[7,0] VII. CONLATIO ABBATIS SERENI PRIMA. DE ANIMAE MOBILITATE ET SPIRITALIBVS NEQVITIIS. [7,1] I. Summae sanctitatis et continentiae uirum nominis que sui speculum abbatem Serenum, quem singulari sumus ueneratione prae ceteris admirati, studiosorum mentibus insinuare cupientes alias arbitramur desiderium nostrum nos explere non posse, quam si conlationes eius nostris libellis temptauerimus inserere. cui supra omnes uirtutes, quae non solum in eius actu uel moribus, sed etiam in ipso uultu per dei gratiam refulgebant, ita est peculiari beneficio donum castitatis infusum, ut iam se ne ipsis quidem naturalibus incentiuis inquietari uel in sopore sentiret. ad quam tamen carnis praecipuam puritatem quemadmodum gratia dei adminiculante peruenerit, quoniam supra condicionem naturae uidetur humanae, necessarium reor primitus explicare. [7,2] II. Hic igitur pro interna cordis atque animae castitate nocturnis diurnis que precibus, ieiuniis quoque ac uigiliis infatigabiliter insistens cum uidisset orationum suarum obtinuisse se uota cunctos que aestus in corde suo concupiscentiae carnalis extinctos, uelut suauissimo gustu puritatis accensus in maiorem sitem zelo castitatis exarsit et intentioribus coepit ieiuniis atque obsecrationibus incubare, ut mortificatio passionis huius, quae interiori homini suo dono dei fuerat adtributa, ad exterioris etiam puritatem eatenus perueniret, ut ne ipse quidem uel illo simplici ac naturali motu qui etiam in paruulis atque lactantibus excitatur ulterius pulsaretur, indepti scilicet muneris experimento, quod se nouerat non laborum merito, sed dei gratia consecutum, ardentius animatus ad hoc quoque similiter obtinendum, credens multo facilius hos stimulos carnis radicitus deum posse conuellere, quos etiam humanae artis industria nonnumquam solet quibusdam poculis uel medicamentis seu ferri sectione detrahere, quandoquidem illam spiritus puritatem, quae sublimior est quam que inpossibile est humano labore uel studio conprehendi, suo munere contulisset. cum que petitioni coeptae supplicatione iugi ac lacrimis indefessus insisteret, adueniens ad eum angelus in uisione nocturna eius que uelut aperiens uterum quandam ignitam carnis strumam de eius uisceribus auellens atque proiciens suis que omnia ut fuerant locis intestina restituens: ecce, inquit, incentiua tuae carnis abscisa sunt et obtinuisse te noueris hodierno die perpetuam corporis puritatem quam fideliter poposcisti. haec de gratia dei, quae memorato uiro peculiariter adtributa est, breuiter dixisse sufficiat. ceterum de illis uirtutibus, quas cum reliquis summis uiris communiter possidebat, aliquid conmemorare superfluum puto, ne specialis super nomine huius ista narratio aliis demere uideatur id quod de isto singulariter fuerit praedicatum. hunc igitur summo desiderio conlationis eius atque institutionis accensi diebus Quadragensimae uidere curauimus. qui cum a nobis de qualitate cogitationum nostrarum et interioris hominis statu tranquillissima conpellatione quaesisset uel quid nobis ad eius puritatem tanti temporis heremi habitatio contulisset, his eum querimoniis adorsi sumus. [7,3] III. Subputatio temporum ac solitudinis habitatio, cuius contemplatione conicis interioris hominis perfectionem nos consequi debuisse, hoc solummodo contulit nobis, ut disceremus quid esse nequeamus, non tamen fecit esse quod esse contendimus. nec enim aut desideratae puritatis fixam stabilitatem aut robur aliquod firmitatis nos hac scientia nouimus adsecutos, sed tantummodo confusionis ac pudoris augmenta. etenim cum omnium disciplinarum meditatio ad hoc cotidianis studiis exerceatur atque proficiat, ut a trepidis rudimentis ad peritiam certam stabilem que perueniens incipiat nosse quae primitus uel ambigue nouerat uel penitus ignorabat, et firmo ut ita dixerim gradu in illius disciplinae qualitate procedens perfecte in ea ac sine ulla iam difficultate uersetur, e contrario me in huius puritatis studio laborantem id solummodo profecisse repperio, ut sciam quid esse non possum. ex quo nihil mihi aliud sentio quam laborem tanta cordis contritione conferri, ut numquam scilicet desit materia lacrimarum nec tamen esse desinam quod esse non debeo. et idcirco quid profuit didicisse quod summum est, si cognitum nequeat adprehendi? nam cum directionem cordis ad destinata pertendere senserimus, insensibiliter mens inde reuoluta ad priores euagationes inpetu uehementiore prolabitur et ita cotidianis distentionibus occupata innumeris captiuitatibus incessanter abducitur, ut propemodum iam desperetur a nobis desiderata correctio et superflua haec obseruantia uideatur. siquidem per momenta singula lubricis discursibus animus euagatus cum ad timorem dei uel contemplationem reducitur spiritalem, priusquam firmetur in ea, rursum fugacius euanescit, cum que eum uelut expergefacti deprehenderimus ab intentione proposita deuiasse atque ad illam theoriam unde discesserat reducentes uoluerimus eum tenacissima cordis intentione uelut quibusdam uinculis obligare, in ipso conatu nostro ocius quam anguilla de recessibus mentis elabitur. ob quam rem cotidianis huiusmodi obseruationibus aestuantes nec tamen ex ipsis aliquod nostro cordi stabilitatis robur accessisse cernentes ad hanc opinionem fracti desperatione transducimur, ut non nostro iam, sed naturae uitio has animae peruagationes humano generi inesse credamus. [7,4] IIII. SERENVS: Periculosae praesumptionis est necdum rebus recte discussis nec certa ratione collecta de natura cuiuslibet rei praepropere definire ac de consideratione fragilitatis suae capere coniecturam, non de statu et qualitate ipsius disciplinae uel de aliorum experientia proferre sententiam. nec enim si quis natandi ignarus, sciens pondus corporis sui ferri aquarum liquore non posse, experimento suae uoluerit inperitiae definire neminem penitus posse liquidis elementis solida carne circumdatum sustineri, idcirco uera eius opinio iudicanda est, quam secundum experientiam suam uisus est protulisse, cum hoc non solum non esse inpossibile, sed etiam perfacile ab aliis fieri ratione certissima et oculorum fide non dubia conprobetur. g-nous itaque, id est mens, g-aeikinehtos g-kaig-polukinehtos definitur, id est semper mobilis et multum mobilis. quod etiam in Sapientia quae dicitur Salomonis aliis uerbis ita describitur: g-kai g-geehdes g-skehnos g-brithei g-noun g-poluphrontida, id est: et terrenum habitaculum adgrauat mentem multa cogitantem. haec igitur pro condicione naturae numquam potest otiosa consistere, sed necesse est eam, nisi prouisum habuerit ubi suos exerceat motus et in quibus iugiter occupetur, propria mobilitate discurrere et per omnia uolitare, donec longo exercitio usu que adsuefacta diuturno, quo uos in cassum dicitis laborare, experiatur et discat quas memoriae suae materias debeat praeparare, erga quas circumagat indefessos uolatus et inmorandi robur adquirat, et ita praeualeat aduersas inimici suggestiones quibus distrahebatur extrudere atque in illo quem desiderat statu et qualitate durare. non ergo hanc euagationem cordis nostri uel naturae humanae uel deo creatori eius debemus adscribere. uera est enim scripturae sententia, quia deus fecit hominem rectum: et ipsi quaesierunt cogitationes multas. a nobis ergo earum qualitas pendet, quia cogitatio, inquit, bona scientibus eam adpropinquat, uir autem prudens inueniet eam. quidquid enim ut inueniri possit nostrae prudentiae industriae que subiectum est, si non fuerit inuentum, sine dubio nostrae desidiae uel inprudentiae, non naturae uitio reputandum est. cui sensui Psalmista quoque congruit dicens: beatus uir cui est auxilium eius abs te, domine: ascensus in corde suo disposuit. uidetis ergo in nostra dicione consistere, ut siue ascensus, id est pertingentes ad deum cogitationes, siue descensus, ad terrena scilicet et carnalia conruentes, in nostris cordibus disponamus. quae si non in nostra potestate consisterent, nec Pharisaeos dominus increpasset: quid cogitatis mala in cordibus uestris? nec per prophetam praecepisset dicens: auferte malum cogitationum uestrarum ab oculis meis, et: usque quo morabuntur in te cogitationes noxiae? nec in die iudicii earum qualitas quemadmodum operum exigeretur a nobis, ita per Esaiam domino conminante: ecce, inquit, ego uenio ut congregem opera et cogitationes eorum cum omnibus gentibus et linguis, sed ne condemnari quidem earum testimonio uel defendi in illo terribili atque metuendo examine secundum beati apostoli sententiam mereremur ita dicentis: et inter se inuicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus, in die qua iudicabit deus occulta hominum secundum euangelium meum. [7,5] V. Huius ergo perfectae mentis figura per illum euangelicum centurionem pulcherrime designatur, cuius uirtus atque constantia, qua non quibuslibet ingruentibus cogitationibus abducebatur, sed pro suo iudicio uel admittebat bonas uel contrarias absque ulla difficultate pellebat, hac tropica significatione descripta est: nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: uade, et uadit, et alio: ueni, et uenit, et seruo meo: fac hoc, et facit. si igitur nos quoque uiriliter aduersus perturbationes et uitia dimicantes potuerimus ea dicioni nostrae discretioni que subicere ac militantes in carne nostra extinguere passiones uel instabilem cogitationum nostrarum cohortem rationis imperio subiugare ac dominicae crucis salutari uexillo dirissimas aduersariarum potestatum turmas a terminis nostri pectoris propulsare, pro tantorum meritis triumphorum ad spiritalis huius centurionis ordinem prouehemur, quem in Exodo quoque per Moysen mystice legimus designatum: constitue tibi g-chiliarchas, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. et ita nos quoque dignitatis huius apice sublimati habebimus hanc imperandi potestatem atque uirtutem, qua non quibus nolumus cogitationibus abducamur, sed his quibus spiritaliter delectamur inmorari uel inhaerere possimus, malis quidem suggestionibus imperantes 'abite' et abibunt: bonis uero dicemus 'uenite' et uenient. seruo quoque nostro, id est corpori ea quae castitatis uel continentiae sunt similiter iniungemus et sine ulla contradictione deseruiet, non iam suscitans nobis aduersos concupiscentiae stimulos, sed omnem exhibens spiritui famulatum. huius centurionis qualia arma sint uel ad quae proeliorum exercitia praeparentur, audi beatum apostolum praedicantem: arma, inquit, militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia deo. dixit qualia sint, id est non carnalia nec infirma, sed spiritalia et potentia deo. deinde ad quos sint exercenda conflictus consequenter insinuat: ad destructionem munitionum, cogitationes purgantes et omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam dei, et captiuantes omnem intellectum in oboedientiam Christi, et praeparati ulcisci omnem inoboedientiam, cum inpleta fuerit primum uestra oboedientia. quae quoniam singillatim percurrere sicut necessarium, ita etiam alterius temporis est, armorum tantummodo uolo uobis genera proprietates que patefacere, quibus nos quoque, si uolumus bella domini proeliari et inter centuriones euangelicos militare, accincti iugiter debemus incedere. sumite, inquit, scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignita restinguere. ergo fides est quae excipiens ardentissima libidinum tela metu futuri iudicii et caelestis regni credulitate mortificat. et luricam, inquit, caritatis. ipsa nempe est quae uitalia pectoris nostri circumdans atque conmuniens letalibus perturbationum obiecta uulneribus contrarios retundit ictus nec ad interiorem hominem nostrum iacula diaboli penetrare permittit: omnia enim suffert, omnia patitur, omnia sustinet. et galeam spem salutis. galea capitis est munimen. quia ergo caput nostrum Christus est, debemus istud semper spe futurorum bonorum uelut inexpugnabili galea in cunctis temptationibus ac persecutionibus conmunire et principaliter fidem eius inlaesam atque integram custodire. aliis enim membris truncatum quempiam, licet debilem, possibile tamen est utcumque superesse: sine capite uero nemini uel breuis uitae spatium propagatur. et gladium spiritus, quod est uerbum dei. penetrabilius namque est omni gladio ancipiti et pertingens usque ad diuisiones animae ac spiritus, conpagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis, diuidens scilicet et abscidens quidquid in nobis carnale terrenum ue reppererit. quibus armis quisque fuerit conmunitus, ab hostium semper telis ac populatione defensus non ut captiuus ac subditus ad hostilem cogitationum terram constrictus depraedantium uinculis abducetur nec audiet per prophetam: quare inueteratus es in terra aliena? sed tamquam triumphator ac uictor in illa qua uoluerit cogitationum regione consistet. uis etiam ipsum robur ac fortitudinem centurionis huius, quibus haec arma quae praediximus non carnalia, sed potentia deo gestet, agnoscere? audi ipsum regem uiros fortes ad spiritalem militiam congregantem, quo eos dilectu signet ac probet. infirmus, inquit, dicat, quia fortis sum ego, et: qui patiens est, sit pugnator. uidetis ergo bella domini proeliari nisi patientes infirmos que non posse, illa procul dubio infirmitate qua fundatus ille noster euangelicus centurio cum fiducia loquebatur: cum enim infirmor, tunc potens sum, et iterum: uirtus enim in infirmitate perficitur. de qua infirmitate unus prophetarum et erit, inquit, qui infirmatur inter eos sicut domus Dauid. patiens etiam haec bella proeliabitur, nempe illa patientia de qua dicitur: patientia uobis necessaria est, ut uoluntatem dei facientes recipiatis remunerationem. [7,6] VI. Debere tamen ac posse nos domino cohaerere et experientia propria deprehendemus, si mortificatas uoluntates ac desideria mundi huius habeamus abscisa, et illorum auctoritate docebimur qui domino conloquentes fiducialiter dicunt: adhaesit anima mea post te, et: adhaesi testimoniis tuis domine, et: mihi autem adhaerere deo bonum est, et: qui adhaeret domino, unus spiritus est. non ergo debemus his euagationibus animae fatigati ab hoc studio relaxari: qui enim colit terram suam, saturabitur panibus: qui autem sectatur otium, replebitur paupertate. nec ab intentione huius obseruantiae perniciosa desperatione frangamur, quia in omni sollicito inest amplius. nam qui suauis et sine dolore est, in egestate erit, et iterum: uir in doloribus laborat sibi et uim facit perditioni suae: nec non etiam regnum caelorum uim patitur, et uiolenti diripiunt illud. nulla namque uirtus sine labore perficitur nec ulli possibile est ad istam quam cupit stabilitatem mentis sine ingenti cordis contritione conscendere. homo enim labori nascitur. qui ut in uirum perfectum possit occurrere, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, maiore eum necesse est intentione semper esse peruigilem iugi que sollicitudine desudare. ad cuius tamen mensurae plenitudinem nemo perueniet alias in futurum, nisi qui praemeditatus et inbutus ea fuerit in praesenti eam que adhuc in hoc saeculo positus praelibarit, Christi que membrum pretiosissimum designatus arram conpaginis illius, per quam corpori eius ualeat copulari, in hac carne possederit, unum dumtaxat desiderans, unum sitiens, ad unum omnes non solum actus suos, uerum etiam cogitationes semper intendens, ut illud, quod in futurum dicitur de beata conuersatione sanctorum, iam subarratum teneat in praesenti, id est sit ei deus omnia in omnibus. [7,7] VII. GERMANVS: Posset forsitan haec uolubilitas mentis aliquatenus coherceri, si eam non tantus aduersariorum numerus circumuallans ad ea quae non uult, immo quo illam suae quoque naturae mobilitas rapit, indesinenter inpelleret. quam cum tam innumerabiles, tam potentes tam que terribiles circumagant inimici, resisti illis ab hac praesertim fragili carne inpossibile crederemus, nisi ad hanc opinionem uestris sententiis uelut caelestibus animaremur oraculis. [7,8] VIII. SERENVS: Aduersarios quidem nobis iugiter insidiari, quicumque interioris hominis experti sunt pugnas, dubitare non possunt. sed ita dicimus hos nostris profectibus aduersari, ut eos tantummodo incentores malorum, non etiam inpulsores esse credamus. ceterum nullus hominum posset omnino uitare peccatum quodcumque illi cordibus nostris inurere uoluissent, si eis quemadmodum ad suggerendum, ita et ad conpellendum facultas uiolenta subpeteret. quamobrem sicut in illis est instigationis copia, ita in nobis uirtus respuendi siue adquiescendi libertas est adtributa. quorum tamen potentiam et inpugnationes si pertimescimus, etiam protectiones atque adiutoria dei e contrario conferamus, de quo dicitur: maior enim qui in nobis est quam qui in hoc mundo. cuius auxilia multo uehementiore militant uirtute pro nobis quam aduersus nos illorum multitudo confligit. nam bonarum rerum non tantum suggestor, sed etiam fautor atque inpulsor est deus, ita ut nonnumquam nos etiam inuitos et ignorantes adtrahat ad salutem. constat ergo neminem posse a diabolo decipi nisi illum, qui praebere ei maluerit suae uoluntatis adsensum. quod Ecclesiastes his uerbis euidenter expressit: quia enim non fit contradictio ab his qui faciunt malum cito, ideo repletum est cor filiorum hominis in ipsis ut faciant mala. ergo manifestum est hinc unumquemque delinquere, quod ingruentibus cogitationibus prauis non eis confestim repulsam contradictionis obiciat. nam resistite, inquit, ei, et fugiet a uobis. [7,9] VIIII. GERMANVS: Quod istud, quaeso, est animae cum istis spiritibus nequam tam indiscretum permixtum que consortium, quo sic eidem non dicam iungi, sed uniri possint, ut et adloqui eam insensibiliter et inseri atque inspirare illi quaecumque uoluerint et ad ea quae placuerit eam ualeant instigare eius que cogitationes ac motus uideant atque perlustrent, tanta que inter ipsos ac mentem unitas fiat, ut sine dei gratia, quid ex illorum incitamento, quid ex nostra uoluntate procedat, discerni paene non possit? [7,10] X. SERENVS: Non mirum est posse spiritum spiritui insensibiliter coniugari et occultam suadendi uim ad ea quae libita fuerint exercere. est enim inter eos sicut inter homines quaedam substantiae similitudo atque cognatio, siquidem definitio, quae de natura animae adsumitur, etiam illorum substantiae similiter coaptetur. altrinsecus uero eos sibi inseri uel uniri, ita ut capax alter alterius esse possit, omnimodis inpossibile est. hoc namque solummodo deitati, quae sola incorporea simplex que natura est, rectissime tribuitur. [7,11] XI. GERMANVS: Huic rationi satis arbitramur esse contrarium illud quod uidemus in adrepticiis fieri, cum adflati spiritibus inmundis loquuntur et agunt ea quae nesciunt. quomodo ergo animas eorum spiritibus illis non credamus uniri, quorum illas uidemus uelut organum factas et derelicto naturali statu ad illorum motus adfectus que transire, ita ut iam non suas, sed illorum uoces et gestus uoluntates que depromant? [7,12] XII. SERENVS: Praedictae definitioni nostrae non est contrarium id quod dicitis in energumenis fieri, cum spiritibus inmundis adrepti loquuntur uel agunt ea quae nolunt uel quod ea quae ignorant proferre coguntur. non enim uno modo istam eos infusionem spirituum sustinere certissimum est. quidam enim sic adflantur, ut nequaquam ea quae gerunt uel loquuntur intellegant, quidam uero norunt et postea recordantur. quod fieri per infusionem spiritus inmundi non ita putandum est, ut in animae ipsius penetrans substantiam et uelut unitus ei et quodammodo indutus ea sermones ac uerba per os patientis emittat. nullo namque modo istud ab eis fieri posse credendum est. nec enim per aliquam animae deminutionem, sed per corporis debilitatem hoc euenire manifesta ratione deprehenditur, cum scilicet in illis membris in quibus uigor animae continetur inmundus spiritus insidens eis que inportabile atque inmensum pondus inponens obscuritate taeterrima intellectuales eius obruit atque intercipit sensus. quod nonnumquam etiam uini febris que uitio seu nimii frigoris aliis que ualitudinibus extrinsecus superuenientibus uidemus accidere. quod ne beato Iob diabolus, qui carnis eius acceperat potestatem, moliretur inferre, praecepto domini prohibetur dicentis: ecce trado eum in manus tuas, tantum animam eius custodi, id est tantummodo amentem eum ne facias debilitato animae domicilio et obruas intellectum ac sapientiam resistentis, principali scilicet cordis eius tuo pondere praefocato. [7,13] XIII. Nec enim si crassae huic solidae que materiae, id est carni, spiritus admiscetur, quod fieri facillime potest, idcirco et animae quae itidem spiritus est ita uniri posse creditur, ut eam quoque similiter suae naturae reddat capacem. quod soli est possibile trinitati, quae sic uniuersae intellectualis naturae efficitur penetratrix, ut non solum circumplecti eam atque ambire, sed etiam inlabi ei et uelut incorporea corpori possit infundi. licet enim pronuntiemus nonnullas esse spiritales naturas, ut sunt angeli, archangeli ceterae que uirtutes, ipsa quoque anima nostra uel certe aer iste subtilis, tamen incorporeae nullatenus aestimandae sunt. habent enim secundum se corpus quo subsistunt, licet multo tenuius quam nostra sunt corpora, secundum apostoli sententiam ita dicentis: et corpora caelestia, et corpori terrestria, et iterum: seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. quibus manifeste colligitur nihil esse incorporeum nisi deum solum, et idcirco ipsi tantummodo posse penetrabiles omnes spiritales atque intellectuales esse substantias, eo quod solus et totus et ubique et in omnibus sit, ita ut et cogitationes hominum et internos motus atque adyta mentis uniuersa inspiciat atque perlustret. de ipso siquidem solo pronuntiauit beatus apostolus dicens: uiuus est enim sermo dei et efficax et acutior super omnem gladium ancipitem et pertingens usque ad diuisiones animae ac spiritus, conpagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis: et non est creatura inuisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius. et beatus Dauid qui fingit, inquit, singillatim corda eorum, et iterum: ipse enim nouit occulta cordis. Iob quoque: qui solus nosti corda hominum. [7,14] XIIII. GERMANVS: Hac ratione qua dicis ne cogitationes quidem nostras intueri isti spiritus possunt. quod existimari ualde putamus absurdum dicente scriptura: si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, et iterum: cum diabolus misisset in corde Simonis Scariotae ut traderet dominum. qui ergo credi potest non patere eis cogitationes nostras, quarum seminarium pro parte maxima ipsis inmittentibus atque instigantibus sentimus oboriri? [7,15] XV. SERENVS: Nulli dubium est quod possint spiritus inmundi cogitationum nostrarum adtingere qualitates, sed indiciis eas sensibilibus forinsecus colligentes, id est aut ex nostris dispositionibus aut ex uerbis et studiis in quae propensius nos perspexerint inclinari. ceterum illas quae necdum de internis animae prodierunt adire omnino non possunt. ipsas quoque cogitationes quas ingerunt, utrum susceptae uel quemadmodum susceptae sint non per ipsius animae naturam, id est per illum interiorem motum in medullis ut ita dixerim ipsius latitantem, sed ex motibus atque indiciis exterioris hominis deprehendunt. ut puta cum suggesserint gastrimargiam, si uiderint monachum oculos ad fenestram aut ad solem curiosius erexisse uel de hora sollicitius inquisisse, cognoscunt desiderium gulae fuisse susceptum. si fornicationem ingerentes senserint eum patienter telum libidinis suscepisse seu uiderint carne conmotum aut certe non ut oportuit aduersum suggestionis inmundae suspirasse lasciuiam, intellegunt in penetralibus animae libidinis iaculum fuisse defixum. si incitamenta tristitiae, si irae, si furoris admouerint, utrumnam cordi insederint gestu corporis et sensibili conmotione dinoscunt, cum scilicet eum uel infremuisse tacitum uel cum quadam indignatione suspirasse seu uultum considerauerint quodam pallore aut rubore mutasse, et ita subtiliter quisnam cui sit deditus uitio deprehendunt. illo namque unumquemque nostrum delectari certa ratione cognoscunt, ad cuius instigationem mox quodam nutu uel motu corporis consensum coniuentiam que ab eo praestitam fuisse peruiderint. quae ab illis aeriis uirtutibus ita deprehendi non mirum est, cum hoc a prudentibus quoque uiris saepissime fieri uideamus, ut scilicet interioris hominis statum de figura et uultu seu qualitate exterioris agnoscant. quanto ergo certius haec ab his poterunt deprehendi, quos utique, ut spiritalis naturae, multo subtiliores ac sagaciores hominibus esse non dubium est. [7,16] XVI. Quemadmodum enim nonnulli latronum in his domibus quas furtim adgredi cupiunt occultas hominum solent explorare substantias, qui per taetras noctis tenebras cauta spargentes manu minutias harenarum reconditas opes, quas uisu peruidere non possunt, tinnitu quodam ad earum lapsum respondente deprehendunt, et sic ad certissimam rei uel metalli cuiusque notitiam quadam elicitae uocis proditione perueniunt, ita hi quoque, ut thesaurum nostri cordis explorent, uelut harenas quasdam suggestiones nobis noxias inspargentes, cum secundum illarum qualitatem adfectum corporeum uiderint emersisse, uelut quodam de intimis conclauibus prodeunte tinnitu quid sit reconditum in adytis interioris hominis recognoscunt. [7,17] XVII. Hoc tamen nosse debemus non omnes daemones uniuersas hominibus inurere passiones, sed unicuique uitio certos spiritus incubare et alios quidem inmunditiis ac libidinum sordibus oblectari, alios blasphemiis, alios irae furori que peculiarius inminere, alios pasci tristitia, alios cenodoxia superbia que mulceri et unumquemque illud uitium humanis cordibus quo ipse gaudet inserere, sed nec cunctos pariter suas ingerere prauitates, sed uicissim, prout temporis uel loci uel suscipientis oportunitas prouocauerit. [7,18] XVIII. GERMANVS: Ergo credendum est inter eos ordinatam et ut ita dixerim disciplinatam esse nequitiam, ut quidam uicissitudinis ab eis ordo seruetur ac rationabilis geratur inpugnationis incursio, cum constet nec modum nec rationem nisi inter bonos atque honestos posse subsistere secundum illam scripturae sententiam: quaeres sapientiam apud malos et non inuenies, et: inimici nostri insensati, illud etiam: non est sapientia, non est fortitudo nec est consilium apud inpios? [7,19] XVIIII. SERENVS: Non esse inter malos perpetuam in omnibus consensionem nec posse perfectam stare concordiam etiam in illis ipsis uitiis quibus conmuniter oblectantur certa definitio est. numquam enim poterit, quemadmodum dixistis, in rebus indisciplinatis disciplina modus que seruari. in nonnullis tamen, ubi scilicet uel operationis communio uel necessitas exigit seu cuiusdam lucri inuitat consortium, necesse est eos temporalem conmodare consensum. quod esse in hac militia nequitiae spiritalis manifestissime peruidemus, ut non solum tempora inter se uicissitudines que custodiant, sed etiam locis quibusdam specialiter inhaerere ea que iugiter obsidere noscantur. nam quia necesse sit eos inmutatis temptationibus certis que uitiis atque temporibus exerere inpugnationes suas, hinc liquido conprobamus, quia nullus potest simul cenodoxiae uanitate deludi et concupiscentia fornicationis exuri, nec potest tumida inflari elatione superbiae spiritalis et carnalis gastrimargiae pariter humilitate submitti. nec potest quis cachinnis fatuis risu que dissolui et iracundiae sub eodem tempore stimulis incitari seu certe edacis tristitiae maerore suppleri, sed necesse est unumquemque spiritum ita singillatim inpugnationem mentis adripere, ut cum aut uictus abscesserit, alii eam spiritui cedat acrius inpugnandam, aut certe si uictor extiterit, alteri nihilominus tradat similiter inludendam. [7,20] XX. Illud etiam nequaquam ignorare debemus non esse omnes eiusdem ferocitatis ac desiderii, sed ne unius quidem fortitudinis atque nequitiae, et incipientibus quidem atque infirmis non nisi infirmiores spiritus in certamine conparari et his nequitiis spiritalibus superatis gradatim semper aduersas athletam Christi robustiorum pugnas accendi. pro conparatione siquidem uirium ac profectus humani etiam difficultas conluctationis augetur. nullo etenim modo quilibet sanctorum sufficeret talium tantorum que hostium sufferre nequitiam uel insidiis eorum posset occurrere, sed ne crudelitatem quidem ac saeuitiam sustinere, si non certamini nostro clementissimus arbiter atque agonotheta praesidens Christus et exaequaret conluctantium uires et inmoderatos eorum repelleret ac refrenaret incursus faceret que cum temptatione et exitum, ut sustinere possimus. [7,21] XXI. Hanc autem illos conluctationem non sine suo credimus labore conficere. habent namque etiam ipsi in suo conflictu quandam anxietatem atque tristitiam et maxime cum fuerint ualidioribus aemulis, id est uiris sanctis perfectis que congressi. alioquin iam non conflictus nec conluctatio, sed simplex tantum et ut ita dixerim secura illis esset hominum adtributa deceptio. et quomodo staret illud apostoli quod dicit: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus? illud quoque: sic pugno non quasi aerem uerberans, et iterum: bonum agonem certaui. ubi enim agon dicitur et certamen et pugna, necesse est ut utrimque sudor et labor ac sollicitudo subeatur et aequaliter illos uel super deiectione maneat dolor atque confusio uel de uictoria gaudium consequatur. ubi uero alio cum sudore luctante alius cum otio ac securitate confligit et ad deiciendum aemulum sola pro uiribus utitur uoluntate, non pugna dicenda est nec conluctatio neque certamen, sed iniqua quaedam et inrationabilis obpugnationis inpressio. sed plane laborant et ipsi non minus inpugnantes hominum genus et desudant, ut praeualeant de unoquoque illam quam cupiunt obtinere uictoriam, et retorquetur in eos illa confusio quae nos manebat, si ab ipsis fuissemus elisi, secundum illud: caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos, et: conuertetur dolor eius in caput eius, et iterum: ueniat illi laqueus, quem ignorat: et captio quam abscondit adprehendat eum: et in laqueo cadat in ipso, scilicet quem super hominum deceptione molitur. dolent igitur etiam ipsi non minus, et quemadmodum nos elidunt, ipsi quoque similiter eliduntur nec uicti sine confusione discedunt. quas eorum ruinas atque conflictus ille, qui sanos interioris hominis oculos possidebat, cotidie cernens uidens que eos supergaudere ruinis et casibus singulorum ac timens ne de se quoque eueniret eis ista laetitia, dominum deprecatur inlumina, inquiens, oculos meos ne umquam obdormiam in mortem: ne quando dicat inimicus meus: praeualui aduersus eum. qui tribulant me, exultabunt si motus fuero. et: deus meus, ne supergaudeant mihi. ne dicant in cordibus suis: euge, euge, animae nostrae: neque dicant: deuorauimus eum. et: frenderunt super me dentibus suis. domine quando respicies? insidiatur enim in occulto sicut leo in cubili suo. insidiatur ut rapiat pauperem. et: quaerit a deo escam sibi. qui rursum cunctis conatibus expensis cum deceptionem nostram non potuerint obtinere, super cassato labore suo necesse est ut confundantur et erubescant, qui quaerunt animas nostras, ut auferant eas, induantur pudore et confusione qui cogitant nobis mala. Hieremias quoque confundantur, inquit, illi, et non confundar ego: paueant illi, et non paueam ego: induc super eos iram furoris tui, et duplici contritione contere eos. nulli etenim dubium est, cum a nobis fuerint superati, contritione eos duplici conterendos: primum quod hominibus expetentibus sanctitatem illi eam possidentes amiserint causa que extiterint perditionis humanae, deinde quod spiritales substantiae fuerint a carnalibus terrenis que deuictae. has igitur ruinas hostium suas que uictorias intuens unusquisque sanctorum cum exultatione proclamat: persequar inimicos meos, et conprehendam illos: et non conuertar donec deficiant. conteram illos, nec poterunt stare: cadent subtus pedes meos. contra quos etiam orans idem propheta iudica, inquit, domine nocentes me, expugna inpugnantes me. adprehende arma et scutum: et exsurge in adiutorium mihi. effunde frameam, et conclude aduersus eos, qui persequuntur me: dic animae meae: salus tua ego sum. quos cum subditis et extinctis uniuersis passionibus uicerimus, merebimur illam benedictionis uocem consequenter audire: exaltetur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. haec igitur omnia et his similia sacris inserta uoluminibus legentes siue cantantes nisi contra istas nequitias spiritales, quae nobis insidiantur diebus ac noctibus, acceperimus fuisse conscripta, non modo ex eis aedificationem nullam lenitatis ac patientiae consequemur, sed etiam dirum quendam atque contrarium euangelicae perfectioni concipiemus adfectum. non solum enim docebimur non orare pro inimicis nostris nec diligere illos, sed etiam detestari eos inplacabili odio prouocabimur et maledicere eis atque orationem aduersus eos indesinenter effundere. quae tali spiritu prolocutos uiros sanctos et amicos dei intellegere perquam scelestum est ac profanum, quibus ante aduentum Christi idcirco lex non est posita, eo quod transcendentes mandata eius euangelicis parere praeceptis et apostolicae perfectioni studere praeuenientes dispensationem temporis maluerunt. [7,22] XXII. Non habere autem eos potestatem quemquam hominum laedendi exemplum beati Iob manifesta ratione demonstrat, ubi non amplius eum temptare audet inimicus quam diuina ei dispensatione conceditur, et confessio eorundem spirituum euangelicis monumentis inserta testatur dicentium: si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum. qui multo magis credendi sunt in nullum hominum qui ad imaginem dei creati sunt introire pro arbitrio suo posse, cum in animalia inmunda ac muta ingrediendi absque dei permissu non habuerint potestatem. ceterum nemo posset non dicam iuuenum, quos uidemus in hac heremo constantissime conmorari, sed ne perfectorum quidem tantis talium que hostium agminibus circumsaeptus in heremo singularis habitare, si in ipsis esset pro uoluntate sua nocendi uel adtemptandi facultas atque libertas. quod euidentius etiam domini ac saluatoris nostri confirmat sententia, quam pro humilitate hominis adsumpti protulit ad Pilatum ita dicens: non haberes in me ullam potestatem, nisi datum tibi fuisset de sursum. [7,23] XXIII. Satis tamen nobis et experientia nostra et seniorum relatione conpertum est non eandem uim habere nunc daemones quam anteriore tempore inter anachoretarum dumtaxat principia, in quibus adhuc raritas monachorum in heremo conmanebat. tanta namque erat eorum feritas, ut uix pauci et admodum stabiles atque aetate prouecti tolerare habitationem solitudinis possent. siquidem in ipsis coenobiis, in quibus conmorabantur octo uel decem, ita eorum atrocitas grassabatur et frequentes ac uisibiles sentiebantur adgressus, ut non auderent omnes pariter noctibus obdormire, sed uicissim aliis degustantibus somnum alii uigilias celebrantes psalmis et orationibus seu lectionibus inhaerebant. cum que illos ad soporem naturae necessitas inuitasset, expergefactis aliis ad eorum qui dormituri erant custodiam similiter excubiae tradebantur. unde dubitari non potest unum e duobus hanc nunc securitatem uel confidentiam non solum nobis, qui uidemur pro experientia senectutis aliquatenus roborati, sed etiam iunioribus aetate conferre: aut enim uirtute crucis etiam deserta penetrante et ubique eius gratia coruscante retunsa est nequitia daemonum aut neglegentia nostra illos ab inpugnatione pristina reddidit lentiores, dum dedignantur aduersum nos illa intentione confligere qua tunc contra illos probatissimos Christi milites saeuiebant, hac scilicet nos fraudulentia uisibilium temptationum cessatione dirius elidentes. in tantum enim teporem uidemus conruisse nonnullos, ut necesse sit eos etiam remissioribus monitis adpalpari, modo ne desertis cellulis suis ad perniciosiores inquietudines reuoluantur et circumeuntes ac uagi crassioribus ut ita dixerim uitiis inplicentur, magnus que fructus ab eis obtineri credatur, si solummodo se etiam cum qualibet ignauia ualeant in solitudine continere, ac pro ingenti remedio soleat eis a senioribus dici: sedete in cellulis uestris et quantum libitum fuerit manducate et bibite atque dormite, dummodo in eis iugiter perduretis. [7,24] XXIIII. Constat ergo inmundos spiritus non aliter posse in illos quorum obtenturi sunt corpora penetrare, nisi prius eorum mentes cogitationes que possederint. quos cum timore ac memoria dei uel spiritali meditatione nudauerint, uelut exarmatos omni praesidio ac munitione diuina facile uinciendos audenter inuadunt, domicilium deinceps in eis uelut in possessione sibi tradita praesumentes. [7,25] XXV. Licet multo illos grauius constet uehementius que uexari, qui cum corporaliter ab ipsis suppleri minime uideantur, animo tamen perniciosius possidentur, eorum scilicet uitiis ac uoluptatibus inuoluti. secundum apostoli namque sententiam a quo quis superatur, eius et seruus est. nisi quod in hoc isti desperatius aegrotant, quod, cum sint eorum mancipia, nec inpugnari se ab illis nec dominatum eorum ferre cognoscunt. ceterum corporaliter traditos Satanae uel infirmitatibus magnis etiam uiros sanctos nouimus pro leuissimis quibusque delictis, cum in illis ne tenuissimum quidem naeuum aut maculam in illo iudicii die patitur inueniri diuina clementia, omnem sordis eorum scoriam secundum prophetae, immo dei sententiam excoquens in praesenti, ut eos tamquam aurum uel argentum ignitum ad illam perpetuitatem nulla indigentes poenali purgatione transmittat. et excoquam, inquit, ad purum scoriam tuam, et auferam omne stagnum tuum. et post haec uocaberis ciuitas iusti, urbs fidelis, et iterum: sicut probatur argentum et aurum in camino, ita elegit corda dominus, et iterum: aurum et argentum probat ignis, uir autem probatur in fornace humiliationis. illud quoque: quem enim diligit dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit. [7,26] XXVI. Quod in illo propheta atque homine dei in tertio Regnorum libro manifeste uidemus inpletum, qui pro culpa unius inoboedientiae, quam tamen non de industria nec uitio propriae uoluntatis, sed alterius circumuentione contraxit, confestim a leone conteritur, ita de eo scriptura narrante: uir dei est, qui inoboediens fuit ori domini, et tradidit eum dominus leoni, et confregit eum iuxta uerbum domini, quod locutus est. in quo facto et solutionem delicti praesentis atque erroris incauti et iustitiae merita, pro quibus prophetam suum temporaliter dominus tradidit uexatori, parcitas ipsa et continentia praedatoris ostendit, qua nihil penitus audet uoracissima bestia de tradito sibi cadauere degustare. cuius rei nostris quoque temporibus satis euidens contigit et aperta probatio in abbate Paulo uel Moyse, qui habitauit locum huius solitudinis qui Calamus nuncupatur. nam prior conmoratus est in heremo quae adiacet Panephysi ciuitati, quam solitudinem non olim factam aquae salsissimae inundatione cognouimus. quae, quotiens flauerit spiritus aquilonis, de stagnis inpulsa ac superfusa adiacentibus terris ita omnem illius superficiem contegit regionis, ut antiquos ibidem uicos, qui olim hac ipsa de causa omni sunt habitatore deserti, faciat uelut insulas apparere. hic igitur abba Paulus in tantam cordis puritatem quiete solitudinis silentio que profecerat, ut non dicam uultum femineum, sed ne uestimenta quidem sexus illius conspectui suo pateretur offerri. nam cum eidem pergenti ad cuiusdam senioris cellam una cum abbate Archebio eiusdem solitudinis accola casu mulier obuiasset, offensus occursu eius tanta fuga ad suum rursus monasterium praetermisso quod adripuerat piae uisitationis officio recucurrit, quanta nullus a facie leonis uel inmanissimi draconis aufugeret, ita ut ne memorati quidem abbatis Archebii reuocantis eum clamore ac precibus flecteretur, ut ad requirendum senem quemadmodum proposuerant coepto itinere pertenderent. quod licet zelo castitatis et puritatis ardore sit factum, tamen quia non secundum scientiam praesumptum est, sed obseruantia disciplinae iustae que districtionis excessus est modus (non enim solam familiaritatem quae uere est noxia feminarum, sed ipsam quoque figuram sexus illius credidit exsecrandam), tali confestim correptione percussus est, ut eius uniuersum corpus paralyseos ualitudine solueretur nullum que in eo membrum penitus explere suum praeualeret officium, siquidem non solum pedes ac manus, sed etiam linguae motus quo elocutio uocis exprimitur ipsae que aures ita auditus proprii amiserint sensum, ut in eo nihil amplius ex homine quam inmobilis tantum atque insensibilis figura remaneret. eo autem redactus est, ut infirmitati eius nullo modo uirorum diligentia deseruire sufficeret, nisi sola ei muliebris sedulitas ministrasset. nam delato ad coenobium sacrarum uirginum cibus ac potus, quem ne nutu quidem petere poterat, femineo ingerebatur obsequio explendis que omnibus naturae necessitatibus eadem illi diligentia per annos ferme quattuor, id est usque ad uitae suae terminum seruiebat. qui cum tanta esset omnium membrorum debilitate constrictus, ut nulli in eo artus uiuacem motum ac sensibilem retentarent, nihilominus tanta ex eo uirtutum gratia procedebat, ut cum de oleo, quod cadauere suo potius quam corpore contigisset, unguerentur infirmi, confestim cunctis ualitudinibus curarentur, ita ut super hac eius ualitudine etiam ipsis infidelibus euidenter aperte que claresceret et debilitatem membrorum omnium dispensatione atque amore domini contributam et sanitatum gratiam pro testimonio puritatis ac manifestatione meritorum ei spiritus sancti uirtute praestari. [7,27] XXVII. Secundus uero, quem diximus in hac heremo conmoratum, cum ipse quoque singularis et inconparabilis uir esset, ob reprehensionem unius sermonis, quem contra abbatem Macarium disputans paulo durius protulit quadam scilicet opinione praeuentus, tam diro confestim est traditus daemoni, ut humanas egestiones ori suo ab eo suppletus ingereret. quod flagellum purgationis gratia se dominus intulisse, ne scilicet in eo uel momentanei delicti macula resideret, uelocitate curationis eius atque auctore remedii demonstrauit. nam continuo abbate Macario in oratione submisso dicto citius nequam spiritus ab eo fugatus abscessit. [7,28] XXVIII. Ex quo manifeste perpenditur non debere eos abominari uel despici, quos uidemus diuersis temptationibus siue istis nequitiae spiritibus tradi, quia duo haec credere inmobiliter nos oportet, primo quod sine dei permissu nullus ab eis omnino temptetur, secundo quod omnia quae a deo nobis inferuntur, siue tristia ad praesens seu laeta uideantur, uelut a piissimo patre clementissimo que medico pro nostris utilitatibus inrogentur, et idcirco eos uelut paedagogis traditos humiliari, ut discedentes ex hoc mundo uel purgatiores ad uitam aliam transferantur uel poena leuiore plectantur, qui secundum apostolum traditi sunt in praesenti Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat in die domini nostri Iesu Christi. [7,29] XXVIIII. GERMANVS: Et quomodo eos non solum despici ab omnibus uel horreri, sed etiam a communione dominica in nostris prouinciis perpetuo uidemus abstineri secundum illam euangelii sententiam: nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas uestras ante porcos, cum de illis quemadmodum dicis ita credendum sit, quod eis purgationis uel utilitatis obtentu huius temptationis humiliatio tribuatur? [7,30] XXX. SERENVS: Si habuerimus hanc scientiam, immo fidem quam superius conprehendi, ut et omnia per deum fieri et pro utilitate animarum dispensari uniuersa credamus, non solum nequaquam despiciemus eos, sed etiam pro ipsis tamquam pro membris nostris incessanter orabimus eis que totis uisceribus ac pleno conpatiemur adfectu (cum enim patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra), scientes nos absque illis utpote membris nostris omnimodis consummari non posse, quemadmodum legimus ne anteriores quidem nostros sine nobis repromissionis summam consequi potuisse, ita de illis apostolo pronuntiante: et hi omnes testimonio fidei conprobati non acceperunt promissiones, deo pro nobis melius aliquid prouidente, ne sine nobis consummarentur. communionem uero eis sacrosanctam numquam meminimus interdictam: quin immo si possibile esset etiam cotidie eis inpertiri eam debere censebant. nec enim secundum sententiam euangelii, quam incongrue huic sensui coaptastis: nolite dare sanctum canibus, ad daemonis escam sacrosancta communio et non potius ad purgationem ac tutelam corporis animae que peruenire credenda est. quae ab homine percepta eum qui membris eius insidet spiritum seu in ipsis latitare conatur uelut quodam exurens fugat incendio. hoc namque modo curatum et abbatem Andronicum nuper aspeximus alios que conplures. magis enim ac magis inimicus insultabit obsesso, cum eum a caelesti medicina uiderit segregatum, tanto que dirius ac frequentius adtemptabit, quanto eum ab spiritali remedio longius senserit abdicatum. [7,31] XXXI. Ceterum illi sunt uere miseri ac miserabiles iudicandi, qui cum se uniuersis criminibus flagitiis que contaminent, non solum nullum uisibiliter in eis signum diabolicae subpletionis ostenditur, sed ne aliqua quidem operibus eorum condigna temptatio nec ullum flagellum correptionis infertur. non enim merentur celerem temporis istius expeditam que medicinam, quorum duritia et inpaenitens cor poenam uitae praesentis excedens thesaurizat sibi ipsi iram et indignationem in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, in quo uermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur. contra quos propheta uelut anxius pro adflictione sanctorum, uidens eos aerumnis uariis ac temptationibus subiacere et e contra peccatores non solum absque ullo humiliationis flagello cursum mundi istius pertransire, sed etiam afluentia diuitiarum ac summa rerum omnium prosperitate gaudere, intolerabili zelo ac spiritus sui feruore succensus exclamat: mei autem paene moti sunt pedes: paulo minus effusi sunt gressus mei. quia zelaui super iniquos, pacem peccatorum uidens. quia non est respectus in morte eorum: nec firmamentum in plaga eorum. in laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur, scilicet in futuro cum daemonibus puniendi, qui in praesenti non meruerunt in sorte ac disciplina filiorum cum hominibus flagellari. Hieremias quoque cum deo super hac impiorum prosperitate disceptans, licet nequaquam dubitare se de iustitia domini profiteatur dicens: iustus quidem tu es domine, si disputem te cum, causas tamen huius tantae inaequalitatis inquirens subiungit et dicit: uerumtamen iusta loquar ad te: quare uia inpiorum prosperatur: bene est omnibus, qui praeuaricantur, et inique agunt? plantasti eos, et miserunt radicem: proficiunt et faciunt fructum. prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum. quorum ruinam deflente domino per prophetam et ad eorum curationem medicos atque doctores sollicite dirigente et quodammodo eos ad planctum similem prouocante ac dicente: subito cecidit Babylon, contrita est: ululate super eam, tollite resinam ad dolorem eius, si forte sanetur, respondent desperantes angeli, quibus salutis humanae cura conmissa est, uel certe propheta ex persona apostolorum seu spiritalium uirorum atque doctorum uidentium duritiam mentis eorum et inpaenitens cor: curauimus Babylonem, et non est sanata: relinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam: quoniam peruenit usque ad caelos iudicium eius, et eleuatum est usque ad nubes. de istorum igitur desperato languore ex persona dei loquitur Esaias ad Hierusalem: a planta pedis usque ad uerticem non est in ea sanitas: uulnus, et liuor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, nec fota oleo. [7,32] XXXII. Tot autem esse in inmundis spiritibus quot in hominibus studia non dubie conprobatur. nam nonnullos eorum, quos etiam Planos uulgus appellat, ita seductores et ioculares esse manifestum est, ut certa quaeque loca seu uias iugiter obsidentes nequaquam tormentis eorum quos praetereuntes potuerint decipere delectentur, sed derisu tantummodo et inlusione contenti fatigare eos potius studeant quam nocere: quosdam solummodo innocuis incubationibus hominum pernoctare, alios ita esse furori ac truculentiae deditos, ut non sint contenti illorum tantummodo corpora quos subpleuerint atroci dilaceratione uexare, sed etiam inruere super eminus transeuntes atque adficere illos saeuissima caede festinent: quales illi in euangelio describuntur, ob quorum metum per illam uiam transire iam nullus audebat. quos eorum que consimiles bellis quoque et sanguinis effusione pro insatiabili ferocitate gaudere non dubium est. alios ita eorum corda quos ceperant inani quodam tumore uidemus infecisse, quos etiam Bacuceos uulgus appellat, ut semet ipsos ultra proceritatem sui corporis erigentes nunc quidem se in quosdam fastus gestus que sustollerent, nunc uero uelut adclines ad quendam se tranquillitatis et adfabilitatis statum communes blandos que submitterent, sese que uelut inlustres et circumspectabiles omnibus aestimantes nunc quidem adorare se potestates sublimiores corporis inflexione monstrarent, nunc uero ab aliis se crederent adorari et omnes motus, quibus uera officia aut superbe aut humiliter peraguntur, explerent. alios repperimus non solum studere mendaciis, sed etiam blasphemias hominibus inspirare. cuius rei etiam nos testes sumus, qui audiuimus apertissime daemonem confitentem per Arrium et Eunomium se impietatem sacrilegi dogmatis edidisse. quod etiam in quarto Regnorum libro unum ex isdem ipsis manifeste legimus praedicantem: egrediar, inquit, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. de quibus apostolus, arguens illos qui ab ipsis decipiuntur, ita infert: adtendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium. esse autem et alia daemonum genera, id est mutorum atque surdorum, euangelia testantur. incentores etiam libidinis atque luxuriae quosdam spiritus esse propheta conmemorat spiritus, inquiens, fornicationis decepit eos, et fornicati sunt a deo suo. nocturnos quoque siue diurnos ac meridianos daemonas similiter scripturarum auctoritas docet. de quorum diuersitate perlongum est si uolumus omnia scripturarum uolumina perscrutantes singillatim percurrere, qui per prophetam onocentauri, qui pilosi, quae sirenae, quae lamiae, quae ululae, qui struthiones, qui hericii designentur, qui aspis, qui basiliscus in psalmo, qui leo, qui draco, qui ue scorpios in euangelio nuncupetur, qui princeps mundi huius, qui rectores harum tenebrarum quae ue spiritalia nequitiae ab apostolo nominentur. quae uocabula non casu nec fortuito indita illis debemus accipere, sed significatione istarum ferarum, quae apud nos uel minus noxiae uel magis perniciosae sunt, illorum ferocitates rabies que distingui et ex similitudine nequitiae uirulentae seu principatus, quem istis inter ceteras feras siue serpentes quaedam excellentia malitiae suae confert, illos quoque eorum uocabulis nuncupari, ut scilicet alius quidem ob uehementiam furoris et rabiem ferocitatis suae leonis appellationem, alius basilisci ob illud mortiferum uirus quod priusquam sentiatur interimit, alius uero ob teporem malitiae suae onocentauri aut hericii nomen struthionis ue sortitus sit. [7,33] XXXIII. GERMANVS: Non quidem ambigimus illos quoque ordines quos apostolus enumerat ad istos referri, quia non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. uolumus tamen nosse unde haec sit tanta inter eos differentia, uel quemadmodum tanti nequitiae extiterint gradus? an ad hoc creati sint, ut hos ordines malitiae sortirentur et quodammodo huic nequitiae militarent? [7,34] XXXIIII. SERENVS: Quamquam propositiones uestrae totum tempus nocturnae quietis ita nostris furentur obtutibus, ut adpropinquantis aurorae nequaquam uiciniam sentiamus et usque ad ortum solis insatiabiliter conlationis huius uerba contexere prouocemur, tamen quoniam absolutio propositae quaestionis, cum coeperit indagari, in quoddam amplissimum ac profundissimum nos educit pelagus quaestionum, quod praesentis horae breuitas non sinit transmeari, commodius reor ut eam futurae noctis indagini reseruemus, quo et mihi sub huius quaestionis occasione de uestro propensiore conloquio laetitia spiritalis ac fructus uberior conferatur, et propositarum quaestionum sinus praebente nobis spiritu sancto prosperos flatus liberius penetrare possimus. quamobrem soporis modicum degustantes discutiamus obrepentem oculis nostris uicina iam luce torporem, ac deinceps pariter ad ecclesiam procedentes, quoniam nos hoc facere dominici diei sollemnitas commonet, reuersi post synaxin ea, quae dominus ad instructionem communem pro desiderio uestro largitus fuerit, duplicato gaudio conferemus.