BOCACCE. De claris mulieribus. I. DE EVA, PARENTE PRIMA. Scripturus igitur quibus fulgoribus mulieres claruerint insignes, a matre omnium sumpsisse exordium non apparebit indignum. Ea quippe, uetustissima parens uti prima, sic magnificis fuit insignis splendoribus. Nam, non in hac erumnosa miseriarum ualle - in qua ad laborem ceteri mortales nascimur - producta est nec eodem malleo aut incude etiam fabrefacta, seu eiulans nascendi crimen deflens aut inualida ceterorum ritu uenit in uitam, quin imo - quod nemini unquam alteri contigisse auditum est - cum iam ex limo terre rerum omnium Faber optimus Adam manu compegisset propria, et ex agro cui postea Damascenus nomen inditum est in orto delitiarum transtulisset eumque in soporem soluisset placidum, artificio sibi tantum cognito ex dormientis latere eduxit eandem, sui compotem et maturam uiro, et loci amenitate atque sui Factoris letabundam intuitu, inmortalem et rerum dominam, atque uigilantis iam uiri sociam, et ab eodem Euam etiam nominatam. Quid maius, quid splendidius potuit unquam contigisse nascenti? Preterea hanc arbitrari possumus corporea formositate mirabilem: quid enim Dei digito factum est quod cetera non excedat pulchritudine? Et quamuis formositas hec annositate peritura sit aut medio in etatis flore paruo egritudinis inpulsu lapsura, tamen, quia inter precipuas dotes suas mulieres numerant, et plurimum ex ea glorie mortalium indiscreto iudicio iam consecute sunt, non superflue inter claritates earum tanquam fulgor precipuus et apposita est et in sequentibus apponenda ueniet. Hec insuper tam iure originis quam incolatus paradisi ciuis facta, et amicta splendore nobis incognito, dum una cum uiro loci delitiis frueretur auide, inuidus sue felicitatis Hostis nepharia illi suasione ingessit animo, si aduersus unicam sibi legem a Deo inpositam iret, in ampliorem gloriam iri posse. Cui dum leuitate feminea magis quam illi nobisque oportuerit crederet, seque stolide ad altiora conscensuram arbitraretur, ante alia blanda quadam suggestione uirum flexibilem in sententiam suam traxit; et in legem agentes arboris boni et mali poma dum gustassent, temerario ausu seque genusque suum omne futurum ex quiete et eternitate in labores anxios et miseram mortem et ex delectabili patria inter uepres glebas et scopulos deduxere. Nam, cum lux corusca qua incedebant amicti abiisset, a turbato Creatore suo obiurgati, perizomatibus cincti, ex delitiarum loco in agros Hebron pulsi exulesque uenere. Ibi egregia mulier, his facinoribus clara, cum prima - ut a non nullis creditum est - uertente terram ligonibus uiro colo nere adinuenisset, sepius dolores partus experta est, et quibus ob mortem filiorum atque nepotum angustiis angeretur animus eque misere passa, et - ut algores estusque sinam et incomoda cetera - fessa laboribus moritura deuenit in senium. IX. DE EUROPA, CRETENSIUM REGINA. Europam arbitrantur quidam filiam fuisse Phenicis. Verum longe plures eam Agenoris, Phenicum regis, genitam dicunt, et tam mirabili formositate ualuisse, ut amore inuise cretensis caperetur Iuppiter. Ad cuius rapinam cum moliretur insidias potens homo, actum uolunt, lenocinio uerborum cuiusdam, ut ex montibus in litus Phenicum lasciuiens uirgo armenta patris sequeretur, et, exinde rapta confestim, atque naui cuius albus taurus erat insigne inposita, deferretur in Cretam. Vagari licentia nimia uirginibus et aures faciles cuiuscunque uerbis prebere minime laudandum reor, cum contigisse sepe legerim his agentibus honestati non nunquam notas turpes inprimi, quas etiam perpetue demum castitatis decus abstersisse non potuit. Ex his fabulam, qua legitur Mercurium inpulisse ad litus armenta Phenicum, et Iouem in taurum uersum natantemque in Cretam Europam uirginem asportasse, causam sumpsisse liquido patet. Verum in tempore rapine huius prisci discrepant. Nam qui antiquiorem ponunt, regnante Argis Danao factam uolunt; alii regnante Acrisio; et qui postremi sunt, Pandione rege Atheniensibus imperante. Quod magis Minois, filii Europe, temporibus conuenire uidetur. Hanc aliqui a Ioue oppressam simpliciter uolunt, et inde Astero Cretensium nupsisse regi, et ex eo Minoem Radamantum et Sarpedonem filios peperisse; quos plurimi Iouis dicunt fuisse filios, asserentibus non nullis Asterum Iouemque idem. Que disceptatio cum spectet ad alios, claram tanti dei connubio plures Europam uolunt; affirmantes insuper aliqui, seu quia nobilitatis fuerit egregie - nam Phenices, multis agentibus meritis, suo euo pre ceteris stematibus claruere maiorum - seu diuini coniugis ueneratione, seu filiorum regum gratia, uel ipsiusmet Europe uirtute precipua, ab eius nomine Europam partem orbis tertiam in perpetuum nuncupatam. Quam profecto ego insignem uirtutibus mulierem, non solum ex concesso orbi nomine arbitror, sed a spectabili ex ere statua a Pictagora, illustri philosopho, Tarenti Europe dicata nomini. XII. DE TISBE, BABILONIA VIRGINE. Tisbes, babilonia uirgo, infelicis amoris exitu magis quam opere alio inter mortales celebris facta est. Huius etsi non a maioribus nostris qui parentes fuerint habuerimus, intra tamen Babiloniam habuisse cum Pyramo, etatis sue puero, contiguas domos satis creditum est. Quorum cum esset iure conuicinii quasi conuictus assiduus et inde eis adhuc pueris puerilis affectio, egit iniqua sors ut crescentibus annis, cum ambo formosissimi essent, puerilis amor in maximum augeretur incendium, illudque inter se nutibus saltem aperirent aliquando iam in puberem propinquantes etatem. Sane, cum iam grandiuscula fieret Tisbes, a parentibus in futuros hymeneos domi detineri cepta est. Quod cum egerrime ferrent ambo, quererentque solliciti qua uia possent saltem aliquando colloqui, nulli adhuc uisam comunis parietis inuenere in seposito rimulam. Ad quam dum clam conuenissent sepius, et consuetudine paululum colloquendo - pariete etiam obice, quo minus erubescebant - ampliassent exprimendi affectiones suas licentiam, sepe suspiria lacrimas feruores desideria et passiones omnes aperiebant suas, non nunquam etiam orare inuicem pacem animorum amplexus et oscula pietatem fidem dilectionemque perpetuam. Tandem, excrescente incendio, de fuga iniuere consilium, statuentes ut nocte sequenti, quam primum quis posset suos fallere, domos exiret; et se inuicem, siquis primus euaderet, in nemus ciuitati proximum abiens, penes fontem Nini regis bustui proximum tardiorem operiretur. Ardentior forte Tisbes prima suos fefellit, et amicta pallio in tempesta nocte sola patriam domum exiuit, et, luna monstrante uiam, in nemus intrepida abiit; et dum secus fontem expectaret, et ad quemcunque rei motum sollicita caput extolleret, leenam uenientem aduertens, relicto inaduertenter pallio, aufugit in bustum. Leena autem pasta, siti posita, comperto pallio, aliquandiu ad illud cruento ore de more exfricato atque exterso, unguibus laceratum liquit et abiit. Interim tardior Pyramus, eque relicta domo, deuenit in siluam; dumque per silentia noctis intentus comperisset laceratum cruentumque pallium Tisbis, ratus eam a belua deuoratam, plangore plurimo locum compleuit, se miserum incusans quoniam dilectissime uirgini seue mortis causam ipse dedisset; et aspernans de cetero uitam, exerto quem gesserat gladio, moribundus secus fontem pectori inpegit suo. Nec mora Tisbes, potatam leenam abiisse rata, ne decepisse uideretur amantem aut diu expectatione suspensum teneret, pedetentim ad fontem regredi cepit. Cui iam propinqua palpitantem adhuc Pyramum sentiens, pauefacta fere iterum abiit; tandem lune lumine percepit quoniam iacens suus esset Pyramus, et dum eius in amplexus festina iret, eum sanguini per uulnus effuso incubantem atque iam omnem effundentem animam comperit. Que cum aspectu obstupuisset primo, mesta tandem ingenti cum fletu frustra prestare subsidia et animam retinere osculis et amplexu aliquandiu conata est. Verum, cum nec uerbum aurire posset sensissetque nil pendi tam feruenti pridie desiderio optata basia et amantem in mortem festinare uideret, rata quoniam eam non comperisset occisum, in acerbum fatum cum dilecto a se puero, amore pariter et dolore suadentibus, ire disposuit; et arrepto capulotenus ex uulnere gladio, cum gemitu ploratuque maximo nomen inuocauit Pyrami orauitque ut Tisbem suam saltem morientem aspiceret, et exeuntem expectaret animam, ut inuicem in quascunque sedes incederent. Mirum dictu! Sensit morientis deficiens intellectus amate uirginis nomen, nec extremum negare postulatum passus, oculos in morte grauatos aperuit, et inuocantem aspexit. Que confestim pectori adolescentis cultroque superincubuit, et effuso sanguine secuta est animam iam defuncti. Et sic quos amplexui placido inuida Fortuna iungi minime passa est, infelicem amborum sanguinem misceri prohibuisse non potuit. Quis non compatietur iuuenibus? Quis tam infelici exitui lacrimulam saltem unam non concedet? Saxeus erit. Amarunt pueri: non enim ob hoc infortunium meruere cruentum; florentis etatis amor crimen est, nec horrendum solutis: in coniugium ire poterat; peccauit sors pessima, et forsan miseri peccauere parentes. Sensim quippe frenandi sunt iuuenum impetus, ne dum repentino obice illis obsistere uolumus, desperantes in precipitium inpellamus. Immoderati uigoris est cupidinis passio et adolescentium fere pestis et comune flagitium; in quibus - edepol! - patienti animo toleranda est, quoniam sic rerum uolente natura fit, ut scilicet dum etate ualemus ultro inclinemur in prolem, ne humanum genus in defectum corruat, si coitus differantur in senium. XV. DE NYOBE, REGINA THEBANORUM. Nyobes, fere uulgo inter egregias notissima mulier, cum uetustissimi atque famosissimi Frigiorum regis Tantali nata fuisset, et Pelopis soror, nupsit Anphyoni, Tebarum regi ea tempestate clarissimo, tam quia Iouis proles quam quia precipua ualeret facundia, et ex eo, perseuerante regni gloria, septem peperit filios et filias totidem. Sane quod sapienti profuisse debuerat, superbienti fuit exitium. Nam tam splendore conspicue prolis quam maiorum suorum fulgore elata, etiam in numina obloqui ausa est. Erant equidem iussu Manthonis, Thyresie uatis filie, solliciti dierum una Thebani circa sacrum Latone matris Apollinis et Dyane, ueteri superstitione uenerandis numinibus, cum quasi agitata furiis, circumsepta natorum acie et regiis insignita notis, prosiluit in medium Nyobes, clamitans quenam illa esset Thebanorum dementia Latone sacra disponere; et exteram feminam Cey tytanis genitam, duos tantum adulterio conceptos enixam filios, sibi, eorum regine, preponere, rege Tantalo nate, et que XIV eis uidentibus illis ex coniuge peperisset genitos; sibique, tanquam digniori, cerimonias illas deberi. Tandem, paruo temporis tractu, factum est ut, ea uidente, letali peste nati omnes, pulchra iuuentute florentes, infra breue spatium assummerentur usque ad unum; et Anphyon, quod ex patre XIIII filiorum repente orbus effectus esset, dolore inpellente, manu propria gladio transfoderetur; existimantibus Thebanis hec ira superum ulciscentium numinis iniuriam contigisse. Nyobes autem, tot funeribus superstes, uidua mestaque in tam grandem atque obstinatam taciturnitatem deuenit, ut potius inmobile saxum uideretur quam femina. Quam ob causam a poetis postmodum fictum est eam apud Sypilum, ubi sepulti fuerant filii, in lapideam statuam fuisse conuersam. Durum est et odiosum plurimum superbos non dicam tolerare, sed spectare homines; mulieres autem fastidiosum et inportabile, cum illos feruentis animi - ut plurimum - natura produxerit, has uero mitis ingenii et remisse uirtutis, lautitiis potius quam imperiis aptas, produxit. Quam ob rem mirabile minus si in elatas Dei procliuior ira sit et iudicium seuius, quotiens eas sue debilitatis contingat excedere terminos, ut insipiens Nyobes fecit, Fortune lusa fallacia, et ignara quoniam ample prolis parentem fore, non uirtutis parientis sed nature opus esse, in se celi benignitatem flectentis. Satis igitur illi, imo debitum erat Deo ex concessis egisse gratias, quam sibi diuinos qualescunque honores quesisse, tanquam sui fuisset operis tam numerosam prolem atque conspicuam peperisse. Que dum superbe potius quam prudenter operata est, egit ut infortunium uiua fleret, et post multa secula suum nomen posteritati foret exosum. XXXII. DE PENTHESILEA, REGINA AMAZONUM. Penthesilea uirgo Amazonum regina fuit, et successit Orythie et Anthyopi reginis. Quibus tamen procreata parentibus non legi. Hanc aiunt, oris incliti spreto decore et superata mollicie feminei corporis, arma induere maiorum suarum aggressam; et auream cesariem tegere galea; ac latus munire faretra; et militari, non muliebri ritu currus et equos ascendere; seque pre ceteris preteritis reginis mirabilem exhibere uiribus et disciplina ausa est. Cui nec ingenium ualidum defuisse constat, cum legatur securis usum, in seculum usque suum incognitum, eius fuisse compertum. Hec - ut placet aliquibus - audita troiani Hectoris uirtute, inuisum ardenter amauit; et cupidine in successionem regni inclite prolis ex eo suscipiendi, in tam grandem oportunitatem cum maxima suarum copia eius in auxilium aduersus Graios facile prouocata descendit. Nec eam clara grecorum principum perterruit fama, quin Hectori armis et uirtute cupiens quam formositate placere, sepissime certamina frequentium armatorum intraret, et non nunquam hasta prosternere, quandoque obsistentes gladio aperire, et persepe arcu uersas in fugam turmas pellere, et tot tamque grandia uiriliter agere, ut ipsum spectantem aliquando Hectorem in admirationem sui deduceret. Tandem dum in confertissimos hostes uirago hec die preliaretur una, seque ultra solitum tanto amasio dignam ostenderet, multis ex suis iam cesis, letali suscepto uulnere, miseranda medios inter Grecos a se stratos occubuit. Alii uero uolunt eam Hectore iam mortuo applicuisse Troiam, et ibidem - ut scribitur - acri in pugna cesam. Essent qui possent mirari mulieres, quantumcunque armatas, in uiros unquam incurrere ausas, ni admirationem subtraheret quoniam usus in naturam uertatur alteram, quo hec et huiusmodi longe magis in armis homines facte sunt, quam sint quos sexu masculos natura fecit, et ociositas et uoluptas uertit in feminas seu lepores galeatos. XXXIII. De Polysena Priami regis filia. Polysena uirgo Priami, regis Troianorum, ex Hecuba fuit filia, tam floride pulchritudinis adulescentula, ut seuero pectori Achillis Peliadis flammas immictere potuerit cupidinis eumque, matris Hecube fraude, in suam necem nocte solum in templum usque Apollinis Tymbrei deducere. Ob quam minus debito lapsis troianis uiribus et Ylione deiecto, a Neoptholemo in piaculum manium patris et ad eius tumulum deducta est; ibique - si maiorum literis fides ulla prestari potest - uidens acrem iuuenem expedisse gladium, flentibus ceteris circumstantibus, innocens adeo constanti pectore et intrepido uultu iugulum prebuit, ut non minus admiratio fortitudinis eius quam pietas pereuntis moueret animos. Magnum quippe et memoratu dignum nequiuisse tenella etas, sexus femineus, mollicies regia, mutata fortuna, grandem pressisse uirginis animum et potissime sub uictoris et hostis gladio, sub quo non nunquam egregiorum uirorum nutant et persepe deficiunt animosa pectora. Crediderim facile hoc generose nature opus, ut ostenderet hac mortis paruipensione quam feminam produxisset, ni tam cito hostis surripuisset fortuna. XXXIV. De Hecuba regina Troianorum. Hecuba Troianorum preclarissima regina fuit, eque perituri splendoris fulgor eximi et miseriarum certissimum documentum. Hec secundum quosdam Dymantis Aonis filia extitit. Alii uero Cipsei regis Tracie uolunt, quod quidem et ipse arbitror, cum sic opinetur a pluribus. Nupsit hec uirgo Priamo Troianorum regi illustri, et ex eo mixtim utriusque sexus concepit peperitque filios decem et nouem, inter quos iubar illud eximium Frigie probitatis Hector; cuius tantus fuit militie fulgor, ut non se tantum eterna fama splendidum faceret, quin imo et parentes patriamque perenni nobilitaret gloria. Verum non tantum felicis regni decore ac multiplicis prolis serenitate fulgida facta est, quin, urgente aduersa fortuna, orbi toto longe deueniret cognita. Hectorem nempe dilectissimum sibi et Troilum adolescentem et iam maiora uiribus audentem, manu Achillis cesos et ea cede regni solidam basem fere euersam mestissime fleuit. Sic et a Pyrro Paridem trucidatum, inde auribus naribusque truncatum Deyphebum atque fede exanimatum, Ylyonem igne cremari danao, Polytem patris in gremio confodi, Priamum ipsum senem secus domesticas aras exenterari, Cassandram filiam, Andromacam nurum seque captiuam ab hostibus trahi, Polysenam ante Achillis tumulum obtruncari, Astianactem nepotem ex latebris surreptum saxo illidi miseranda conspexit. Et postremo tracio in litore tumulatum adolescentulum Polydorum, Polymestoris fraude occisum, comperit atque fleuit. Quibus tot tanque immanibus oppressa doloribus in rabiem uersam uolunt aliqui traciosque per agros ritu ululasse canum; et sic mortuam et in tumulo hellespontiaci litoris, cui nomen a se Cynosema, sepultam. Non nulli dicunt in seruitutem ab hostibus cum reliquis tractam et, ne miseriarum illi particula deesset ulla, uidisse ultimo Cassandram, occiso iam Agamenone, Clitemestre iugulari iussu. XXXV. De Cassandra Priami Troianorum regis filia. Cassandra Priami fuit, Troianorum regis, filia. Huic quidem - ut uetustas asserit - uaticinii mens fuit, seu quesita studiis, seu Dei dono, seu potius dyabolica fraude, non satis certum est. Hoc tamen affirmatur a multis, eam longe ante rapinam Helene, audaciam Paridis et aduentum Tyndaridis et longam ciuitatis obsidionem et postremam Priami atque Ylionis desolationem persepe et clara cecinisse uoce; et ob hoc, cum nulla dictis suis prestaretur fides, a patre et Eratribus uerberibus castigatam uolunt; ac etiam fabulam inde confictam, eam scilicet ab Apolline dilectam et in eius concubitum requisitam; quem se prestaturam promississe dicunt, si ab eodem ante eidem futurorum notitia prestaretur. Quod cum suscepisset negassetque promissum, nec Apollo posset auferre concessum, aiunt illum muneri adiecisse neminem quod diceret crediturum; et sic factum est ut quod diceret tanquam fatue dictum crederetur a cunctis. Hec aut[em] nobili cuidam Corebo desponsata iuueni, prius illum in bello perdidit quam ab eo susciperetur in thalamum; et demum, pereuntibus rebus, captiua Agamenoni cessit in sortem. A quo cum Micenas traheretur, eidem cecinit sibi a Clitemestra preparatas insidias atque mortem. Cuius uerbis cum fides daretur nulla, post mille maris pericula, Micenas cum Agamenone deuenit, ubi, eo Clitemestre fraude ceso, et ipsa eiusdem Clitemestre iussu iugulata est. XXXVI. De Clitemestra Micenarum regina. Clitemestra Tyndari, regis Oebalie, filia fuit ex Leda et Castoris atque Pollucis et Helene soror, uirgoque nupsit Agamenoni, Micenarum regi. Clue etsi genere satis et coniugio clara esset, nephario tamen ausu clarior facta est. Nam imperante Agamenone uiro Grecorum copiis apud Troiam, cum ex eo iam plures filios peperisset, ociosi atque desidis iuuenis Egysti, olim Thiestis ex Pelopia filii, qui ob sacerdotium abstinebat ab armis, in concupiscentiam incidit; et — ut placet aliquibus — Nauplii senis, Palamedis olim patris, suasionibus, eius in amplexus et concubitum uenit. Ex quo scelere secutum est ut, seu timore ob patratum facinus redeuntis Agamenonis, seu amasii suasione et regni cupidine, seu indignationis concepte ob Cassandram, que ab Agamenone deducebatur Micenas, animosa mulier armato animo et fraudibus temerario ausu surrexit in uirum eumque uictorem Ylii redeuntem et maris tempestatibus fessum, ficta oris letitia, suscepit in regiam; et — ut quibusdam placet — cenantem et uino iam forte madentem percuti iussit ab adultero ex insidiis prodeunte. Alii autem dicunt, cum recubaret, uestimentis uictoria quesitis implicitus, quasi grecanicis festum clarius esset futurum, placide adultera coniunx illi suasit ut patrias indueret uestes et quas ipsa in hoc ante confecerat; easque exitu capiti[s] carentes audax porrexit eidem; et cum iam brachia manicis iniecisset uir quereretque circumuolutus unde posset emictere caput, semiligatus adultero percussori, ab eadem suadente, concessus est et sic, eo neminem uidente, percussus est. Quo facto regnum occupauit omne et cum adultero Egysto per septennium imperauit. Sane cum excreuisset interim Horestes, Agamenonis ex ea filius, quem clam seruauerant a furore matris amici, animumque in necem patris ulciscendam sumpsisset, tempore sumpto eam cum adultero interemit. Quid incusem magis nescio: scelus an audaciam? Primum, pregrande malum non meruerat uir inclitus; secundum, quanto minus decebat perfidam mulierem, tanto abominabile magis. Habeo tamen quid laudem, Horestis scilicet uirtutem, que diu substinere passa non est a pietate inceste matris retrahi quin in inmeriti patris necem animosus ultor irrueret et in male meritam matrem filius ageret quod minus meritus genitor ab adultero sacerdote, incesta imperante femina, passus fuerat; et eorum, quorum imperio et opere paternus sanguis eiusus fuerat, ut in autores uerteretur scelus, effuso sanguine piaretur. XXXVII. De Helena Menelai regis coniuge. Helena tam ob suam lasciuiam — ut multis uisum est — quam ob diuturnum bellum ex ea consecutum, toto orbi notissima femina, filia fuit Tyndari, Oebalie regis, et Lede, formosissime mulieris, et Menelai Lacedemonum regis coniunx. Huius — ut omnes aiunt ueteres greci latinique post eos — tam celebris pulchritudo fuit ut preponatur facile ceteris. Fatigauit enim — ut reliquos sinamdiuini ingenii uirum Homerum, ante quam illam posset secundum precepta satis conuenienter describere carmine. Preterea pictores et sculptores multiplices egregii omnes eundem sumpsere laborem ut tam eximii decoris saltem effigiem, si possent, posteritati relinquerent. Quos inter, summa conductus a Crotoniensibus pecunia, Zeusis heracleotes, illius seculi famosissimus pictor et prepositus ceteris, ad illam pinniculo formandam, ingenium omne artisque uires exposuit ; et cum, preter Homeri carmen et magnam undique famam, nullum aliud haberet exemplum, ut per hec duo de facie et cetero persone statu potuerat mente concipere, excogitauit se ex aliis plurium pulcherrimis formis diuinam illam Helene effigiem posse percipere et aliis poscentibus designatam ostendere ; et ostensis postulanti a Crotoniatibus, primo formosissimis pueris et inde sororibus, ex formosioribus quinque precipuo decore spectabiles selegit ; et collecta secum ex pulchritudine omnium forma una, totis ex ingenio celebri emunctis uiribus, uix creditum est satis plene quod optabat arte potuisse percipere. Nec ego miror : quis enim picture uel statue pinniculo aut celo potuerit inscribere letitiam oculorum, totius oris placidam affabilitatem, celestem risum motusque faciei uarios et decoros secundum uerborum et actuum qualitates ? Cum solius hoc nature officium sit. Fecit ergo quod potuit ; et quod pinxerat, tanquam celeste simulacri decus, posteritati reliquit. Hinc acutiores finxere fabulam eamque ob sydereum oculorum fulgorem, ob inuisam mortalibus lucem, ob insignem faciei candorem aureamque come uolatilis copiam, hinc inde per humeros petulantibus recidentem cincinnulis, et lepidam sonoramque uocis suauitatem nec non et gestus quosdam, tam cinnamei roseique oris quam splendide frontis et eburnei gucturis ac ex inuisis delitiis pectoris assurgentis, non nisi ex aspirantis concipiendis aspectu, Iouis in cignum uersi descripsere filiam, ut, preter quam a matre suscepisse poterat formositatem, intelligeretur ex infuso numine quod pinniculis coloribusque ingenio suo imprimere nequibant artifices. Ab hac tam spectanda pulcritudine in Laconas Theseus ab Athenis euocatus ante alios, uirginem et etate tenellam, in palestra patrio ludentem more, audax rapuit; et etsi preter oscula pauca eidem auferre nequiuerit, aliqualem tamen labefactate uirginitatis iniecit notam. Que fratribus ab Eletra Thesei matre, seu — ut uolunt alii — a Protheo rege egyptio, absente Theseo, repetentibus restituta; et tandem matura uiro Menelao, Lacedemonum regi, coniugio iuncta est, cui Hermionam filiam peperit unicam. Post hec, fluentibus annis, cum redisset Ylionem Paris, qui ob somnium pregnantis matris in Yda fuerat expositus, et in lucta Hectorem fratrem superasset non cognitus, mortem, crepundiis ostensis et a matre cognitis, euitasset, memor sponsionis spetiosissime coniugis sibi a Venere, ob latam a se apud Ydam sententiam, seu — ut alii uolunt — postulaturus Hesyonam, fabrefactis ex Yda nauibus, regio comitatu sotiatus, transfretauit in Greciam et a Menelao fuit susceptus hospitio. Ibi cum uidisset Helenam celesti decore conspicuam atque regio in cultu lasciuientem seque intueri cupientem, captus illico et ex moribus spe sumpta, captatis temporibus, scintillantibus feruore oculis, furtim impudico pectori ignem sue dilectionis ingessit. Ceptisque fortuna fauit: nam, exigente oportunitate, eo relicto, Cretam Menelaus perrexerat. Quam ob rem placet aliquibus, eis equis flammis urentibus, ex composito factum esse ut Paris ignem, per quietem uisum ab Hecuba, portaret in patriam et uaticinia adimpleret; maxima cum parte thesaurorum Menelai, noctu, ex laconico litore, seu — ut aliis placet — ex Citharea, ibidem uicina insula, dum in templo quodam, patrio ritu, ob sacrum conficiendum, Helenam uigilantem raperet parateque classi imponeret; et cum ea post multa pericula deueniret in Troiam: ubi cum precipuo honore a Priamo suscepta est, eo extimante potius notam iniurie abstersisse ob detentam a Thelamone Hesionam, quam postremam regni sui desolationem suscepisse in patria. Hac huius illecebra mulieris uniuersa Grecia commota est; et cum gray principes omnes Paridis potius iniuriam ponderarent quam Helene lasciuiam, ea frustra repetita sepius, in Troie excidium coniurarunt unanimes ; collectisque uiribus, cum mille uel amplius nauibus, armatorum honustis, litus inter Sygeum et Retheum, promontoria Frigie, occupauere et Ylionem obsederunt, frustra obsistentibus Frigiis. Helena quidem quanti foret sua formositas ex muris obsesse ciuitatis uidisse potuit, cernens litus omne completum hostibus et igne ferroque circumdesolari omnia, populos inire certamina ac per mutua uulnera in mortem iri et tam troiano quam greco sanguine Cuncta fedari. Que quidem tam pertinaci proposito repetita estatque detenta, ut, dum non redderetur, per decennium cede multorum nobilium cruenta perseueraret obsidio. Qua stante, Hectore iam mortuo et Achille, atque a Pyrro, acerrimo iuuene, trucidato Paride, quasi paruum sibi uisum sit peccasse semel, Helena secundas iniuit nuptias nupsitque Deyphebo iuniori. Tandem cum proditione tentaretur quod armis obtineri non posse uidebatur, hec, que obsidioni causam dederat, ut opus daret excidio et ad uiri primi gratiam promerendam, in eandem uolens sciensque deuenit ; et cum dolo simulassent Greci discessum, Troianis preteritis fessis laboribus et noua letitia festisque epulis uictis somnoque sepultis, Helena choream simulans accensa face in tempore ex arce reuocauit intentos. Qui redeuntes, cum tacite semisopitam urbem reseratis ianuis intrassent, ea incensa et Deyphebo fede ceso, Helenam post uigesimum a raptu annum Menelao restituere coniugi. Alii uero asserunt Helenam non sponte sua a Paride raptam et ob id a uiro meruisse suscipi. Qui cum ea Greciam repetens, a tempestate et aduerso uento agitatus plurimum, in Egyptum cursum uertere coactus, a Polibo rege susceptus est. Post hoc sedatis procellis in Lacedemona cum reacquisita coniuge fere post octauum annum a desolato Ylione susceptus est. Ipsa autem quam diu post hec uixerit, aut quid egerit, seu quo sub celo mortua sit, nusquam legisse recordor. XXXVIII. DE CIRCE, SOLIS FILIA. Circes, cantationibus suis in hodiernum usque famosissima mulier, ut poetarum testantur carmina, filia fuit Solis et Perse nynphe, Occeani filie, sororque Oethe Colcorum regis. Solis, ut arbitror, ideo filia dicta quia singulari floruerit pulchritudine, seu quia circa notitiam herbarum fuerit eruditissima, uel potius quia prudentissima in agendis. Que omnia Solem, uariis habitis respectibus, dare nascentibus mathematici arbitrantur. Quo autem pacto, relictis Colcis, Italiam petierit minime legisse memini. Eam Etheum, Volscorum montem, quem de suo nomine dicimus in hodiernum usque Circeum, incoluisse omnes testantur historie; et cum nil preter poeticum legatur ex hac tam celebri muliere, recitatis succincte poeticis, quo prestabitur ingenio mentem excutiemus credentium. Volunt igitur ante alia quoscunque nautas, seu ex proposito seu tempestatis inpulsu ad dicti montis - olim insule - litora applicantes, huius artibus cantatis carminibus seu infectis ueneno poculis, in feras diuersarum specierum fuisse conuersos; et hos inter uagi Ulixis fuisse sotios, eo Mercurii mediante consilio seruato. Qui, cum euaginato gladio mortem minaretur uenefice, socios reassumpsisse in formam redactos pristinam, et per annum contubernio usus eiusdem, ex ea Thelegonum suscepisse filium dicunt, et ab ea plenum consilii discessisse. Quo sub cortice hos existimo latere sensus. Sunt qui dicant hanc feminam haud longe a Caieta, Campanie oppido, potentissimam fuisse uiribus et sermone, nec magni facientem, dum modo aliquid consequeretur optatum, a nota illesam seruasse pudicitiam; et sic multos ex applicantibus litori suo blanditiis et ornatu sermonis non solum in suas illecebras traxisse, uerum alios in rapinam et pyrraticam inpulisse, non nullos omni honestate postposita ad exercenda negotia et mercimonia dolis incitasse, et plures ob sui singularem dilectionem in superbiam extulisse. Et sic hi, quibus infauste mulieris opera humana subtracta uidebatur ratio, eos ab eadem in sui facinoris feras merito crederetur fuisse conuersos. Ex quibus satis comprehendere possumus, hominum mulierumque conspectis moribus, multas ubique Cyrces esse, et longe plures homines lasciuia et crimine suo uersos in beluas. Ulixes autem, Mercurii consilio predoctus, prudentem uirum satis euidenter ostendit, quem adulantium nequeunt laqueare decipule, quin imo et documentis suis laqueatos persepe soluit a uinculo. Reliquum satis patet ad hystoriam pertinere, qua constat Ulixem aliquandiu permansisse cum Circe. Fertur preterea hanc eandem feminam Pici, Saturni filii, Latinorum regis, fuisse coniugem, eumque augurandi docuisse scientiam, et ob zelum quia Pomonam ninpham adamaret, eum in auem sui transformasse nominis. Erat enim illi domesticus picus auis, ex cantu cuius et motibus summebat de futuris augurium; et quia secundum actus pici uitam duceret, in picum uersus dictus est. Quando seu quo mortis genere aut ubi hec defuncta sit Circes, compertum non habeo. XL. De Penelope Ulixis coniuge. Penelopes Ycari regis filia fuit et Ulixis strenuissimi uiri coniunx : illibati decoris atque intemerate pudicitie matronis exemplum sanctissimum et eternum. Huius quidem pudoris uires a fortuna acriter agitate, sed frustra, sunt ; nam cum iuuencula uirgo, et ob uenustatem forme plurimum diligenda, a patre iuncta fuisset Ulixi peperissetque ex eo Thelemacum ; et ecce in expeditionem troiani belli uocatus, imo ui fere tractus, Ulixes, ab eo cum Laerte patre iam sene et Anthyclia matre et paruo filio relicta est. Sane, perseuerante bello, nullam preter decennalem uiduitatis iniuriam passa est. Attamen, Ylione deiecto, cum repetentes domum proceres aut in scopulos tempestate maris illisos, aut in peregrinum litus inpulsos aut undis absortos, seu paucos in patriam receptos, fama monstraret, solius Ulixis erat incertum quo cursum tenuissent naues. Quam ob rem cum expectatus diu non reuerteretur in patriam, nec appareret ab ullo usquam uisum, mortuus existimatus est ; qua credulitate Anthyclia genitrix miseranda, ad leniendum dolorem, uitam terminauit laqueo. Penelopes autem, etsi egre plurimum ferret uiri absentiam, longe tulit egrius sinistram mortis eius suspitionem. Sed post multas lacrimas et Ulixem frustra uocatum sepissime, inter senem Laertem et Thelemacum puerum in castissimam et perpetuam uiduitatem senescere firmato animo disposuit. Verum cum et forma decens moresque probabiles et egregium genus ad se diligendam atque concupiscendam quorundam nobilium ex Ythachia atque Cephalania et Etholia prouocasset animos, plurimum instigationibus eorum uexata est. Nam cum in dies spes uite Ulixis aut reditus eiusdem continuo uideretur minui, eo uentum est ut, abeunte rus ob fastidium procatorum Laerte, procatores ipsi Ulixis occuparent regiam et Penelopem precibus atque suasionibus pro uiribus, et sepissime, in suum prouocarent coniugium. Ast mulier, metuens ne forte sacri pectoris uiolaretur propositum, cum iam cerneret uiam negationibus auferri, diuino profecto illustrata lumine, terminis et astutia infestos, saltem ad tempus, fallendos esse arbitrata est; petiit instantibus sibi tam diu liceret expectare uirum donec telam, quam more regalium mulierum ceperat, perfecisse posset. Quod cum facile concessissent competitores egregii, ipsa femineo astu quicquid in die solerti studio texens uidebatur operi iungere, clam reuocatis filis, subtrahebat in nocte. Qua arte cum eos in regia Ulixis bona assiduis conuiuiis consumentes aliquandiu lusisset, nec iam amplius uideretur locum fraudi posse prestari, Dei pietate factum est ut ex Pheycum regno nauigans, post uigesimum sui discessus annum, solus et incognitus Ulixes Ythachiam ueniret pastoresque suos scitaturus rerum suarum statum adiret ; et cum ex astutia pauper incessisset habitu, a Sybote iam sene porcario suo comiter susceptus, ab eodem referente fere omnem rerum suarum comprehendit seriem et Thelemacum a Menelao redeuntem uidit seque clam illi cognitum fecit et consilium suum aperuit omne; factumque est ut a Sybote incognitus deduceretur in patriam. Quo cum uidisset quo pacto rem suam traherent procatores atque pudicam Penelopem eorum renuentem coniugium, irritatus, cum Sybote subulco et Phylitia opilione suo atque Thelemaco Elio, clausis regie ianuis, in procatores conuiuantes insurgens, Eurimacum, Polibi filium, et Anthinoum, Anphinonem atque Clisippum samium, Agelaum aliosque, frustra ueniam exorantes, una cum Melantheo caprario suo, hostibus arma ministrante, atque mulieribus domesticis, quas nouerat cum procatoribus contubernium habuisse, occidit; suamque Penelopem ab insidiis procantium liberauit. Que tandem, cum uix eum recognoscere potuisset, summo perfusa gaudio, diu desideratum suscepit. Vult tamen Lycophron quidam, nouissimus poetarum ex Grecis, hanc suasionibus Nauplii senis, ob uindictam occisi Palamedis filii sui, fere omnes Grecorum coniuges lenocinio in meretricium deducentis, Penelopem cum aliquo ex procatoribus in amplexus et concubitum uenisse. Quod absit ut credam, celebrem castimonia multorum autorum literis mulierem, unius in contrarium asserentis, Penelopem preter castissimam extitisse. Cuius quidem uirtus tanto clarior atque commendabilior quanto rarior inuenitur et, maiori inpulsa certamine, perseuerauit constantior inconcussa. XLI. De Lauinia Laurentum regina. Lauinia Laurentum regina, genus a Saturno cretensi ducens, Latini regis et Amate coniugis eius filia fuit unica; et tandem Enee, strenuissimi Troianorum ducis, coniunx, magis belli Enee Turnique rutuli causa clara quam alio facinore suo. Hec equidem ob insigne formositatis sue decus et patrium regnum, cui successura uidebatur, a Turno Rutulorum rege ardentissimo iuuene in coniugium instantissime petebatur eique ex eo spem fecerat Amata mater, que, auia, desiderio nepotis fauebat inpense. Sane Latinus augurandi peritus, cum ab oraculo suscepisset filiam extero duci tradendam coniugio, tardius ibat in uotum; quin imo cum a Troia profugus aduenisset Eneas, Latinus, tam ob generis claritatem quam ob oraculi monitus, eidem poscenti amicitiam spopondit et filiam. Quam ob rem inter Eneam Turnumque bellum suscitatum est; et post multa certamina obtinentibus Troianis per uulnera et sanguinem mortemque plurium nobilium, ab Enea in Lauinie nuptias itum est, mortua iam ob indignationem Amata laqueo. Sunt tamen qui uelint bellum post nuptias exortum, sed, qualitercunque gestum sit, constat Lauiniam ex Enea clarissimo principe concepisse filium et, eo ante diem partus apud Numicum fluuium rebus humanis subtracto, cum Ascanium priuignum regnantem timeret, secessisse in siluas et ibi postumum peperisse atque — ut uolunt aliqui — Iulium nominasse Siluium. Sane cum mitior credito esset in nouercam Ascanius et sibi Albam ciuitatem condidisset, ultro secedens Lauinie regnum patrium liquit, quod Lauinia, ueterem pectori generositatem gerens, honeste atque pudice uiuens summa cum diligentia tenuit illudque tam diu seruauit donec Siluio pubescenti resignaret in nichilo diminutum. Volunt tamen aliqui eam a siluis reuocatam Melampodi cuidam nupsisse et Siluium ab Ascanio fraterna beniuolentia educatum. XLII. De Didone seu Elissa Cartaginensium regina. Dido, cui prius Elyssa nomen, Cartaginis eque conditrix et regina fuit. Huius quidem in ueras laudes, paululum ampliatis fimbriis, ire libet, si forte paucis literulis meis saltem pro parte notam, indigne obiectam decori sue uiduitatis, abstergere queam. Et ut altius in suam gloriam aliquantisper assummam, Phenices, ut satis uulgatum est, populi industria preclarissimi, ab extrema fere Egypti plaga in syrium uenientes litus, plurimas et preclaras ibidem condidere urbes. Quibus inter alios rex fuit Agenor, nostro, nedum suo, euo prefulgidus fama, a quo genus Didonis inclitum manasse creditum est. Cuius pater Belus Phenicum rex cum, Cypro insula subacta, clausisset diem, eam uirgunculam cum Pygmaleone fratre grandiusculo Phenicum reliquit fidei. Qui Pygmaleonem constituentes genitoris in solium, Elyssam, puellulam et forma eximiam, Acerbe seu Syceo uel Sycarbe - ut dicunt alii - Herculis sacerdoti, qui primus erat post regem apud Tyrios honor, coniugio iunxere. Hi autem inuicem sanctissime se amarunt. Erat pre ceteris mortalibus cupidissimus et inexplebilis Pygmalion auri, sic et Acerba ditissimus; esto, regis auaritia cognita, illud occultasset latebris. Verum cum famam occultasse nequiuerit, in auiditatem tractus, Pygmalion, spe potiundi, per fraudem occidit incautum. Quod cum cognouisset Elyssa, adeo inpatienter tulit ut uix abstineret a morte. Sane cum multum temporis consumpsisset in lacrimis et frustra sepius dilectissimum sibi uocasset Acerbam atque in fratrem diras omnes execrationes expetisset, seu in somniis monita — ut placet aliquibus — Seu ex proprio mentis sue consilio, fugam capessere deliberauit, ne forsan et ipsa auaritia fratris traheretur in necem; et posita feminea mollicie et firmato in uirile robur animo, ex quo postea Didonis nomen meruit, Phenicum lingua sonans quod uirago latina, ante alia non nullos ex principibus ciuitatum, quibus uariis ex causis Pygmalionem sciebat exosum, in suam deduxit sententiam; et sumpta fratris classe, ad eam transferendam, seu in aliud, preparata, confestim naualibus compleri sotiis iussit et nocte, sumptis thesauris omnibusquosuiri nouerat et quos fratri subtraxisse potuit, clam nauibus imponi fecit et excogitata astutia, pluribus inuolucris harena repletis, sub figmento thesaurorum Sycei, uidentibus omnibus, easdem honerauit; et cum iam altum teneret pelagi, mirantibus ignaris, in mari proici inuolucra iussit; et lacrimis se mortem, quam diu desiderauerat, thesaurorum Acerbe summersione adinuenisse testata est, sed sotiis compati, quos non dubitabat, si ad Pygmalionem irent, diris suppliciis una secum ab auarissimo atque truci rege scarnificari; sane si secum fugam arripere uellent, non se illis et eorum oportunitatibus defuturam asseruit. Quod miseri audientes naute, etsi egre natale solum patriosque penates linquerent, timore tamen seue mortis exterriti, in consensum exilii uenere faciles; et, flexis proris, ea duce, in Cyprum uentum est, ubi uirgines Veneri in litore libamenta, suorum more, soluentes, ad solatium iuuentutis et prolem procreandam rapuit; et Jouis antistitem cum omni familia premonitum, et magna huic fuge subsecutura uaticinantem, socium peregrinationis suscepit. Et iam Creta post tergum et Sycilia a dextris relicta, litus flexit in affrum et, Massuliorum oram radens, sinum intrauit, postea satis notum, quo tutam nauibus stationem arbitrata, dare pausillum quietis fatigatis remigio statuit; ubi aduenientibus uicinis desiderio uisendi forenses et aliis comeatus et mercimonia portantibus, ut moris est, collocutiones et amicitie iniri cepte; et cum gratum appareret incolis eos ibidem mansuros esse et ab Uticensibus, olim a Tyro eque profectis, legatio suasisset sedes; confestim, esto audisset fratrem bella minantem, nullo territa metu, ne iniuriam inferre cuiquam uideretur, et ne quis eam magnum aliquid suspicaretur facturam, non amplius quam quantum quis posset bouis occupare corio, ad sedem sibi constituendam, ab accolis telluris in litore mercata est. O mulieris astutia! In frusta iussu suo concisum bouis corium fracturisque iunctis, longe amplius quam arbitrari potuerint uenditores amplexa est et auspicio equini capitis bellicosam ciuitatem condidit, quam Cartaginem nuncupauit; et arcem a corio bouis Byrsam; et cum, quos fraude texerat, ostendisset thesauros, et ingenti spe fuge animasset socios, surrexere illico menia, templa, forum et edificia publica et priuata. Ipsa autem, datis populo legibus et norma uiuendi, cum repente ciuitas euasisset egregia et ipsa inclita fama pulchritudinis inuise et inaudite uirtutis atque castimonie per omnem Affricam delata est. Quam ob rem, cum in libidinem pronissimi homines Affri sint, factum est ut Musitanorum rex in concupiscentiam ueniret eiusdem eamque quibusdam ex principibus ciuitatis sub belli atque desolationis surgentis ciuitatis denunciatione, ni daretur, in coniugium postulauit. Qui cum nouissent uidue regine sacrum atque inflexibile castitatis propositum et sibi timerent plurimum ne, petitoris frustrato desiderio, bello absorberentur, non ausi Didoni interroganti quod poscebatur exponere uerbis, reginam fallere et in optatum deducere sua sententia cogitarunt, eique dixere regem cupere eorum doctrina efferatam barbariem suam in mores humaniores redigere; et ob id, sub belli interminatione, preceptores ex eis poscere; uerum eos ambigere quisnam ex eis tam grande uellet onus assummere ut, relicta patria, apud tam immanem regem moraturus iret. Non sensit regina dolos, quin imo in eos uersa: — Egregii ciues — inquit — que segnities hec, que socordia? An ignoratis quia patri nascamur et patrie? nec eum rite ciuem dici posse qui pro salute publica mortem, si casus expostulet, nedum incomodum aliud renuat? Ite igitur alacres et paruo periculo uestro a patria ingens belli incendium remouete —. His regine redargutionibus uisum est principibus obtinuisse quod uellent et uera regis detexere iussa. Quibus auditis, satis regine uisum est se sua sententia petitum approbasse coniugium ingemuitque secum, non ausa suorum aduersari dolo. Staate tamen proposito, repente in consilium iuit quod sue pudicitie oportunum uisum est dixitque se, si terminus adeundi uirum detur, ituram. Quo concesso atque adueniente Enea troiano nunquam uiso, mori potius quam infringendam fore castimoniam rata, in sublimiori patrie parte, opinione ciuium manes placatura Sicei, rogum construxit ingentem et pulla tecta ueste et cerimoniis seruatis uariis, ac hostiis cesis plurimis, illum conscendit, ciuibus frequenti multitudine spectantibus quidnam factura esset. Que cum omnia pro uotis egisset, cultro, quem sub uestibus gesserat, exerto ac castissimo apposito pectori uocatoque Syceo inquit: — Prout uultis ciues optimi, ad uirum uado —. Et uix uerbis tam paucis finitis, summa omnium intuentium mestitia, in cultrum sese precipitem dedit et auxiliis frustra admotis, cum perfodisset uitalia, pudicissimum effundens sanguinem, iuit in mortem. O pudicitie inuiolatum decus! O uiduitatis infracte uenerandum eternumque specimen, Dido! In te uelim ingerant oculos uidue mulieres et potissime christiane tuum robar inspiciant; te, si possunt, castissimum effundentem sanguinem, tota mente considerent, et he potissime quibus fuit, ne ad secunda solum dicam, sed ad tertia et ulteriora etiam uota transuolasse leuissimum! Quid inquient, queso, spectantes, Christi insignite caractere, exteram mulierem gentilem, infidelem, cui omnino Christus incognitus, ad consequendam perituram laudem tam perseueranti animo, tam forti pectore in mortem usque pergere, non aliena sed sua illatam manu, antequam in secundas nuptias iret? antequam uenerandissimum obseruantie propositum uiolari permicteret? Dicet arbitror aliqua, cum perspicacissime ad excusationes nostre sint femine: — Sic faciendum fuit; destituta eram, in mortem parentes et fratres abierant, instabant blanditiis procatores, nequibam obsistere, carnea, non ferrea sum —. O ridiculum! Dido quorum subsidio confidebat, cui exuli frater unicus erat hostis? Nonne et Didoni procatores fuere plurimi? Imo, et ipsa Dido eratne saxea aut lignea magis quam bodierne sint? Non equidem. Ergo mente saltem ualens, cuius non arbitrabatur posse uiribus euitare illecebras, moriens, ea uia qua potuit euitauit. Sed nobis, qui nos tam desertos dicimus, nonne Christus refugium est? Ipse quidem Redemptor pius in se sperantibus semper adest. An putas, qui pueros de camino ignis eripuit, qui Susannam de falso crimine liberauit, te de manibus aduersantium non possit auferre, si uelis? Flecte in terram oculos et aures obsera atque ad instar scopuli undas uenientes expelle et immota uentos efflare sine: saluaberis. Insurget forsan et altera dicens: — Erant michi longe lateque protensus ager, domus splendida, supellectilis regia et diuitiarum ampla possessio; cupiebam effici materne tam grandis substantia ad exteros deferretur —. O insanum desiderium! Nonne et Didoni absque filiis regnum erat? nonne diuitie regie? Erant equidem. Quid et ipsa mater effici recusauit? Quia sapientissime arbitrata est nil stolidius fore quam tibi destruere ut edifices alteri. Ergo castimoniam maculabo ut agris, ut splendide domui, ut supellectili pariam possessorem? Sino, quod contigit sepissime, destructorem. Nonne, etsi tibi diuitie ingentes, que profecto expendende, non abiciende sunt, et Christi pauperes multi sunt? Quibus dum exhibes, tibi eterna palatia construis, quibus dum exhibes, castimoniam alio fulgore illustras. Preterea et amici sunt, quorum nulli aptiores heredes, cum tales habeas quales ipsa quesitos probaueris; filios autem, non quales uolueris, sed quales natura concedet, habebis. Veniet et tertia asserens quia sic illi fuerit agendum, cum parentes iusserint, consanguinei coegerint et affines suaserint; quasi ignoremus, ni sua concupiscentia suasisset, imo effrenata iussisset, predicta omnia frustrasset negatione unica. Potuit mori Dido ne uiueret impudica; hec, ut pudica uiueret, connubium negare non potuit. Aderit, suo iudicio, astutior ceteris una que dicat: — Iuuenis eram; feruet, ut nosti, iuuentus; continere non poteram; doctoris gentium aientis: “Melius est nubere quam uri” sum secuta consilium —. O quam bene dictum! Quasi ego aniculis imperem castitatem, uel non fuerit, dum firmauit animo castimoniam, iuuencula Dido! O scelestum facinus! Non a Paulo tam sancte consilium illud datur quin in defensionem facinoris persepe turpius alligetur. Exhaustas uires sensim cibis restaurare possumus: superfluas abstinentia minorare non possumus! Gentilis femina ob inanem gloriam feruori suo imperare potuit et leges imponere; christiana, ut consequatur eternam, imperare non potest! Hei michi! Dum fallere Deum talibus arbitramur, nos ipsos et honori caduco — ut eternum sinam — subtrahimus et in precipitium eterne damnationis inpellimus. Erubescant igitur intuentes Didonis cadauer exanime; et dum causam mortis eius excogitant, uultus deiciant, dolentes quod a membro dyaboli christicole pudicitia superentur; nec putent, dum lacrimas dederint et pullas assumpserint uestes, defuncto peregisse omnia. In finem usque seruandus est amor, si adimplere uelint uiduitatis officium. Nec existiment ad ulteriora uota transire; quod non nulle persepe faciunt, potius ut sue prurigini, sub ficto coniugii nomine, satisfaciant, quam ut sacro obsequantur connubio, impudicitie labe carea t. Quid enim aliud est tot hominum amplexus exposcere, tot inire, quam, post Valeriam Messalinam, caueas et fornices intrare? Sed de hoc alias. Fateor enim laboris incepti nimium excessisse terminos; sed quis adeo sui compos est quin aliquando ultra propositum efferatur ab impetu? Ignoscant queso qui legerint et nos unde diuertimus reuertamur. Didonem igitur exanguem cum lacrimis publicis et merore ciues, non solum humanis, sed diuinis etiam honoribus funus exercentes magnificum, extulere pro uiribus; nec tantum publice matris et regine loco, sed deitatis inclite eisque fauentis assidue, dum stetit Cartago, aris templisque excogitatis sacrificiis coluere. XLVII. DE SAPHO, PUELLA LESBIA ET POETA. Saphos lesbia ex Mitilena urbe puella fuit, nec amplius sue originis posteritati relictum est. Sane, si studium inspexerimus, quod annositas abstulit pro parte restitutum uidebimus: eam scilicet ex honestis atque claris parentibus genitam. Non enim illud unquam degener animus potuit desiderasse uel attigisse plebeius. Hec etenim, etsi quibus temporibus claruerit ignoremus, adeo generose fuit mentis, ut, etate florens et forma, non contenta solum literas iungere nouisse, ampliori feruore animi et ingenii suasa uiuacitate, conscenso studio uigili, per abruta Parnasi uertice celso se felici ausu, Musis non renuentibus, inmiscuit; et laureo peruagato nemore, in antrum usque Apollinis euasit, et castalio proluta latice, Phebi sumpto plectro, sacris nynphis choream traentibus, sonore cithare fides tangere et expromere modulos puella non dubitauit; que quidem etiam studiosissimis uiris difficilia plurimum uisa sunt. Quid multa? Eo studio deuenit suo, ut usque in hodiernum clarissimum suum carmen, testimonio ueterum, lucens sit, et erecta illi fuerit statua enea, et suo dicata nomini, et ipsa inter poetas celebres numerata. Quo splendore profecto non clariora sunt regum dyademata, non pontificum infule, nec etiam triunphantium lauree. Verum - si danda fides est - uti feliciter studuit, sic infelici amore capta est. Nam, seu facetia seu decore seu alia gratia cuiusdam iuuenis dilectione, imo intolerabili occupata peste, cum ille desiderio suo non esset accomodus, ingemiscens in eius obstinatam duritiem dicunt uersus flebiles cecinisse. Quos ego elegos fuisse putassem, cum tali sint elegi attributi materie, ni legissem ab ea, quasi preteritorum carminum formis spretis, nouum adinuentum genus, diuersis a ceteris incedens pedibus, quod adhuc ex eius nomine «saphycum» appellatur. Sed quid? Accusande uidentur Pyerides que, tangente Anphyone liram, ogygia saxa mouisse potuerunt et adolescentis cor, Sapho canente, mollisse noluerunt. L. DE LEENA, MERETRICE. Leenam grecam arbitror fuisse feminam; quam etsi minus fuerit pudica, bona tamen honestarum matronarum atque reginarum illustrium pace inter claras feminas descripsisse uelim. Nam, ut in superioribus dictum est, claras ob quodcunque facinus mulieres non pudicas tantum apponere pollicitus sum. Insuper, adeo uirtuti obnoxii sumus, ut non solum quam insigni loco consitam cernimus eleuemus, sed et obrutam tegmine turpi in lucem meritam conari debemus educere. Est enim ubique pretiosa, nec aliter fedatur scelerum contagione quam solaris radius ceno inficiatur inmixtus. Si ergo aliquando pectori detestabili offitio dedito eam infixam uiderimus, ita detestari debemus officium, ut sue laudes non minuantur uirtuti, cum tanto mirabilior digniorque in tali sit quanto ab eadem putabatur remotior. Quam ob rem non semper meretricum aspernanda memoria est; quin imo, dum ob aliquid uirtutis meritum se fecerint memoratu dignas, latiori letiorique sunt preconio extollende, cum in eis hoc agat comperta uirtus ut lasciuientibus reginis ruborem incutiat, cum earum lubricos luxus excuset reginarum ignauia. Preterea, ut appareat non semper ingentes animos solum titulis illustribus connexos esse, et uirtutem neminem dedignari uolentem se, tam celebri mulierum cetui adnectenda est Leena, ut etiam in ea parte in qua strenue egit tanquam bene merita laudetur. Leena, igitur, turpi meretricio dedita, detestabili obsequio fecit ut eius origo ignoretur et patria. Hec tamen, regnante apud Macedonas Aminta, cum Armonius et Ariston egregii iuuenes seu ob liberandam patriam turpi subiectam tyramnidi seu ob aliam inpulsi causam Hyparcum immanem tyramnum occidissent, inter alios a successore tanquam gestorum conscia, eo quod eorum contubernio uteretur, capta est; et cum ad prodendos coniurationis conscios diris cogeretur suppliciis, secum lubrica mulier quantum esset sanctum ac uenerabile nomen amicitie pia uoluens consideratione, ne illi, ut sibi parceret, in aliquo uiolentiam inferret, primo diu ne diceret quod querebatur mira constantia animo imperauit suo. Tandem, conualescentibus cruciatibus et corporeis deficientibus uiribus, timens uirilis femina ne debilitata uirtute corporea etiam eneruaretur propositum, in robur maius excessit, egitque ut eque cum uiribus et dicendi potestas auferretur, et acri morsu linguam precidit suam et expuit. Et sic, actu unico sed clarissimo, spem omnem a se noscendi quod exquirebatur tortoribus abstulit. Quis dicet Leenam nisi Fortune crimine fornices inhabitasse? Profecto non eam norat qui feminas dixit id tacere quod nesciunt. Hei michi! Non nunquam lasciuiens opulentia domus et parentum indulgentia nimia uirgines deduxit in lubricum, quarum petulca facilitas, ni austerulis coherceatur frenis et a matribus potissime obseruantia retrahatur uigili, aliquando etiam non inpulsa labitur; et si lapsus a desperatione decoris honestatis pristine calcetur, a nullis demum uiribus reuocatur. Hac ego puto Leenam desidia corruisse, non nature malitia; et potissime dum uirile eius robur circa cruciatus intueor. Quo equidem non minus, et muta prius et inde precisa eius lingua, splendoris consecuta est quam florida persepe oratione apud suos ualens meruerit forsitan Demosthenes. LIV. DE MEGULIA «DOTATA». Meguliam, quam Romani ueteres cognominauere «Dotatam», romanam fuisse feminam atque nobilem reor, rudi illo atque - ut ita dixerim - sancto euo, quo nondum ex ulnis paupertatis altricis optime Quirites in splendores asyaticos et magnorum regum gazas ea neglecta proruperant, illustrem habitam. Que quidem hoc «Dotate» consecuta cognomen est, ut arbitror, magis maiorum suorum prodigalitate quam aliquo sui operis merito. Nam, datis in dotem uiro quingentis milibus eris, adeo monstruosum illo seculo uisum est, ut danti sit «Dotate» cognomen inditum, et per multa perseueratum tempora in tantum ut, siquid preter consuetum ciuium morem doti superadderetur cuiquam uirgini, confestim et ipsa «Dotata Megulia» diceretur. O bona simplicitas! o laudanda paupertas! Quod tu monstruosum - et merito - arbitrari faciebas, ridiculum uideretur lasciuie hodierne. In tantum enim mensuram undique rerum excessimus, ut uix cerdo, uix lignarius faber, uix mercennarius lixa uel uillicus ob tam paruam stipem comperies qui domum uelit uxorem inducere. Nec mirum: etiam plebeie muliercule reginarum coronas, aureas fibulas et armillas et insignia reliqua ascripsere sibi; eis non dicam inuerecunde, sed superbe utuntur. Hei michi! Nescio utrum dixerim: sic ampliati sunt animi dum nobis inuicem nimium cedimus, an potius - quod uerissimum arbitror - nostro crimine sic exculta uitia sunt, ambitiones et inexplebilia mortalium uota. LXII. DE CLAUDIA, VESTALI VIRGINE. Claudiam, uestalem uirginem, digne ex Romanorum generoso sanguine procreatam crediderim, dum intueor insignem pietatem eius in patrem. Pompa quippe spectabili pre se ex senatus consulto triunphum pater agebat, frequenti Romanorum spectante plebe, cum se tribunorum plebis unus, ob priuatam simultatem in eum non aliter quam in male meritum prorumpens, dedit in medium et insolenti, more tribunitio, audacia uiolentas manus in triunphantem iniciens, eum de curru euoluere conatus est. Quod cum inter spectantes Claudia uirgo conspiceret, illico urgente pietate commota, tristis et oblita sexus honestatisque uictarum quibus obtecta erat, pati non potuit; quin imo, repente medias inter cateruas inpetuosa prorumpens, et sibi audaci nisu cedere turbam cogens, inter tribuni arrogantiam et patris gloriam se indefesso robore inmiscuit; et quibuscunque ausis factum sit, amoto tribuno, liberum in Capitolium patri concessit ascensum. O dulcis amor! o infracta pietas! Quid credemus uires imbecilli corpori prestitisse uirginis, quid religionis obliuionem iniecisse, preter eum cernere iniuria opprimi quem meminerat infantie sue educatorem, et piis delenitorem blanditiis, uotorum in suam salutem exhibitorem, noxiorum amotorem omnium, et prouectioris etatis instructorem? Sed - ut de hoc satis dictum sit - queso: quis ob hoc tumultuantibus hominibus sanctimonialem inmixtam uirginem de inhonestate redarguet? Quis temerariam dicet? Quis tanquam in tribunitiam potestatem ausam iure damnabit? Cum adeo pulchrum atque memorabile pietatis opus in tutandum patrium decus egerit, ut etiam robustissimus iuuenis acriori animo fecisse nequiuerit? Equidem non inmerito dubitem quis spectabiliorem triunphum: an pater in Capitolium traxerit, an nata in edem reportauerit Veste. LXXIII. DE CONIUGE ORGIAGONTIS GALLOGRECI. Orgiagontis Gallogrecorum reguli coniugis meritum decus et claritatis precipue premium uidebatur posse subtrahere ignoratum nomen, quod barbaries, ydiomatis incogniti inuidia, nostris laudibus - reor - inter mediterraneos Asye saltus et speleas obruit Latinisque clausum subtraxit. Sed absit ut hoc infortunii crimen egisse potuerit quin illi, sub mariti titulo, quod nostre possunt literule splendoris meriti inpendatur. Superato igitur a Romanis, sub duce Scipione Asyatico, Anthioco, magno Syrie Asyeque rege, Gneus Manlius Torquatus consul, Asyam sortitus prouinciam, ne frustra transtulisse uideretur copias seu ociosum haberet militem, purgatis hostium reliquiis circa maritimas oras, suo ex arbitrio in montanas abditasque regiones euectus Asye, aduersus Gallogrecos, efferatos barbarie populos, quoniam Anthiocum aduersus romana arma subsidiis iuuissent et non nunquam omnem turbarent discursionibus Asyam, acre bellum intulit. Verum cum iam diffiderent Gallogreci, oppidis relictis, in uertices montium natura loci munitos cum coniugibus filiisque et reliquis fortunis suis abiere, et se armis a circumsidentibus hostibus quibus poterant tutabantur et uiribus. Attamen, duro militum romanorum robore superati ac per decliua montium deiecti cesique, qui superfuerant, deditione facta, uictoriam Manlii confessi sunt. Erat captiuorum utriusque sexus et etatis multitudo ingens; custodie quorum prepositus centurio, cum Orgiagontis reguli coniugem uidisset, etate ualentem et corporis formositate conspicuam, in eius lapsus concupiscentiam, romane honestatis inmemor, aspernanti quibus poterat uiribus stuprum intulit. Quod mulier adeo grandi pertulit indignatione, ut non magis libertatem cuperet quam uindictam; sed cauta in tempus uotum silentio texit. Cum autem uenisset pro redimendis captiuis pecunia pacta, excanduit innouata ira caste sub pectore mulieris, que, premeditata quid sibi faciendum instaret, soluta uinculis, cum suis se traxit in partem iussitque centurioni poscenti ponderari aurum. Cui operi dum centurio intentos animum tenebat et oculos, hec, ydiomate suo Romanis incognito, seruis imperauit ut centurionem percuterent et caput euestigio preciderent mortuo; quod sinu seruatum illesa remeauit ad suos. Et cum in conspectu peruenisset uiri recitassetque quid captiue illatum sit, quod detulerat ad pedes eius deiecit, quasi pretium illati dedecoris et ruboris feminei quod potuerat purgamentum tulisset. Quis hanc, non dicam solum romanam, sed ex acie Lucretie unam, potius quam barbaram mulierem non dicat? Stabant adhuc in conspectu carcer cathene et circumstrepebant uictricia arma, et seui uindicis superinminebant secures, necdum satis erat mulieris libertas reddita, cum labefactati corporis indignatio in tam grandes uires honestum pectus inpelleret, ut nec iterum, si oportuerit, subire cathenas, tetrum intrare carcerem, et ceruicem prebere securibus expauerit animosa femina, inclita scelesti facinoris ultrix, quin seruorum gladios constanti iussu in caput infausti stupratoris adigeret. Quonam acriorem hominem, animosiorem ducem, seueriorem in male meritos imperatorem comperies? Quonam sagaciorem audacioremque mulierem adeas? Aut matronalis honestatis magis peruigilem seruatricem? Videbat mirabilis mentis perspicacia femina hec quoniam satius foret in mortem ire certam, quam cum incerto decore domum uiri repetere, nec nisi per maximos ausus et discrimen posse testari in corpore uiolato illibatam fuisse mentem. Sic ergo decus seruatur femineum, sic sublatum recuperatur, sic pudici cordis testimonium redditur. Et ideo prospectent quibus inclite pudicitie cura insidet animo, quoniam non satis sit ad cordis sinceritatem testandam lacrimis et querelis se uiolentiam passam dicere, nisi, dum possit, quis in uindictam egregio processerit opere. LXXXI. DE IULIA, GAII CESARIS DICTATORIS FILIA. Iulia et genere et coniugio forsan totius orbis fuit clarissima mulierum; sed longe clarior amore sanctissimo et fato repentino. Nam a Gaio Iulio Cesare ex Cornelia coniuge, Cynne quater consulis filia, unica progenita est. Qui Iulius ab Enea, inclito Troianorum duce, per multos reges et alios medios paternam duxit originem; maternam uero ab Anco, quondam Romanorum rege; gloria bellorum atque triunphorum et dictatura perpetua insignis plurimum homo fuit. Nupsit preterea Pompeio Magno, ea tempestate Romanorum clarissimo uiro, qui in uincendis regibus, deponendis eisque de nouo faciendis, nationibus subigendis, pyrratis extinguendis, fauorem romane plebis obtinendo, et regum orbis totius clientelas acquirendo, non terras tantum sed celum omne fatigauit diu. Quem adeo illustris mulier, esto iuuencula et ille prouectus etate, ardenter amauit, ut ob id inmaturam mortem quesierit. Nam, cum Pompeius in comitiis edilitiis sacrificaturus ab hostia quam tenebat, ex suscepto uulnere se in uaria agitante, plurimo respergeretur sanguine, et ob id uestibus illis exutus domum alias induturus remicteret, contigit ut deferens ante alios Iuliam pregnantem haberet obuiam. Que cum uidisset uiri cruentas uestes, ante quam causam exquireret, suspicata non forsan Pompeio fuisset uiolenta manus iniecta, quasi non illi dilectissimo sibi uiro occiso super uiuendum foret, in sinistrum repente delapsa timorem, oculis in tenebras reuolutis, manibus clausis concidit et euestigio expirauit, non solum uiri atque ciuium romanorum sed maximo totius orbis ea etate incomodo. LXXXVI. DE CORNIFICIA POETA. Cornificia utrum romana fuerit mulier an potius extera comperisse non memini; uerum testimonio ueterum memoratu fuit dignissima. Imperante autem Octauiano Cesare, tanto poetico effulsit dogmate, ut non ytalico lacte nutrita sed castalio uideretur latice, et Cornificio germano fratri, eiusdem eui poete insigni, eque esset illustris in gloria. Nec contenta tantum tam fulgida facultate ualuisse, uerbis - reor - sacris inpellentibus Musis ad describendum heliconicum carmen sepissime calamo doctas apposuit manus, colo reiecto, et plurima ac insignia scripsit epygramata, que Ieronimi presbiteri, uiri sanctissimi, temporibus - ut ipse testatur - stabant in pretio. Nunquid autem in posteriora deuenerint secula non satis certum habeo. O femineum decus neglexisse muliebria et studiis maximorum uatum applicuisse ingenium! Verecundentur segnes, et de se ipsis misere diffidentes, que, quasi in ocium et thalamis nate sint, sibi ipsis suadent se nisi ad amplexus hominum et filios concipiendos alendosque utiles esse, cum omnia que gloriosos homines faciunt, si studiis insudare uelint, habeant cum eis comunia. Potuit hec, nature non abiectis uiribus, ingenio et uigiliis femineum superasse sexum, et sibi honesto labore perpetuum quesisse nomen; nec quippe gregarium, sed quod estat paucis etiam uiris rarissimum et excellens. XCIV. DE POMPEIA PAULINA, SENECE CONIUGE. Pompeia Paulina Lucii Annei Senece, preceptoris Neronis, inclita fuit coniunx; utrum autem romana an alienigena fuerit legisse non recolo. Attamen, dum spiritus eius generositatem intueor, credidisse malim romanam fuisse potius quam forensem. Cuius etsi certa careamus origine, certissimo tamen piissimi eius amoris in uirum exemplo illustrium uirorum testimonio non caremus. Credidere quidem ex honestissimis illius eui hominibus quam plurimi seuitia Neronis potius quam crimine Senece eum Senecam, senem atque celeberrimum uirum, pisoniane coniurationis labe notatum, si labes iure dici potest in tyramnum agere quid aduersum. Qua sub umbra ob uetus imo ob innatum in uirtutes odium, ab ipso Nerone seuiendi in Senecam uia comperta est. Esto arbitrati quidam sint inpulsu Poppee atque Tigillini unicum imperatori crudelitatis consilium eo itum sit, ut indiceretur per centurionem Senece ut sibi mortem deligeret. Quem cum se ad executionem accingentem uidisset Paulina, sepositis consolatoriis uiri ad uitam blanditiis quibus hortabatur, castissimi amoris inpulsu mortem, et illud idem mortis genus, forti animo capessere una cum coniuge disposuit, ut quos iunctos honesta uita tenuerat iunctos mors una dissolueret. Et cum inpauida tepentem intrasset aquam, et eadem hora cum uiro ad effundendum spiritum uenas aperuisset, iussu principis, cuius in eam nullum erat particulare odium ad opprimendam, paululum infamiam innate crudelitatis renitens, a seruis morti subtracta est. Verum non adeo cito sanguis consistere coactus est, quin pallore perpetuo testaretur mulier optima plurimum uitalis spiritus emisisse cum uiro. Tandem, cum paucis annis uiri memoriam laudabili uiduitate seruasset, cum aliter non posset, nomine saltem Senece coniunx clausit diem. Quid, preter amoris dulcedinem et conspicuum pietatis insigne ac uenerabile sacrum coniugii, suasisse potuisset mulieri optime malle honeste si potuisset cum sene coniuge mori, quam uitam - ut plurimum faciunt - femine secundis nuptiis non absque erubescentia ineundis seruare? Etenim in maximum matronalis pudicitie dedecus non nullis his diebus non dicam secundum aut tertium, quod omnibus fere comune est, sed sextum septimum et octauum, si casus emerserit, inire connubium adeo familiare est et nouorum uirorum thalamis inferre faces, ut uideantur morem meretriculis abstulisse, quibus consuetudo est noctando nouos sepissime mutare concubitus; nec alio subeunt uultu iugalia sepius iterata iura, quam si persanctissimum honestati prestarent obsequium. Equidem non satis certum est an ex lupanari cellula an ex premortui uiri thalamo tales exire dicende sint; nec dubitem suspicandum quis agat aut inhonestius intrans aut stultius introducens. Heu miseri, quo nostri corruere mores! Consueuere ueteres, quibus erat pronus in sanctitatem animus, ignominiosum arbitrari nedum septimas sed secundas inisse nuptias, nec posse de cetero tales honestis iure miscere matronis. Hodierne longe aliter; nam libidinosam pruriginem reticentes suam, formosiores carioresque se existimant quoniam, crebris sponsalitiis uiduitatis superata fortuna, totiens placuerint maritis uariis. XCV. DE SABINA POPPEA, NERONIS CONIUGE. Sabina Poppea romana et illustris fuit femina, T. Ollii, non equidem extreme nobilitatis uiri, filia; quanquam non ex eo nomen sumpserit, sed a materno auo Poppeo Sabino, uiro inclito atque triunphalis decoris et consulatu insigni. Nec illi cetere muliebres defuissent dotes, si honestus affuisset animus. Fuit enim formositatis inuise, et matri - suis annis ceteras romanas pulchritudine excedenti - persimilis. Preterea erat illi sermo blandus, et laudabili sonorus dulcedine; ingenium egregium atque uersatile, si eo honestis artibus fuisset usa. Mosque illi fuit assiduus palam modestiam preferre, clam autem uti lasciuia, comune mulierum crimen. Et cum illi rarus esset in publicum egressus, arte tamen non caruit. Nam, cum intellexisset callida mulier intuitu oris sui multitudinem et primores potissime delectari, semper eius parte uelata egressa est; non quidem ut absconderet quod concupisci desiderabat, uerum ne intuentium oculos liberali nimium demonstratione satiaret, sed potius quod occultauerat uelo uidendi desiderium linqueret. Et ne per mores omnes suos discurram, cum nunquam fame parceret, eo libidinem flectebat suam quo paratior ostendebatur utilitas, nullum faciens inter maritos mechosque discrimen. His insignita notis, femina obsequentem satis fortunam habuit. Nam, cum sibi abunde facultates ad gloriam generis sustinendam suppeterent, primo Rufo Crispo romano equiti nupsit. Et cum iam ex eo peperisset filium, suggestu Othonis, iuuentute luxuque ualentis potentisque Neronis contubernio, eidem adhesit adultera, nec diu et coniunx effecta est. Sane is, seu amoris feruore minus cautus, seu iam nequiens petulce mulieris tolerare mores et ob id eam in Neronis coneupiscentiam trahere conaretur, seu sic exigente fortuna Poppee, e conuiuio Cesaris surgens, auditus dictitare consueuerat se ad illam rediturum cui a superis omnis penitus fuisset concessa nobilitas elegantia morum et diuina formositas, in qua consisterent omnium uota mortalium atque gaudia uoluptatesque felicium. Quibus facile irritata Neronis libido, adinuenta non longa cunctatione per intermedios adeundi uia, in amplexus principis uolens cupiensque deuenit. Nec multum distulit, et artificiosis femine delinimentis adeo irretitus est Nero, ut arbitraretur ea esse uerissima que dictitare consueuerat Otho. Quod cum nosceret sagacissima mulier, dissimulans quod optabat, captato tempore, fictis perfusa lacrimis, aiebat aliquando se amorem suum omnino quo cupiebat inferre non posse, cum et ipsa Othoni coniugali iure obnoxia esset; et principem teneri gratia Attis, ancillule pelicis, aduertebat. Ex quibus secutum est ut Otho, sub specie honoris amotus, prefectus Lusitanie prouincie micteretur, et Attis excluderetur omnino. Inde in Agrippinam, principis matrem, inuehi cepit Poppea, dicens aliquando principem nedum imperio sed nec libertate gaudere, eum esse pupillum, et tutricis arbitrio trahi. Quibus obstante nemine ob odium fere omnhim in superbiam Agrippine, actum est ut Neronis iussu misera mater uiolenta morte subtraheretur, et paulatim subtraherentur emuli plures, Tigillino opitulante castrorum prefecto. Tandem cum principem in sui dilectionem ardentissimum cerneret, et obstacula desiderii sui cuncta fore sublata, in coniugium Neronis explicare retia cepit. Et cum illi iam peperisset filiam unicam, Memmio Regulo et Virginio Rufo consulibus, quam summo cum gaudio Nero susceperat, eamque Augustam Poppeam nuncuparat, iam audaci oratione instare cepit, dicens nemini geminam concessisse noctem quin euestigio sequeretur connubium, neque se fore degenerem, et fecunditate uteri atque formositate corporis imperatoris mereri nuptias. Et cum iam flagrantem principem in desiderium traxisset connubii, primo Octauia coniunx, olim Claudii Cesaris filia, in Pandateriam insulam innocua relegata est; et demum, uigesimo etatis sue anno, inpulsu Poppee Nerone mandante occisa, et Poppea Cesari iuncta coniugio. Sed non diu longis artibus quesito atque potito culmine gauisa est. Nam, pregnans iterum facta, fortuita Neronis ira calce percussa, diem obiit. Cuius aboleri corpus igne romano more Nero prohibuit, sed exterorum regum ritu magnifica exequiarum pompa deferri publice iussit, illudque refertum odoribus Iuliorum tumulo condi. Ipse autem pro rostris illam, et potissime formositatis precipue, longa et accurata oratione laudauit, non nulla fortune seu nature dona, quibus insignita erat, loco clarissimarum uirtutum illi attribuens. Erat michi inter has Poppee fortunas quid dicerem in molliciem nimiam, in blanditias, petulantiam, lacrimasque mulierum, certissimum atque perniciosissimum uirus credentium animorum, sed ne uiderer satyram potius quam hystoriam recitasse omictendum censui. XCVI. DE TRIARIA, LUCII VITELLII CONIUGE. Triaria, mulier nullo alio sui generis splendore cognita nisi quia Lucii Vitellii, fratris Auli Vitellii Romanorum principis, coniunx fuit. Cuius seu ob feruidum in uirum amorem, seu ob insitam animo natura atrocitatem, tanta fuit ferocitas, quod ob aduersum muliebribus morem memoratu digna uisa sit. Discordantibus igitur ob principatum Vitellio Cesare atque Vespasiano, actum est ut, cum intrassent Tarracinam, Volscorum oppidum, non nulli gladiatores sub Iuliano quodam duce, et remiges etiam plures romane classis haud longe a Circeo monte sub Apollenario prefecto morantis, et ab his cum Vespasiano sentientibus per negligentiam et socordiam teneretur, serui cuiusdam indicio factum est ut nocte illam Lucius intraret. Qui dum in semisopitos arma arripientes hostes atque oppidanos infestos ferro seuiret, Triaria, que per noctem secuta uirum ciuitatem intrauerat, in coniugis uictoriam auida, accinta gladio et uitellianis inmixta militibus, nunc huc nunc illuc per medias noctis tenebras inter clamores dissonos et discurrentia tela sanguinem morientiumque singultus extremos, nil militaris seueritatis omictendo, irruebat in miseros adeo ut, recuperato oppido, crudeliter nimium atque superbe in hostes egisse relatum sit. Ingentes insano pectore coniugalis amoris sunt uires. Nulla illis, dum modo uiri gloria extollatur, formido; nulla pietatis memoria; nulla feminei sexus erubescentia; nulla temporum qualitatis existimatio. Potuit Triaria in decus uiri omnia facili labore subire que nedum feminas, quibus - ut plurimum - mos est etiam diurno muris murmure in sinu coniugis exanimari, sed robustos iuuenes atque bellicosos horrore solent quandoque corripere. Et si tanto cum impetu se tulit hec in arma nocturna mulier, quis credet eam hoc tantum facinore fuisse conspicuam, cum non consueuerint, seu exitiose sint seu celebres, sole mortalium pectora subire uirtutes? Ego quidem reor, quanquam a memoria sublata sint, longe aliis meritis spectabilem fuisse Triariam. XCVII. DE PROBA, ADELPHI CONIUGE. Proba, facto et nomine, literarum notitia memoratu dignissima fuit femina; et cum eius ignoretur nobilitas et origo, placet non nullis - et ex coniectura, credo - eam fuisse romanam. Alii uero clarissimi uiri asserunt eam ex oppido Orti oriundam et cuiusdam Adelphi coniugem et cristianam religione. Hec igitur, sub quocunque preceptore factum sit, liberalibus artibus ualuisse liquido potest percipi. Verum, inter alia eius studia, adeo peruigili cura uirgiliani carminis docta atque familiaris effecta est, ut, fere omni opere a se confecto teste, in conspectu et memoria semper habuisse uideatur. Que dum forsan aliquando perspicaciori animaduertentia legeret in existimationem incidit ex illis omnem Testamenti Veteris hystoriam et Noui seriem placido atque expedito et succipleno uersu posse describi. Non equidem admiratione caret tam sublimem considerationem muliebre subintrasse cerebrum, sed longe mirabile fuit executioni mandasse. Operam igitur pio conceptui prestans, nunc huc nunc illuc per buccolicum georgicumque atque eneidum saltim discurrendo carmen, nunc hac ex parte uersus integros nunc ex illa metrorum particulas carpens, miro artificio in suum redegit propositum, adeo apte integros collocans et fragmenta connectens, seruata lege pedum et carminis dignitate, ut nisi expertissimus compages possit aduertere; et his ab orbis exordio principium faciens, quicquid hystorie in Veteribus atque Nouis legitur Literis usque ad inmissionem Sacri Spiritus tam compte composuit, ut huius compositi ignarus homo prophetam pariter et euangelistam facile credat fuisse Virgilium. Ex quibus non minus commendabile summitur: huic scilicet mulieri sacrorum uoluminum integram seu satis plenam fuisse notitiam; quod quam raris etiam hominibus nostro contingat euo dolentes nouimus. Voluit insuper egregia femina labore suo compositum opus uocari Centonam, quod ipsi persepe uidimus. Et quanto magis illud memoratu perpetuo dignum putamus, tanto minus credimus tam celebre mulieris huius ingenium huic tantum acquieuisse labori; quin imo reor, si in annos ampliores uite protracta est, eam alia insuper condidisse laudabilia, que librariorum desidia, nostro tamen incommodo, ad nos usque deuenisse nequiuere. Que inter - ut non nullis placet - fuit Omeri centona, eadem arte et ex eadem materia qua ex Virgilio sumpserat ex Omero sumptis carminibus edita. Ex quo, si sic est, summitur, eius cum ampliori laude, eam doctissime grecas nouisse literas ut latinas. Sed queso nunc: quid optabilius audisse feminam Maronis et Homeri scandentem carmina, et apta suo operi seponentem? Selecta artificioso contextu nectentem eruditissimi prospectent uiri, quibus, cum sit sacrarum literarum insignis professio, arduum est et difficile ex amplissimo sacri uoluminis gremio nunc hinc nunc inde partes elicere et ad seriem uite Cristi passis uerbis prosaque cogere, uti hec fecit ex gentilitio carmine. Erat huic satis - si femineos consideremus mores - colus et acus atque textrina, si more plurium torpere uoluisset; sed quantum sedula studiis sacris ab ingenio segniciei rubiginem absterxit omnem, in lumen euasit eternum. Quod utinam bono intuerentur animo uoluptatibus obsequentes; et ocio quibus pregrande est cubiculo insidere, fabellis friuolis irreparabile tempus terere, et a summo diei mane in noctem usque totam persepe sermones aut nocuos aut inanes blaterando deducere, seu sibi tantum lasciuiendo uacare, aduerterent - edepol - quantum differentie sit inter famam laudandis operibus querere, et nomen una cum cadauere sepelire et tanquam non uixerint e uita discedere! CIV. DE CONSTANTIA, ROMANORUM IMPERATRICE ET REGINA SYCILIE. Constantia e summo orbis cardine terris Romanorum imperatrix effulsit. Verum, quoniam iam multis comune decus admirationem intuentium minuisse uidetur, alia claritatis causa nostro euo apparere uolentibus querenda est. Que huic non defuit; nam, si ullo alio non detur merito, unico saltem partu undique conspicua facta est. Fuit hec Guilielmi, optimi quondam Syculorum regis, filia. Cuius in ortu cum adesset - ut aiunt plurimi - Ioachin quidam, calaber abbas prophetico dotatus spiritu, Guilielmo dixit natam regni Sycilie desolationem futuram. Qua prefatione stupefactus rex atque perterritus, cum prestitisset uaticinio fidem, secum cepit anxia meditatione reuoluere quo pacto posset contingere istud a femina. Nec aliter uidens quam a coniuge uel a filio, regno compatiens suo, auertere si posset istud consilio statuit; eamque, ut connubii atque prolis auferretur spes, uirgunculam monasticis clausam claustris egit, ut Deo perpetuam uirginitatem uoto promicteret. Nec aspernandum si profuisset consilium; sed quid aduersus Deum iuste mortalium scelesta facinora expiantem stolidi imbecillesque conatus exponimus? minimo equidem et unico frustramur inpulsu. Hec autem cum, sanctissimo patre fratre que extinctis, nemine - se preter - legitimo regni herede superstite iuuentutem omnem peregisset iamque facta uideretur anus, sumpsissetque post obitum Guilielmi regni dyadema Tancredus regulus, et post eum Guilielmus filius, iuuenculus adhuc, eoque itum esset, seu crebra seu minus digna regum innouatione, ut factionibus procerum undique bellis scaturientibus ferro igneque regnum omnem in exterminium trahi uideretur. Quam ob rem quibusdam compatientibus infortunio menti incidit quod postmodum subsecutum est: Constantiam scilicet alicui insigni principi in coniugem dari, ut eius ope et potentia pestiferi sedarentur tumultus. Nec absque dolo atque labore ingenti obtentum est, summo consentiente pontifice, ut in eam Constantia deueniret sententiam: scilicet ut nuberet, cum inmobilis staret in professionis sue proposito, et annosa etiam uideretur etas obsistere. Sed cum, ea etiam renuente, res adeo processissent ut commode nequirent retrahi, Henrico Romanorum imperatori, olim Frederici primi filio, desponsata est. Et sic rugosa anus, sacris omissis claustris positisque sanctimonialium uictis, cultu ornata regio nuptaque et imperatrix deuenit in medium; et que Deo uirginitatem dicarat perpetuam, thalamum principis intrans nuptialemque conscendens thorum, eam inuita deposuit. Ex quo factum est, non absque audientium admiratione, ut quinquagesimum et quintum etatis sue annum agens annosa conciperet. Et cum tarda penes omnes conceptionis huiusmodi fides esset, dolusque crederetur a pluribus, ad auferendam suspitionem prouide actum est ut, propinquante partus tempore, edicto Cesaris matrone regni Sycilie uocarentur omnes uolentes futuro partui interesse. Quibus conuenientibus etiam ex longinquo, positis in pratis extra ciuitatem Panormi tentoriis, et secundum alios intra urbem, percipientibus cunctis imperatrix decrepita infantem enixa est, Fredericum scilicet, qui postea in monstruosum euasit hominem et Ytalie totius nedum regni Sycilie pestem, ut non euacuaret calabri abbatis uaticinium. Quis ergo non conceptum partumque Constantie arbitrabitur monstruosum, cum preter hunc nullus sit nostris auditus temporibus? Quid nostris dico temporibus? Non ab aduentu Enee ad Ytalos, unum preter, tam annose mulieris compertus: Helisabeth scilicet, coniugis Zacharie, ex qua Dei singulari opere Iohannes natus est, cui inter natos mulierum secundus non erat in posterum surrecturus. CVI. DE IOHANNA, IERUSALEM ET SYCILIE REGINA. Iohanna, Ierusalem et Sycilie regina, preter ceteras mulieres origine potentia et moribus euo nostro illustris est femina; de qua ni uideretur omisisse odium, satius erat tacuisse quam scripsisse pauca. Fuit ergo hec serenissimi principis Karoli, Calabrie ducis incliti et primogeniti celebris memorie Roberti Ierusalem et Sycilie regis, ac Marie, Phylippi regis Francorum sororis filia prima. Cuius parentum si uelimus auos proauosque in finem usque exquirere, non subsistemus ante quam per innumeros ascendentes reges in Dardanum primum Ylionis auctorem uenerimus, cuius patrem Iouem dixere ueteres. Ex qua tam antiqua tamque generosa prosapia tot hinc inde preclari manauere principes, ut nullus cristianorum regum sit qui huic non ueniat consanguineus uel affinis; et sic nulla diebus patrum nostrorum nec nostris orbe effulsit nobilior. Hec etiam, Karolo patre ea adhuc infantula inmatura morte subtracto, cum nulla esset Roberto auo melioris sexus proles altera, iure factum est - eo etiam sic mandante - ut eidem morienti superstes regnorum efficeretur heres. Nec equidem ultra torridam zonam aut inter Sauromatas sub glaciali polo illi pregrandis cessit hereditas, quin imo inter Adriaticum et Tyrrenum mare ab Umbria et Piceno ac uetere Volscorum patria in syculum usque fretum sub miti celo. Quos inter fines, eius parent imperio Campani ueteres, Lucani, Brutii, Sallentini, Calabri Daunique et Vestales, ac Samnii, Peligni Marsique, et alii plures, ut maiora sinam: ut, puta, ierosolimitanum regnum, Sycilie insulam, et in Cisalpina Gallia Pedimontis territorium, que illi ab usurpantium quorundam occupantur iniuria. Sic et qui septimanam prouinciam inter narbonensem Galliam Rhodanum Alpesque incolunt, et Focalcherii comitatum, suis eque iussis parent, eamque sibi fatentur dominam et reginam. O quot his in regionibus ciuitates inclite; quot insignia oppida; quot maris sinus et refugia nautarum; quot naualia; quot lacus; quot medici fontes; quot silue, nemora, saltus, amenique recessus, et pinguia arua! Nec non quot numerosi populi; quot ingentes sunt proceres! Quam grandis insuper opulentia et rerum omnium ad uictum spectantium copia, equidem non esset explicare facile. Quod cum permaximum sit dominium, nec id sit a mulieribus possideri consuetum, non minus miraculi quam claritatis affert si satis inspicimus. Et quod longe mirabilius est, sufficit illi ad imperium animus: tam perlucidam adhuc auorum indolem seruat! Ea enim, postquam regio dyademate insignita est, uirtute insurgens ualida adeo purgauit, nedum ciuitates et domestica loca, uerum alpes, saltus deuios, nemora et ferarum lustra scelesta hominum manu, ut aufugeret omnis terrefacta, aut se celsis clauderet arcibus; quos, agmine armatorum emisso sub egregio duce, non ante locorum talium obsidionem solueret, quam captis munitionibus infandos homines affecisset supplicio - quod precedentium regum aliquis aut noluit aut fecisse nequiuit -; eoque redegit terras quas possidet, ut non solum inops, sed et opulentus cantando nocte dieque possit quo uelit tutus iter arripere. Et - quod non minus salubre - insignes uiros Regnique proceres tanta frenauit modestia, et eorum mores solutos retraxit in melius, ut, posita superbia ueteri, qui reges olim paruipendebant hodie faciem irate mulieris horrescant. Est insuper oculata femina tantum, ut fraude potius quam ingenio illam decipere queas. Est et magnifica, regio potius quam femineo more; sic et grata, memorque obsequiorum; longanimis est et constans, ut sacrum propositum eius non leuiter flectas in uacuum. Quod satis monstrauere iandudum in eam Fortune seuientis insultus, quibus persepe acri concussa motu et agitata est, atque turbine circunducta uario. Nam perpessa est intestina regulorum fratrum discordia, et extera bella non nunquam intra regni gremium debachata. Sic et alieno crimine fugam exiliumque, et coniugum austeros mores, liuores nobilium, sinistram nec meritam famam, pontificum minas, et alia, que omnia forti pertulit pectore; et tandem erecto inuictoque omnia superauit animo. Edepol grandia, nedum mulieri, sed robusto ac preualido regi! Est illi preterea spectabile ac letum decus oris, eloquium mite et cunctis grata facundia. Et uti illi regalis et inflexa maiestas est, ubi oportunitas exigit, sic et familiaris humanitas, pietas, mansuetudo atque benignitas, ut non reginam suis dicas esse sed sociam. Que maiora petas in prudentissimo rege? Esset nec non, siquis de integritate mentis sue omnia explicare uelit, sermo longissimus. Quibus agentibus, ego non solum illam reor egregiam et splendida claritate conspicuam sed singulare decus ytalicum nullis hactenus nationibus simile uisum.