[0] De bono patientiae. [1] I. DE patientia locuturus, fratres dilectissimi, et utilitates eius et commoda praedicaturus, unde potius incipiam quam quod nunc quoque ad audientiam uestram patientiam uideo esse necessariam, ut nec hoc ipsum quod auditis et discitis, sine patientia facere possitis. Tunc enim demum sermo et ratio salutaris efficaciter discitur, si patienter quod dicitur audiatur. Nec inuenio, fratres dilectissimi, inter caeteras coelestis disciplinae uias quibus ad consequenda diuinitus praemia spei ac fidei nostrae secta dirigitur, quid magis sit uel utilius ad uitam uel maius ad gloriam, quam ut qui praeceptis dominicis obsequio timoris ac deuotionis innitimur, patientiam maxime tota obseruatione tueamur. [2] II. Hanc se sectari philosophi quoque profitentur. Sed tam illic patientia falsa est, quam et falsa sapientia est. Unde enim uel sapiens esse uel patiens possit qui nec sapientiam nec patientiam Dei nouit ? quando ipse de his qui sibi sapere in mundo uidentur moneat et dicat: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Item beatus apostolus Paulus, plenus Spiritu sancto et uocandis formandisque Gentibus missus, contestetur et instruat dicens: Videte ne quis uos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum, quia in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis. Et alio loco: Nemo se, inquit, decipiat. Si quis se putat sapientem esse in uobis, mundo huic stultus fiat, ut fiat sapiens. Sapientia enim mundi huius stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Reprehendam sapientes in astutia ipsorum. Et iterum: Cognouit Dominus cogitationes sapientium, quia sunt stultae. [3] Quare, si sapientia illic uera non est, esse non potest et uera patientia. Nam si sapiens ille est qui est humilis et mitis, philosophos autem nec humiles uidemus esse nec mites, sed sibi multum placentes, et hoc ipso quod sibi placeant Deo displicentes, apparet illic ueram non esse patientiam ubi sit insolens affectatae libertatis audacia et exerti ac seminudi pectoris inuerecunda iactantia. III. Nos autem, fratres dilectissimi, qui philosophi non uerbis sed factis sumus, nec uestitu sapientiam, sed ueritate praeferimus, qui uirtutum conscientiam magis quam iactantiam nouimus, qui non loquimur magna sed uiuimus, quasi serui et cultores Dei, patientiam quam magisteriis coelestibus discimus obsequiis spiritalibus praebeamus. Est enim nobis cum Deo uirtus ista communis. Inde patientia incipit, inde claritas eius et dignitas caput sumit. Origo et magnitudo patientiae Deo auctore procedit. Diligenda res homini quae Deo chara est: bonum quod amat maiestas diuina commendat. Si dominus nobis et pater Deus est, sectemur patientiam domini pariter et patris: quia et seruos oportet esse obsequentes, et filios non decet esse degeneres. [4] IV. Qualis uero in Deo et quanta patientia, quod, in contumeliam suae maiestatis et honoris instituta ab hominibus profana templa et terrena figmenta et sacra sacrilega patientissime sustinens, super bonos et malos aequaliter facit diem nasci et lumen solis oboriri, et cum imbribus terras rigat, nemo a beneficiis eius excluditur quominus iustis similiter et iniustis indiscretas pluuias largiatur! Videmus inseparabili aequalitate patientiae nocentibus et innoxiis, religiosis et impiis, gratias agentibus et ingratis, Dei nutu tempora obsequi, elementa famulari, spirare uentos, fontes fluere, grandescere copias messium , fructus maturescere uinearum, exuberare pomis arbusta, nemora frondescere, prata florere. Et cum crebris immo continuis exacerbetur offensis Deus, indignationem suam temperat, et praestitutum semel retributionis diem patienter exspectat. Cumque habeat in potestate uindictam, mauult diu tenere patientiam, sustinens scilicet clementer et differens, ut, si fieri potest, multum malitia protracta aliquando mutetur, et homo in errorum et scelerum contagione uolutatus uel sero ad Deum conuertatur, ipso monente et dicente: Nolo mortem morientis, quantum ut reuertatur et uiuat. Et iterum: Reuertimini ad me, dicit Dominus. Et iterum: Reuertimini ad Dominum Deum uestrum, quoniam misericors et pius et patiens et multae miserationis, et qui sententiam flectat aduersus malitias irrogatas Quod item beatus apostolus Paulus commemorans et peccatorem ad poenitentiam reuocans, proponit et dicit: An numquid opulentiam bonitatis eius et sustinentiam et patientiam contemnis , ignorans quoniam patientia et bonitas Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem, secundum duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Iustum iudicium Dei dixit esse, quia serum est, quia diu multumque differtur, ut homini ad uitam longa Dei patientia consulatur. Tunc repraesentatur poena impio et peccatori, quando iam non potest poenitentia prodesse peccati. [5] V. Atque ut plenius intelligere possimus, fratres dilectissimi, quia patientia Dei res est, et quisquis lenis et patiens et mitis est, Dei Patris imitator est, cum in Euangelio suo Dominus praecepta in salutem daret, et diuina monita depromens ad perfectum discipulos erudiret, posuit et dixit: Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico uobis: Diligite inimicos uestros, et orate pro eis qui uos persequuntur, ut sitis filii Patris uestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Si enim dilexeritis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne sic et publicani faciunt ? Et si salutaueritis fratres uestros tantum? quid amplius facitis ? Nonne et ethnici idipsum faciunt. Estote itaque uos perfecti? sicut Pater uester coelestis perfectus est. Sic perfectos dixit fieri Dei filios, sic consummari ostendit et docuit coelesti natiuitate reparatos, si patientia Dei Patris maneat in nobis, si similitudo diuina, quam peccato Adam perdiderat, manifestetur et luceat in actibus nostris. Quae gloria est similem Deo fieri! qualis et quanta felicitas habere in uirtutibus quod diuinis laudibus possit aequari! [6] VI. Nec hoc, fratres dilectissimi, Iesus Christus Deus et Dominus noster tantum uerbis docuit, sed impleuit et factis. Et quia ad hoc descendisse se dixerat ut uoluntatem Patris faceret, inter caetera mirabilia uirtutum suarum quibus indicia diuinae maiestatis expressit, paternam quoque patientiam tolerantiae tenore seruauit. Omnes denique actus eius ab ipso statim aduentu patientia comite signantur, quod primum de illa sublimitate coelesti ad terrena descendens non aspernatur Dei Filius carnem hominis induere et, cum peccator ipse non esset, aliena peccata portare. Immortalitate interim posita, fieri se et mortalem patitur, ut innocens pro nocentium salute perimatur. Dominus baptizatur a seruo; et, remissam peccatorum daturus, ipse non dedignatur lauacro regenerationis corpus abluere. Diebus quadraginta ieiunat, per quem caeteri saginantur: esurit et famem sentit, ut qui in fame sermonis et gratiae fuerant coelesti pane saturentur. Cum diabolo tentante congreditur, et inimicum tantum uicisse contentus, nihil ultra uerba conatur. Discipulis non ut seruis dominica potestate praefuit, sed benignus et mitis fraterna eos charitate dilexit. Dignatus est etiam pedes Apostolorum lauare, ut, dum circa seruos talis est dominus, exemplo suo doceret qualis circa compares et aequales debeat esse conseruus. Nec mirandum quod circa compares obaudientes talis extiterit qui Iudam potuit usque ad extremum longa patientia sustinere, cibum cum inimico capere, hostem domesticum scire nec palam ostendere, traditoris osculum non recusare. In Iudaeis uero tolerandis aequanimitas quanta et quanta patientia! incredulos ad fidem suadendo flectere, obsequio ingratos fouere, contradicentibus respondere leniter, superbos sustinere clementer, humiliter persequentibus cedere, Prophetarum interfectores et aduersum Deum semper rebelles usque ad crucis et passionis horam uelle colligere. [7] VII. Sub ipsa autem passione et cruce, priusquam ad crudelitatem necis et effusionem sanguinis ueniretur, quae conuiciorum probra patienter audita, quae contumeliarum tolerata ludibria, ut insultantium sputamina exciperet, qui sputo suo caeci oculos paulo ante formasset; et in cuius nomine a seruis nunc eius diabolus cum angelis suis flagellatur, flagella ipse pateretur; coronaretur spinis qui martyres floribus coronat aeternis, palmis in faciem uerberaretur qui palmas ueras uincentibus tribuit, spoliaretur ueste terrena qui indumento immortalitatis caeteros uestit, cibaretur felle qui cibum coelestem dedit, aceto potaretur qui salutare poculum propinauit! Ille innocens, ille iustus, immo innocentia ipsa et ipsa iustitia, inter facinorosos deputatur, et testimoniis falsis ueritas premitur, iudicatur iudicaturus, et Dei Sermo ad uictimam tacens ducitur. Et cum ad crucem Domini confundantur sidera, elementa turbentur, contremiscat terra, nox diem claudat, sol, ne Iudaeorum facinus aspicere cogatur, et radios et oculos suos subtrahat, ille non loquitur, nec mouetur, nec maiestatem suam sub ipsa saltem passione profitetur. Usque ad finem perseueranter ac iugiter tolerantur omnia, ut consummetur in Christo plena et perfecta patientia. [8] VIII. Et post ista omnia, adhuc interfectores suos, si conuersi ad eum uenerint, suscipit; et patientia salutari ad conseruandum benignus et patiens, Ecclesiam suam nemini claudit. Illos aduersarios, illos blasphemos, illos nominis sui semper inimicos, si poenitentiam delicti agant, si admissum facinus agnoscant, non solum ad indulgentiam criminis, sed et ad praemium regni coelestis admittit. Quid potest patientius, quid benignius dici? Viuificatur Christi sanguine etiam qui fudit sanguinem Christi. Talis est Christi ac tanta patientia; quae nisi talis ac tanta existeret, Paulum quoque apostolum Ecclesia non haberet. [9] IX. Quod si et nos, fratres dilectissimi, in Christo sumus, si ipsum induimus, si ipse est salutis nostrae uia, qui Christum uestigiis salutaribus sequimur, per Christi exempla gradiamur, sicut Ioannes apostolus instruit dicens: Qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulauit et ipse ambulare. Item Petrus, super quem Ecclesia Domini dignatione fundata est, in Epistola sua ponit et dicit: Christus passus est pro nobis, relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius; qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius; qui cum malediceretur, non remaledicebat, cum pateretur non comminabatur; tradebat autem se iudicanti se iniuste. [10] X. Inuenimus denique et Patriarchas et Prophetas et iustos omnes, qui figuram Christi imagine praeeunte portabant, nihil magis custodisse in laude uirtutum suarum quam quod patientiam forti et stabili aequanimitate tenuerunt. Sic Abel originem martyrii et passionem iusti hominis initians primus et dedicans aduersus fratrem fratricidam non resistit nec reluctatur, sed humilis et mitis patienter occiditur. Sic Abraham Deo credens et radicem ac fundamentum fidei primus instituens, tentatus in filio, non dubitat neque cunctatur, sed praeceptis Dei tota patientia deuotionis obsequitur. Et Isaac, ad hostiae Dominicae similitudinem praefiguratus, quando a patre immolandus offertur, patiens inuenitur. Et Iacob, fugatus a fratre de terra sua patienter excedit, et maiore patientia postmodum supplex adhuc magis impium et persecutorem muneribus pacificis ad concordiam redigit. Ioseph, uenundatus a fratribus et relegatus, non tantum patienter ignoscit, sed et gratuita frumenta uenientibus largiter et clementer impertit. Moyses ab ingrato et perfido populo contemnitur frequenter et pene lapidatur, et tamen lenis et patiens pro eisdem Dominum deprecatur. In Dauid uero, ex quo secundum carnem Christi natiuitas oritur, quam magna et mira et christiana patientia, habuisse in manu saepe ut Saul regem persequentem se et interficere concupiscentem posset occidere, et tamen subditum sibi et traditum maluisse seruare, nec rependisse inimico uicem, sed occisum adhuc insuper et uindicasse! Tot denique Prophetae interfecti, tot martyres gloriosis mortibus honorati, qui omnes ad coelestes coronas patientiae laude uenerunt. Neque enim potest accipi dolorum et passionum corona, nisi praecedat in dolore et passione patientia. [11] XI. Quam sit autem patientia utilis et necessaria, fratres dilectissimi, ut manifestius possit et plenius nosci, Dei sententia cogitetur quam in origine statim mundi et generis humani Adam, praecepti immemor et datae legis transgressor, accepit. Tunc sciemus quam patientes esse in isto saeculo debeamus, qui sic nascimur ut pressuris istic et conflictationibus laboremus: Quia audisti, inquit, uocem mulieris tuae, et manducasti ex illa arbore de qua sola praeceperam tibi ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis: in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus uitae tuae, spinas et tribulos eiiciet tibi, et edes pabulum agri; in sudore uultus tui edes panem tuum donec reuertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis. Huius sententiae uinculo colligati omnes et constricti sumus, donec, expuncta morte, de isto saeculo recedamus. In tristitia et gemitu simus necesse est omnibus diebus uitae nostrae, edamus panem necesse est cum sudore et labore. [12] XII. Unde unusquisque nostrum cum nascitur et hospitio mundi huius excipitur, initium sumita a lacrymis, et quamuis adhuc omnium nescius et ignarus, nihil aliud nouit in illa psa prima natiuitate quam flere. Prouidentia naturali lamentatur, uitae mortalis anxietates et labores et procellas mundi quas ingreditur, in exordio statim suo ploratu et gemitu rudis anima testatur. Sudatur enim quamdiu istic uiuitur et laboratur. Nec sudantibus et laborantibus possunt alia magis quam patientiae subuenire solatia: quae cum apta sint et necessaria in isto mundo uniuersis, tum magis nobis, qui diabolo impugnante plus quatimur; qui, in acie quotidie stantes, inueterati et exercitati hostis colluctationibus fatigamur; quibus, praeter uarias et assiduas tentationum pugnas, in persecutionum quoque certamine patrimonia relinquenda sunt, subeundus carcer, portandae catenae, animae impendendae, gladius, bestiae, ignes, cruces, omnia denique tormentorum ac poenarum genera fide et uirtute patientiae perferenda, Domino ipso instruente et dicente: Haec locutus sum uobis ut in me pacem habeatis: in mundo autem pressuram habebitis, sed fidite, quoniam ego uici mundum. Si autem qui diabolo et mundo renuntiauimus, pressuras et infestationes diaboli et mundi crebrius ac uiolentius patimur, quanto magis patientiam tenere debemus, qua adiutrice et comite omnia infesta toleremus? [13] XIII. Domini et magistri nostri salutare praeceptum est: Qui tolerauerit, inquit, usque ad finem, hic saluus erit. Et iterum; Si permanseritis, inquit, in uerbo meo, uere discipuli mei eritis, et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos. Tolerandum et perseuerandum est, fratres dilectissimi, ut, ad spem ueritatis et libertatis admissi, ad ueritatem et libertatem ipsam peruenire possimus; quia hoc ipsum quod Christiani sumus, fidei et spei res est; ut autem spes et fides ad fructum sui possint peruenire, patientia opus est. Non enim praesentem gloriam sequimur, sed futuram, secundum quod et Paulus apostolus monet dicens: Spe saluati sumus. Spes autem quae uidetur non est spes: quod enim uidet quis quid sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. Propterea exspectatio et patientia necessaria est ut id quod coepimus impleamus, et quod credimus et speramus Deo repraesentante capiamus. Denique alio in loco idem apostolus iustos et operantes et diuini foenoris incremento coelestes thesauros sibi recondentes ut patientes quoque sint instruit et docet dicens: Ergo, dum tempus habemus operemur quod bonum est ad omnes, maxime uero ad domesticos fidei. Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus. Admonet ne quis impatiens in operatione deficiat, ne quis tentationibus aut auocatus aut uictus in medio laudis et gloriae itinere desistat, et pereant praeterita, dum quae coeperant desinunt esse perfecta, sicut scriptum est: Iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die exerrauerit. Et iterum: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Quae uox adhortatur patienter et fortiter perseuerare, ut qui ad coronam laude iam proxima nititur, durante patientia coronetur. [14] XIV. Patientia autem, fratres dilectissimi, non tantum bona custodit, sed et repellit aduersa. Spiritui sancto fauens et coelestibus ac diuinis cohaerens contra facta carnis et corporis, quibus anima expugnatur et capitur, uirtutum suarum propugnaculo reluctatur. Inspiciamus denique pauca de multis, ut de paucis intelligantur et caetera. Adulterium, fraus, homicidium, mortale crimen est. Sit fortis et stabilis in corde patientia, et nec adulterio sanctificatum corpus et Dei templum polluitur, nec iustitiae dicata innocentia contagione fraudis inficitur, nec post gestatam Eucharistiam manus gladio et cruore maculatur. [15] XV. Charitas fraternitatis uinculum est, fundamentum pacis, tenacitas ac firmitas unitatis, quae et spe et fide maior est, quae et opera et martyria praecedit, quae nobiscum semper aeterna apud Deum in regnis coelestibus permanebit. Tolle illi patientiam, et desolata non durat. Tolle illi sustinendi tolerandique substantiam, et nullis radicibus ac uiribus perseuerat. Apostolus denique, cum de charitate loqueretur, tolerantiam illi et patientiam iunxit. Charitas, inquit, magnanima est, charitas benigna est, charitas non aemulatur, non inflatur, non irritatur, non cogitat malum omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Ostendit inde illam perseuerare tenaciter posse quod nouerit omnia sustinere. Et alio in loco: Sustinentes, inquit, inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in coniunctione pacis. Probauit nec unitatem seruari posse nec pacem nisi se inuicem fratres mutua tolerantia foueant, et concordiae uinculum patientia intercedente custodiant. [16] XVI. Quid deinde, ut non iures neque maledicas, ut tua ablata non repetas, ut, accepta alapa, et alteram maxillam uerberanti praebeas, ut fratri in te peccanti non tantum septies, sed septuagies septies, sed et omnia omnino peccata dimittas, ut diligas inimicos tuos, ut pro aduersariis et persecutoribus precem facias? Porisne ista perficere, nisi patientiae et tolerantiae teneas firmitatem? Quod factum uidemus in Stephano, qui, cum a Iudaeis ui et lapidibus necaretur, non sibi uindictam, sed interfectoribus ueniam postulabat dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Sic esse oportuit primum martyrem Christi, qui martyres secuturos gloriosa morte praecurrens, non tantum Dominicae passionis praedicator esset, sed et patientissimae lenitatis imitator. Quid dicam de ira, de discordia, de simultate, quae in Christiano esse non debent? Sit patientia in pectore, et haec illic locum habere non possunt; aut si adire tentauerint, cito exclusa discedunt, ut domicilium pacificum perseueret in corde ubi Deum pacis delectet habitare. Admonet denique Apostolus et docet dicens : Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferatur a uobis. Si enim Christianus a furore et contentione carnali, tamquam de maris turbinibus, excessit, et tranquillus ac lenis in portu Christi esse iam coepit, nec iram nec discordiam debet intra pectus admittere, cui nec malum pro malo reddere liceat nec odisse. [17] XVII. Necnon ad uaria quoque carnis incommoda et crebros corporis durosque cruciatus, quibus humanum genus quotidie fatigatur et quatitur, patientia necessaria est. Nam, cum in illa prima transgressione praecepti firmitas corporis cum immortalitate discesserit, et cum morte infirmitas uenerit, nec possit firmitas recipi nisi cum recepta et immortalitas fuerit, oportet in hac fragilitate atque infirmitate corporea luctari semper et congredi. Quae luctatio et congressio non nisi patientiae uiribus potest sustineri. Examinandis autem nobis atque explorandis diuersi importantur dolores, et multiplex tentationum qualitas irrogatur, de iacturis facultatum, de ardoribus febrium, de cruciatibus uulnerum, de amissione charorum. Nec aliud magis inter iniustos discernit et iustos, quam quod in aduersis per impatientiam queritur et blasphemat iniustus, patientia iustus probatur, sicut scriptum est: In dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum. [18] XVIII. Sic Iob examinatus est et probatus et ad summum fastigium laudis patientiae uirtute prouectus. Quanta aduersus eum diaboli iacula emissa, quanta admota tormenta! Iactura rei familiaris infligitur, numerosae sobolis orbitas irrogatur. Diues in censu dominus, et in liberis pater ditior, nec dominus repente nec pater est. Accedit uulnerum uastitas, et tabescentes ac fluentes artus edax quoque uermium poena consumit. Ac, ne quid omnino remaneret quod non Iob in suis tentationibus experiretur, armat diabolus et uxorem, illo antiquo nequitiae suae usus ingenio, quasi omnes per mulierem decipere posset et fallere, quod fecit in mundi origine; nec tamen Iob grauibus ac densis conflictationibus frangitur quominus inter illas angustias et pressuras suas Dei benedictio uictrice patientia praedicetur. Tobias quoque, post iustitiae et misericordiae suae opera magnifica, luminum amissione tentatus, in quantum patienter caecitatem pertulit, in tantum granditer Deum patientiae laude promeruit. [19] XIX. Atque, ut magis, fratres dilectissimi, patientiae bonum luceat, quid mali e contrario impatientia importet consideremus. Nam, ut patientia bonum Christi est, sic e contra impatientia diaboli malum et sicut in quo habitat et manet Christus, patiens inuenitur, ita impatiens semper existit cuius mentem diaboli nequitia possidet. Exordia denique ipsa uideamus. Diabolus hominem ad imaginem Dei factum impatienter tulit: inde et periit primus et perdidit. Adam, contra coeleste praeceptum, cibi lethalis impatiens, in mortem cecidit, nec acceptam diuinitus gratiam patientia custode seruauit; et ut fratrem Cain perimeret, sacrificii eius et muneris impatiens fuit; et quod Esau de maioribus ad minora descendit, primatus suos per impatientiam lentis amisit. Quid Iudaïcus populus circa beneficia diuina perfidus et ingratus, nonne quod a Deo primum recessit, impatientiae crimen fuit, dum Moysi cum Deo colloquentis moras non potest ferre, profanos deos ausus est postulare, ut itineris sui duces nuncuparet caput bubulum et terrestre figmentum; nec umquam ab eadem impatientia destitit, quominus, semper docilitatis et diuinae admonitionis impatiens, Prophetas suos et iustos quosque perimendo, ad crucem quoque et ad sanguinem Domini prosiliret. Impatientia etiam in Ecclesia haereticos facit, et, ad Iudaeorum similitudinem, contra Christi pacem et charitatem rebelles ad hostilia et furiosa odia compellit. Et, ne longum sit singula recensere, omnia omnino quae patientia operibus suis aedificat ad gloriam, impatientia destruit ad ruinam. [20] XX. Quare, fratres dilectissimi, et bonis patientiae et impatientiae malis diligenter expensis, patientiam, per quam in Christo manemus, ut uenire cum Christo ad Deum possimus, plena obseruatione teneamus; quae copiosa et multiplex non augusto fine concluditur, nec breuibus terminis coercetur. Late patet patientiae uirtus; et ubertas eius et largitas de unius quidem nominis fonte proficiscitur, sed, exundantibus uenis, per multa gloriarum itinera diffunditur; nec proficere aliquid in actibus nostris potest ad consummandam laudem, nisi inde consummationis accipiat firmitatem. Patientia est quae nos Deo et commendat et seruat. Ipsa est quae iram temperat, quae linguam fraenat, mentem gubernat, pacem custodit, disciplinam regit, libidinis impetum frangit, tumoris uiolentiam comprimit, incendium simultatis extinguit, coercet potentiam diuitum, inopiam pauperum refouet, tuetur in uirginibus beatam integritatem, in uiduis laboriosam castitatem, in coniunctis et maritatis indiuiduam charitatem. Facit humiles in prosperis, in aduersis fortes, contra iniurias et contumelias mites. Docet delinquentibus cito ignoscere; si ipse delinquas, diu et multum rogare. Tentationes expugnat, persecutiones tolerat, passiones et martyria consummat. Ipsa est quae fidei nostrae fundamenta firmiter munit: ipsa est quae incrementa spei sublimiter prouehit. Ipsa actum dirigit, ut tenere possimus uiam Christi, dum per eius tolerantiam gradidimur: ipsa efficit ut perseueremus filii Dei, dum patientiam Patris imitamur. [21] XXI. Sed, quoniam plurimos scio, fratres dilectissimi, uel pondere iniuriarum angentium uel dolore de iis qui aduersum se grassantur et saeuiunt, uindicari uelociter cupere, nec illud in extrema parte reticendum est, ut, in istis fluctuantis mundi turbinibus et Iudaeorum siue gentilium et haereticorum quoque persecutionibus constituti, patienter exspectemus ultionis diem, nec ad uindictam doloris nostri querula festinatione properemus, cum scriptum sit: Exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in testimonium, quoniam iudicium meum ad congregationes gentium, ut excipiam reges et effundam super eos iram meam. Exspectare nos iubet Dominus et futurae ultionis diem forti patientia sustinere. Qui et in Apocalypsi loquitur dicens: Ne signaueris uerba prophetiae libri huius, quia iam tempus in proximo est ut et ii qui perseuerant nocere noceant, et qui in sordibus est sordescat adhuc, iustus autem adhuc iustiora faciat, similiter et qui sanctus est, sanctiora. Ecce uenio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum facta sua. Unde etiam clamantes martyres et ad uindictam suam, dolore erumpente, properantes exspectare adhuc iubentur et temporibus consummandis implendisque martyribus praebere patientiam: Et cum aperuisset, inquit, quintum sigillum, uidi sub ara Dei animas occisorum propter uerbum Dei et martyrium suum, et clamauerunt uoce magna dicentes: Quousque, Domine sanctus et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de iis qui in terris inhabitant? Et datae sunt eis singulae stolae albae, et dictum est eis ut requiescerent breui adhuc tempore, donec impleatur numerus conseruorum et fratrum eorum qui postea occidentur exemplo ipsorum. [22] XXII. Quando autem ueniat sanguinis iusti diuina uindicta, declarat per Malachiam prophetam Spiritus sanctus dicens: Ecce dies Domini uenit ardens uelut clibanus; eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula, et succendet illos adueniens dies, dicit Dominus. Quod item legimus in Psalmis, ubi Dei iudicis praedicatur aduentus censurae suae maiestate uenerandus: Deus manifestus ueniet, Deus noster, et non silebit. Ignis ante eum ardebit, et in circuitu eius procella nimia, Aduocabit coelum sursum et terram deorsum, ut separet populum suum. Colligite illi iustos eius, eos qui disponunt testamentum eius in sacrificiis; et annuntiabunt coeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. Et Esaias eadem praenuntiat dicens: Ecce enim Dominus sicut ignis ueniet, et sicut procella currus eius, retribuere in ira uindictam. In igne enim Domini iudicabuntur, et in gladio eius uulnerabuntur. Et iterum: Dominus Deus uirtutum prodibit et comminuet bellum, excitabit certamen, et clamabit super inimicos suos cum fortitudine. Tacui, numquid semper tacebo ? [23] XXIII. Quis autem est hic qui tacuisse se prius dicit et non semper tacebit? Utique ille qui sicut ouis ad uictimam ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sine uoce non aperuit os suum, utique ille qui non clamauit, neque in plateis uox eius audita est; utique ille qui non fuit contumax, neque contradixit, cum dorsum suum poneret ad flagella et maxillas ad palmas, faciem autem suam non auertit a foeditate sputorum; utique ille qui, cum accusaretur a sacerdotibus et senioribus, nihil respondit et, admirante Pilato, patientissimum silentium tenuit. Hic est qui, cum in passione tacuerit, in ultione postmodum non tacebit. Hic est Deus noster, id est, non omnium, sed fidelium et credentium Deus, qui, cum in secundo aduentu manifestus uenerit, non silebit. Nam, cum in humilitate prius fuerit occultus, ueniet in potestate manifestus. [24] XXIV. Hunc exspectemus, fratres dilectissimi, iudicem et uindicem nostrum, Ecclesiae suae populum et ab initio mundi iustorum omnium numerum secum pariter uindicaturum. Qui ad uindictam suam nimium festinat et properat, consideret quia necdum uindicatus est ipse qui uindicat. Pater Deus praecepit Filium suum adorari, et apostolus Paulus, diuini praecepti memor, ponit et dicit: Deus, exaltauit illum, et donauit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum. Et in Apocalypsi Angelus Ioanni uolenti adorare se resistit et dicit : Vide ne feceris, quia conseruus tuus sum et fratrum tuorum. Iesum Dominum adora. Qualis Dominus Iesus et quanta patientia eius! ut qui in coelis adoratur, necdum uindicetur in terris. Huius patientiam, fratres dilectissimi, in persecutionibus et passionibus nostris cogitemus. Huius aduentui plenum exspectationis obsequium praebeamus. Nec defendi ante Dominum serui irreligiosa et inuerecunda festinatione properemus. Insistamus potius et elaboremus et toto corde uigilantes atque ad omnem tolerantiam stabiles Dominica praecepta seruemus; ut, cum ille irae et uindictae dies uenerit, non cum impiis et peccatoribus puniamur, sed cum iustis et Deum timentibus honoremur.