[0] De spectaculis. [1] I. CYPRIANUS plebi in Euangelio stanti salutem. Ut me satis contristat et animum meum grauiter affligit cum nulla mihi scribendi ad uos porrigitur occasio, detrimentum est enim meum uobiscum non colloqui, ita nihil mihi tantam laetitiam hilaritatemque restituit quam cum adest rursus occasio. Vobiscum me esse arbitror cum uobis per litteras loquor. Quamquam igitur ita se haec habere quae dico certos uos esse sciam nec quicquam de uerborum meorum ueritate dubitare, tamen etiam argumentum sinceritatem rei asserit. Nam, cum nulla prorsus praeteritur occasio, probatur affectio. Quamuis ergo certus sim uos non minus esse in uitae actu graues quam in sacramento fideles, tamen, quoniam non desunt uitiorum assertores blandi et indulgentes patroni qui praestant uitiis auctoritatem et, quod est deterius, censuram Scripturarum coelestium in aduocationem criminum conuertunt, quasi sicut innocens spectaculorum ad remissionem animi appetatur uoluptas: nam et eo usque eneruatus est ecclesiasticae disciplinae uigor et ita omni languore uitiorum praecipitatur in peius, ut iam non uitiis excusatio sed auctoritas detur, placuit paucis uos nunc non instruere, sed instructos admonere, ne, quia male sunt uincta uulnera, sanitatis obductae perrumpant cicatricem. Nullum enim malum difficilius extinguitur quam quod faciles reditus habet, dum et multitudinis consensu asseritur, et excusatione blanditur. [2] II. Non pudet, non pudet, inquam, fideles homines et christiani sibi nominis auctoritatem uindicantes, superstitiones uanas gentilium cum spectaculis mixtas de Scripturis coelestibus uindicare et diuinam auctoritatem idololatriae conferre. Nam, quomodo id quod in honore alicuius idoli ab ethnicis agitur a fidelibus Christianis spectaculo frequentatur, et idololatria gentilis asseritur, et in contumeliam Dei religio uera et diuina calcatur? Pudor me tenet praescriptiones eorum in hac causa et patrocinia referre. Ubi, inquiunt, scripta sunt ista, ubi prohibita? Alioquin et auriga est Israel Helias, et ante arcam Dauid ipse saltauit. Nabla, cynares, aera, tympana, tibias, citharas, choros legimus. Apostolus quoque dimicans cestus et colluctationis nostrae aduersus spiritalia nequitiae proponit certamen. Rursus, cum de stadio sumit exempla, coronae quoque collocat praemia. Cur ergo homini Christiano fideli non liceat spectare quod licuit diuinis Litteris scribere? Hoc in loco non immerito dixerim longe melius fuisse istis nullas Litteras nosse quam sic Litteras legere. Verba enim et exempla quae ad exhortationem euangelicae uirtutis posita sunt, ad uitiorum patrocinia transferuntur; quoniam non ut spectarentur ista scripta sunt, sed ut animis nostris instantia maior excitaretur in rebus profuturis, dum tanta est apud ethnicos in rebus non profuturis. [3] III. Argumentum est ergo excitandae uirtutis, non permissio siue libertas spectandi gentilis erroris, ut per hoc animus plus accendatur ad euangelicam uirtutem propter diuina praemia cum per omnium laborum et dolorum calamitatem concedatur peruenire ad aeterna compendia. Nam quod Helias auriga est Israelis non patrocinatur spectandis circensibus: in nullo enim is circo cucurrit. Et quod Dauid in conspectu Dei choros egit nihil adiuuat in theatro sedentes Christianos fideles: nulla enim obscoenis motibus membra distorquens desaltauit graecae libidinis fabulam. Nabulae, cynarae, tibiae, tympana, citharae Domino seruierunt, non idolis. Non igitur praescribatur ut spectentur illicita; a diabolo artifice ex sanctis in illicita mutata sunt. Praescribat igitur istis pudor, etiamsi non possunt sanctae Litterae. Quaedam enim Scriptura magis prouidet in praecipiendo. Verecundiam passa, plus interdixit, quia tacuit. Veritas, si ad haec usque descenderet, pessime de fidelibus suis sensisset. Nam et plerumque in praeceptis quaedam utilius tacentur: admonent saepe dum interdicuntur. Ita etiam tacentur dum in Litteris scripta sunt, et praeceptorum loco seueritas loquitur, et ratio docet quae Scriptura conticuit. Secum tantummodo unusquisque deliberet, et cum persona professionis suae loquatur, et nihil umquam indecorum geret. Plus enim ponderis habebit conscientia quae nulli se alteri debebit nisi sibi. [4] IV. Quid Scriptura interdixit? Prohibuit enim spectari quod prohibet geri. Omnia, inquam, ista spectaculorum genera damnauit quando idololatriam sustulit, ludorum omnium matrem, unde haec uanitatis et leuitatis monstra uenerunt. Quod enim spectaculum sine idolo? quis ludus sine sacrificio? quod certamen non consecratum mortuo? Quid inter haec Christianus fidelis facit? Si idololatriam fugit, quid qui iam sanctus sit de rebus criminosis uoluptatem capit? Quid contra Deum superstitiones probat, quas amat dum spectat? Caeterum, sciat omnia haec inuenta daemoniorum esse, non Dei. Impudenter in Ecclesia daemonia exorcizat quorum uoluptates in spectaculis laudat; et cum semel illi renuntians, rescissa sit res omnis in Baptismate, dum post Christum ad diaboli spectaculum uadit, Christo tamquam diabolo renuntiat. Idololatria, ut iam dixi, ludorum omnium mater est; quae ut ad se Christiani fideles ueniant, blanditur illis per oculorum et aurium uoluptatem. Romulus Conso, quasi consilii deo, ob rapiendas Sabinas circenses, primus consecrauit. Caeterum reliqui, dum Urbem fames occupasset, ad auocationem populi acquisiti sunt ludi scenici, Cereri et Libero dicati postmodum reliquisque idolis et mortuis. Graeca illa certamina uel in cantibus, uel in fidibus, uel in uocibus, uel in uiribus praesides suos habent uaria daemonia et quicquid est aliud quod spectantium aut oculos mouet aut delinit aures, si cum origine sua et institutione quaeratur, causam praefert aut idolum aut daemonium aut mortuum. Ita diabolus artifex, quia idololatriam per se nudam sciebat horreri, spectaculis miscuit, ut per uoluptatem posset amari. [5] V. Plura prosequi quid est necesse, uel sacrificiorum in ludis genera monstruosa describere, inter quae nonnumquam et homo fit hostia latrocinio sacerdotis, dum cruor etiam de iugulo calidus exceptus spumanti patera, dum adhuc feruet, et quasi sitienti idolo in faciem iactatus crudeliter propinatur, et inter uoluptates spectantium quorumdam mors erogatur, ut per cruentum spectaculum saeuire discatur, quasi parum sit homini priuata sua rabies, nisi illam et publice discat. In poenam hominis fera rabida nutritur in deliciis, ut sub spectantium oculis crudelius insaniat. Erudit artifex belluam, quae clementior fortasse fuisset si non illam magister crudelior saeuire docuisset. Ergo, ut taceam quicquid latius idololatria probat, quam uana sunt ipsa certamina, lites in coloribus, contentiones in cursibus, fauores in honoribus, gaudere quod equus uelocior fuerit, moerere quod pigrior, annos pecoris computare, consules nosse, aetates discere, prosapiam designare, auos ipsos atauosque commemorare! Quam hoc totum otiosum negotium, immo quam turpe et ignominiosum, hunc, inquam, memoriter totam equini generis sobolem computantem et sine offensa spectaculi cum magna uelocitate referentem! Parentes Christi, si praeroges, nescit, ut infelicius sit et scire. Quod si rursum praerogem quo ad aliquod spectaculum nescit, aut infelicior, si scit. Quod si rursum praerogem quo ad aliquod spectaculum itinere peruenerit, confitebitur per luparum, per prostitutarum nuda corpora, per publicam libidinem, per dedecus publicum, per uulgarem lasciuiam, per communem omnium contumeliam. Cui ut non obiiciam quod fortasse commisit, uidit tamen quod committendum non fuit, et oculos ad idololatriae spectaculum per libidinem duxit, ausus secum sanctum in lupanar ducere, si potuisset; qui festinans ad spectaculum, dimissus e Dominico et adhuc gerens secum, ut assolet, Eucharistiam, inter corpora obscoena meretricum Christi sanctum corpus infidelis iste circumtulit, plus damnationis meritus de itinere quam de spectaculi uoluptate. [6] VI. Sed, ut de hoc scenae inquinamento inuerecundo iam transitum faciam, pudet referre quae dicuntur, pudet etiam accusare quae fiunt, argumentorum strophas, adulterorum fallacias, mulierum impudicitias, scurriles iocos, parasitos sordidos, ipsos quoque patresfamilias togatos modo stupidos, modo obscoenos, in omnibus stolidos, in omnibus inuerecundos. Et cum nulli hominum aut generi aut professioni ab improborum istorum sermone parcatur, ab omnibus tamen ad spectaculum conuenitur. Commune dedecus delectat, uidere uel recognoscere otia uel discere. Concurritur illic ad pudorem publicum lupanaris, ad obscoenitatis magisterium, ne quid secreto minus agatur quam quod in publico discitur; et inter ipsas leges docetur quidquid legibus interdicitur. Quid inter haec Christianus fidelis facit cui uitia non licet nec cogitare? quid oblectatur simulacris libidinis, ut in ipsis deposita uerecundia audacior fiat ad crimina? Discit et facere dum consuescit uidere. Illae tamen quas infelicitas sua ad seruitutem inseruit et prostrauit, libidines publicas occultant, et dedecus suum de latebris consolantur. Erubescunt uideri etiam quae pudorem uendiderunt. At istud publicum monstrum omnibus uidentibus geritur, et prostitutarum transitur obscoenitas. Quaesitum est quomodo adulterium oculis admitteretur. Huic dedecori condignum dedecus superducitur. Homo fractus omnibus membris, et uir ultra muliebrem mollitiem dissolutus, cui ars sit uerba manibus expedire; et propter unum nescio quem nec uirum nec feminam, commouetur ciuitas tota, ut desaltentur fabulosae antiquitatum libidines. Ita amatur quidquid non licet, ut quae etiam aetas absconderat, sub oculorum memoriam reducantur. [7] VII. Non est libidini satis malis suis uti praesentibus, nisi suum de spectaculo faciat in quo etiam superior aetas errauerat. Non licet, inquam, adesse Christianis fidelibus, non licet omnino, nec illis quos ad delinimenta aurium ad omnes ubique Graecia instructos suis uanis artibus mittit. Clangores tubae bellicos alter imitatur raucos, alter lugubres sonos spiritu tibiam inflante moderatur, alter, cum choris et cum hominis canora uoce contendens spiritu suo, quem de uisceribus suis in superiora corporis nitens hauserat, tibiarum foraminibus modulatur; nunc effuso, et nunc intus occluso atque in aerem pro certis foraminum meatibus emisso, nunc in articulo sonum frangens, loqui digitis elaborat, ingratus artifici qui linguam dedit. Quid loquar comicas et inutiles curas? quid illas magnas tragicae uocis insanias? quid neruos cum clamore commissos? Haec etiamsi non essent simulacris dicata, adeunda tamen et spectanda non essent Christianis fidelibus; quoniam, etsi non haberent crimen, habent in se maximam et parum congruentem fidelibus uanitatem. [8] VIII. Nam illa altera reliquorum dementia est manifesta otiosis hominibus negotiatio; et prima uictoria est ut ultra modum humanum uenter esurire potuisse super titulo coronatae edacitatis flagitiosae nundinae; ictibus uulnerum infelix facies locatur, ut infelicior uenter saginetur. Quam foeda praeterea ista luctamina, uir infra uirum iacens amplexibus inhonestis et nexibus implicatur! In tali certamine uiderit uel uincat, pudor tamen uictus est. Ecce tibi alter nudus salit, alter orbem aereum contentis in aerem uiribus iactat. Haec gloria non est, sed dementia. Denique remoue spectatorem, reddideris uanitatem. Fugienda sunt ista a Christianis fidelibus, ut iam frequenter diximus, tam uana, tam perniciosa, tam sacrilega spectacula, a quibus et oculi nostri et aures essent custodiendae. Cito in hoc assuescimus quod audimus, quod uidemus. Nam, cum mens hominis ad uitia ipsa ducatur, quid faciet, si habuerit exempla naturae corporis lubrica quae sponte corruit? quid faciet, si fuerit impulsa? Auocandus est igitur animus ab istis. [9] IX. Habet Christianus spectacula meliora, si uelit; habet ueras et profuturas uoluptates, si se recognouerit. Et, ut omittam illa quae nondum contemplari possunt, habet istam mundi pulchritudinem, quam uideat atque miretur, solis ortum aspiciat, rursus occasum mutuis uicibus dies noctesque reuocantem, globum lunae temporum cursus incrementis suis decrementisque signantem, astrorum micantium choros et assidue de summa mobilitate fulgentes, anni totius per uices summa de summo membra diuisa, et dies ipsos cum noctibus per horarum spatia digestos, terrae molem libratam cum montibus, et proflua flumina cum suis fontibus, extensa maria cum suis fluctibus atque littoribus, interim constantem pariter summa conspiratione nexibusque concordiae extensum aerem medium tenuitate sua cuncta uegetantem, nunc imbres contractis nubibus profundentem, nunc serenitatem refecta raritate reuocantem, et in omnibus istis incolas proprios, in aere aues, in aquis pisces, in terra hominem. Haec, inquam, et alia opera diuina sint Christianis fidelibus spectacula. Quod theatrum humanis manibus exstructum istis operibus poterit comparari? Magnis licet lapidum molibus exstruatur, cristae sunt montium altiores, et auro licet tecta laquearia resplendeant, astrorum fulgore uincentur. Numquam humana opera mirabitur quisquis se recognouerit filium Dei. Deiicit se de culmine generositatis suae qui admirari aliquid praeter Dominum potest. [10] X. Scripturis, inquam, sacris incumbat Christianus fidelis; et ibi inueniet condigna fidei spectacula. Videbit instituentem Deum mundum suum, et cum caeteris animalibus hominis illam admirabilem fabricam melioremque facientem. Spectabit mundum in delictis suis, iusta naufragia, piorum praemia, impiorumque supplicia, maria populo siccata, et de petra rursus populo maria porrecta. Spectabit de coelo descendentes messes, non ex aratro impressas, flumina transitus siccos refraenatis aquarum agminibus exhibentia. Videbit in quibusdam fidem cum igne luctantem, feras religione superatas et in mansuetudinem conuersas. Intuebitur et animas ab ipsa etiam morte reuocatas. Considerabit etiam de sepulchris admirabiles ipsorum consumptorum iam ad uitam corporum reductas, et in his omnibus maius iam uidebit spectaculum, diabolum illum, qui totum detriumphauerat mundum, sub pedibus Christi iacentem. Quam hoc decorum spectaculum, fratres, quam iucundum, quam necessarium, intueri semper spem suam, et oculos aperire ad salutem suam! Hoc est spectaculum quod uidetur etiam luminibus amissis. Hoc est spectaculum quod non exhibet praetor aut consul, sed qui est solus et ante omnia et super omnia, immo ex quo omnia, Pater Domini nostri Iesu Christi, cui laus et honor in saecula saeculorum. Opto uos, fratres, semper bene ualere. Amen.