[1,20,0] EPISTOLA XX. ALBINO ET ALBIENO VIRIS ILLUSTRIBUS ATQUE PATRICIIS THEODORICUS REX. [1,20,1] Illos commonet ut in spectaculis patrocinium partis Prasini assumant, et ut de Hellandio et Thodoron, qui laetitiae publicae aptior fuerit aestimatus, ab illis Prasini pantomimus, confusione populi sublata, constituatur. [1,20,2] 1. Licet inter gloriosas reipublicae curas et regalium sollicitudinum salutiferos fluctus pars minima uideatur, principem de spectaculis loqui: tamen pro amore reipub. Romanae non pigebit has quoque cogitationes intrare: quia undecunque praestare possumus, dignum nostris sensibus aestimamus; praesertim cum beatitudo sit temporum, laetitia populorum. Illud enim, propitiante Deo, labores nostros asserit, quod se otiosam generalitas esse cognoscit. 2. Partis itaque Prasini insinuata petitione, comperimus (quoniam hoc introductum est, ut populi de colore uocitentur) seditiones turbulentas a quibusdam scelestissimis incitari, et causam laetitiae publicae ad furoris certamina prorupisse. Quod utique gaudii decoram non potest habere qualitatem, si pacem non meruerit possidere communem. Et ideo dignum est clementiam nostram has quoque partes aspicere, ut ubique possit morum probitas elucere. Non enim inania uerborum popularium cogitamus, sed perniciosae semen seditionis excludimus. 3. Quapropter illustris magnitudo uestra praesenti iussione commonita, patrocinium partis Prasini, quod gloriosae recordationis pater uester impendit, dignanter assumat. Putari enim non debet iniuria, populos regere ac gubernare Romanos. Nam si bonorum omnium causa pensetur, pro eorum utilitate delecti sunt, qui honores gloriosissimos accipere meruerunt. 4. Conuocatis ergo spectatoribus, de Hellandio et Thodoron, qui laetitiae publicae aptior fuerit aestimatus, populi confusione sublata, constituatur a uobis Prasini pantomimus: quatenus sumptum, quem pro spectaculo ciuitatis impendimus, electis contulisse uideamur. 5. Hanc partem musicae disciplinae Mutam nominauere maiores, scilicet quae ore clauso manibus loquitur, et quibusdam gesticulationibus facit intelligi, quod uix narrante lingua aut scripturae textu possit agnosci. [1,21,0] EPISTOLA XXI. MAXIMIANO VIRO ILLUSTRI ET ANDREAE VIRO SENATORI THEODORICUS REX. [1,21,1] Decernit ut discutiant, num pecunia fabricis Urbis deputata, tota fuerit absque fraude in eas expensa. [1,21,2] Prouocandi sumus affectuosis ciuium studiis ad augmenta ciuitatis: quia nemo potest diligere quod habitatores intelligit non amare. Unicuique patria sua charior est, dum supra omnia saluum fore quaeritur, ubi ab ipsis cunabulis commoratur. Quapropter uotis paribus inuitemur ad dona; quatenus quod sponte tribuimus, duplicata gratia conferamus. Et ideo nulli graue sit, Romanis fabricis deputatae pecuniae reddere rationem, cum pura conscientia desideret se probari: quando fructum laboris sui capit, dum ad nos prospera de se peruenire cognoscit. Quocirca praesenti decernimus iussione, Romanae ciuitatis fabricas uos debere discutere, si labor operis concordat expensis, uel si apud aliquem constet residere pecuniam, quae non sit fabricis expensa, deputatae rei reddat erogandam. Quibus rationibus euidenter expressis, ad nos instructionem fidelissimam destinate; ut iudicio nostro respondere uideamini, qui estis ad indaginem ueritatis electi. Nullum enim de largitate nostra fraudari uelle credimus, quando in tali negotio et de propriis facultatibus eum impendere posse iudicamus. Aues ipsae per aera uagantes proprios nidos amant; erratiles ferae ad cubilia dumosa festinant; uoluptuosi pisces campos liquidos transeuntes, cauernas suas studiosa indagatione perquirunt; cunctaque animalia ibi se norunt refugere, ubi longissima cupiunt aetate constare. Quid iam de Roma debeamus dicere, quam fas est ab ipsis liberis plus amari? [1,22,0] EPISTOLA XXII. MARCELLO VIRO SENATORI ADVOCATO FISCI THEODORICUS REX. [1,22,1] Illum ex aduocato priuato creat aduocatum fisci. [1,22,2] Solida laus est regiae largitatis, quoties conueniunt indulta iudiciis; nec sibi audet casus ascribere, quod bonae dispositionis librat examen: quia ubi aptantur officia meritis, nil debetur incertis. Non enim de rudibus sententiam ferimus, sed de probatissimis iudicamus. Polisti siquidem forensi cote multifarie praedicatus ingenium; nutristi facundiam exercitatione causarum; expertus es quam suaues fides afferat fructus, ut etiam ipsa conciliet corda regnantium. Haec in te speculator uirtutum noster sensus inspexit. His apud nos suffragiis placere meruisti, ut dignus existeres ad publicas causas, qui gessisti hactenus sub integritate priuatas. Sume igitur fisci nostri tuenda negotia, in utendis officii tui priuilegiis decessorum exempla secuturus. Ita ergo per medium iustitiae tramitem moderatus incede; ut nec calumnia innocentes graues, nec iustis petitionibus retentatores exoneres. Illa enim uera lucra iudicamus, quae integritate suffragante percipimus. Non ergo quoties superes, sed quemadmodum uincas, inquiramus. Aequitatem nobis placiturus intende: non quaeras de potestate nostra, sed potius de iure uictorias: quando laudabilius a parte fisci perditur, cum iustitia non habetur. Nam si dominus uincat, oppressionis inuidia est; aequitas uero creditur, si supplicem superare contingat. Non ergo paruo periculo causas dicimus, quando tunc fama nostra proficit, cum se commoditas iniusta subducit. Quapropter fit interdum causa mala fisci, ut bonus princeps esse uideatur. Maiori quippe compendio perdimus, quam si nobis indebite uictoria suffragetur. [1,23,0] EPISTOLA XXIII. CAELIANO ET AGAPITO VIRIS ILLUSTRIBUS ET PATRICIIS THEODORICUS REX. [1,23,1] Hi iudices eliguntur ut litem patriciorum uirorum Festi et Symmachi contra patricium Paulinum dirimant. [1,23,2] Decet regalis apicis curam, generalitatis custodire concordiam: quoniam ad laudem regnantis trahitur, si ab omnibus pax ametur. Quid est enim quod nos melius praedicet, quam quietus populus, concors senatus, totaque respub. morum nostrorum honestate uestita? Hinc est quod praesenti iussione decernimus ut magnifici uiri atque patricii Festus atque Symmachus, contra illustrem et patricium Paulinum in iudicio uestro, quas se habere dicunt exerant actiones. Quibus pro legum ratione susceptis, et, si iuris ordo patitur, definitis; tunc patricius Paulinus, quidquid aduersum supra memoratos magnificos uiros se habere causatur, pari sorte depromat. Nec tardari uolumus in eius quoque parte sententiam, dum uelimus omnia inter eos esse decisa; nihilque aliud relinqui, nisi quod debetur affectui. Videte ergo tanti iudicii arbitros uos electos; uidete exspectationem nostram, aequabilem flagitare iustitiam: relaturi gratiae uberrimum fructum, si praesens disceptatio, quos dignos credidit, non impares probet esse. Debet enim de talibus uiris esse cura praecipua, qui dare possunt minoribus euidenter exempla. Nam qui inter pares summos uiros litem negligit absoluendam, hoc imitari reliquos sine dubitatione permittit. [1,24,0] EPISTOLA XXIV. UNIVERSIS GOTHIS THEODORICUS REX. [1,24,1] Indicat se per Nandium Saionem illos admonendos curasse, ut ad expeditionem Gallicanam VIII calendar. Iuliar., rebus omnibus necessariis sufficienter instructi, properent, et seniores iunioribus exemplo sint. [1,24,2] Innotescenda sunt magis Gothis quam suadenda certamina, quia bellicosae stirpi est gaudium comprobari. Laborem quippe non refugit, qui uirtutis gloriam concupiscit. Et ideo, iuuante Deo, quo auctore omnia prosperantur, pro communi utilitate exercitum ad Gallias constituimus destinare; ut simul et uos prouectus occasionem habere possitis, et nos quae praestitimus, meritis contulisse uideamur. Latet enim sub otio laudabilis fortitudo; et dum se probandi non habet spatium, occulta est lux tota meritorum. Atque ideo per Nandium Saionem nostrum admonendum curauimus, ut ad expeditionem, in Dei nomine, more solito, armis, equis, rebusque omnibus necessariis sufficienter instructi, octauo die cal. Iuliarum proxime ueniente, modis omnibus, Deo fauente, moueatis; quatenus et parentum uestrorum in uobis ostendatis inesse uirtutem, et nostram peragatis feliciter iussionem. Producite iuuenes uestros in Martiam disciplinam. Sub uobis uideant, quod posteris referre contendant. Nam quod in iuuentute non discitur, in matura aetate nescitur. Accipitres ipsi, quorum uictus semper ex praeda est, fetus suos nouitate marcentes nidis proturbant, ne molli otio consuescant; alis uerberant immorantes, cogunt pullos teneros ad uolatum; ut tales debeant existere, de quibus possit pietas materna praesumere. Vos autem, quos et natura erigit, et amor opinionis exacuit, studete tales filios relinquere, quales uos patres uestros constat habuisse. [1,25,0] EPISTOLA XXV. SABINIANO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. [1,25,1] Iubet portum Lucini et portus iunctos reparari, eorumque diligentiorem inposterum curam haberi. [1,25,2] Nil prodest initia rei solidare, si ualebit praesumptio ordinata destruere. Illa sunt enim robusta, illa diuturna, quae prudentia incipit et cura custodit. Atque ideo maior in conseruandis rebus quam in inueniendis adhibenda cautela est: quia de initiis praedicatio debetur inuento, de custoditis autem acquiritur laudata perfectio. Dudum siquidem propter Romanae moenia ciuitatis, ubi studium nobis semper impendere infatigabilis ambitus erit, portum Lucini deputatis redditibus reparari iussio nostra constituit; ut uiginti quinque millia tegularum annua illatione praestentur; simul etiam portubus iunctis, qui ad illa loca antiquitus pertinebant, et nunc diuersorum usurpatione suggeruntur inuasi. Cuncta ergo ad statutam praestationem facies sine dilatione reuocari: quia licet nostra iussa pro sua reuerentia in nullo uiolanda sint, ea tamen custodiri uolumus maxime, quae Urbis faciem uidentur ornare. Quis enim dubitet, fabricarum miracula hac prouisione seruata, et pendenti saxo formatas cameras tegularum tegmine custoditas? Ut antiqui principes nobis merito debeant suas laudes, quorum fabricis dedimus longissimam iuuentutem ; ut pristina nouitate reluceant, quae iam fuerant ueternosa senectute fuscata.