[93,0] Sermo XCIII (uel SERMO CCXCVIII). De Aduersitate temporali. [93,1] 1 Quoties, fratres charissimi, aliquae aduersitates ueniunt, quoties aut hostilitas aut siccitas aut mortalitas iusto Dei iudicio nobis fuerit irrogata, non eius iniustitiae, sed nostris hoc peccatis imputare debemus: quia, sicut dicit Apostolus, Non iniquus est Deus, qui infert iram. Multorum enim malis moribus atque clamoribus exagitatus est mundus. Et ut hoc omnes intelligere possint, apertius Charitati uestrae insinuo. Sic sunt boni et mali, quomodo si duo uasa sint plena, et unum habeat putredinem, et aliud aromata pretiosa: cum uno uentilabro uentilata fuerint, illud uas ubi aromata, odorem desiderabilem, aliud autem fetorem intolerabilem reddit. Ita simul boni atque mali indiscrete quidem turbati, sed alto Dei iudicio separati. Quoties aliqua tribulatio in mundum uenerit, qui boni sunt, uelut sancta uasa, gratias agunt Deo, qui eos castigare dignatur: illi uero qui sunt superbi, luxuriosi, cupidi, blasphemant et murmurant contra Deum, dicentes: O Deus! quid tanti mali facimus, ut talia patiamur? Unde saepe fit ut infelices isti amore huius uitae obligati, nec istam tenere possint, et illam sempiternam de qua fugiet dolor et gemitus, amittant: et, quod peius est, nec ista mala praesentia possunt euadere, et ad illa quae aeterna sunt, eorum crimina eos faciunt peruenire. Non insultans, sed gemens et dolens haec dico. Ecce sicut in eo qui superbo et rebelli spiritu emendare se noluerit, impletur illud quod scriptum est, Qui in sordibus est, sordescat adhuc; iustus autem iustiora faciet, et sanctus sanctiora. Non enim spes bonorum in isto est mundo posita. Spes enim quae uidetur, ait Apostolus, non est spes : quoniam et ipsa spes mundana quae uidetur, in amaritudine uera est. Amaram enim potionem mundus suis dilectoribus propinat. O infelicitas generis humani! Amarus est mundus, et diligitur; putas, si dulcis esset, qualiter amaretur? [93,2] 2 Vos alloquitur ueritas, dilectores mundi: ubi est quod amastis? ubi est quod pro magno tenebatis? ubi est quod dimittere nolebatis? ubi sunt tot regiones, ubi tantae splendidissimae ciuitates? Lugendo potius ista dicta sunt quam insultando. Magno affectu ista deputarentur, si tantummodo audirentur. At cum oculos nostros dira calamitas et obsidionis percusserit, et nunc tempore mortalitatis affligat; mortuorum hominum sepeliendis corporibus uix illi qui remanere uidebantur, occurrerint. Considerantes etiam illa mala quae iusto Dei iudicio illata sunt, quando totae prouinciae in captiuitatem ductae sunt, sustinuimus matresfamilias abductas, praegnantes abscissas: et nutrices auulsis e manibus paruulis, atque in uias proiectis, nec uiuos ipsos filios retinere, nec mortuos permiserunt sepelire. Cruciatus magnus et dolor, timor et horror tortores cordis pariter insistebant, maxime cum a talibus feminis hoc impia barbarica exigebat potentia, ut quae se sciebat multorum mancipiorum fuisse dominam, barbarorum se subito sine ullo pretio lugeret ancillam. Sic impletum est in nobis illud quod dictum est per prophetam Dauid: Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum. Dura a delicatis, et a nobilibus mulieribus seruitia sine ulla miseratione humanitatis a barbaris exacta sunt. Strepitus clamoris huius in auribus nostris urget, dum talia audimus atque uidemus. Numquid ferreae sunt carnes hominum, etiamsi seruus ferreus in aliquibus inueniatur? Quis ista audiens uidensque non doleat? Unde cum propheta dicere possumus: Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrymarum; et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei? Non solum mortem corporum, uerum etiam animarum, Christianis loquimur. Multos cognouimus in ista uisitatione sine sacramento Baptismi ex ipsa uita fuisse ereptos, atque inter uasa irae relictos. Quis luctus idoneior, quis planctus celsior inueniri potest, quando sic exarsit ira Omnipotentis, ut repelleret etiam tabernaculum suum, in quo habitauit in hominibus: et ille etiam qui unico Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, nec pretium tanti sanguinis attenderit, nulli ecclesiae, nulli clero, nulli sacratae uirgini, nulli parcere ciuitati? [93,3] 3 Nos uero, fratres charissimi, quibus Dominus non pro nostris meritis parcere, sed adhuc ad poenitentiam reseruare dignatur, non sine grandi timore debemus considerare, quod haec omnibus nobis praebentur exempla. Et ideo illorum mors proficiat ad nostram salutem, eorum tribulatio sit nostra correptio, de aliorum plagis faciamus medicamenta uulneribus nostris: et semper timeamus quod Dominus in Euangelio dixit, Putatis quod hi Galilaei prae omnibus peccatores fuerint, quoniam talia passi sunt? Non dico uobis: sed nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis . Et ideo qui solebat esse luxuriosus, sit castus; qui superbus, sit humilis; qui erat inuidus, sit benignus; qui per fraudes uel calumnias solebat res alienas rapere, incipiat de suis largiores eleemosynas dare. Nimis delicatum est quod a nobis requirit Dominus noster, fratres charissimi. Non dixit nobis, Ieiunate plus quam potestis, et plus quam uires uestrae sufferunt uigilate; non nobis dicit, A uino uel a carnibus abstinete; non a nobis requiruntur: sed hoc dignatur iniungere, quod omnes homines possunt cum ipsius gratia sine grandi labore complere. Sed, quod pessimum est, multi sunt qui durissimum et amarissimum auaritiae iugum cum multis laboribus uolunt ferre, et dulce iugum Christi et onus eius leue dissimulant humeris suis imponere: malunt cum multis peccatis sub sarcina graui succumbere, quam iugum Christi, quod eos potest in coelum eleuare, suscipere. Vos uero, fratres, nobiscum sapienter et fideliter cogitantes, disrumpatis a ceruicibus uestris durum et asperum auaritiae iugum, et iugum Christi suauissimum uestris humeris imponite, secundum Apostolum conuersationem uestram leuantes in coelum; ut, cum Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos cum ipso appareatis in gloria. Quod ipse praestabit, etc.