculis et ibi inuentum dulcis uitae exitum, unde nasci debuerat defensionis auxilium? <2> Et ideo praesenti iussione mandamus, ut in famulos, qui Stephanum dominum suum plectibili scelere trucidantes inhumatam quoque reuerentiam eius funeris abiecerunt, legum districtione resecetis, quatenus qui exemplis prouocantur pessimis, poenis arceantur aspectis. pro dolor! pietas in auibus inuenitur, quae ab humana condicione deseritur. <3> Vultur ipse, cui uita est cadauer alienum, tantae magnitudinis corpus, nec exiguis alitibus probatur infestus, sed magis accipitrem, uitam plumigerum auium persequentem, alis caedit, ore dilaniat totoque suo pondere periclitantibus nititur subuenire: et homines parcere nequeunt, cuius se genus esse cognoscunt. ille non uult extinguere quo poterat uesci: serui maluerunt occidere qui eos superstes consueuerat enutrire. fiat ergo pastus pii uulturis, qui necem potuit crudeliter desiderare pastoris. tali potius sepulcro recipiatur, qui dominum reddidit insepultum. XX. VVILIGIS SAIONI THEODERICUS REX. <1> Omnes decet gratanter impendere quod publicas uidet utilitates posse respicere, quando necesse est hoc membra sentire, quod corporis summa sentitur. atque ideo praesenti decernimus iussione, ut quantas in Rauennati urbe exculcatorias potueris reperire, frumentis fiscalibus oneratas ad nos usque perducas, quatenus alimonia publica tali prouisione releuata necessitatem inopiae non debeant sustinere. reddat Rauenna copiam Liguriae, quam ex ipsa consueuit accipere. nam quae praesentiam nostram sustinet, multorum debet solacia reperire. trahit enim comitatus noster obseruantium cateruas et, dum ad beneficia praestanda curritur, necessaria populis copia postulatur. XXI. IOHANNI APPARITORI THEODERICUS REX. <1> Graue nimis est, ut fructu laboris sui fraudetur industrius et cui debet pro sedulitate conferri praemium, dispendium patiatur iniustum, in ea praesertim re, quae ad nostram respicit largitatem: ubi nihil debet licere neglegentiae, ne uideamur minus profutura sanxisse. <2> Dudum siquidem Spei et Domitio spectabilibus uiris loca in Spoletino territorio caenosis fluentibus inutiliter occupata largitas nostra concesserat, ubi aquarum uasta profunditas terrenam gratiam in nullos usus profuturos absorbuerat. iacebat tellus naufraga palustri torpore confusa et sub utroque iactata dispendio nec aquarum puros liquores meruerat et decus terrenae soliditatis amiserat. <3> Hoc nos, quibus cordi est in melius cuncta mutare, supra memoratis tali condicione concessimus, ut, si eorum opera uel labore turpis desiccaretur illuuies, ipsis liberata rura proficerent. sed quantum actorum Spei loquitur ingesta petitio, Domitii uiri spectabilis uitio, dum inmemor iussionis tenaciter parcit expensis, ad initium reuocatus est labor operantium, cum iam in soli faciem paulatim mollities siccata duresceret celatamque longa uoracitate tellurem sol insuetus afflaret. <4> Quod nos nequaquam neglegi posse patiemur, ut bene coepta inuida destruantur ignauia. proinde deuotio tua praefatum Domitium moderata executione conueniat, ut aut coeptae rei sedulus operator immineat aut, si hoc sibi sumptuosum esse crediderit, propriam cedat supplicantibus portionem. oportet enim, ut, si ipse postulata nequit efficere, consortem beneficii gloriam nostri temporis permittat implere. XXII. FESTO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX. <1> Aequum est ut se commodet pietas regalis fati uulnere sauciatis, quia erigi plus merentur, quos sortis suae aduersa presserunt. atque ideo magnificentiae tuae praesenti auctoritate declaramus, ut Ecdicii filios, quos in urbe primitus residere censuimus, ad patriam cum genitoris sui funere, uotiuo quidem reditu, sed acerbo casu, remeare iubeatis, ne eorum desideriis abnegatis uulnus geminetur afflictis et, quod nefas dictu est, qui dolorum nubila nostra semper serenitate detergimus, nunc miseris pias lacrimas denegare uideamur. <2> Insatiabilis quippe fletus est, qui humandis non sinitur corporibus interesse, dum semper se reum iudicat, qui cineribus iusta non praestat. Priamus quanto pretio sepeliendum Hectorem redemit? rogauit furentem, supplicauit armato uitamque suam exponere maluit, ut cadaueri debita non negaret. et quoniam in his personis mutua sunt officia pietatis, iniquum est filium genitori gratuito non impendere, quod patrem magnis talentis constitit effecisse. XXIII. AMPELIO DESPOTIO ET THEODULO VVV. SSS. THEODERICUS REX. <1> Decet nostri temporis disciplinam, ut, qui publicis utilitatibus seruiunt, superfluis oneribus non grauentur. nec dignum est, ut cuiusquam laedat inuidia nostris motibus ordinata. quapropter figulinis regia uobis auctoritate concessis operam nauanter impendite, nec uereamini ad alias actiones posse traduci, a quibus iniuncta praesentia uix credimus explicari. cessabit ergo circa uos improborum nefanda praesumptio et obscuris dolis effectum nostra tollit auctoritas. in cassum enim odit, cui se clementia principalis obiecerit. XXIIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. <1> Constat senatum populis uiuendi regulam praestitisse: nam quod ornat nomen Romanum, a uobis legitur institutum. ad hoc patres in illo principio nominati, ut quasi filiorum per uos possit uita componi. uos enim deuotionem prouinciis, uos priuatis iura decreuistis et ad omnes iustitiae partes subiectos libenter parere docuistis. et ideo non decet inde signum resultationis exire, unde exemplum potuit moderationis effulgere. quod nostra clementia, cui cordi est rerum omnium tenere mensuram, in uestram notitiam credidit perferendum, ne magis ignorantia nutriatur excessus, sub quorum conscientia error non potest esse perpetuus. <2> Igitur prouinciarum iudicum relatione ad magnificum uirum praefectum praetorii directa comperimus sic primae transmissionis tempus exemptum, ut nihil aut parum a senatoriis domibus constet illatum: allegantes per hanc difficultatem tenues deprimi, quos decuerat subleuari (fiet enim, ut exactorum nimietas, dum a potentibus contemnitur, in tenues conuersa grassetur et ille potius soluat aliena, qui est deuotus ad propria), praeterea multo acerbiora iungentes, quod pro sua quisque uoluntate aliquid exigentibus dignetur abicere, quae tamen omnia detrimenta curialibus dicuntur infligi, et qui in usus publicos fuerant nostra prouisione reparati contumacibus distrahantur iniuriis. <3> Atque ideo, patres conscripti, qui parem nobiscum rei publicae debetis adnisum, sic aequabiliter ordinate, ut quicquid unaquaeque domus senatoria profitetur, destinatis procuratoribus per prouincias trina illatione persoluat. <4> Aut certe, quod in locum beneficii solebatis expetere, arcae uicarianae sedis, si id diligitis, uniuersa complete, ne necesse sit curiali per multiplicem et inefficacem conuentionis laborem in exiguis uestris illationibus sua potius damna suscipere eueniatque detestabilis casus, ut qui functionem propriam uix poterat sustinere deuotus, alienis oneribus prematur infirmus. <5> Quod nos salua ciuilitate dissimulare non possumus, ut sine acerbitate belli rebus suis exuantur oppressi et illi magis pereant, qui rei publicae parere festinant. hoc etiam nos edictali programmate in cunctorum noueritis prouincialium notitiam pertulisse, ut libere prorumpat in publicum, qui se alienae functionis pondere nouit oppressum: relaturi a nobis iustitiae fructum, qui fessis nouimus donare praesidium. XXV. EDICTUM. THEODERICUS REX. <1> Quamuis sit querula uox doloris nec se contineant imminuti et laesus animus uociferatione pascatur, tamen liberior sermo promitur, qui nostra auctoritate laxatur. detestamur enim miseros premi, commouemur et non querentium malis uelociusque ad nos peruenit quod dissimulatio patientis abscondit: merito, quando cunctorum nos respiciunt laesiones, dum illud pietati nostrae perire credimus, quod per mediocrium damna sentimus. <2> Nuper itaque prouincialium iudicum relatione cognouimus domos aliquas praepotentum suas non implere per ordinem functiones. hinc fieri, ut, dum illationis quantitas procurari quaeritur, a tenuibus summa potior exigatur. superbia deinde conductorum canonicos solidos non ordine traditos, sed sub iniquo pondere imminentibus fuisse proiectos, nec uniuersam siliquam, quam reddere consueuerant, sollemniter intulisse. proinde factum ut curiales, quibus nos uolumus esse prospectum, imminentum sollicitudine coacti grauia damna sentirent: et, si dici fas est, cum alienis debitis sub truculentis compulsoribus urgerentur, possessionum quoque suarum amissione priuati sunt. <3> Quod scelus ut debeat amputari, ad reuerentissimum quoque senatum praecepta transmisimus et nunc edictali programmate definimus, ut quisque possessorum siue curialium grauatum se sentit in aliena calculi functione, ad nostrae serenitatis audientiam uenire deproperet, sciturus nobis priores excessus omnino displicuisse, cum uiderit profutura succedere. patuit ergo uobis arbitrium iusti principis, quamuis multis semper declaretur indiciis. nunc aut sub silentio patientiam doloris obducite aut sub iustitia iter uocis aperite. iam in uobis erit huius summa consilii, quibus adiacet eligere, quod uobis perspicitis expedire. XXVI. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. <1> Nullis compendiis delectamur iniustis nec ad animum nostrae pietatis perueniunt quae probitatis gratia deseruntur. res publica siquidem iure semper aequitatis augetur, et cum temperantia diligitur, uelociter profutura succedunt. <2> Atque ideo illustrem magnificentiam tuam, negotiatorum Apuliae siue Calabriae supplicatione permoti, duximus instruendam, ut frumenta, quae per supra dictos negotiatores publico comparantur, non iterum ab eisdem interpretii nomine solidorum quantitas exigatur. nam si coemptam speciem expensis publicis necessariam non habetis, ab officio uestro suscepta modiatio fideliter distrahatur: euentum rei ratio fiscalis habitura, quae iniuste uidetur imposuisse quod respuit. nimis enim iniquum est, ut ille patiatur dispendium, qui imperium fecit alienum. <3> Pari condicione censentes de sextario quoque, quem negotiator eius prouinciae uidetur inferre, ne quis audeat damnata semper pretia proteruus exigere. et ut ualidius retundamus excessus, poenam triginta librarum auri sedis uestrae praefectis imponimus, si quis contra haec saluberrima constituta ausu temerario uenire temptauerit. officium uero decem librarum auri dispendio se nouerit esse feriendum, si inhibitas praesumpserit exsequi iussiones. <4> In illa quoque parte fessis clementia nostra se porrigit, ut si pensionem huius tituli siliquatario praestat, monopolium quoque negotiator exerceat. si uero siliquatarius hunc titulum negotiatoribus iudicat abrogandum, nullam ab eis exigat pensionem, quia satis absurdum est, ut affligatur damnis, qui commoda non habet actionis. <5> In aurariis denique priscus ordo seruetur et ad eos tantum functio ipsa respiciat, quos huic titulo seruire uoluit antiquitatis auctoritas. quapropter beneficia nostra erga negotiatores, qui uestris titulis necessarii comprobantur, omnimodis facite custodiri, ne genus hominum, quod uiuit lucris, ad necem possit peruenire dispendiis. XXVII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. <1> Sicut exorati iustum cupimus praebere consensum, ita per nostra beneficia fraudes fieri legibus non amamus, in ea parte praecipue, in qua diuinae reuerentiae credimus interesse. non ergo insultare uideantur elati, diuinitatis gratia destituti. quapropter tegumen tantum uetustis parietibus superimponere synagogae uestrae praesenti uos auctoritate censemus, petitionibus uestris eatenus licentiam commodantes, quatenus constituta diualia permiserunt. nec aliquid ornatus fas sit adicere uel in ampliandis aedibus euagari. <2> Et noueritis uos seueritatem minime defugere ueteris sanctionis, si rebus non abstineatis illicitis. in ipsis uero parietibus cooperiendis uel fulciendis tantum licentiam damus, si uobis tricennalis non potest obesse praescriptio. quid appetitis, quae refugere deberetis? damus quidem permissum, sed errantium uotum laudabiliter improbamus: religionem imperare non possumus, quia nemo cogitur ut credat inuitus. XXVIII. STEPHANO V. S. COMITI PRIMI ORDINIS ET EX PRINCIPE OFFICII NOSTRI THEODERICUS REX. <1> Tribuenda est iustis laboribus compensatio praemiorum, quia exprobrata militia creditur quae inremunerata transitur. athletam populis palma designat esse uictorem. sudores bellicos ciuica corona testatur. exspectant etiam equos praemia sua et tanta iustitiae uis est, ut nec illis tardius detur laboris pretium, qui sentire non poterant denegatum. <2> Quod si ita est, dignum est hoc homini reddere, qui per honesta cognoscitur obsequia placuisse. per tot enim actionum lubricos casus fixum tenuisti militiae probatae uestigium et, quod raro in seruiente prouenit, permutatio iudicum numquam circa te uariauit affectum. nec erat alieni in te iudicii quisquam inuidus, cum etiam decessorum suorum ordinationibus redderetur aduersus. placere siquidem meruisti cunctis, cum semper diligenda custodis, silentium in secretis, in actionibus efficaciam, in obseruationis labore frequentiam: et quod rarum continentiae bonum crebra hominum uitia fecerunt, cum multis praeberes officia, nulli tuam operam uenditabas. <3> Vocabulum principis nulla sorde maculasti, seruans dignitatem nominis exercitatione uirtutis. hinc est quod spectabilitatis honorem, quem militiae sudore detersis iusta deputauit antiquitas, praesenti tibi auctoritate conferimus, ut laboris tui tandem finitas excubias remuneratione comitiuae primi ordinis iam securus intellegas. <4> Et quia gratiam principis dignitas nuda non asserit nec beneficium dici potest quod nulla utilitate sentitur, priuilegia quoque, quae tribui scholae tuae exprincipibus diualia constituta uoluerunt, simili munificentia condonamus. nec quicquam in his debes metuere, quae forsitan nouella usurpatione temptantur. ab omni ergo damno oneribusque sordidis ius te muniuit antiquum. <5> Sed quamquam tibi praesenti remuneratione digna soluamus, futuris tamen uotis spem maximam pollicemur. sed quoniam angusta sunt beneficia, quae non etiam de futuris aliquid pollicentur, aderit prouidentia principalis, ut, quos dignos fauore nostro credimus, eos quoque maiore honore cumulemus. uerum quia celari non decet regium bonum, impetrata praesentia ad prouincialis iudicis facito notitiam peruenire, quatenus spectabilitatem tuam decoratam nostro testimonio uniuersitatis corda cognoscant tibique utpote militiae munere persoluto cultus competens pro nostrorum temporum laude seruetur. XXVIIII. ADILAE V. S. COMITI THEODERICUS REX. <1> Quamuis nullos uelimus grauamen aliquod sustinere, quos uidetur pietas nostra protegere, quia regnantis est gloria subiectorum otiosa tranquillitas, tamen specialiter ecclesias ab omni iniuria reddi cupimus alienas, quibus dum aequabilia praestantur, misericordia diuinitatis adquiritur. <2> Et ideo beatissimi uiri Eustorgii episcopi sanctae Mediolanensis ecclesiae petitione permoti praesentibus te affatibus ammonemus, ut praediis uel hominibus huius ecclesiae intra Siciliam constitutis tuitionem studeas salua ciuilitate praestare, nec a quoquam cuiuslibet nationis homine contra fas patiaris opprimi, quos decet diuinitatis intuitu subleuari: ita tamen, ut causis publicis et priuatis, quae contra eos rationabiliter proponuntur, respondere non differant, quia, sicut nolumus eos ab aliquo praegrauari, ita exceptos a tramite iustitiae non patimur inueniri. XXX. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. <1> Non praeiudicat iuri publico personalis exceptio, quia beneficialem esse principem licet nec intra regulas constituti potest munificentia regalis artari. ira leuis coerceatur grauissimis institutis: inpatiens ambitio iure refrenetur: clementia non habet legem nec debet sub angustis terminis benigna sequi, quem decet sine fine laudari. <2> Defensores itaque sacrosanctae Mediolanensis ecclesiae pro expensis pauperum, quae sub lucri exaggeratione funduntur, unum sibi ex negotiatoribus urbis suae desiderant oportere praestari, qui proemptoris functus officio, exceptus negotiationis oneribus debeat implere quod suscipit. hoc enim nos et Rauennati ecclesiae commemorant motos rationabili allegatione tribuisse, quod pietatis exemplum ad suum quoque commodum supplicant transferendum. <3> Et ideo illustris et praecelsa magnificentia tua, salua in aliis negotiatoribus commoditate publica, quae ab uniuerso corpore consueuit inferri, unum eis, quem sibi uisi fuerint eligere, deputabit, qui ita commercium negotiationis exerceat, quatenus nec monopolii nec siliquatici nec aurariae aliquid pensionis impendat uel quodlibet grauamen ex permissa nundinatione sustineat. cur enim illud tardemus annuere, unde nulla possumus damna sentire? XXXI. DROMONARIIS THEODERICUS REX. <1> Publicis debent utilitatibus insudare qui nomen dedere militiae. quid enim agat homo, si professo desit obsequio, ut nec commoda priuata reperiat nec gloriam strenuitatis adquirat? et ideo comiti sacrarum largitionum nostra praecepit auctoritas, ut in Hostiliensi loco constitui debeatis, quatenus fiscali humanitate recreati excursus cum ueredariis per alueum Padi solito more faciatis, ut diuiso labore equis publicis debeat subueniri, quando cursus uester non atteritur, qui per uias liquidas expeditur. non enim uobis nimio labore claudicare contingit, qui manibus ambulatis. uehiculum uestrum non sentit iniuriam nec defectum patitur, quod unda potius currente portatur. XXXII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. <1> Grate nobis est, patres conscripti, circa utilitates publicas impensa deuotio, quia, dum ciuium laudabiles animos comprobamus, locum iustis beneficiis repperimus. quid est enim tam senatorium quam si utilitatibus publicis impendat affectum, ut possit patriae prodesse, cui natus est? <2> Vir itaque magnificus atque patricius Decius, glorioso circa rem publicam amore deuinctus, ultro postulauit uoto mirabili, quod uix potuisset sub consilio nostrae potestatis imponi. paludem Decemnouii in hostis modum uicina uastantem fouearum ore patefacto promisit absorbere, illam famosam saeculi uastitatem, quam sub diuturnitate licentiae quoddam mare paludestre consedit cultisque locis inimicum superfundens unda diluuium terrenam gratiam siluestri pariter horrore confudit. nihil utile nutriens sub liquore spoliatum est solum fructibus, postquam obnoxium coepit esse paludibus. <3> Et ideo miramur priscae confidentiae uirum, ut quod diu uirtus publica refugit, manus priuata susceperit. hunc ergo audacem laborem adgressurum se laudabili perfectione pollicitus est, ut, pereunte damnoso gurgite, quae fuerant amissa ulterius non perirent. unde nostrae super hac parte serenitatis postulat iussiones, ut auctoritate publica subeat opus eximium, quod erit cunctis uiantibus profuturum. <4> Sed nos, patres conscripti, quibus cordi est bonum desiderium iuuare auxiliaribus constitutis, praesentibus decretis annuimus, ut ad loca ipsa Decemnouii duos ex uestro corpore dirigatis, quibus arbitrantibus, quantum spatii restagnatis incursibus paludestris illuuies occupauit, fixis terminus adnotetur, ut, cum ad perfectionem promissa peruenerint, liberatori suo reddita terra proficiat nec quisquam inde aliquid praesumat attingere, quod tam diu inuadentibus aquis non potuit uindicare. XXXIII. DECIO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX. <1> Iustitiae ratio est, ut laudabile desiderium sequatur prosperitas iussionum et quod bona uoluntate suscipitur, regalibus quoque hortationibus impleatur. uobis itaque desideria iusta poscentibus praesenti auctoritate concedimus, ut stagnis Decemnouii paludibusque siccatis sine fisco possideas in solum rura reuocata nec ullam metuas liberatis rebus exhibere culturam, quas sub testimonio generalitatis absoluimus. <2> Hinc etiam ad amplissimum senatum praecepta transmisimus, ut definito nunc spatio ad tuum pulchre transeat dominium, quod est a foedis gurgitibus uindicatum. aequum est enim, ut unicuique proficiat labor suus et sicut expendendo cognoscit incommoda, ita rebus perfectis consequatur augmenta. illud etiam, qui studio rei publicae semper inuigilamus, aspeximus, ut, si quis hunc laborem iuncta tecum societate subire delegerit, habita operis aestimatione habeat iuris proprii spatia pro parte quam suscipit, ut nec solus immensis oneribus praegraueris et animosius peragatur, quod sub collegii adiuuatione suscipitur. ita fiet ut et, quae rebus maximis est amica, molesta careatur inuidia. <3> Quapropter gloriosis desideriis nauanter insiste, ne opinioni tuae graue sit in assumptis conatibus marcuisse. intuere quippe omnium ora atque oculos in te esse conuersos: respice serenitatis nostrae suspensa iudicia ad effectum operis instituti. quanta uales animositate festina, ut dignus tanta re emersisse iudiceris, qui iam nunc omnium admiratione laudaris. XXXIIII. ARTEMIDORO PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. <1> Gaudemus in te floruisse nostra iudicia: laetamur dignum praesulem Romanis arcibus extitisse, qui generosis animis amicum fraudibus non passus es uelare secretum, ne uos aut delicta complices facerent aut securitas ad maiora potius incitaret. atquo ideo uniuersa pecunia, quae fuerat fabricis deputata Romanis et nunc magnitudinis tuae discussione constitit abiuratam, cum nec reddita suo tempore nec docetur expensa, resumatur sine aliqua dilatione uobisque ordinantibus iterum Romanis moenibus applicetur. nefas est enim, ut in alios usus transeant quae sibi subtracta non inmerito Roma suspirat. <2> Deberemus itaque celatores deputatae pecuniae inmodica poena percellere, qui in tali causa nostram munificentiam fraudauerunt. sed affuit moderatrix, semper quae nobis est iuncta, clementia, ne indecore facta plecteremus grauiter incitante iustitia. sufficiat nobis cupiditatem non implesse quod uoluit. nec maior potest prouenire uindicta, quando uelut propria uidetur perdere, quae suppressa turpiter iudicauerat possidere. XXXV. TANCILAE V. S. THEODERICUS REX. <1> Acerbum nimis est nostris temporibus antiquorum facta decrescere, qui ornatum urbium cottidie desideramus augere. quocirca praesentibus te iussionibus ammonemus, ut de Comensi ciuitate aeneam statuam quae perisse suggeritur, omni animositate perquiras: spondens etiam centum aureos, si quis haec sacrilega prodere furta maluerit, quatenus promissio nostrae serenitatis trepidos ad spem confessionis inuitet, quod etiam ad te destinata edicta proloquuntur. sed cum haec tamen iussa promulgaueris, si adhuc facinus secreta uelauerint, post diem uenerabilem locorum artifices facias congregari: a quibus sub terrore perquire quo ministro fuerit perpetratum. ab imperitis enim harum rerum statuae facilis euersio non fuisset, nisi eam temptasset mouere loco magistra praesumptio. XXXVI. EDICTUM. THEODERICUS REX. <1> Quamuis ad proditionem sceleris relaxata nimis poena sufficiat nec parum sit munus audaciae supplicii declinasse terrorem, addimus tamen praemium, quod habere innocentia solet: non quia commissa placuerint, sed delectat nos munificos esse in amore uindictae. <2> Quapropter praesentis edicti unusquisque auctoritate cognoscat centum se aureos largitate nostra promereri, si prodat qui statuam de Comensi ciuitate rapuerunt, et de suo facto, quod maxime nocens requirit, indulgentiam se nouerit habiturum. damus in aeneo compendio aureum munus: et metalla quam inuenire possumus pretiosiora largimur: illud potius hac liberalitate redimentes, ne transeat in usum, quod constat esse prohibitum. <3> Quis ergo tanta stultitiae caecitate damnetur, ut dubitet erumpere, quando et securitatem repperit et praemium confessionis adquirit? si quis autem dissimulandurn forte crediderit eumque aliquo ueritatis indicio serenitas nostra detexerit, ultimo se nouerit discrimine rapiendum. indignum est enim ut qui respuunt indulgentiam nostram, detectis postea suffragetur humanitas. XXXVII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. <1> Prouectum regni nostri benignitas debet aemulari, ut tnatum humanitas relaxet dona, quantum res publica suscepit augmenta. non enim aliter laudatum modum possumus custodire, nisi ad considerationem rerum nostrum debeamus excitare propositum. inter tot enim cottidie deo propitiante successus tenacitatis esset uitium angusta largitate contentum. atque ideo illustris magnificentia tua praesenti auctoritate cognoscat Spoletinis ciuibus ad exhibitionem thermarum supra consuetudinem aliam millenam esse deputandam. cupimus enim libenter impendere quae ad salubritatem nouimus ciuium pertinere, quia laudes sunt nostrorum temporum celebrata gaudia populorum. XXXVIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. <1> Opes nostras cupimus thesauro pietatis augeri, execrantes commoda, quae nobis uexatorum fuerint calamitatibus adquisita. molesta est illatio nostrae clementiae quae defletur, quia quicquid sub laetitia penditur, accipientis laudibus applicatur. <2> Urbis itaque Sipontinae negotiatores hostium se asserunt depopulatione uastatos: et quia egentium leuamina nostras potius diuitias aestimamus, illustris magnificentia uestra per hoc iuge biennium nuncupatos nulla faciat coemptione uexari. <3> Sed quoniam lapsos releuasse nihil proficit, si onus aliud solutionis accedit, qui memoratis negotiatoribus noscuntur mutuasse pecuniam, celsitudo tua faciat ammoneri, ne in hoc biennii spatio quicquam de credita summa existiment postulandum, quatenus sub induciis supradictis et datam possint reparare pecuniam et aliquatenus debitorum ualeat respirare substantia. quid enim proficit creditorem se urgere, quando in cassum nititur nudatos exigere? quibus magis prospicimus, si ad mutuata sustinendo peruenire faciamus. XXXVIIII. ALOIOSO ARCHITECTO THEODERICUS REX. <1> Si audita ueterum miracula ad laudem clementiae nostrae uolumus continere, quoniam augmenta regalis gloriae sunt, cum sub nobis nulla decrescunt, quo studio conuenit reparari quod etiam nostris oculis frequenter constat offerri? delectat enim salutiferi Aponi meminisse potentiam, ut intellegas, quo desiderio cupimus reficere quod de memoria nostra nescit exire. <2> Caerulum fontem uidimus in formam dolii concauis hiatibus aestuantem et fornaces anhelantium aquarum circumducto tereti labio naturae probabili dispositione coronatas: quae licet more calidae nebulosos uapores exhalent, hanc tamen iucundam perspicuitatem aspectibus humanis aperiunt, ut quiuis hominum illam gratiam desideret contingere, etiam cum non ignoret ardere. ore plenissimo in sphaerae similitudine supra terminos suos aquarum dorsa turgescunt, unde latex tanta quiete defluit, tanta quasi stabilitate decurrit, ut eum non putes crescere, nisi quia inde aliquid rauco murmure sentis exire. <3> Veniunt aquae per algentes meatus tali feruore succensae, ut post recurua spatia, quae arte facta sunt longiora, calores sint maximos redditurae. o magistri mirandum semper ingenium, ut naturae furentis ardorem ita ad utilitatem humani corporis temperaret, ut quod in origine dare poterat mortem, doctissime moderatum et delectationem tribueret et salutem! iuuat uidere secretum, latices uapores igneos exhalantes, amicum undis indesinenter ardorem, et calorem uenire decursu riui, unde usualiter solebat extingui. merito dicunt philosophi elementa sibi mutuis complexionibus illigari et mirabili coniungi foederatione, quae inter se contraria intelleguntur uarietate pugnare. <4> Ecce madentem substantiam uapores producere constat ignitos, quae mox ad thermarum aedificia decora peruenerit, illisa cautibus unda descendens et aera sua qualitate succendit et tactu fit habilis, cum recepta fuerit in lauacris: unde non tantum deliciosa uoluptas adquiritur, quantum blanda medicina confertur. scilicet sine tormento cura, sine horrore remedia, sanitas impunita, balnea contra diuersos dolores corporis attributa. quae ideo Aponum Graeca lingua beneficialis nominauit antiquitas, ut causam tanti remedii aeger cognosceret, cum de tali nomine dubium nil haberet. <5> Sed inter alia loci ipsius bona illud quoque stupendum esse didicimus, quod una fluentorum natura diuersis ministeriis uideatur accommoda. nam protinus saxo suscipiente collisa inhalat primae cellulae sudatoriam qualitatem: deinde in solium mitigata descendens minaci ardore deposito suaui temperatione mollescit: mox in uicinum producta cum aliqua dilatione torpuerit, multo blandius intepescit: postremo ipso quoque tepore derelicto in piscinam Neronianam frigida tantum efficitur, quantum prius ferbuisse sentitur. <6> Non inmerito auctoris sui participans nomen collega est cum uiriditate gemmarum, ut ipsa quoque uitrei elementi colore perspicua quasdam trementes undas quieta commoueat. sed ut ipsum quoque lauacrum mundius redderetur, stupenda quadam continentiae disciplina in undam, qua uiri recreantur, si mulier descendat, incenditur, propterea quia et ipsis altera exhibitio decora collata est: scilicet ne ardentium aquarum fecundissimum locum non crederent habuisse, unde plurima largiretur, si uterque sexus uno munere communiter uteretur. <7> Haec perennitas aquarum intellegendi praestat indicium per igneas terrae uenas occultis meatibus influentem imitus in auras erumpere excocti fontis inriguam puritatem. nam si naturae fuisset illud incendium, sine interitu substantiae non esset amissum: sed aquae materia sensibilis, sicut peregrinum contraxit ignem, sic iterum natiuum facile recepit algorem. <8> Praestat et aliud adiutorii genus uis illa medicabilis. nam iuxta caput fontis scintillosi quendam sibi meatum prouida natura formauit. hinc desuper sella composita, quae humanis necessitatibus in apsidis speciem perforatur, aegros suscipit interno umore diffluentes: ubi dum fessi nimio languore consederint, uaporis illius delectatione recreati et lassa uiscera reficiunt et umores noxia infusione largatos uitali ariditate constringunt: et quasi aliquo desiderabili cibo refecti ualentiores queant protinus inueniri, sic medicabili substantiae uenit a sulfure quod calet, a salsedine quod desiccat. talia posteris non tradere hoc est grauiter in longa aetate peccare. <9> Quapropter antiqua illic aedificiorum soliditas innouetur, ut siue in cuniculis siue in thermis fuerit aliquid reparandum, te debeat imminente reconstrui. uirgulta quoque noxia importunitate nascentia euulsis cespitibus auferantur, ne radicum quidam capilli paulatim turgentes fabricarum uisceribus inserantur et more uipereo prolem sibi fecunditate contraria nutriant, unde se compago casura disrumpat. <10> Palatium quoque longa senectute quassatum assidua reparatione corrobora. spatium, quod inter aedem publicam et caput igniti fontis interiacet, siluestri asperitate depurga. rideat florenti gramine facies decora campestris: quin etiam ardentis aquae fertilitate laetatur miroque modo dum proxime salem generet sterilem, nutriat pariter et uirores. <11> Sed non his tantum beneficiis Antenorea terra fecunda est: infert et alia, quae multo grandius obstupescas. corda illa, ut ita dixerim, montium in uicem secretarii negotia contentiosa discingunt. nam si quis forte pecus furatum pilis natiuis solito more spoliare praesumpserit, undis ardentibus frequenter inmersum necesse est ut ante decoquat quam emundare praeualeat. o uere secretarium iure reuerendum, quando in his aquis non solum sensum, sed etiam uerum constat esse iudicium et quod humana nequit altercatione dissolui, fontium datum est aequitate definiri. loquitur illic tacita natura, dum iudicat, et sententiam quodam modo dicit, quae perfidiam negantis excludit. <12> Sed quis ista conseruare neglegat, quamuis plurima tenacitate sordescat? siquidem ornat regnum, quod fuerit singulariter toto orbe nominatum. et ideo pecunia, quae tibi data est, si opus non potuerit implere susceptum, quantum adhuc expendendum esse credideris, missis nobis breuibus indicabis, quia non grauamur expendere, ut tanta uideamur ruris moenia custodire. XL. BOETHIO PATRICIO THEODERICUS REX. <1> Cum rex Francorum conuiuii nostri fama pellectus a nobis citharoedum magnis precibus expetisset, sola ratione complendum esse promisimus, quod te eruditionis musicae peritum esse noueramus. adiacet enim uobis doctum eligere, qui disciplinam ipsam in arduo collocatam potuistis attingere. <2> Quid enim illa praestantius, quae caeli machinam sonora dulcedine modulatur et naturae conuenientiam ubique dispersam uirtutis suae gratia comprehendit? quicquid enim in conceptum alicuius modificationis existit, ab harmoniae continentia non recedit. per hanc competenter cogitamus, pulchre loquimur, conuenienter mouemur: quae quotiens ad aures nostras disciplinae suae lege peruenerit, imperat cantum, mutat animos artifex auditus, <3> et operosa delectatio haec cum de secreto naturae tamquam sensuum regina tropis suis ornata processerit, reliquae cogitationes exiliunt omniaque facit eici, ut ipsam solummodo delectet audiri. tristitiam noxiam iucundat, tumidos furores attenuat, cruentam saeuitiam efficit blandam, excitat ignauiam soporantem languore, uigilantibus reddit saluberrimam quietem, uitiatam turpi amore ad honestum studium reuocat castitatem, sanat mentis taedium bonis cogitationibus semper aduersum, perniciosa odia conuertit ad auxiliatricem gratiam et quod beatum genus curationis est, per dulcissimas uoluptates expellit animi passiones. <4> Incorpoream animam corporaliter mulcet et solo auditu ad quod uult deducit, quam tenere non praeualet uerbo: tacitus manibus clamat, sine ore loquitur et per insensibilium obsequium praeualet sensuum exercere dominatum. hoc totum inter homines quinque tonis agitur, qui singuli prouinciarum ubi reperti sunt nominibus uocitantur. miseratio quippe diuina localiter sparsit gratiam, dum omnia sua ualde fecit esse laudanda. Dorius prudentiae largitor et castitatis effector est. Phrygius pugnas excitat, uotum furoris inflammat. Aeolius animi tempestates tranquillat somnumque iam placatis attribuit. Iastius intellectum obtusis acuit et terreno desiderio grauatis caelestium appetentiam bonorum operator indulget. Lydius contra nimias curas animae taediaque repertus remissione reparat et oblectatione corroborat. <5> Hoc ad saltationes corruptibile saeculum flectens honestum remedium turpe fecit esse commentum. hic uero numerus quinarius trina diuisione consistit. omnis enim tonus habet summum et imum: haec autem dicuntur ad medium. et quoniam sine se esse non possunt quae alterna sibi uicissitudine referuntur, utiliter inuentum est artificialem musicam, id est auctorum operationibus diuersis organis exquisitam, modis quindecim contineri. <6> His rebus aliquid maius adiciens humana sollertia terris quandam harmoniam doctissima inquisitione collegit, quae diapason nominatur, ex omnibus scilicet congregata, ut uirtutes, quas uniuersum melos habere potuisset, haec adunatio mirabilis contineret. hinc Orpheus mutis animalibus efficaciter imperauit uagosque greges contemptis pascuis ad audiendi epulas potius inuitauit. illo cantante amauerunt siccas Tritones terras: Galatea lusit in solidis: deseruerunt ursi amabiles siluas: leones domestica tandem canneta reliquerunt: iuxta praedonem suum praeda gaudebat. in unum conuentum contraria uota collecta sunt et fide dicente lyra omnia sibi aduersa crediderunt. <7> Amphion quoque Dircaeus canendo chordis Thebanos muros dicitur condidisse, ut, cum homines labore marcidos ad studium perfectionis erigeret, saxa ipsa crederentur relictis rupibus aduenisse. Musaeum etiam, et artis Orphei filium et naturae, Maronis praepotens lingua concelebrat, dicens apud inferos in summa beatitudine constitutum, quod per Elysios campos felices animas septem chordarum pulsibus amoenabat, significans summo praemio perfrui, cui disciplinae huius contigerit suauitatibus epulari. <8> Sed haec omnia humano studio per manualem musicam uidentur effecta. naturalis autem rhythmus animatae uoci cognoscitur attributus: qui tunc melos pulchre custodit, si apte taceat, congruenter loquatur et per accentus uiam musicis pedibus composita uoce gradiatur. inuenta est quoque ad permouendos animos oratorum fortis ac suauis oratio, ut criminosis irascantur iudices, misereantur errantibus: et quicquid potest eloquens efficere, ad huius disciplinae non est dubium gloriam pertinere. <9> Poetis etiam, Terentiano testante, duo primum metra principalia sunt tributa, id est heroicum et iambicum, unum quod erigeret, alterum quod placaret. ex quibus ad oblectandos animos audientum diuersa progenita sunt et ut in organis toni, ita in humana uoce uarias animi affectiones grauida metra pepererunt. <10> Sirenas in miraculum cantasse curiosa prodit antiquitas et quamuis nauigantes fluctus abduceret, carbasa uentus inflaret, eligebant suauiter decepti scopulos incurrere, ne tantam paterentur dulcedinem praeterire. quibus solus Ithacus euasit, qui nautis sollicitatorem protinus obstruxit auditum. contra noxiam dulcedinem cogitauit uir prudentissimus felicissimam surditatem et quam uincere intellegendo non poterant, melius non aduertendo superabant. se uero soliditati arboris constrictis nexibus illigauit, ut et famosos cantus liberis auribus probare potuisset et pericula dulcisonae uocis unda rapiente uinctus euaderet. <11> Verum ut et nos talia exemplo sapientis Ithaci transeamus, loquamur de illo lapso caelo psalterio, quod uir toto orbe cantabilis ita modulatum pro animae sospitate composuit, ut his hymnis et mentis uulnera sanentur et diuinitatis singularis gratia conquiratur. en quod saeculum miretur et credat: pepulit Dauitica lyra diabolum: sonus spiritibus imperauit: et canente cithara rex in libertatem rediit, quem internus inimicus turpiter possidebat. <12> Nam licet huius delectationis organa multa fuerint exquisita, nihil tamen efficacius inuentum est ad permouendos animos quam concauae citharae blanda resultatio. hinc etiam appellatam aestimamus chordam, quod facile corda moueat: ubi tanta uocum collecta est sub diuersitate concordia, ut uicina chorda pulsata alteram faciat sponte contremiscere, quam nullum contigit attigisse. tanta enim uis est conuenientiae, ut rem insensualem sponte se mouere faciat, quia eius sociam constat agitatam. <13> Hinc diuersae ueniunt sine lingua uoces: hinc uariis sonis efficitur quidam suauissimus chorus, illa acuta nimia tensione, ista grauis aliqua laxitate, haec media tergo blandissime temperato, ut homines se ad tantam perducere non praeualeant unitatem, in quantam ad socialem conuenientiam ratione carentia peruenerunt. ibi enim quicquid excellenter, quicquid ponderatim, quicquid rauce, quicquid purissime aliasque distantias sonat, quasi in unum ornatum constat esse collectum, et ut diadema oculis uaria luce gemmarum, sic cithara diuersitate soni blanditur auditui. <14> Musarum tela loquax, stamina uerbosa, fila canentia, in quibus arguto plectro tegitur quod dulciter audiatur. hanc igitur ad imitationem uariae testudinis Mercurius dicitur inuenisse, quam tanta utillima procurantem astronomi inter stellas requirendam esse putauerunt, persuadentes caelestem esse musicam, quando lyrae formam comprehendere potuerunt inter sidera collocatam. <15> Harmonia uero caeli humano sermone idonee non potest explicari, quam ratio tantum animo dedit, sed auribus natura non prodidit. dicunt enim debere credi, ut beatitudo caelestis illis oblectationibus perfruatur, quae nec fine deficit nec aliqua intermissione marcescit. in ipso quippe intellectu habitare referunt superna, ipsis deliciis caelestia perfrui et talibus contemplationibus inhaerentia beatis iugiter delectationibus contineri. <16> Bene quidem arbitrati, si causam caelestis beatitudinis non in sonis, sed in creatore posuissent, ubi ueraciter sine fine gaudium est, sine aliquo taedio manens semper aeternitas, et inspectio sola diuinitatis efficit, ut beatius esse nil possit. haec ueraciter perennitatem praestat, haec iucunditates accumulat: et sicut praeter ipsam creatura non extat, ita sine ipsa incommutabilem laetitiam habere non praeualet. <17> Sed quoniam nobis facta est uoluptuosa digressio, quia semper gratum est de doctrina colloqui cum peritis, citharoedum, quem a nobis diximus postulatum, sapientia uestra eligat praesenti tempore meliorem, facturus aliquid Orphei, cum dulci sono gentilium fera corda domuerit. et quantae nobis gratiae fuerint actae, tantae uobis et nostrae aequabili compensatione referuntur, qui et imperio nostro paretis et quod uos clarificare possit, efficitis. XLI. LUDUIN REGI FRANCORUM THEODERICUS REX. <1> Gloriosa quidem uestrae uirtutis affinitate gratulamur, quod gentem Francorum prisca aetate residem feliciter in noua proelia concitastis et Alamannicos populos caesis fortioribus inclinatos uictrici dextera subdidistis. sed quoniam semper in auctoribus perfidiae resecabilis uidetur excessus nec primariorum plectibilis culpa omnium debet esse uindicta, motus uestros in fessas reliquias temperate, quia iure gratiae merentur euadere, quos ad parentum uestrorum defensionem respicitis confugisse. estote illis remissi, qui nostris finibus celantur exterriti. <2> Memorabilis triumphus est Alamannum acerrimum sic expauisse, ut tibi eum cogas de uitae munere supplicare. sufficiat illum regem cum gentis cecidisse superbia: sufficiat innumerabilem nationem partim ferro, partim seruitio subiugatam. nam si cum reliquis confligis, adhuc cunctos superasse non crederis. accipe in talibus causis frequenter expertum: illa mihi feliciter bella prouenerunt, quae moderato fine peracta sunt. is enim uincit assidue qui nouit omnia temperare, dum iucunda prosperitas illis potius blanditur, qui austeritate nimia non rigescunt. cede itaque suauiter genio nostro, quod sibi gentilitas communi remittere consueuit exemplo. sic enim fit, ut et meis petitionibus satisfecisse uideamini nec sitis solliciti ex illa parte, quam ad nos cognoscitis pertinere. <3> Quocirca salutantes honore et affectione, qua dignum est, illum et illum legatos nostros ad excellentiam uestram consueta caritate direximus, per quos et sospitatis uestrae indicium et speratae petitionis consequamur effectum. quaedam uero, quae ad nos pro uestris utilitatibus peruenerunt, per harum portitores uerbo uobis insinuanda commisimus, ut cautiores effecti optata possitis uictoria constanter expleri. uestra siquidem salus nostra gloria est et totiens regnum Italiae proficere iudicamus, quotiens de uobis laeta cognoscimus. <4> Citharoedum etiam arte sua doctum pariter destinauimus expetitum, qui ore manibusque consona uoce cantando gloriam uestrae potestatis oblectet: quem ideo fore credimus gratum, quia uos eum iudicastis magnopere dirigendum.