[0] DE LAPSIS. [1] I. PAX ecce, dilectissimi fratres, Ecclesiae reddita est et, quod difficile nuper incredulis ac perfidis impossibile uidebatur, ope atque ultione diuina securitas nostra reparata est. In laetitiam mentes redeunt, et, tempestate pressurae ac nube discussa, tranquillitas ac serenitas refulserunt. Dandae laudes Deo, et beneficia eius ac munera cum gratiarum actione celebranda, quamuis agere gratias nostra uox nec in persecutione cessauerit. Neque enim tantum inimico licere potest ut non, qui Dominum toto corde et anima et uirtute diligimus, benedictiones eius et laudes semper et ubique cum gloria praedicemus. Exoptatus uotis omnium dies uenit, et, post longae noctis horribilem tetramque caliginem, Domini luce radiatus mundus eluxit. [2] II. Confessores, praeconio boni nominis claros et uirtutis ac fidei laudibus gloriosos, laetis conspectibus intuemur, sanctis osculis adhaerentes, desideratos diu inexplebili cupiditate complectimur. Adest militum Christi cohors candida, qui persecutionis urgentus ferociam turbulentam stabili congressione fregerunt, parati ad patientiam carceris, armati ad tolerantiam mortis. Repugnastis fortiter saeculo, spectaculum gloriosum praebuistis Deo, secuturis fratribus fuistis exemplo. Religiosa uox Christum locuta est, in quem se semel credidisse confessa est. Illustres manus, quae non nisi diuinis operibus assueuerant, sacrificiis sacrilegis restiterunt. Sanctificata ora coelestibus cibis, post corpus et sanguinem Domini, profana contagia et idolorum reliquias respuerunt. Ab impio sceleratoque uelamine, quo illic uelabantur sacrificantium capita captiua, caput uestrum liberum mansit. Frons cum signo Dei pura, diaboli coronam ferre non potuit, coronae se Domini reseruauit. Quam uos laete sinu suo excipit mater Ecclesia de praelio reuertentes! quam beata, quam gaudens portas suas aperit, ut adunatis agminibus intretis, de hoste prostrato trophaea referentes! Cum triumphantibus uiris et feminae ueniunt, quae cum saeculo dimicantes, sexum quoque uicerunt. Veniunt et geminata militiae suae gloria uirgines, et pueri annos suos uirtutibus transeuntes. Necnon et caetera stantium multitudo uestram gloriam sequitur, proximis et pene coniunctis laudis insignibus uestigia uestra comitatur. Eadem et in illis sinceritas cordis, eadem fidei tenacis integritas. Inconcussis praeceptorum coelestium radicibus nixos et euangelicis traditionibus roboratos, non praescripta exilia, non destinata tormenta, non rei familiaris damna, non corporis supplicia terruerunt. Explorandae fidei praefiniebantur dies. Sed qui saeculo renuntiasse se meminit, nullum saeculi diem nouit; nec tempora terrena iam computat qui aeternitatem de Deo sperat. [3] III. Nemo, fratres dilectissimi, nemo hanc gloriam mutilet, nemo incorruptam stantium firmitatem maligna obtrectatione debilitet. Cum dies negantibus praestitutus excessit, quisquis professus intra diem non est, Christianum se esse confessus est. Primus est uictoriae titulus, gentilium manibus apprehensum Dominum confiteri: secundus ad gloriam gradus est cauta secessione subtractum Domino reseruari. Illa publica, haec priuata confessio est. Ille iudicem saeculi uincit, hic contentus Deo suo iudice conscientiam puram cordis integritate custodit. Illic, fortitudo promptior, hic sollicitudo securior. Ille appropinquante hora sua, iam maturus inuentus est; hic fortasse dilatus est qui, patrimonio derelicto, idcirco secessit quia non erat negaturus: confiteretur utique si fuisset et ipse detentus. [4] IV. Has martyrum coelestes coronas, has confessorum glorias spiritales, has stantium fratrum maximas eximiasque uirtutes moestitia una contristat, quod auulsam nostrorum uiscerum partem uiolentus inimicus populationis suae strage deiecit. Quid hoc loco faciam, dilectissimi fratres? fluctuans uario mentis aestu, quid aut quomodo dicam? Lacrymis magis quam uerbis opus est ad exprimendum dolorem quo corporis nostri plaga deflenda est, quo populi aliquando numerosi multiplex lamentanda iactura est. Quis enim sic durus aut ferreus, quis sic fraternae charitatis oblitus, qui inter suorum multiformes ruinas et lugubres ac multo squalore deformes reliquias constitutus siccos oculos tenere praeualeat, nec, erumpente statim fletu, prius gemitus suos lacrymis quam uoce depromat? Doleo, fratres, doleo uobiscum, nec mihi ad leniendos dolores meos integritas propria et sanitas priuata blanditur, quando plus pastor in gregis sui uulnere uulneretur. Cum singulis pectus meum copulo, moeroris et funeris pondera luctuosa participo. Cum plangentibus plango, cum deflentibus defleo, cum iacentibus iacere me credo. Iaculis illis grassantis inimici mea simul membra percussa sunt, saeuientes gladii per mea uiscera transierunt. Immunis et liber a persecutionis incursu fuisse non potest animus. In prostratis fratribus et me prostrauit affectus. [5] V. Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio ueritatis, nec sic mentem debet et sensum persecutionis infestae tenebrosa caligo caecasse, ut nihil remanserit lucis et luminis unde diuina praecepta perspici possint. Si cladis causa cognoscitur, et medela uulneris inuenitur. Dominus probari familiam suam uoluit; et quia traditam nobis diuinitus disciplinam pax longa corruperat, iacentem fidem et pene, ut ita dixerim, dormientem censura coelestis erexit; cumque nos peccatis nostris amplius mereremur, clementissimus Dominus sic cuncta moderatus est, ut hoc omne quod gestum est exploratio potius quam persecutio uideretur. [6] VI. Studebant augendo patrimonio singuli, et, obliti quid credentes aut sub Apostolis ante fecissent aut semper facere deberent, insatiabili cupiditatis ardore ampliandis facultatibus incubabant. Non in sacerdotibus religio deuota, non in ministris fides integra, non in operibus misericordia, non in moribus disciplina. Corrupta barba in uiris, in feminis forma fucata, adulterati post Dei manus oculi, capilli mendacio colorati. Ad decipienda corda simplicium callidae fraudes, circumueniendis fratribus subdolae uoluntates. Iungere cum infidelibus uinculum matrimonii, prostituere gentilibus membra Christi. Non iurare tantum temere, sed adhuc etiam peierare: praepositos superbo tumore contemnere; uenenato sibi ore maledicere, odiis pertinacibus inuicem dissidere. Episcopi plurimi, quos et hortamento esse oportet caeteris et exemplo, diuina procuratione contempta, procuratores rerum saecularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta, per alienas prouincias oberrantes, negotiationis quaestuosae nundinas aucupari, esurientibus in Ecclesia fratribus, habere argentum largiter uelle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus foenus augere. Quid non perpeti tales pro peccatis eiusmodi mereremur, cum iam pridem praemonuerit ac dixerit censura diuina: Si dereliquerint legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint et praecepta mea non obseruauerint, uisitabo in uirga facinora eorum et in flagellis delicta eorum. [7] VII. Praenuntiata sunt ista nobis et ante praedicta. Sed nos, datae legis et obseruationis immemores, id egimus per nostra peccata, ut, dum Domini mandata contemnimus, ad correctionem delicti et probationem fidei remediis seuerioribus ueniremus. Nec saltem sero conuersi ad Domini timorem sumus, ut hanc correptionem nostram probationemque diuinam patienter et fortiter subiremus. Ad prima statim uerba minantis inimici maximus fratrum numerus fidem suam prodidit; nec prostratus est persecutionis impetu, sed uoluntario lapsu se ipse prostrauit. Quid oro inauditum, quid nouum uenerat, ut, uelut incognitis atque inopinatis rebus exortis, Christi sacramentum temeritate praecipiti solueretur? Nonne haec et Prophetae ante et Apostoli postmodum nuntiauerunt? nonne iustorum pressuras et gentilium semper iniurias pleni sancto Spiritu praedicauerunt? nonne fidem nostram semper armans et Dei seruos coelesti uoce corroborans dicit Scriptura diuina: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli seruies. Nonne, iram diuinae indignationis ostendens et poenae metum praemonens, denuo dicit: Adorauerunt eos quos fecerunt digiti eorum; et curuatus est homo et humilitatus est uir, et non laxabo illis. Et iterum Deus loquitur dicens: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli. In Euangelio quoque postmodum Dominus, in uerbis doctor et consummator in factis, docens quid fieret, et faciens quodcumque docuisset, quicquid nunc geritur et geretur nonne ante praemonuit? Nonne et negantibus aeterna supplicia et salutaria confitentibus praemia ante constituit? [8] VIII. Exciderunt quibusdam, proh nefas! omnia et de memoria recesserunt. Non expectauerunt saltem ut ascenderent apprehensi, ut interrogati negarent. Ante aciem multi uicti, sine congressione prostrati; nec hoc sibi reliquerunt, ut sacrificare idolis uiderentur inuiti. Ultro ad forum currere, ad mortem sponte properare, quasi hoc olim cuperent, quasi amplecterentur occasionem datam quam semper optassent. Quot illic a magistratibus uespera urgente dilati sunt? quot, ne eorum differretur interitus, etiam rogauerunt? Quam uim potest talis obtendere, qua crimen suum purget, cum uim magis ipse fecerit ut periret? Nonne, quando ad Capitolium sponte uentum est, quando ultro ad obsequium diri facinoris accessum est, labauit gressus, caligauit aspectus, tremuerunt uiscera, brachia conciderunt? nonne sensus obstupuit, lingua haesit, sermo defecit? Stare illic potuit Dei seruus, et loqui et renuntiare Christo, qui iam diabolo renuntiauerat et saeculo? Nonne ara illa quo moriturus accessit rogus illi fuit? nonne diaboli altare, quod foetore tetro fumare ac redolere conspexerat, uelut funus et bustum uitae suae horrere ac fugere debebat ? Quid hostiam tecum, miser, quid uictimam immolaturus imponis? ipse ad aram hostia, uictima ipse uenisti; immolasti illic salutem tuam, spem tuam, fidem tuam funestis illis ignibus concremasti. [9] IX. Ac multis proprius interitus satis non fuit. Hortamentis mutuis in exitium populus impulsus est, mors inuicem lethali poculo propinata est; ac, ne quid deesset ad criminis cumulum, infantes quoque, parentum manibus uel impositi uel attracti, amiserunt paruuli quod in primo statim natiuitatis exordio fuerant consecuti. Nonne illi cum iudicii dies uenerit dicent: Nos nihil mali fecimus, nec, derelicto cibo et poculo Domini, ad profana contagia sponte properauimus. Perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas. Illi nobis Ecclesiam matrem, illi patrem Deum negauerunt; ut, dum, parui et improuidi et tanti facinoris ignari, per alios ad consortium criminum iungimur, aliena fraude caperemur. [10] X. Nec est, proh dolor! iusta aliqua et grauis causa quae tantum facinus excuset. Relinquenda erat patria et patrimonii facienda iactura. Cui enim nascenti atque morienti non relinquenda quandoque patria et patrimonii sui facienda iactura est? Christus non relinquatur, salutis ac sedis aeternae iactura timeatur. Clamat ecce per prophetam Spiritus sanctus: Discedite, discedite, exite inde, et immundum nolite tangere. Exite de medio eius, separamini, qui fertis uasa Domini. Et qui uasa sunt Domini ac templum Dei, ne immundum tangere et feralibus cibis pollui uiolarique cogantur, non exeunt de medio nec recedunt! Alibi quoque uox auditur e coelo, praemonens quid Dei seruos facere conueniat dicens: Exi de ea, populus meus, ne particeps sis delictorum eius et ne perstringaris plagis eius. Qui exit et cedit, delicti particeps non fit; plagis uero et ipse perstringitur qui socius criminis inuenitur. Et ideo Dominus in persecutione secedere et fugere mandauit, atque, ut id fieret, et docuit et fecit. Nam, cum corona de Dei dignatione descendat, nec possit accipi nisi fuerit hora sumendi, quisquis in Christo manens interim cedit, non fidem negat, sed tempus expectat: qui autem cum non secederet cecidit, negaturus remansit. [11] XI. Dissimulanda, fratres dilectissimi, ueritas non est, nec uulneris nostri materia et causa reticenda. Decepit multos patrimonii sui amor caecus, nec ad recedendum parati aut expediti esse potuerunt quos facultates suae uelut compedes ligauerunt. Illa fuerunt remanentibus uincula, illae catenae quibus et uirtus retardata est, et fides pressa, et mens uincta, et anima praeclusa, ut serpenti terram, secundum Dei sententiam, deuoranti praeda et cibus fierent qui terrestribus inhaererent. Et idcirco Dominus, bonorum magister et praemonens in futurum. Si uis, inquit, perfectus esse, uade, uende omnia tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et ueni, sequere me. Si hoc diuites facerent, per diuitias suas non perirent; thesaurum in coelo reponentes, hostem nunc et expugnatorem domesticum non haberent. Esset in coelo cor et animus et sensus, si thesaurus esset in coelo: nec uinci a saeculo posset qui unde uinceretur, in saeculo non haberet. Sequeretur Dominum solutus et liber, ut Apostoli et sub Apostolis multi et nonnulli saepe fecerunt, qui, et rebus suis et parentibus derelictis, indiuiduis Christo nexibus adhaeserunt. [12] XII. Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii uinculo detinentur? Aut quomodo coelum petunt, et ad sublimia et alta conscendunt qui, terrenis cupiditatibus degrauantur? Possidere se credunt qui potius possidentur, census sui serui, nec ad pecuniam suam domini, sed magis pecuniae mancipati. Hoc tempus, hos homines Apostolus denotat dicens: Qui autem uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et muscipulam et desideria multa inutilia et nocentia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. Dominus autem quibus nos praemiis ad contemptum rei familiaris inuitat? Parua haec et exigua huius temporis damna quibus mercedibus pensat? Nemo est, inquit, qui relinquat domum aut agrum, aut parentes aut fratres, aut uxorem aut filios, propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo uitam aeternam. Quibus cognitis et de Domini pollicentis ueritate compertis, non tantum timenda non est eiusmodi sed et optanda iactura, ipso denuo Domino praedicante et monente: Beati eritis cum persecuti uos fuerint, et separauerint uos et expulerint, et maledixerint nomini uestro ut nequam propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exultate; ecce enim merces uestra multa est in coelis. [13] XIII. Sed tormenta postmodum uenerant, et cruciatus graues reluctantibus imminebant. Queri de tormentis potest qui per tormenta superatus est? Potest excusationem doloris obtendere qui uictus est in dolore? Potest rogare talis et dicere: «Certare quidem fortiter uolui, et, sacramenti mei memor, deuotionis ac fidei arma suscepi; sed me in congressione pugnantem cruciamenta uaria et supplicia longa uicerunt. Stetit mens stabilis et fides fortis, et cum torquentibus poenis immobilis diu anima luctata est: sed, cum, durissimi iudicis recrudescente saeuitia, iam fatigatum nunc flagella scinderent, nunc contunderent fustes, nunc equuleus extenderet, nunc ungula effoderet, nunc flamma torreret, caro me in colluctatione deseruit, infirmitas uiscerum cessit, nec animus sed corpus in dolore defecit.» Potest cito proficere ad ueniam causa talis. Potest eiusmodi excusatio esse miserabilis. Sic hic Casto et Aemilio aliquando Dominus ignouit; sic, in prima congressione deuictos, uictores in secundo praelio reddidit, ut fortiores ignibus fierent qui ignibus ante cessissent, et unde superati essent, inde superarent. Deprecabantur illi non lacrymarum miseratione sed uulnerum, nec sola lamentabili uoce, sed laceratione corporis et dolore. Manabat pro fletibus sanguis, et pro lacrymis cruor semiustulatis uisceribus defluebat. [14] XIV. Nunc uero quae uulnera ostendere uicti possunt, quas plagas hiantium uiscerum, quae tormenta membrorum, ubi non fides congressa cecidit, sed congressionem perfidia praeuenit? Nec excusat oppressum necessitas criminis ubi crimen est uoluntatis. Nec hoc ideo dico ut fratrum causas onerem, sed ut magis fratres ad precem satisfactionis instigem: nam, cum scriptum sit. Qui uos felices dicunt, in errorem uos mittunt, et semitas pedum uestrorum turbant, qui peccantem blandimentis adulantibus palpat, peccandi fomitem subministrat; nec comprimit delicta ille, sed nutrit. At qui consiliis fortioribus redarguit simul atque instruit fratrem, promouet ad salutem. Quos diligo, inquit Dominus, redarguo et castigo. Sic oportet et Dei sacerdotem non obsequiis decipientibus fallere, sed remediis salutaribus prouidere. Imperitus est medicus qui tumentes uulnerum sinus manu parcente contrectat, et in altis recessibus uiscerum uirus inclusum dum seruat exaggerat. Aperiendum uulnus est et secandum, et, putraminibus amputatis, medela fortiore curandum. Vociferetur et clamet licet et conqueratur aeger impatiens per dolorem, gratias aget postmodum cum senserit sanitatem. [15] XV. Emersit enim, fratres dilectissimi, nouum genus cladis; et, quasi parum persecutionis procella saeuierit, accessit ad cumulum sub misericordiae titulo malum fallens et blanda pernicies. Contra Euangelii uigorem, contra Domini ac Dei legem temeritate quorumdam laxatur incautis communicatio, irrita et falsa pax, periculosa dantibus et nihil accipientibus profutura. Non quaerunt sanitatis patientiam, nec ueram de satisfactione medicinam. Poenitentia de pectoribus excussa est, grauissimi extremique delicti memoria sublata est. Operiuntur morientium uulnera, et plaga lethalis altis et profundis uisceribus infixa, dissimulato dolore, contegitur. A diaboli aris reuertentes, ad sanctum Domini sordidis et infectis nidore manibus accedunt. Mortiferos idolorum cibos adhuc pene ructantes, exhalantibus etiam nunc scelus suum faucibus et contagia funesta redolentibus, Domini corpus inuadunt, quando occurrat Scriptura diuina, et clamet et dicat: Omnis mundus manducabit carnem, et anima quaecumque manducauerit ex carne sacrificii salutaris quod est Domini, et immunditia ipsius super ipsum est, peribit anima illa de populo suo. Apostolus item testetur et dicat Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum, non potestis mensae Domini communicare et mensae daemoniorum. Idem contumacibus et peruicacibus comminatur et denuntiat dicens: Quicumque ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. [16] XVI. Spretis his omnibus atque contemptis, ante expiata delicta, ante exomologesin factam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio et manu sacerdotis, ante offensam placatam indignantis Domini et minantis, uis infertur corpori eius et sanguini, et plus modo in Dominum manibus atque ore delinquunt, quam cum Dominum negauerunt. Pacem putant esse quam quidam uerbis fallacibus uenditant. Non est pax illa, sed bellum; nec Ecclesiae iungitur qui ab Euangelio separatur. Quid iniuriam beneficium uocant? quid impietatem uocabulo pietatis appellant? Quid eis qui flere iugiter et rogare Dominum suum debent, intercepta poenitentiae lamentatione, communicare se simulant? Hoc sunt eiusmodi lapsis quod grando frugibus, quod turbidum sidus arboribus, quod armentis pestilens uastitas, quod nauigiis saeua tempestas. Solatium aeternae spei adimunt, arborem a radice subuertunt, sermone morbido ad lethale contagium serpunt, nauem scopulis, ne in portum perueniat, illidunt. Non concedit pacem facilitas ista sed tollit, nec communicationem tribuit, sed impedit ad salutem. Persecutio est haec alia et alia tentatio, per quam subtilis inimicus impugnandis adhuc lapsis occulta populatione grassatur, ut lamentatio conquiescat, ut dolor sileat, ut delicti memoria euanescat, ut comprimatur pectorum gemitus, statuatur fletus oculorum, nec Dominum, grauiter offensum, longa et plena poenitentia deprecetur, cum scriptum sit: Memento unde cecideris, et age poenitentiam. [17] XVII. Nemo se fallat, nemo se decipiat. Solus Dominus misereri potest. 187 Veniam peccatis quae in ipsum commissa sunt, solus potest ille largiri qui peccata nostra portauit, qui pro nobis doluit, quem Deus tradidit pro peccatis nostris. Homo Deo esse non potest maior; nec remittere aut donare indulgentia sua seruus potest, quod in Dominum delicto grauiore commissum est, ne adhuc lapso et hoc accedat ad crimen si nesciat esse praedictum: Maledictus homo qui spem habet in homine. Dominus orandus est, Dominus nostra satisfactione placandus est, qui negantem negare se dixit, qui omne iudicium de Patre solus accepit. Credimus quidem posse apud iudicem plurimum martyrum merita et opera iustorum, sed cum iudicii dies uenerit, cum, post occasum saeculi huius et mundi, ante tribunal Christi populus eius adstiterit. [18] XVIII. Caeterum, si quis, praepropera festinatione temerarius remissionem peccatorum dare, se cunctis putat posse, aut audet Domini praecepta rescindere, non tantum nihil prodest sed et obest lapsis. Prouocasse est iram, non seruasse sententiam, nec misericordiam prius Dei deprecandam putare, sed contempto Domino de sua facultate praesumere. Sub ara Dei animae occisorum martyrum clamant magna uoce dicentes: Quousque, Domine, sanctus et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de his qui in terris inhabitant ? Et requiescere ac patientiam tenere adhuc iubentur. Et quemquam posse aliquis existimat remittendis passim donandisque peccatis bonum fieri contra iudicem uelle, aut prius quam uindicetur ipse alios posse defendere? Mandant martyres aliquid fieri; sed si iusta, si licita, si non contra ipsum Dominum a Dei sacerdote facienda, si obtemperantis facilis et prona consensio, si petentis fuerit religiosa moderatio. Mandant aliquid martyres fieri, sed, si scripta non sint in Domini lege quae mandant, ante est ut sciamus illos de Deo impetrasse quod postulant, tunc facere quod mandant. Neque enim statim uideri potest de diuina maiestate concessum, quod fuerit humana pollicitatione promissum. [19] XIX. Nam et Moyses pro peccatis populi petiit, nec tamen peccantibus ueniam cum petisset accepit: Precor, ait, Domine, deliquit populus hic delictum grande, et fecerunt sibi deos aureos; et nunc, si dimittis eis, delictum dimitte; sin autem, dele me de libro quem scripsisti. Et dixit Dominus ad Moysen: Si quis deliquerit ante me, deleam eum de libro meo. Ille amicus Dei, ille facie ad faciem locutus saepe cum Domino, quod petiit impetrare non potuit, nec Dei indignantis offensam sua deprecatione placauit. Hieremiam Deus laudat et praedicat dicens: Prius quam te formarem in utero noui te, et prius quam exires de uulua sanctificaui te, et prophetam in gentibus posui te. Et eidem pro peccatis populi deprecanti frequentius et oranti, Noli, ait, orare pro populo hoc, et noli postulare pro eis in prece et oratione, quia non exaudiam in tempore in quo inuocabunt me, in tempore afflictionis suae. Quid uero iustius Noe, qui cum repleta esset terra peccatis, solus inuentus est iustus in terris? Quid gloriosius Daniele? quid illo ad facienda martyria in fidei firmitate robustius, in Dei dignatione felicius, qui toties et cum confligeret uicit, et cum uinceret superuixit? Quid Iob in operibus promptius, in tentationibus fortius, in dolore patientius, in timore submissius, in fide uerius? Nec his tamen, si rogarent, concessurum se Deus dixit. Cum propheta Ezechiel pro delicto populi deprecaretur, Terra, inquit, quaecumque peccauerit mihi ut delinquat delictum, extendam manum meam super eam, et obteram stabilimentum panis et immittam in eam famem, et auferam ab ea hominem et pecora. Etsi fuerint tres uiri hi in medio eius, Noe, Daniel et Iob, non liberabunt filios neque filias, ipsi soli salui erunt. Adeo non omne quod petitur in praeiudicio petentis sed in dantis arbitrio est; nec quicquam sibi usurpat et uindicat humana sententia, nisi annuat et censura diuina. [20] XX. In Euangelio Dominus loquitur dicens: Qui confessus me fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo qui in coelis est. Qui autem me negauerit, et ego negabo eum. Si negantem non negat, nec confitentem confitetur. Non potest Euangelium in parte consistere et in parte nutare: aututrumque oportet ualeat, aut utrumque uim ueritatis amittat: si negantes rei criminis non erunt, nec confitentes praemium uirtutis accipient. Porro, si fides quae uicerit coronatur, necesse est ut uicta perfidia puniatur. Ita martyres, aut nihil possunt si Euangelium solui potest, aut si Euangelium non potest solui, contra Euangelium facere non possunt qui de Euangelio martyres fiunt. Nemo, fratres dilectissimi, nemo infamet martyrum dignitatem, nemo eorum glorias destruat et coronas. Manet incorruptae fidei robur incolume; nec dicere aliquid aut facere contra Christum potest, cuius et spes et fides et uirtus et gloria omnis in Christo est. Ut ab episcopis contra mandatum Dei fiat auctores esse non possunt qui ipsi Dei mandata fecerunt. An quisquam maior Deo aut diuina bonitate clementior, qui aut infectum uelit quod passus est Deus fieri, aut quasi illi minus potestatis ad protegendam Ecclesiam suam fuerit, auxilio nos suo putet posse seruari? [21] XXI. Nisi si haec ignaro Deo gesta sunt, aut non permittente illo omnia ista uenerunt, cum doceat indociles et admoneat immemores Scriptura diuina, quae loquitur dicens: Quis dedit in direptionem Iacob et Israel iis qui praedabantur illum? Nonne Deus, cui peccauerunt? Et noluerunt in uiis eius ambulare neque audire legem eius: et superduxit super eos iram animationis suae. Et alibi testatur ac dicit: Numquid non ualet manus Dei ut saluos faciat, aut grauauit aurem ut non exaudiat? Sed peccata uestra inter uos et Deum separant, et propter delicta uestra auertit faciem a uobis ne misereatur. Delicta potius nostra reputemus, actus nostros et animi secreta reuoluentes, conscientiae merita ponderemus. Redeat in cor nostrum non ambulasse nos in uiis Domini et abiecisse legem Dei, praecepta eius et monita salutaria numquam seruare uoluisse. [22] XXII. Quid de eo boni sentias, quem timorem fuisse apud eum, quam fidem credas quem corrigere nec metus potuit, quem persecutio ipsa non reformauit? Alta et erecta ceruix nec quia cecidit inflexa est. Tumens animus et superbus nec quia uictus est fractus est. Iacens stantibus et integris uulneratus miratur; et quod non statim Domini corpus inquinatis manibus accipiat, aut ore polluto Domini sanguinem bibat, sacerdotibus sacrilegus irascitur. Atque, o tuam nimiam, furiose, dementiam! Irasceris ei qui abs te auertere iram Dei nititur; ei minaris qui pro te Domini misericordiam deprecatur, qui uulnus tuum sentit quod ipse non sentis, qui pro te lacrymas fundit, quas forsitan ipse non fundis. Oneras adhuc crimen et cumulas; et cum sis ipse implacabilis ad antistites et sacerdotes Dei, putas circa te Dominum posse placari? [23] XXIII. Accipe potius et admitte quae loquimur. Quid surdae aures salutaria praecepta non audiunt quae monemus? quid caeci oculi poenitentiae iter non uident quod ostendimus? quid perculsa et alienata 189 mens remedia uitalia non percipit quae de Scripturis coelestibus et discimus et docemus? Aut si incredulis quibusdam minor fides est futurorum, uel praesentibus terreantur. Ecce eorum qui negauerunt quae supplicia conspicimus, quos eorum tristes exitus flemus? Nec hic esse sine poena possunt, quamuis necdum dies uenerit poenae. Plectuntur interim quidam, quo caeteri corrigantur. Exempla sunt omnium tormenta paucorum. [24] XXIV. Unus ex his qui sponte Capitolium negaturus ascendit, postquam Christum negauit obmutuit. Poena inde coepit unde coepit et crimen; ut nec rogare iam posset qui uerba ad precum misericordiam non haberet. Alia in balneis constituta (hoc enim crimini eius et malis deerat, ut et ad balneas statim pergeret quae lauacri uitalis gratiam perdidisset), illic ab immundo spiritu immunda correpta, laniauit dentibus linguam qua fuerat uel pasta impie uel locuta. Postquam sceleratus cibus sumptus est, in perniciem suam rabies oris armata est. Ipsa sui carnifex exstitit, nec diu superesse postmodum potuit: doloribus uentris et uiscerum cruciata, defecit. [25] XXV. Praesente ac teste me ipso accipite quid euenerit. Parentes forte fugientes, dum trepidi minus consulunt, sub nutricis alimento paruulam filiam reliquerunt; relictam nutrix detulit ad magistratus. Illi ei, apud idolum quo populus confluebat, quod carnem necdum posset edere per aetatem, panem mero mixtum, quod tamen et ipsum de immolatione pereuntium supererat, tradiderunt. Recepit filiam postmodum mater. Sed facinus puella commissum tam loqui et indicare non potuit, quam nec intelligere prius potuit nec arcere. Ignoratione igitur obreptum est ut sacrificantibus nobis eam secum mater inferret. Sed enim puella mixta cum sanctis, precis nostrae et orationis impatiens, nunc ploratu concuti, nunc mentis aestu coepit fluctuabunda iactari, et uelut tortore cogente, quibus poterat indiciis conscientiam facti in simplicibus adhuc annis rudis anima fatebatur. Ubi uero solemnibus adimpletis calicem diaconus offerre praesentibus coepit, et accipientibus caeteris locus eius aduenit, faciem suam paruula instinctu diuinae maiestatis auertere, os labiis obturantibus premere, calicem recusare. Perstitit tamen diaconus, et reluctanti licet de sacramento calicis infudit. Tunc sequitur singultus et uomitus. In corpore atque ore uiolato Eucharistia permanere non potuit. Sanctificatus in Domini sanguine potus de pollutis uisceribus erupit. Tanta est potestas Domini, tanta maiestas! Secreta tenebrarum sub eius luce detecta sunt, sacerdotem Dei nec occulta crimina fefellerunt. [26] XXVI. Hoc circa infantem quae ad eloquendum alienum circa se crimen necdum habuit aetatem. At uero ea quae, aetate prouecta et in annis adultioribus constituta, sacrificantibus nobis latenter obrepsit, non cibum sed gladium sibi sumens, et uelut quaedam uenena lethalia intra fauces et pectus admittens, angi et anima exaestuante concludi postmodum coepit. Et pressuram non iam persecutionis sed delicti sui passa, palpitans et tremens concidit. Impunitum diu non fuit nec occultum dissimulatae conscientiae crimen. Quae fefellerat hominem, Deum sensit ultorem. Et cum quaedam arcam suam, in qua Domini sanctum fuit, manibus indignis tentasset aperire, igne inde surgente deterrita est ne auderet attingere. Et quidem alius, quia et ipse maculatus sacrificio a sacerdote celebrato partem cum caeteris ausus est latenter accipere, sanctum Domini edere et contrectare non potuit, cinerem ferre se apertis manibus inuenit. Documento unius ostensum est Dominum recedere cum negatur, nec immerentibus ad salutem prodesse quod sumitur, quando gratia salutaris in cinerem sanctitate fugiente mutatur. Quam multi quotidie poenitentiam non agentes, nec delicti sui conscientiam confitentes, immundis spiritibus adimplentur, quam multi usque ad insaniam mentis excordes dementiae furore quatiuntur? Nec necesse est ire per exitus singulorum, cum per orbis multiformes ruinas tam delictorum poena sit uaria quam delinquentium multitudo numerosa. Unusquisque consideret, non quid alius passus sit, sed quid pati et ipse mereatur. Nec euasisse se credat, si eum interim poena distulerit, cum timere plus debeat quam sibi Dei iudicis ira seruauit. [27] XXVII. Nec sibi quominus agant poenitentiam blandiantur qui etsi nefandis sacrificiis manus non contaminauerunt, libellis tamen conscientiam polluerunt. Et illa professio denegantis contestatio est christiani quod fuerat abnuentis. Fecisse se dixit quidquid alius faciendo commisit. Cumque scriptum sit, Non potestis duobus dominis seruire, seruiuit saeculari domino qui obtemperauit eius edicto; magis obaudiuit humano imperio quam Deo. Viderit an minore uel dedecore uel crimine apud homines publicauerit quod admisit. Deum tamen iudicem fugere et uitare non poterit, cum dicat Spiritus sanctus in Psalmis: Quod est imperfectum meum uiderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Et iterum: Homo uidet in facie, Deus autem in corde. Ipse quoque Dominus praemoneat et praestruat dicens: Et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis. Perspicit ille abdita, et secreta atque occulta considerat. Nec Dei oculos potest aliquis euadere dicentis: Ego Deus approximans, et non Deus de longinquo. Si absconditus fuerit homo in absconditis, ego ergo non uidebo eum ? Nonne coelum et terram ego impleo? Videt ille corda et pectora singulorum, et iudicaturus est, non tantum de factis, sed et de uerbis et de cogitationibus nostris, omnium mentes uoluntatesque conceptas in ipsis adhuc clausi pectoris latebris intuetur. [28] XXVIII. Denique quanto et fide maiores et timore meliores sunt qui quamuis nullo sacrificii aut libellifacinore constricti, quoniam tamen de hoc uel cogitauerunt, hoc ipsum apud sacerdotes Dei dolenter et simpliciter confitentes, exomologesin conscientiae faciunt, animi sui pondus exponunt, salutarem medelam paruis licet et modicis uulneribus exquirunt, scientes scriptum esse: Deus non deridetur. Derideri et circumueniri Deus non potest nec astutia aliqua fallente deludi. Plus immo delinquit qui secundum hominem Deum cogitans euadere se poenam criminis credit, si non palam crimen admisit. Christus in praeceptis suis dicit: Qui confusus me fuerit, confundet eum filius hominis. Et Christianum se putat qui Christianus esse aut confunditur aut ueretur? Quomodo potest esse cum Christo qui ad Christum pertinere aut erubescit aut metuit? Minus plane peccauerit non uidendo idola, nec sub oculis circumstantis atque insultantis populi sanctitatem fidei profanando, non polluendo manus suas funestis sacrificiis, nec sceleratis cibis ora maculando. Hoc eo proficit ut sit minor culpa, non ut innocens conscientia. Facilius potest ad ueniam criminis peruenire. Non est tamen immunis a crimine. Nec cesset in agenda poenitentia atque in Domini misericordia deprecanda, ne quod minus esse in qualitate delicti uidetur, in neglecta satisfactione cumuletur. [29] XXIX. Confiteantur singuli, quaeso uos, fratres dilectissimi, delictum suum, dum adhuc qui deliquit in saeculo est, dum admitti confessio eius potest, dum satisfactio et remissio facta per sacerdotes apud Dominum grata est. Conuertamur ad Dominum mente tota; et, poenitentiam criminis ueris doloribus exprimentes, Dei misericordiam deprecemur. Illi se anima prosternat, illi moestitia satisfaciat, illi spes omnis incumbat. Rogare qualiter debeamus dicit ipse: Reuertimini, inquit, ad me ex toto corde uestro, simulque et ieiunio et fletu et planctu; et scindite corda uestra, et non uestimenta uestra. Ad Dominum toto corde redeamus. Iram et offensam eius ieiuniis, fletibus, planctibus, sicut admonet ipse, placemus. [30] XXX. Lamentari eum putamus ex toto corde, ieiuniis, fletibus, planctibus Dominum deprecari, qui ex primo criminis die lauacra quotidie cum feminis celebrat, qui, epulis affluentibus pastus et sagina largiore distentus, cruditates suas postridie ructat, nec cibos et potus suos cum pauperum necessitate communicat? Qui hilaris ac laetus incedit, quomodo mortem suam deflet? Cumque scriptum sit, Non corrumpetis effigiem barbae uestrae, barbam uellit et faciem suam comit? Et placere nunc cuiquam studet qui Deo displicet? An illa ingemiscit et plangit cui uacat cultum pretiosae uestis induere nec indumentum Christi quod perdidit cogitare, accipere pretiosa ornamenta et monilia elaborata, nec diuini et coelestis ornatus damna deflere? Tu, licet indumenta peregrina et uestes sericas induas, nuda es. Auro te licet et margaritis gemmisque condecores, sine Christi decore deformis es. Et quae capillos tuos inficis, uel nunc in doloribus desine; et quae nigri pulueris ductu oculorum liniamenta depingis, uel nunc lacrymis oculos tuos ablue. Si quem de tuis charum mortalitatis exitu perdidisses, ingemisceres dolenter et fleres, facie inculta, ueste mutata, neglecto capillo, uultu nubilo, ore deiecto indicia moeroris ostenderes. Animam tuam, misera, perdidisti, spiritaliter mortua superuiuere hic tibi et ipsa ambulans funus tuum portare coepisti; et non acriter plangis, non iugiter ingemiscis, non te uel pudore criminis uel continuatione lamentationis abscondis! Ecce peiora adhuc peccandi uulnera, ecce maiora delicta, peccasse nec satisfacere, deliquisse nec delicta deflere. [31] XXXI. Ananias, Azarias, Misahel, illustres ac nobiles pueri, quominus exomologesin Deo facerent nec inter flammas et camini exaestuantis incendia quieuerunt. Bene sibi licet conscii et Dominum fidei ac timoris obsequio saepe promeriti, humilitatem tamen tenere et Domino satisfacere nec inter ipsa gloriosa uirtutum suarum martyria destiterunt. Loquitur Scriptura diuina: Stans, inquit, Azarias precatus est, et aperuit os suum, et exomologesin faciebat Deo simul cum sodalibus suis in medio ignis. Daniel quoque, post fidei atque innocentiae suae multiplicem gratiam, post dignationem Domini circa uirtutes ac laudes suas saepe repetitam, ieiuniis adhuc promereri Deum nititur, in sacco et in cinere uolutatur, exomologesin faciens dolenter et dicens: Dominus Deus magnus et fortis et metuendus, qui seruas testamentum tuum et miserationes eis qui te diligunt et conseruant imperia tua; peccauimus, facinus admisimus, impii fuimus, transgressi sumus, ac deseruimus praecepta tua et iudicia tua; non audiuimus uerba puerorum tuorum Prophetarum quae locuti sunt in nomine tuo super reges nostros et omnes gentes et super omnem terram. Tibi, Domine, iustitia, nobis autem confusio. [32] XXXII. Haec mites, haec simplices, haec innocentes in promeranda Dei maiestate fecerunt; et nunc satisfacere et Dominum rogare detrectant qui Dominum negauerunt! Quaeso uos, fratres, acquiescite salubribus remediis, consiliis obedite melioribus; cum lacrymis nostris uestras lacrymas iungite, cum nostro gemitu uestros gemitus copulate. Rogamus uos, ut pro uobis Deum rogare possimus. Preces ipsas ad uos prius uertimus, quibus Deum pro uobis ut misereatur oramus. Agite poenitentiam plenam, dolentis ac lamentantis animi probate moestitiam. [33] XXXIII. Nec uos quorumdam moueat aut error improuidus aut stupor uanus, qui, cum teneantur in tam graui crimine, percussi sunt animi caecitate, ut nec intelligant delicta nec plangant. Indignantis Dei maior haec plaga est, sicut scriptum est: Et dedit illis Deus spiritum transpunctionis. Et iterum: Dilectum ueritatis non receperunt ut salui fierent; ac propterea mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt ueritati, sed sibi placent in iniustitia. Iniuste sibi placentes et transpunctae mentis alienatione dementes Domini praecepta contemnunt, medelam uulneris negligunt, agere poenitentiam nolunt. Ante admissum facinus improuidi, post facinus obstinati, nec prius stabiles, nec postmodum supplices. Quando debuerant stare, iacuerunt; quando iacere et prosternere se Deo debent, stare se opinantur. Pacem sibi ultro nemine dante sumpserunt. Falsa pollicitatione seducti et apostatis ac perfidis iuncti, errorem pro ueritate suscipiunt. Communicationem non communicantium ratam ducunt; hominibus contra Deum credunt, qui contra homines Deo non crediderunt. [34] XXXIV. Eiusmodi homines quantum potestis effugite, perniciosis contactibus adhaerentes salubri cautione uitate. Sermo eorum sicut cancer serpit, colloquium uelut contagium transilit, noxia et uenenata persuasio persecutione ipsa peius interficit. Illic superest poenitentia quae satisfaciat; qui autem poenitentiam criminis tollunt, satisfactionis uiam claudunt. Ita fit ut, dum temeritate quorumdam uel promittitur salus falsa uel creditur, spes uerae salutis adimatur. [35] XXXV. Vos uero, fratres dilectissimi, quorum timor in Deum pronus est, et in ruina licet animus constitutus, mali sui memor est, poenitentes ac dolentes peccata uestra perspicite, grauissimum conscientiae crimen agnoscite, ad intelligentiam delicti uestri oculos cordis aperite, nec desperantes misericordiam Domini, nec tamen iam ueniam uindicantes. Deus, quantum patris pietate, indulgens semper et bonus est; tantum iudicis maiestate metuendus est. Quam magna deliquimus, tam granditer defleamus. Alto uulneri diligens et longa medicina non desit. Poenitentia crimine minor non sit. Putasne tu Dominum cito posse placari, quem uerbis perfidis abnuisti, cui patrimonium praeponere maluisti, cuius templum sacrilega contagione uiolasti? putas facile eum misereri tui, quem tuum non esse dixisti? Orare oportet impensius et rogare, diem luctu transigere, uigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrymosis lamentationibus occupare, stratos solo adhaerere, in cinere et cilicio et sordibus uolutari, post indumentum Christi perditum nullum iam uelle uestitum, post diaboli cibum malle ieiunium, iustis operibus incumbere, quibus peccata purgantur, eleemosynis frequenter insistere, quibus a morte animae liberantur. Quod aduersarius auferebat Christus accipiat. Nec teneri iam nec amari patrimonium debet, quo quis et deceptus et uictus est. Pro hoste uitanda res, pro latrone fugienda, pro gladio metuenda possidentibus et ueneno: ad hoc tantum profuerit quod remansit ut inde crimen et culpa redimatur. Incunctanter et largiter fiat operatio, census omnis in medelam uulneris erogetur, opibus et facultatibus nostris qui de nobis iudicaturus est Domino foeneretur. Sic sub Apostolis fides uiguit: sic primus credentium populus Christi mandata seruauit. Prompti erant, largi erant, distribuendum per Apostolos totum dabant, et non talia delicta redimebant. [36] XXXVI. Si precem toto corde quis faciat, si ueris poenitentiae lamentationibus et lacrymis ingemiscat, si ad ueniam delicti sui Dominum iustis et continuis operibus inflectat, misereri talium potest qui et misericordiam suam protulit dicens: Cum conuersus ingemueris, tunc saluaberis, et scies ubi fueris. Et iterum: Nolo mortem morientis, dicit Dominus, quantum ut reuertatur et uiuat. Et Iohel propheta pietatem Domini, Domino ipso monente, declarat. Reuertimini, inquit, ad Dominum Deum uestrum, quoniam misericors et pius est et patiens et multae miserationis, et qui sententiam flectat aduersus malitias irrogatas. Potest ille indulgentiam dare, sententiam suam potest ille deflectere. Poenitenti, operanti, roganti potest elementer ignoscere, potest in acceptum referre quidquid pro talibus et petierint martyres et fecerint sacerdotes. Vel si quis plus eum suis satisfactionibus mouerit, si eius iram, si indignantis offensam iusta deprecatione placauerit, dat ille et arma rursum quibus uictus armetur, reparat et corroborat uires quibus fides instaurata uegetetur. Repetet certamen suum miles, iterabit aciem, prouocabit hostem, et quidem factus ad praelium fortior per dolorem. Qui sic Deo satisfecerit, qui poenitentia facti sui, qui pudore delicti, plus et uirtutis et fidei de ipso lapsus sui dolore conceperit, exauditus et adiutus a Domino, quam contristauerat, nuper laetam faciet Ecclesiam; nec iam solam Dei ueniam merebitur, sed et coronam.