[91,0] SERMO CCXCV. Admonitio contra ebrietatis malum. [91,1] 1 Frequenter Charitatem uestram, fratres charissimi, paterna pietate admonui, ut ebrietatis malum tanquam inferni foueam uitare uel fugere deberetis. Et licet apud plures profecerit castigatio nostra; multi tamen sunt qui nec Deum timent, nec eos qui honesti sunt uel sobrii reuerentur; et tantum bibunt, ut interdum necesse habeant uiscera nimio potu plena per uomitum relaxare; et tanquam fractae naufragae naues, ita ipsius ebrietatis horrendis fluctibus fatigantur, ut nec ubi sint recognoscant, et dicere aliquid uel audire quod ad rationem pertinet, omnino non ualeant. Illud uero quale est quod ipsi infelices ebriosi, quando se nimio uino ingurgitant, rident et uituperant eos qui rationabiliter hoc tantum quod sufficit bibere uolunt, dicentes eis: "Erubescite et uerecundum sit uobis, quare non potestis bibere quantum nos". Dicunt enim eos non esse uiros. Et uidete miseriam ebriosorum. Se dicunt esse uiros, qui in ebrietatis cloaca iacent: et illos dicunt non esse uiros, qui honeste et sobrie stant. Iacent prostrati, et uiri sunt: stant erecti, et uiri non sunt? Victor ebrietatis uituperatur, et uictus ebrietate laudatur. Irridetur sobrius, qui et se et alios potest regere: et non irridetur, imo non plangitur ebriosus, qui nec se nec alios potest agnoscere. [91,2] 2 Solent tamen ebriosi ita se excusare uelle ut dicant: Persona potens me coegit ut amplius biberem, et in conuiuio regis non potui aliud facere. Ad excusandas excusationes in peccatis ista praetendimus; et quod implere nolumus, non potuisse nos dicimus. Nolle in culpa est nostra; et non posse praetenditur. Etiamsi usque ad hoc ueniretur, ut tibi diceretur, Aut bibes aut morieris; melius erat ut caro tua sobria occideretur, quam per ebrietatem anima moreretur. Sed excusatio ista falso obiicitur. Ipsi enim reges et quicumque alii sunt potentes, quia Deo propitio et christiani sunt et prudentes, et sobrii, et toto corde Deum timentes, si te uiderint definisse ut eis non acquiescas pro timore Dei inebriari; forte sub hora uidentur irasci, postea uero te in grandi admiratione suscipiunt, dicentes: Quantum cum illo egimus, quantis eum minis et terroribus fatigauimus; et tamen nunquam eum a sobrietate separare potuimus! Nam et Deus, qui te uidet pro suo amore inebriari non uelle, ipse tibi gratiam etiam illorum dabit, qui te ut amplius biberes uidebantur hortari et cogere. Nemo dicat, fratres charissimi, quod in istis temporibus martyres non sint; quotidie martyres fiunt. Martyr enim, Testis interpretatur. Quicumque ergo pro ueritate testimonium dederit, et omnes causas cum iustitia iudicauerit, quidquid pro testimonio ueritatis uel iustitiae pertulerit, totum ei Deus pro martyric computabit. Ac sic et ille qui ebrietati resistit, si cum Dei adiutorio perseuerare uoluerit, et pro ipsa re aliquas pertulerit tribulationes; omnia ei Deus ad martyrii gloriam reputabit. [91,3] 3 Velim tamen scire, fratres charissimi, quicumque dominus habet plures seruos, si uel unum ex illis uelit fieri ebriosum? Sine dubio nullus est qui hoc uoluerit aliquando aut uelit. Et qua fronte, qua conscientia qui seruum non uult habere ebriosum, ipse uult ebriosus fieri? Ecce de donis Dei tu habes seruum, et te habet Deus seruum: qualiter uis ut tibi seruiat seruus tuus, taliter et tu seruire Domino tuo debes. Dic mihi, rogo te, si iustum tibi uidetur, ut tu habeas seruum sobrium, et Deus habeat te ebriosum. Ac sic te dignum iudicas, cui seruus sobrius seruiat; et Deum indignum putas cui tu sobrius seruire debeas. Haec ergo, fratres charissimi, diligenter attendite et considerate, quia non est iustum ut faciamus Deo quod nolumus nobis fieri. Forte dices: Quomodo Deo facio quod mihi fieri nolo? Audi quomodo. Tibi non placet seruum ebriosum habere; et tu non uis sobrius Deo seruire. [91,4] 4 Ideo enim, charissimi, tanta facilitate se inebriant homines, quia putant ebrietatem aut paruum aut nullum peccatum esse. Sed pro ista ignorantia maxime sacerdotes in die iudicii reddituri sunt rationem, si commissis sibi populis, quae uel quanta mala de ebrietate nascantur, assidue noluerint praedicare. Qui ergo credit ebrietatem paruum esse peccatum, si se non emendauerit, et pro ipsa ebrietate poenitentiam non egerit; cum adulteris et homicidis aeterna illum sine remedio poena cruciabit, secundum illud quod ipsi bene nostis beatum Apostolum praedicasse, "Neque", inquit, "fornicarii, neque idolis seruientes, neque molles, neque masculorum concubitores, neque auari, neque adulteri, neque ebriosi regnum Dei possidebunt". Videte quia ebiriosos cum fornicatoribus, et idolis seruientibus, et masculorum concubitoribus et adulteris iunxit. Et illud: "Nolite inebriari uino, in quo est luxuria". Et ideo definiat ac deliberet unusquisque apud se, ebrietatem graue peccatum esse: et tunc aut nunquam aut difficile eum ebrietas poterit superare. Cum enim non solum in futuro saeculo propter ebrietatem torquendi sint homines, sed etiam in praesenti per ipsam ebrietatem multis frequenter infirmitatibus fatigentur, uel morbum corporis timeant, qui de animae suae salute non cogitant, oculorum suffusionem atque caliginem, capitis uertiginem et membrorum tremorem expauescant, qui inferni supplicia non formidant. Et hoc quidem non solum laicis, sed etiam clericis dicimus: quia quod peius est, multi sunt etiam maioris ordinis clerici, qui cum aliis sobrietatis bonum deberent iugiter praedicare, non solum hoc non faciunt, sed etiam et se et alios inebriare non erubescunt nec metuunt. Sed agnoscant et doleant quicumque tales sunt, quia si se noluerint emendare, et pro se et pro aliis necesse eis erit aeterna supplicia sustinere. [91,5] 5 Illud uero quale est, quod iam transacto conuiuio et expleta siti, cum amplius bibere nec possint nec debeant; tunc quasi nouelli, quasi et qui ipsa hora superuenerint, diuersis nominibus incipiunt bibere, non solum uiuorum hominum, sed etiam Angelorum et reliquorum antiquorum sanctorum, aestimantes quod maximum illis honorem impendant, si se in illorum nominibus nimia ebrietate sepeliant: ignorantes quod nullus tam grauem iniuriam sanctis Angelis uel sanctis hominibus agnoscitur irrogare, quam illi qui in eorum nominibus bibendo per ebrietatem suas animas probantur occidere. Sunt enim aliqui qui sola ex causa aliqua salsa cibaria sibi ordinant fieri, ut per ipsam salsitudinem nimia se possint ebrietate obruere. Haec enim si Pagani qui Deum ignorant faciant, nec mirandum est, nec nimis dolendum; quia et in Deo spem non habent, et antiquam parentum suorum consuetudinem seruant. Christiani uero (quos Deus de tenebris reduxit ad lucem, de morte uocauit ad uitam, quibus omnes Scripturae clamant, ebrietatem fugere, sobrietatem diligere) quare turpissimas illorum ebrietates imitantur, de quorum perfidia liberari per Dei gratiam meruerunt? Et ideo rogo, et per tremendum diem iudicii uos adiuro, ut et quantum potestis, ebrietatis malum auxiliante Domino fugiatis, et iam uobis incipiat uerecundum esse, quod huc usque Gentibus et Paganis in ebrietatis turpitudine uos uoluistis similes exhibere. Et ideo quia Deo propitio illis dissimiles estis in fide, similes esse in ebrietate penitus non debetis: quia etiamsi reliqua peccata Christiani non admittant, sola eos, si frequens fuerit, ebrietas, et emendatio ac poenitentia non subuenerit, in inferni profunda praecipitat, secundum illud quod iam dictum est, "Neque ebriosi regnum Dei possidebunt". Sed dicit aliquis: "Ego regnum Dei nolo, aeternam tantum requiem obtinere desidero". Nemo se decipiat, fratres: duo enim loca sunt, et tertius non est ullus. Qui cum Christo regnare non meruerit, cum diabolo absque dubitatione ulla peribit. [91,6] 6 Ad extremum qui amico suo nimium propinando in anima efficitur inimicus, et corpus eius debilitare, et animam probatur occidere. Melius erat ut ex illo quod una die plus eum accipere coegit quam expedit, per duos aut tres dies ipsum amicum ad suum conuiuium reuocaret; et unde eum una die nimium bibendo debilitat, ipsum in aliis diebus sufficiente potu reficeret; ut nec ille potum perderet, nec amicum deciperet: aut certe, quod est melius, quidquid nimio potu perditura erat gula, pauperibus daretur in eleemosynam; ut et caro rationabiliter bibendo reficeretur, et per misericordiam pauperum animae redemptio praepararetur. Et nos quidem istam castigationem non propter eos qui sunt honesti et sobrii diximus: quia Deo propitio multos nouimus parca et sobria conuiuia praeparare. Et ideo uos qui pro Dei amore hoc tantum bibitis quod oportet, satagite ut quod ab ebriosis in terra perditur, a uobis per eleemosynam in coelo reponatur. Non uobis sufficiat quod uos honesti et sobrii estis; sed quantum potestis, ita castigate et corripite ebriosos, ut eis nunquam liceat uobis praesentibus amplius bibere quam oportet: ut dum et ipsi sobrietatem diligitis, et alios per uestram admonitionem ab ebrietatis perditione reuocatis, non solum pro uestra, sed etiam pro aliorum salute duplicia uobis praemia in aeterna beatitudine praeparetis. [91,7] 7 Et illud quam lugendum et erubescendum est, fratres charissimi, quod dicuntur aliqui rustici, quando aut uinum habuerint, aut alia sibi pocula fecerint, quasi ad nuptiale conuiuium, ita ad bibendum uicinos uel proximos suos inuitare, ut eos per quatuor aut quinque dies teneant, et nimia ebrietate sepeliant; et tamdiu ad domos suas de illa lugenda potatione non redeant, donec omnem potum, quem ille qui eos inuitauerat habuit perexpendat; et unde se uel per duos aut tres menses cum omni familia sua rationabiliter reficere potuit, quatuor aut quinque diebus dolenda aut erubescenda bibitione consumat. Ego, fratres charissimi, dum haec humiliter et cum grandi charitate pro sollicitudine paterna commoneo, absoluo apud Deum conscientiam meam. Qui uero me libenter audierit, et fideliter quod ei praedicatum est, implere uoluerit, habebit praemium aeternum: qui autem contempserit, timeat ne ei aeternum necesse sit sine ullo fine sustinere supplicium. Sed credimus de misericordia Dei, quod ita omnes ebriosi de ebrietatis malo ad bonum sobrietatis sunt per Dei gratiam redituri, ut et nobis gaudium faciant, et ipsi feliciter ad aeternum peruenire mereantur praemium. Amen.