[5,0] V. CONLATIO ABBATIS SARAPIONIS. DE OCTO VITIIS PRINCIPALIBVS. [5,1] I. In illo coetu antiquissimorum senum fuit uir nomine Sarapion, adprime gratia discretionis ornatus, cuius conlationem operae pretium reor litteris tradere. ambientibus enim nobis ut de inpugnatione uitiorum aliqua disputaret, quibus origines eorum et causae manifestius panderentur, ita exorsus est. [5,2] II. Octo sunt principalia uitia quae humanum infestant genus, id est primum gastrimargia, quod sonat uentris ingluuies, secundum fornicatio, tertium filargyria, id est auaritia siue amor pecuniae, quartum ira, quintum tristitia, sextum acedia, id est anxietas seu taedium cordis, septimum cenodoxia, id est iactantia seu uana gloria, octauum superbia. [5,3] III. Horum igitur uitiorum genera sunt duo. aut enim naturalia sunt ut gastrimargia, aut extra naturam ut filargyria. efficientia uero quadripertita est. quaedam enim sine actione carnali consummari non possunt, ut est gastrimargia et fornicatio, quaedam uero etiam sine ulla corporis actione conplentur, ut est superbia et cenodoxia. nonnulla commotionis suae causas extrinsecus capiunt, ut est filargyria et ira, alia uero intestinis motibus excitantur, ut est acedia atque tristitia. [5,4] IIII. Et ut haec eadem non solum disputatione quantum possumus breui, sed etiam scripturarum testimoniis manifestiora reddamus, gastrimargia et fornicatio, cum naturaliter nobis insint (nam nonnumquam etiam sine ullo animi incitamento solius instigatione ac pruritu carnis oriuntur), materia tamen ut consummentur egent extrinsecus et ita in effectum corporali actione perueniunt. unusquisque enim temptatur a propria concupiscentia. deinde concupiscentia cum fuerit concepta parit peccatum, peccatum uero cum fuerit consummatum generat mortem. nam nec primus Adam per gastrimargiam decipi potuit, nisi escae materiam habens in promptu abusus ea fuisset inlicite, nec secundus sine cuiusdam materiae inlicitatione temptatur, cum dicitur ei: si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. fornicatio quoque quod non nisi per corpus perficiatur, omnibus patet, ita de hoc spiritu dicente deo ad beatum Iob: et uirtus eius in lumbis, et potestas eius super umbilicum uentris. ideo que haec specialiter duo, quae ministerio carnis explentur, extra illam spiritalem animae curam egent peculiarius etiam continentia corporali, siquidem ad retundendos horum stimulos non sufficiat sola mentis intentio (ut nonnumquam solet aduersus iram seu tristitiam ceteras que fieri passiones, quas etiam sine ulla carnis adflictione sola nouit expugnare mentis industria), nisi etiam castigatio corporalis accesserit, quae ieiuniis, uigiliis et operis contritione perficitur, his que fuerit remotio localis adiuncta, quia sicut amborum uitio, id est animae et corporis generantur, ita superari nisi utriusque labore non poterunt. et licet beatus apostolus omnia uitia generaliter pronuntiauerit esse carnalia, siquidem inimicitias et iras atque haereses inter cetera carnis opera numerauerit, nos tamen ad illorum curationes atque naturas diligentius colligendas duplici ea diuisione distinguimus. nam ex his quaedam dicimus esse carnalia, quaedam uero spiritalia. et illa quidem carnalia, quae specialiter ad fotum sensum que pertinent carnis, quibus illa ita delectatur ac pascitur, ut etiam quietas incitet mentes inuitas que eas nonnumquam pertrahat ad suae uoluntatis adsensum. de quibus beatus apostolus in quibus, ait, et nos omnes aliquando conuersati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes uoluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae sicut et ceteri. spiritalia uero dicimus, quae instinctu animae solius orta non solum nihil uoluptatis conferunt carni, sed etiam grauissimis eam languoribus adficientia miserrimae iucunditatis pastu animam tantum nutriunt aegrotantem. et idcirco haec quidem simplici cordis indigent medicina, quae autem carnalia sunt, non nisi duplici quemadmodum diximus ad sanitatem curatione perueniunt. unde puritati studentibus plurimum confert, ut harum carnalium passionum ipsas materias sibi primitus subtrahant, quibus potest uel occasio uel recordatio earundem passionum aegrotanti adhuc animae generari. necesse est enim ut morbo duplici duplex adhibeatur curatio. nam corpori, ne concupiscentia in effectum temptet prorumpere, necessario effigies et materia inliciens subtrahenda est, et animae nihilominus, ne eam uel cogitatione concipiat, adtentior meditatio scripturarum et sollicitudo peruigil ac remotio solitudinis utiliter adponenda. in ceteris autem uitiis humana consortia nihil obsunt, quin immo etiam plurimum conferunt his qui carere eis in ueritate desiderant, quia frequentia hominum magis arguuntur, et dum lacessita crebrius manifestantur, celeri medicina perueniunt ad salutem. [5,5] V. Ideo que dominus noster Iesus Christus, cum apostoli pronuntietur sententia temptatus fuisse per omnia secundum similitudinem nostram, dicitur tamen absque peccato, id est absque huius passionis contagio, nequaquam scilicet aculeos concupiscentiae carnalis expertus, quibus nos necesse est etiam ignorantes inuitos que conpungi, quippe cui nulla inerat similitudo seminationis uel conceptionis humanae, ita rationem conceptus eius archangelo nuntiante: spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi: ideo et quod ex te nascetur sanctum uocabitur filius dei. [5,6] VI. In illis enim passionibus etiam ipse temptari debuit incorruptam imaginem dei ac similitudinem possidens, in quibus et Adam temptatus est, cum adhuc in illa inuiolata dei imagine perduraret, hoc est gastrimargia, cenodoxia, superbia, non in quibus post praeuaricationem mandati imagine dei ac similitudine uiolata suo iam uitio deuolutus inuoluitur. gastrimargia namque est qua interdicti ligni praesumit edulium, cenodoxia qua dicitur: aperientur oculi uestri, superbia qua dicitur: eritis sicut dii, scientes bonum et malum. in his ergo tribus uitiis etiam dominum saluatorem legimus fuisse temptatum, gastrimargia, cum dicitur ei a diabolo: dic ut lapides isti panes fiant, cenodoxia: si filius dei es, mitte te deorsum, superbia, cum ostendens illi omnia regna mundi et eorum gloriam dicit: haec tibi omnia dabo, si cadens adoraueris me, ut isdem quibus ille temptationum lineis adpetitus nos quoque quemadmodum temptatorem uincere deberemus suo doceret exemplo. ideo que et ille Adam dicitur et iste Adam, ille primus ad ruinam et mortem, hic primus ad resurrectionem et uitam. per illum omne genus hominum condemnatur, per istum omne genus hominum liberatur. ille de rudi atque intacta fingitur terra, hic de Maria uirgine procreatur. huius ergo ut suscipere eum temptationes oportuit, ita excedere necessarium non fuit. nec enim qui gastrimargiam uicerat poterat fornicatione temptari, quae ex illius abundantia ac radice procedit, qua ne ille quidem primus Adam fuisset elisus, nisi ante generatricem eius passionem deceptus inlecebris diaboli recepisset. et ob hoc filius dei non absolute in carne peccati uenisse dicitur, sed in similitudine carnis peccati, quia, cum esset in eo uera caro, manducans scilicet et bibens et dormiens, clauorum quoque confixionem in ueritate suscipiens, peccatum eius quod praeuaricatione contraxit uerum non habuit sed imaginarium. non enim ignitos aculeos concupiscentiae carnalis expertus est, qui etiam nolentibus nobis natura iam administrante consurgunt, sed huius quandam similitudinem naturam participando suscepit. nam cum omnia quae officii nostri sunt in ueritate conpleret et uniuersas infirmitates gestaret humanas, consequenter huic quoque passioni putatus est subiacere, ut per has infirmitates etiam condicionem huius quoque uitii atque peccati uideretur in sua carne portare. denique in his eum tantummodo uitiis diabolus temptat, in quibus et illum primum deceperat, coniciens hunc quoque uelut hominem similiter in ceteris inludendum, si eum in illis quibus priorem deiecerat sensisset elisum. uerum ei secundum iam morbum, qui de radice principalis uitii pullularat, primo certamine confutatus inferre non potuit. uidebat enim nullatenus eum initialem causam huius aegritudinis suscepisse erat que superfluum sperari ab eo fructum peccati, cuius eum semina uel radices nullo modo recepisse cernebat. licet secundum Lucan, qui postremam temptationem illam ponit in qua dicitur: si filius dei es, mitte te deorsum, haec superbiae passio possit intellegi, ita ut illa superior quam Matthaeus tertiam ponit, in qua iuxta praedictum Lucan euangelistam omnia ei regna mundi in puncto temporis ostendens diabolus repromittit, accipiatur passio filargyriae, quod scilicet post gastrimargiae uictoriam fornicatione eum temptare non praeualens ad filargyriam transierit, quam radicem esse malorum omnium nouerat, in qua iterum superatus nullum ei uitium ex his quae sequebantur eam ausus ingerere, quippe quae nouerat de eius radice ac fomite pullulare, ad extremam superbiae transilierit passionem, qua nouerat etiam perfectos quosque deuictis omnibus uitiis posse pulsari, qua etiam uel se ipsum, cum esset Lucifer, uel conplures alios absque ullo incitamento praecedentium passionum de caelestibus meminerat conruisse. iuxta hunc ergo quem praediximus ordinem, qui ab euangelista Luca describitur, etiam ipsa inlicitatio et figura temptationum, quibus uel illum primum uel istum secundum Adam callidissimus adgreditur inimicus, elegantissime congruit. illi namque dicit: aperientur oculi uestri, huic ostendit omnia regna mundi et gloriam eorum. ibi dicit: eritis sicut dii, hic: si filius dei es. [5,7] VII. Et ut de efficientiis ceterarum quoque passionum, quarum narrationem intercidere nos expositio gastrimargiae uel dominicae temptationis necessario conpulit, eodem quo proposueramus ordine disseramus, cenodoxia atque superbia etiam sine ullo consummari solent ministerio corporali. in quo enim egent actione carnali, quae pro coniuentia et uoluntate sola conquirendae laudis et humanae gloriae consequendae abunde ruinam generant animae captiuatae? aut quem effectum habuit corporalem praedicti Luciferi illius antiqua superbia, nisi quod eam tantummodo animo et cogitatione concepit, ita propheta commemorante: qui dicebas in corde tuo: in caelum conscendam, super astra dei ponam solium meum. ascendam super altitudinem nubium, ero similis altissimo? qui sicut huius superbiae neminem habuit incentorem, ita ei consummationem criminis ruinae que perpetuae cogitatio sola perfecit, et quidem cum adfectatae tyrannidis nulla fuerint opera subsecuta. [5,8] VIII. Filargyria et ira licet non sint unius naturae (nam prior extra naturam est, sequens uero originale uidetur in nobis seminarium possidere), simili tamen oriuntur modo: extrinsecus siquidem causas conmotionis plerumque concipiunt. etenim frequenter hi qui adhuc infirmiores sunt uel inritatione uel instinctu quorundam in haec se corruisse uitia conqueruntur ac praecipitatos se uel ad iracundiam uel ad filargyriam aliorum prouocatione causantur. quod autem extra naturam sit filargyria, hinc liquido peruidetur, quia nec originale probatur in nobis habere principium nec de materia concipitur, quae pertingit ad animae uel carnis participationem uitae que substantiam. nihil enim ad usum ac necessitatem naturae conmunis praeter escam cotidianam ac potum certum est peruenire. reliquae uero uniuersae materiae quantolibet studio atque amore seruentur, alienae tamen ab humana indigentia etiam usu uitae ipsius adprobantur. ideo que hoc uelut extra naturam exsistens non nisi tepidos ac male fundatos monachos pulsat, quae autem naturalia sunt etiam probatissimos monachorum et quidem in solitudine conmorantes adtemptare non desinunt. et in tantum hoc uerissimum conprobatur, ut etiam gentes nonnullas ab hac passione, id est filargyriae, liberas omnimodis agnoscamus, quia nequaquam uitii huius aegritudinem usu et consuetudine receperunt. illum quoque priorem mundum qui ante diluuium fuit diutissime concupiscentiae huius rabiem credimus ignorasse. quae etiam in unoquoque nostrum recte abrenuntiante sine ullo labore probatur extingui, cum scilicet uniuersis quis facultatibus abiectis ita expetierit coenobii disciplinam, ut ex eis ne unum quidem denarium sibimet superesse patiatur. cuius rei testes multa hominum milia possumus inuenire, qui cum sub momento breuissimo dispersis omnibus substantiis suis ita hanc eradicauerint passionem, ut ne tenuiter quidem ab ea pulsentur ulterius, nihilominus omni tempore contra gastrimargiam pugnantes, nisi ingenti circumspectione cordis et abstinentia corporis dimicarint, securi esse non possunt. [5,9] VIIII. Tristitia et acedia nulla quemadmodum superiora diximus accedente extrinsecus prouocatione generari solent. nam solitarios quoque et in heremo constitutos nulli que humano conmixtos consortio frequenter atque amarissime uexare noscuntur. quod esse uerissimum, quisque fuerit in solitudine conmoratus et pugnas hominis interioris expertus, ipsis experimentis perfacile conprobabit. [5,10] X. Haec igitur octo uitia licet diuersos ortus ac dissimiles efficientias habeant, sex tamen priora, id est gastrimargia, fornicatio, filargyria, ira, tristitia, acedia quadam inter se cognatione et ut ita dixerim concatenatione conexa sunt, ita ut prioris exuberantia sequenti efficiatur exordium. nam de abundantia gastrimargiae fornicationem, de fornicatione filargyriam, de filargyria iram, de ira tristitiam, de tristitia acediam necesse est pullulare. ideo que simili contra haec modo atque eadem ratione pugnandum est et a praecedentibus semper aduersus sequentes oportet nos inire certamina. facilius enim cuiuslibet arboris noxia latitudo ac proceritas exarescet, si antea radices eius quibus innititur uel nudatae fuerint uel succisae, et infestantes umores aquarum continuo siccabuntur, cum generator earum fons ac profluentes uenae sollerti industria fuerint obturatae. quamobrem ut acedia uincatur, ante superanda tristitia est: ut tristitia propellatur, ira prius est extrudenda: ut extinguatur ira, filargyria calcanda est: ut euellatur filargyria, fornicatio conpescenda est: ut fornicatio subruatur, gastrimargiae est uitium castigandum. residua uero duo, id est cenodoxia et superbia sibi quidem similiter illa qua de superioribus uitiis diximus ratione iunguntur, ita ut incrementum prioris ortus efficiatur alterius (cenodoxiae enim exuberantia superbiae fomitem parit), sed ab illis sex prioribus uitiis penitus dissident nec simili cum eis societate foederantur, siquidem non solum nullam ex illis occasionem suae generationis accipiant, sed etiam contrario modo atque ordine suscitentur. nam illis euulsis haec uehementius fruticant et illorum morte uiuacius pullulant atque subcrescunt. unde etiam diuerso modo ab his duobus uitiis inpugnamur. in unumquodque enim illorum sex uitiorum tunc incidimus, cum a praecedentibus eorum fuerimus elisi, in haec uero duo uictores et uel maxime post triumphos periclitamur incurrere. omnia igitur uitia, quemadmodum incremento praecedentium generantur, ita illorum deminutione purgantur. et hac ratione ut superbia possit explodi, cenodoxia est praefocanda, et ita semper prioribus superatis sequentia conquiescent et extinctione praecedentium residuae passiones absque labore marcescent. et licet haec quae praediximus octo uitia illa qua conmemorauimus ratione inuicem sibi conexa atque permixta sint, specialius tamen in quattuor coniugationes et copulas diuiduntur. gastrimargiae namque fornicatio peculiari consortio foederatur: filargyriae ira, tristitiae acedia, cenodoxiae superbia familiariter coniugatur. [5,11] XI. Et ut singillatim nunc de uniuscuiusque uitii generibus disputemus, gastrimargiae genera sunt tria: primum quod ad refectionem perurguet monachum ante horam statutam ac legitimam festinare, secundum quod expletione uentris et quarumlibet escarum uoracitate laetatur, tertium quod accuratiores ac delicatissimos desiderat cibos. quae tria non leui dispendio monachum feriunt, nisi ab omnibus istis pari studio atque obseruantia semet ipsum expedire contenderit. nam quemadmodum absolutio ieiunii ante horam canonicam nullatenus praesumenda est, ita et uentris ingluuies et escarum sumptuosa atque exquisita praeparatio similiter amputanda. ex his enim tribus causis diuersae ac pessimae ualitudines animae procreantur. nam de prima monasterii odium gignitur atque exinde horror et intolerantia eiusdem concrescit habitaculi, quam sine dubio mox discessio ac fuga uelocissima subsequetur. de secunda igniti luxuriae ac libidinis aculei suscitantur. tertia etiam inextricabiles filargyriae laqueos nectit ceruicibus captiuorum nec aliquando monachum sinit perfecta Christi nuditate fundari. cuius nobis passionis inesse uestigia isto quoque deprehendimus indicio, cum forte ad refectionem detenti ab aliquo fratrum contenti non sumus eo sapore cibos sumere quo ab exhibente conditi sunt, sed quiddam superfundi eis uel adici inportuna atque effrenata poscimus libertate. quod fieri penitus non oportet tribus de causis. primo quia mens monachi semper debet in omni tolerantiae ac parcitatis exercitatione uersari et secundum apostolum discere in quibus est sufficiens esse. nullatenus enim poterit uel occulta uel maiora corporis desideria refrenare, quisque degustatione modicae insuauitatis offensus ne ad momentum quidem delicias gutturis sui ualuerit castigare. secundo quod nonnumquam euenit, ut ad horam desit illa species quae postulatur a nobis et uerecundiam necessitati uel frugalitati suscipientis incutimus, publicantes scilicet paupertatem eius quam soli deo cognitam esse maluerat. tertio quod interdum solet sapor ille quem nos adici poscimus aliis displicere, et inuenimur iniuriam multis, dum nostrae gulae ac desiderio satisfacere cupimus, inrogare. propter quod omnimodis haec in nobis est castiganda libertas. fornicationis genera sunt tria. primum quod per conmixtionem sexus utriusque perficitur. secundum quod absque femineo tactu, pro quo Onam patriarchae Iudae filius a domino percussus legitur, quod in scripturis sanctis inmunditia nuncupatur. super quo apostolus: dico autem innuptis et uiduis, bonum est illis si sic manserint sicut et ego. quod si se non continent, nubant: melius est enim nubere quam uri. tertium quod animo ac mente concipitur, de quo dominus in euangelio: qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. quae tria genera beatus apostolus pari modo extinguenda pronuntians mortificate, inquit, membra uestra quae sunt super terram, fornicationem, inmunditiam, libidinem et cetera, et iterum de duobus ad Ephesios: fornicatio et inmunditia nec nominetur in uobis, et iterum: illud autem scitote, quod omnis fornicator aut inmundus aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei. quae tria ut a nobis pari obseruatione caueantur, similis nos eorum a regno Christi atque una deterret exclusio. filargyriae genera sunt tria. primum quod renuntiantes diuitiis ac facultatibus suis spoliari non sinit. secundum quod ea, quae a nobis dispersa sunt uel indigentibus distributa, resumere nos maiore cupiditate persuadet. tertium quod ea, quae ne antea quidem possedimus, desiderari adquiri ue conpellit. irae genera sunt tria. unum quod exardescit intrinsecus, quod Graece thumos~g dicitur. aliud quod in uerbum et opus effectum que prorumpit, quod org?~g nuncupatur. de quibus et apostolus: nunc autem deponite, inquit, et uos omnia, iram, indignationem. tertium quod non ut illa efferuens ad horam digeritur, sed per dies et tempora reseruatur, quod m?nis~g dicitur. quae omnia aequali sunt a nobis horrore damnanda. tristitiae genera sunt duo. unum quod uel iracundia desinente uel de inlato damno ac desiderio praepedito cassato que generatur, aliud quod de inrationabili mentis anxietate seu desperatione descendit. acediae genera sunt duo. unum quod ad somnum praecipitat aestuantes, aliud quod cellam deserere ac fugere cohortatur. cenodoxia licet multiformis ac multiplex sit et in diuersas species diuidatur, genera tamen eius sunt duo. primum quo pro carnalibus ac manifestis extollimur rebus, secundum quo pro spiritalibus et occultis desiderio uanae laudis inflamur. [5,12] XII. Vna re tamen cenodoxia utiliter ab incipientibus adsumitur, ab his dumtaxat qui adhuc uitiis carnalibus instigantur, ut uerbi gratia si illo tempore, quo fornicationis spiritu perurguentur, mente conceperint uel sacerdotalis officii dignitatem uel opinionem cunctorum, qua sancti et inmaculati esse credantur, et ita inmundos concupiscentiae stimulos quasi turpes atque indignos uel existimationi suae uel illi ordini iudicantes hac saltim contemplatione declinent, minore malo id quod maius est retundentes. satius enim est cenodoxiae uitio quemcumque pulsari quam incidere in fornicationis ardorem, unde reparari aut non ualeat aut uix ualeat post ruinam. quem sensum ex persona dei unus prophetarum eleganter expressit dicens: propter me longe faciam furorem meum: et laude mea infrenabo te, ne intereas, id est ut dum cenodoxiae laudibus conpediris, nequaquam ad inferni profunda procurras et inreuocabiliter mortalium peccatorum consummatione mergaris. nec mirum tantam passioni huic inesse uirtutem, ut inruentem quempiam in fornicationis labem ualeat refrenare, cum sit multorum experimentis saepissime conprobatum, quod ita eum quem semel ueneni sui peste corruperit infatigabilem reddat, ut faciat ab eo ne biduana quidem ieiunia uel triduana sentiri. quod etiam nonnullos in hac heremo frequenter nouimus fuisse confessos, se in coenobiis Syriae constitutos quinis diebus refectionem cibi sine labore tolerasse, nunc autem tanta se fame etiam ab hora tertia perurgueri, ut usque nonam uix queant differre cotidiana ieiunia. super qua re pulchre abba Macarius cuidam percontanti, cur fame ab hora tertia in heremo pulsaretur, qui in coenobio ebdomadibus integris refectionem saepe contemnens non sensisset esuriem, respondit: quia hic nullus est ieiunii tui testis qui te suis laudibus nutriat atque sustentet: ibi autem te digitus hominum et cenodoxiae refectio saginabat. huius autem rei figura, qua diximus superueniente cenodoxia uitium fornicationis excludi, pulchre satis in Regnorum libro ac signanter exprimitur, ubi populum Israhelem a Nechao rege Aegypti captiuatum ascendens Nabuchodonosor rex Assyriorum de finibus Aegypti ad suam transtulit regionem, scilicet non ut eos libertati pristinae et genitali restitueret regioni, sed ut ad suas abduceret terras longius asportandos quam fuerant in terra Aegypti captiuati. quae figura in hoc quoque conpetenter aptabitur. licet enim tolerabilius sit cenodoxiae quam fornicationis uitio deseruire, difficilius tamen a cenodoxiae dominatione disceditur. quodammodo enim longiore itineris spatio captiuus abductus laboriosius ad genitale solum et libertatem patriam reuertetur, merito que ad eum increpatio illa prophetica dirigetur: quare inueteratus es in terra aliena? recte siquidem inueteratus dicitur in terra aliena, quisque a terrenis uitiis non nouatur. superbiae genera sunt duo: primum carnale, secundum spiritale, quod etiam perniciosius est. illos namque specialius inpugnat, quos in quibusdam uirtutibus profecisse reppererit. [5,13] XIII. Haec igitur octo uitia cum omne hominum genus pulsent, non tamen uno modo inpetunt cunctos. in alio namque spiritus fornicationis locum obtinet principalem, in alio superequitat furor, in alio cenodoxia uindicat tyrannidem, in alio arcem superbia tenet. et cum constet omnes ab omnibus inpugnari, diuerso tamen modo et ordine singuli laboramus. [5,14] XIIII. Quamobrem ita nobis aduersus haec adripienda sunt proelia, ut unusquisque uitium quo maxime infestatur explorans aduersus illud adripiat principale certamen, omnem curam mentis ac sollicitudinem erga illius inpugnationem obseruationem que defigens, aduersus illud cotidiana ieiuniorum dirigens spicula, contra illud cunctis momentis cordis suspiria crebra que gemituum tela contorquens, aduersus illud uigiliarum labores ac meditationes sui cordis inpendens, indesinentes quoque orationum fletus ad deum fundens et inpugnationis suae extinctionem ab illo specialiter ac iugiter poscens. inpossibile namque est de qualibet passione triumphum quempiam promereri, priusquam intellexerit industria uel labore proprio uictoriam certaminis semet obtinere non posse, cum tamen, ut ualeat emundari, necesse sit eum die noctu que in omni cura et sollicitudine permanere. cum que se ab ea senserit absolutum. rursus latebras sui cordis simili intentione perlustret et excipiat sibi quam inter reliquas perspexerit diriorem atque aduersus eam specialius omnia spiritus arma conmoueat, et ita semper ualidioribus superatis celerem de residuis habebit facilem que uictoriam, quia et mens triumphorum processu reddetur fortior et infirmiorum pugna succedens promptiorem ei prouentum faciet proeliorum: ut fieri solet ab his qui coram regibus mundi huius omnigenis congredi bestiis praemiorum contemplatione consuerunt, quod spectaculi genus uulgo pancarpum nuncupatur. hi, inquam, feras quascumque fortiores robore uel feritatis rabie conspexerint diriores, aduersus eas primae congressionis certamen adripiunt, quibus extinctis reliquas, quae minus terribiles minus que uehementes sunt, exitu faciliore prosternunt. ita et uitiis semper robustioribus superatis atque infirmioribus succedentibus parabitur nobis absque ullo discrimine perfecta uictoria. nec tamen putandum, quod principaliter quis contra unum dimicans uitium et uelut incautius aliorum tela prospiciens inopinato ictu facilius ualeat sauciari. quod nequaquam fiet. inpossibile namque est eum qui pro cordis sui emundatione sollicitus erga inpugnationem uitii cuiuslibet intentionem suae mentis armauerit, aduersus cetera quoque uitia generalem quendam horrorem et custodiam similem non habere. quo enim modo uel de illa qua absolui desiderat passione merebitur obtinere uictoriam, qui se indignum purgationis praemio aliorum facit contagio uitiorum? sed cum principalis nostri cordis intentio uelut specialem sibi pugnam aduersus unam exceperit passionem, pro ipsa orabit adtentius peculiari sollicitudine uel studio supplicans, ut eam diligentius obseruare et per haec celerem mereatur obtinere uictoriam. hunc namque nos ordinem proeliorum exercere debere nec tamen de nostra uirtute confidere etiam legislator his docet uerbis: non timebis eos, quia dominus deus tuus in medio tui est, deus magnus et terribilis: ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. non poteris delere eas pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae. dabit que eos dominus deus tuus in conspectu tuo: et interficiet illos donec penitus deleantur. [5,15] XV. Sed neque debere nos in eorum extolli uictoria similiter monet: ne postquam comederis, inquit, et satiatus domus pulchras aedificaueris, et habitaueris in eis, habueris que armenta et ouium greges, argenti et auri, cunctarum que rerum copiam, eleuetur cor tuum, et non reminiscaris domini dei tui, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo seruitutis: et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili. Salomon quoque in Prouerbiis: si ceciderit inimicus tuus, noli gratulari: in subplantatione autem eius noli extolli, ne uideat dominus et non placeat ei, et auertat iram suam ab eo, id est ne perspiciens elationem cordis tui ab eius inpugnatione discedat, et incipias derelictus ab eo rursus illa quam per dei gratiam ante superaueras passione uexari. non enim orasset propheta dicens: ne tradas, domine, bestiis animam confitentem tibi, nisi scisset propter inflationem cordis quosdam, ut humilientur, eisdem rursus uitiis quae uicerant tradi. quamobrem certos esse nos conuenit tam ipsis rerum experimentis quam innumeris scripturae testimoniis eruditos, nostris nos uiribus, nisi dei solius auxilio fulciamur, tantos hostes superare non posse et ad ipsum cotidie summam uictoriae nostrae referre debere, ita super hoc quoque per Moysen domino conmonente: ne dicas in corde tuo, cum deleuerit eas dominus deus tuus in conspectu tuo: propter iustitiam meam introduxit me dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istae deletae sint nationes. neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui tu ingrederis, ut possideas terras earum: sed quia illae egerunt impie, te introeunte deletae sunt. rogo, quid apertius potuit dici contra perniciosam opinionem praesumptionem que nostram, qua totum quod agimus uel libero arbitrio uel nostrae uolumus industriae deputare? ne dicas, inquit, in corde tuo, cum deleuerit eas dominus deus tuus in conspectu tuo: propter iustitiam meam introduxit me dominus ut terram hanc possiderem. nonne his qui oculos animae reseratos et aures habent ad audiendum euidenter expressit: cum tibi prospere uitiorum carnalium bella successerint et uideris te de ipsorum caeno et conuersatione mundi istius liberatum, non tuae id uirtuti nec sapientiae prouentu pugnae atque uictoriae inflatus adscribas, credens te propter labores et studium tuum et arbitrii libertatem de spiritalibus nequitiis uel carnalibus uitiis obtinuisse uictoriam? quibus procul dubio in nullo penitus praeualere potuisses, nisi te domini conmunisset ac protexisset auxilium. [5,16] XVI. Hae sunt septem gentes quarum terras egressis ex Aegypto filiis Israhel daturum se dominus repromittit. quae omnia secundum apostolum cum in figura contigerint illis, ad nostram commonitionem scripta debemus accipere. ita enim dicitur: cum introduxerit te dominus deus tuus in terram, quam possessurus ingrederis, et deleuerit gentes multas coram te, Chettaeum et Gergesaeum et Amorraeum, Chananaeum, et Ferezaeum, et Euaeum, et Iebusaeum, septem gentes multo maioris numeri quam tu es, et robustiores te: tradiderit que eas dominus tibi, percuties eas usque ad internicionem. quod uero multo maioris numeri esse dicuntur, haec ratio est, quia plura sunt uitia quam uirtutes. et ideo in catalogo quidem dinumerantur septem nationes, in expugnatione uero earum sine numeri adscriptione ponuntur. ita enim dicitur: et deleuerit gentes multas coram te. numerosior enim est quam Israhel carnalium passionum populus, qui de hoc septenario fomite uitiorum ac radice procedit. exinde enim pullulant homicidia, contentiones, haereses, furta, falsa testimonia, blasphemiae, comesationes, ebrietates, detractationes, ludicra, turpiloquia, mendacia, periuria, stultiloquia, scurrilitas, inquietudo, rapacitas, amaritudo, clamor, indignatio, contemptus, murmuratio, temptatio, desperatio multa que alia quae conmemorare perlongum est. quae cum a nobis leuia iudicentur, quid de illis apostolus senserit uel quam super his sententiam tulerit audiamus: neque murmuraueritis, inquit, sicut quidam illorum murmurauerunt et perierunt ab exterminatore, et de temptatione: neque temptemus Christum, sicut quidam illorum temptauerunt et a serpentibus perierunt, de detractatione: noli diligere detrahere, ne eradiceris, et de desperatione: qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem omnis erroris, in inmunditiam. quod uero clamor sicut ira et indignatio et blasphemia condemnetur, eiusdem apostoli uocibus manifestissime perdocemur ita praecipientis: omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a uobis cum omni malitia, alia que conplura his similia. quae cum sint multo maioris numeri quam uirtutes, deuictis tamen illis octo principalibus uitiis, ex quorum natura eas certum est emanare, omnes protinus conquiescunt ac perpetua pariter cum his internicione delentur. de gastrimargia namque nascuntur comesationes, ebrietates: de fornicatione turpiloquia, scurrilitas, ludicra ac stultiloquia: de filargyria mendacium, fraudatio, furta, periuria, turpis lucri adpetitus, falsa testimonia, uiolentiae, inhumanitas ac rapacitas: de ira homicidia, clamor et indignatio: de tristitia rancor, pusillanimitas, amaritudo, desperatio: de acedia otiositas, somnolentia, inportunitas, inquietudo, peruagatio, instabilitas mentis et corporis, uerbositas, curiositas: de cenodoxia contentiones, haereses, iactantia ac praesumptio nouitatum: de superbia contemptus, inuidia, inoboedientia, blasphemia, murmuratio, detractatio. quod autem hae pestes etiam robustiores sint, manifeste naturae ipsius inpugnatione sentimus. fortior enim militat in membris nostris oblectatio carnalium passionum quam studia uirtutum, quae non nisi summa contritione cordis et corporis adquiruntur. si autem et illas innumerabiles hostium cateruas spiritalibus oculis contempleris, quas beatus apostolus enumerat dicens: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus, et illud quod de uiro iusto in nonagensimo dicitur psalmo: cadent a latere tuo mille, et decem milia a dextris tuis, liquido peruidebis, quod multo maioris sint numeri et ualidiores quam nos carnales scilicet atque terreni, quippe cum illis spiritalis atque aeria concessa substantia sit. [5,17] XVII. GERMANVS: Quomodo igitur octo sunt uitia quae nos inpugnant, cum per Moysen septem dinumeratae sint gentes quae aduersantur populo Israheli, uel quemadmodum terras uitiorum conmodum nobis est possidere? [5,18] XVIII. SARAPION: Octo esse principalia uitia quae inpugnant monachum cunctorum absoluta sententia est. quae figuraliter sub gentium uocabulo nominata idcirco nunc omnia non ponuntur, eo quod egressis iam de Aegypto et liberatis ab una gente ualidissima, id est Aegyptiorum, Moyses uel per ipsum dominus in Deuteronomio loquebatur. quae figura in nobis quoque rectissime stare deprehenditur, qui de saeculi laqueis expediti gastrimargiae, id est uentris uel gulae uitio caruisse cognoscimur. et habemus iam contra has residuas septem gentes simili ratione conflictum, prima scilicet quae iam deuicta est minime conputata. cuius etiam terra in possessionem Israheli non datur, sed ut deserat eam perpetuo et egrediatur ab ea domini praeceptione sancitur. et idcirco ita sunt moderanda ieiunia, ut non necesse sit per inmoderationem continentiae, quae defectione carnis uel infirmitate contracta est, reuerti rursus ad Aegyptiam terram, id est pristinam gulae et carnis concupiscentiam, quam cum mundo huic abrenuntiaremus abiecimus. quod figuraliter illi perpessi sunt, qui egressi in solitudinem uirtutum rursus desiderauerunt ollas carnium super quas sedebant in Aegypto. [5,19] XVIIII. Quod autem illa gens, in qua nati sunt filii Israhel, non penitus extingui, sed tantummodo deseri eius terra praecipitur, hae uero septem usque ad internicionem iubentur extingui, haec ratio est, quod quantolibet spiritus ardore succensi heremum uirtutum fuerimus ingressi, uicinitate ac ministerio gastrimargiae et quodammodo cotidiano eius conmercio nequaquam carere poterimus. semper enim in nobis edulii et escarum ut ingenitus ac naturalis uiuet adfectus, licet amputare superfluos eius adpetitus ac desideria festinemus: quae sicut per omnia deleri non possunt, ita debent quadam declinatione uitari. de hac enim dicitur: et carnis curam ne feceritis in desideriis. dum huius ergo curae quam praecipimur non per omnia abscidere, sed absque desideriis exhibere, retinemus affectum, euidenter Aegyptiam nationem non extinguimus, sed ab ipsa quadam discretione separamur, non de superfluis seu lautioribus epulis cogitantes, sed secundum apostolum uictu cotidiano indumento que contenti. quod ita figuraliter etiam in lege mandatur: non abominaberis Aegyptium, quia fuisti incola in terra eius. necessarius enim uictus corpori non sine uel ipsius pernicie uel animae scelere denegatur. illarum uero septem perturbationum uelut omnimodis noxiarum de recessibus animae nostrae penitus exterminandi sunt motus. de his enim ita dicitur: omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a uobis cum omni malitia, et iterum: fornicatio autem et omnis inmunditia et auaritia nec nominetur in uobis, aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas. possumus ergo horum quae naturae superinducta sunt radices abscidere uitiorum, usum uero gastrimargiae nequaquam ualebimus amputare. non enim possumus, quantumlibet profecerimus, id non esse quod nascimur. quod ita esse tam nostra qui sumus exigui quam omnium perfectorum uita et conuersatione monstratur. qui cum reliquarum passionum reciderint stimulos atque heremum toto mentis feruore et corporis expetant nuditate, nihilominus cotidiani uictus prouidentia et annui panis praeparatione nequeunt liberari. [5,20] XX. Huius passionis figura, qua necesse est quamuis spiritalem summum que monachum coartari, proprie satis aquilae similitudine designatur. quae cum excelsissimo uolatu ultra nubium fuerit altitudines sublimata sese que ab oculis cunctorum mortalium ac facie terrae totius absconderit, rursus ad uallium ima submitti et ad terrena descendere ac morticinis cadaueribus inplicari uentris necessitate conpellitur. quibus manifestissime conprobatur gastrimargiae spiritum nequaquam posse ut cetera uitia resecari uel per omnia similiter extingui, sed aculeos eius ac superfluos adpetitus uirtute animi retundi tantum atque cohiberi. [5,21] XXI. Nam huius uitii naturam quidam senum cum philosophis disputans, qui eum pro simplicitate Christiana uelut rusticum crederent fatigandum, sub hoc problematis figurans colore eleganter expressit: multis, inquit, creditoribus pater meus me dereliquit obnoxium. ceteris ad integrum soluens ab omni conuentionis eorum molestia liberatus sum, uni satisfacere cotidie soluendo non possum. cum que illi ignorantes uim propositae quaestionis absolutionem eius precario postularent, multis, ait, uitiis fui naturali condicione constrictus. sed inspirante domino desiderium libertatis cunctis illis tamquam molestissimis creditoribus renuntians huic mundo et omnem substantiam quae mihi successione patris obuenerat a me pariter abiciens satisfeci atque ab eis sum omnimodis absolutus: gastrimargiae uero stimulis nullo modo carere praeualui. nec enim quamuis eam in paruum modum uilissimam que redegerim quantitatem, uim cotidianae conpulsionis euado, sed necesse est me perpetuis eius conuentionibus perurgueri et interminabilem quandam solutionem iugi functione dependere atque inexplebile indictionibus eius inferre uectigal. tum illi hunc, quem uelut idiotam ac rusticum ante despexerant, pronuntiauerunt primas philosophiae partes, id est ethicam disciplinam adprime conprehendisse, mirati admodum potuisse eum naturaliter adsequi quod nulla ei saecularis eruditio contulisset, cum ipsi sudore multo longa que doctrina ita haec adtingere nequiuissent. haec specialiter de gastrimargia dixisse sufficiat. nunc reuertamur ad disputationem quam de generali uitiorum cognatione coeperamus exponere. [5,22] XXII. Cum ad Abraham de futuris dominus loqueretur, quod uos minime requisistis, non septem gentes legitur dinumerasse, sed decem, quarum terra semini eius danda promittitur. qui numerus adiecta idololatria atque blasphemia euidenter inpletur, quibus ante notitiam dei et gratiam baptismi uel inpia gentilium uel blasphema Iudaeorum multitudo subiecta est, donec in intellectuali Aegypto conmoratur. si autem abrenuntians quis et egressus exinde per dei gratiam deuicta pariter gastrimargia ad heremum peruenerit spiritalem, de inpugnatione trium gentium liberatus contra septem tantum, quae per Moysen dinumerantur, bella suscipiet. [5,23] XXIII. Quod uero istarum perniciosarum gentium regiones salubriter possidere praecipimur, ita intellegitur. habet unumquodque uitium in corde nostro propriam stationem, quam sibi uindicans in animae nostrae recessu exterminat Israhelem, id est contemplationem rerum summarum atque sanctarum, eis que semper aduersari non desinit. non enim possunt uirtutes cum uitiis pariter conmorari. quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luci cum tenebris? sed cum ab Israhelis populo, id est uirtutibus contra se dimicantibus fuerint uitia superata, locum quem sibi in corde nostro concupiscentiae uel fornicationis spiritus retentabat, deinceps castitas obtinebit: quem furor ceperat, patientia uindicabit: quem tristitia mortem operans occupauerat, salutaris et plena gaudio tristitia possidebit: quem acedia uastabat, incipiet excolere fortitudo: quem superbia conculcabat humilitas honestabit. et ita singulis uitiis expulsis eorum loca, id est adfectus, uirtutes contrariae possidebunt, quae filii Israhelis, id est animae uidentis deum non inmerito nuncupantur. qui cum uniuersas cordis expulerint passiones, non tam alienas possessiones peruasisse quam proprias recuperasse credendi sunt. [5,24] XXIIII. Etenim quantum docet uetus traditio, has easdem terras Chananaeorum, in quas introducuntur filii Israhelis, filii Sem fuerant quondam in orbis diuisione sortiti, quas deinceps per uim atque potentiam posteritas Cham peruasionis iniquitate possedit. in quo et dei iudicium rectissimum conprobatur, qui et illos de locis alienis quae male occupauerant expulit, et istis antiquam patrum possessionem, quae prosapiae eorum in diuisione orbis fuerat deputata, restituit. quae figura in nobis quoque stare certissima ratione cognoscitur. nam uoluntas domini possessionem cordis nostri non uitiis, sed uirtutibus naturaliter deputauit. quae post praeuaricationem Adae insolescentibus uitiis, id est populis Chananaeis a propria regione depulsae cum ei rursum per dei gratiam diligentia nostra ac labore fuerint restitutae, non tam alienas occupasse terras quam proprias credendae sunt recepisse. [5,25] XXV. De his octo uitiis et in euangelio ita significatur: cum autem inmundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem, et non inuenit. tunc dicit: reuertar in domum meam unde exiui: et ueniens inuenit uacantem, scopis mundatam et ornatam: tunc uadit et adsumit alios spiritus septem nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt nouissima hominis illius peiora prioribus. ecce ut ibi septem gentes legimus excepta Aegyptiorum de qua egressi fuerant filii Israhel, ita et hic septem reuerti spiritus dicuntur inmundi excepto eo qui ab homine prius narratur egressus. de hoc septenario fomite uitiorum Salomon quoque in Prouerbiis ita describit: si te rogauerit inimicus uoce magna, ne consenseris ei: septem enim nequitiae sunt in anima eius: id est si superatus gastrimargiae spiritus coeperit tibi sua humiliatione blandiri, rogans quodammodo ut aliquid relaxans a coepto feruore inpertias ei quod continentiae modum et mensuram iustae districtionis excedat, ne resoluaris eius subiectione nec adridente inpugnationis securitate, qua uideris paulisper a carnalibus incentiuis factus quietior, ad pristinam remissionem uel praeteritas gulae concupiscentias reuertaris. per hoc enim dicit spiritus ille quem uiceras: reuertar in domum meam unde exiui, et procedentes ex eo confestim septem spiritus uitiorum erunt tibi acriores quam illa passio quae in primordiis fuerat superata, qui te mox ad deteriora pertrahent genera peccatorum. [5,26] XXVI. Quapropter ieiuniis et continentiae incubantibus nobis festinandum est, ut gulae passione superata protinus animam nostram uacuam esse a necessariis uirtutibus non sinamus, sed eis uniuersos recessus cordis nostri studiosius occupemus, ne reuersus concupiscentiae spiritus inanes nos ab ipsis uacantes que repperiat et non sibi iam soli aditum parare contentus introducat se cum in animam nostram septenarium hunc fomitem uitiorum et faciat nouissima nostra peiora prioribus. turpior enim erit post haec et inmundior anima ac supplicio grauiore plectetur, quae se renuntiasse huic saeculo gloriatur dominantibus sibi octo uitiis, quam fuerat quondam in saeculo constituta, cum nec disciplinam monachi fuisset professa nec nomen. nam et nequiores hi septem spiritus illo priore qui egressus fuerat idcirco dicuntur, quia desiderium gulae, id est gastrimargia per sese non esset noxia, nisi intromitteret grauiores alias passiones, id est fornicationis, filargyriae, irae, tristitiae siue superbiae, quae per semet noxia animae ac peremptoria esse non dubium est. et idcirco perfectionis puritatem numquam poterit obtinere, quisquis eam de hac sola continentia, id est ieiunio corporali sperauerit adquirendam, nisi nouerit ob id se hanc exercere debere, ut humiliata carne ieiuniis facilius possit aduersus alia uitia inire certamen non insolescente carne saturitatis ingluuie. [5,27] XXVII. Sciendum tamen non eundem esse in omnibus nobis ordinem proeliorum, quia sicut diximus non uno modo inpugnamur omnes, et oportet unumquemque nostrum secundum qualitatem belli quo principaliter infestatur concertationum luctamen adripere, ita ut alium necesse sit aduersus uitium quod tertium ponitur primum exercere conflictum, alium contra quartum siue quintum. et ita prout ipsa uitia in nobis obtinent principatum ut que inpugnationis exigit modus, nos quoque oportet ordinem instituere proeliorum, secundum quem prouentus quoque uictoriae triumphi que succedens faciet nos ad puritatem cordis et perfectionis plenitudinem peruenire. Huc usque abbas Sarapion de natura octo principalium uitiorum nobis disserens latentium in corde nostro passionum genera, quarum causas atque adfinitates, cum ab ipsis cotidie uastaremur, nec cognoscere penitus antea nec discernere poteramus, ita lucide reserauit, ut eas quodammodo ante oculos positas intueri nobis uelut in speculo uideremur.