[4,0] GENEALOGIE DEORUM GENTILIUM SECUNDUM IOHANNEM BOCCACCIUM DE CERTALDO LIBER QUARTUS INCIPIT FELICITER. In arbore autem signata desuper ponitur in radice Celius, eo quod non dum filii eius descripti sunt, sed in ea tam in ramis quam in frondibus omnis Tytanis progenies demonstratur. Prohemium. Fluctuabar adhuc, splendide princeps, circa Paphum oppidum tuum, Veneris infauste describens illecebras, cum ecce, quasi Eoli carcere fracto, omnes in pelagus prodeuntes seuire uenti ceperunt, et in celum surgere fluctus impetu impulsi maximo, eoque repellente, in profundum usque demergi Herebum. Qui dum ascenderent et mergerentur iterum, flatusque illos ualido spiritu ex transuerso confringerent, stupidus ego et semiuictus nouitatis horrore, quidnam tam repentine tempestati causam prestitisset excogitans, fere absorptus sum. Tandem eius crebro inuocans suffragium, qui ex nauicula piscatoria ad se uenientem periclitantemque Petrum manu sustulit, nunc dextrorsum, nunc sinistrorsum deiectum lembum, quibus poteram uiribus regens, eo usque fere naufragus deductus sum, ut ex alto cernerem non aliter quam si dirutis ferreis Ditis muris, disiectis uinculis, Tytanis antiqui immanem aduentare prolem, stilo cepti operis exigente, scribendam; nouique, antiqui moris eiusdem memor, eam in tumultum tam grandem hostes suos suscitasse deos. O quas in superbiam suam in medio periculi excitauit iras, o quotiens Iouis fulmina non solum laudaui sed etiam imploraui, o quotiens cathenas atque supplicia augeri deprecatus sum! Sed quid tandem? postquam aliquamdiu, non aliter quam si in Olympum rediuiui insultassent, unde mugitu maximo sonuere, omnesque uehementes, uenti suscitauere procellas, ut arbitror iubente Deo, cui soli omnia parent, aquarum resedere montes, et si equa tranquillitas facta non sit, tamen nauigabile deuenit mare; quamobrem a Cypro separatus in Egeum ueniens, a longe ingentia cepi mirabundus prospectare corpora, adhuc fulminibus exusta, et inferno pallore atque caligine turpia, et longo cathenarum circumitu pressa, adeo ut non absque difficultate nomina ex semesis elicerem descripturus; ea tamen, que nouisse potui, huic apponentur cum successoribus suis uolumini. Attamen, ne deficiam, is faciat, qui populo Israel Iordanem aperuit transeunti. [4,1] CAP- I : De Tytano Celi filio VIII-o qui genuit filios multos, ex quibus hic XIIII nominantur. Quorum primus Yperion, II-us Briareus, III-us Ceus, IIII-us Thyphon uel Thypheus, V-us Encheladus, VI-us Egeon, VII-a Aurora, VIII-us Iapethus, VIIII-us Astreus, X-us Alous, XI-us Pallenes, XII-us Runcus. XIII-us Purpureus, XIIII-us Lycaon. Genuit preterea gigantes, quorum nomina non habemus. De Celo Etheris et Diei filio satis in precedenti uolumine dictum est. Verum cum eius explicetur proles, aiunt Tytanum eius et Veste fuisse filium theologi ueteres, ut in libro Diuinarum Institutionum testatur Lactantius. Cuius fuisse coniugem Terram, Demogorgonis filiam, Theodontius asserit, ex qua plures suscepisse filios in sequentibus apparebit, quos omnes quinta luna natos uidetur uelle Virgilius, dum dicit: Tum (luna scilicet quinta) partu Terra nephando Oetumque Iapetumque creat seuumque Typhea Et coniuratos celum rescindere fratres etc. De hoc enim Tytano multa referuntur fabulosa, inter que, quod potissimum est, aiunt eum cum filiis aduersus Iouem deosque reliquos bellum habuisse eisque celum conantes eripere, montes montibus superimposuisse sibi sternentes iter ad illud, eosque demum a diis cesos et fulminibus interemptos atque apud Inferos catenis religatos et morti damnatos perpetue, ut in VI Eneydos satis conuenienter ostendit Virgilius. Latentia sub hac fictione, et hystoriam continent, et moralem sensum naturali mixtum. Quod ad hystoriam pertinet, uerba de ea que in sacra leguntur hystoria, apponentur ad licteram. Dicit enim sic. Exin Saturnus uxorem duxit Opim; Tytan, qui maior natu erat, postulat ut ipse regnaret; ubi Vesta mater eorum et sorores Ceres atque Ops suadent Saturno uti de regno non cedat fratri. Ibi Tytan, qui facie deterior esset quam Saturnus, id circo et quod uidebat matrem atque sorores suas opera dare ut Saturnus regnaret, concessit eis ut is regnaret. Itaque pactus est cum Saturno, uti si quis liberorum uirilis sexus ei natus esset ne quem educaret. Id eius rei causa fecit uti ad suos natos regnum rediret. Tum Saturno filius qui primus natus est, eum necauerunt. Deinde posterius nati sunt gemini: Iuppiter atque Iuno. Tum Iunonem Saturno in conspectum dedere, atque Iouem clam abscondunt, dantque eum Veste educandum, celantes Saturno. Item Neptunum clam Saturno Opis parit, eumque clanculo abscondit. Ad eundem modum tercio partu Opis parit geminos Plutonem et Glaucam. Pluto latine dictus est Dispiter, alii Orcum uocant. Ibi filiam Glaucam Saturno ostendunt, ac Plutonem celant, atque abscondunt; deinde Glauca parua emoritur. Nec multum post hec, sequitur in eadem hystoria. Deinde Tytan, postquam resciuit Saturno filios procreatos atque educatos esse clam se, seducit secum filios suos qui Tytani uocantur, fratremque suum Saturnum atque Opem comprehendunt, eosque muro circumegit et custodiam his apponit. Post hec autem, paucis interpositis, sequitur. Iouem ad ultimum, cum audisset patrem atque matrem custodiis circumseptos atque in uincula coniectos, uenisse cum magna Cretensium multitudine, Tytanumque atque filios eius expugnasse, parentes uinculis exemisse, patri regnum reddidisse, atque ita in Cretam remeasse. Hec Lactantius ex hystoria sacra; que quam uera sint, quasi eadem referens edocet Sybilla Erithea. Viso sensu hystoriali, circa reliquos pauca dicenda sunt; et primo quid sibi uelint hunc Celi dicentes filium atque Veste, quod preter hystorie ueritatem de quocunque mortali arbitror dici posse; nam terrenum corpus et celestem habemus animam, ex quibus constat hominem esse. Sed hic altiori uerborum molimine extollitur ab uniuerso mortalium grege, et nuncupatur Tytan, quod, ut placet Lactantio, idem quod ultio sonat. Supra enim ostensum est Vestam Terram esse, et Terram irritatam ira deorum in ultionem sui peperisse Tytanos; et quoniam ubi de Fama demonstratum est que sit ira deorum, ob quam Terra irritata est, et qualiter Terre filii in ultionem matris consurgant, satis est hic dicere tantum, hunc Tytanum unum ex egregiis illis uiris fuisse, qui operibus conatus est estendere famam et mortem superare suam. Quod autem illi Terra coniunx fuerit, per hoc intelligo huius hominis et cuiuscunque alterius huic similis ingentem animum, quo sibi terram subigit uti uir uxorem, eique dominatur saltem animo, si possessio desit. Ex hac enim uolunt eum multos genuisse filios, quod quidem etiam ostendit hystoria, et si etiam possibile sit, nonnullos ob conuenientiam morum sibi, ut reliquis attributos esse; secundum absconditum sensum nulli dubium esse debet, quin multi fuerint olim et hodie sint insignes uiri, qui eius eo quod primus describitur filii dici possunt. Insuper dicunt hos elatos fuisse homines et aduersum deos habuisse bellum, ut aduertamus quoniam ex magnanimitate ad superbiam facilis sit transitus, et ob id ut plurimum, dum minus considerate magnates agunt, ex gloriosissima uirtute in detestabile uitium cadunt, et tunc steriles efficiuntur, id est absque fructu uirtutis, et, ut intelligamus Tytanis filios fuisse tales, quinta luna natos dicunt. Veteri enim superstitione creditum est, quicquid quinta nasceretur luna, sterile atque damnosum fore, nec dubium elatos esse damnosos, eo quod bellorum sint semen, per que euacuantur agri colonis et ciuitates, et desolantur regna. Dicunt preterea eos habuisse cum diis bellum quod et magnanimes habent et superbi; magnanimes enim bonis operibus similes diis effici conantur; superbi autem se quod minime sunt existimantes, uerbo et si possent opere ipsum uerum deum calcare satagunt, ex quo fit ut deiciantur et redigantur in nichilum. Est hic tamen aduertendum duplex ab hominibus bellum cum Superis habitum, quorum unum fuit istud, quo Iuppiter liberauit parentes, occisis Tytanis filiis. Aliud uero fuit cum Gigantes, qui et Tytanis dicuntur filii, uoluerunt Ioui celum eripere, et tunc montes montibus imposuere, quod postea ubi de Gigantibus exponetur. [4,2] CAP- II : De Yperione primo Tytanis filio, qui genuit Solem et Lunam. Yperionem Tytanis et Terre fuisse filium Theodontius et Paulus uoluere. De quo nil aliud credo legi, nisi quia Solem genuerit et Lunam; arbitror tamen eum magne preminentie hominem fuisse, et hoc tam a significato nominis quod super omnia sonat, quam a nominibus filiorum tam claris. [4,3] CAP- III : De Sole Yperionis filio qui genuit horas, quas loco unius filie pono, et sic prima genuit Eonas, quas eque loco filie unius scribo et sic secunda, III-am Phetusam, IIII-am Salempetii, V-am Dyrcem, VI-um Miletum, {VII-am Pasiphem}, Oetam, Circem, Anginam. Solem Yperionis fuisse filium uulgatissima fama est, ex qua tamen matre non constat. Hunc dicunt non solum patri et fratribus aduersum Iouem non fauisse, sed Iouis partes secutum; quam ob causam post uictoriam currum, coronam et aulam et alia multa insignia a Ioue obtinuisse, que omnia insequentibus plene explicabuntur. Hunc ego credo suis temporibus clarissimum fuisse hominem et uere magnanimem, et ob id dictum non fauisse fratribus sed Ioui, quia non superbus. Quam ob rem adeo illi fuit fama propitia, ut in eum a poetis omne decus delatum sit, quod uero Soli deferendum est, nec aliter de eo quam de uero Sole ut plurimum locuti sunt. Sane quoniam hic fere nulla ad hominem spectantia apponi uidentur, de Sole planeta loquemur. Finxerunt igitur eum ante alia regem, et forte fuit, eique regiam designauere aulam. De qua sic Ouidius: Regia Solis erat sublimibus alta columnis, Clara micante auro flammasque imitante pyropo, Cuius ebur nitidum fastigia summa tenebat, Argenti bifores radiabant lumine ualue, Materiam superabat opus, nam Mulcifer illic Equora celarat medias cingentia terras Terrarumque orbem celumque quod imminet orbi. Ceruleos habet unda deos, Tritona canorum Proteaque ambiguum balenarumque prementem Egeona suis inmania terga lacertis, Doridaque et natas, quarum pars nare uidetur, Pars in mole sedens uirides siccare capillos, Pisce uehi quedam: facies non omnibus una, Nec diuersa tamen qualem decet esse sororum. Terra uiros urbesque gerit siluasque ferasque Fluminaque et nynphas et cetera numina ruris. Hec insuper imposita est celi fulgentis imago, Signaque sex foribus dextris totidemque sinistris etc. Descripta igitur aula Ouidius maiestatem regiam proceresque describit, dicens: Purpurea uelatus ueste sedebat In solio Phebus claris lucente smeragdis. A dextra leuaque dies et mensis et annus Seculaque et posite spatiis equalibus hore Verque nouum stabat circumflorente corona. Stabat nuda estas et spicea serta gerebat. Stabat et autumnus calcatis sordidus uuis Et glacialis hyemps canos hyrsuta capillos etc. Designata regia maiestate currum eius describit: Aureus axis erat, themo aureus, aurea summe Curuatura rote, radiorum argenteus ordo, Per iuga crisoliti positeque ex ordine gemme Clara repercusso reddebant lumina Phebo etc. Nec post multum idem describit equos: Interea uolucres Pyrous Eous et Ethon, Solis equi, quartusque Phegon hymnitibus auras Flammigeris implent, pedibusque repagula pulsant etc. Huic insuper regi coronam insignem ex duodecim lapidibus preciosis, ut Albericus ostendit, imposuit. Eique dicunt aurora ueniente ab horis currum parari et equis adnecti. Hunc preterea multorum filiorum patrem uolunt, ex quibus aliquos ueros fuisse possibile est, dum eum hominem fuisse dicamus, et nonnullos etiam ratione conuenientie morum ei attributos, si solem planetam dixerimus. Preterea, ut aiunt phylosophi, in rebus procreandis tante potentie est, ut pater omnis mortalis uite habeatur; et inter alia ex quadam singulari potentia, dum in natiuitate alicuius hominis ceteris supercelestibus corporibus preualet, eum formosissimum, amabilem, facie alacrem atque splendidum, moribus insignem et generositate producit conspicuum. Eum similiter multis uocant nominibus, per que satis apparet de sole planeta, non de homine intellexisse poetas. Nunc quid dicta uelint explicandum est. Dicunt eum primo Yperionis natum, quod concedendum est. Diximus enim supra, Yperionem idem sonare quod super omnia, et sic hic pro uero Deo accipietur, qui, cum omnia ex nichilo creauerit, solus pater Solis dici potest, cum ipse solus sit super omnia. Post hec regia huic tam splendida ideo designata est, ut intelligamus per apposita in eadem opere huius ex potentia attributa cuncta consistere, eumque omnium curam gerere. Cui inter alia propinquiora circumposita sunt tempora et temporum qualitates, ut intelligatur eum motu suo descripsisse omnia, esto aliquos ante eum fuisse dies in principio Pentateuci scribat Moyses, quos arte sua ille fecit, qui cuncta creauit, nondum isto creato nec eidem potestate aliqua attributa. Postquam uero creatus est, uolente creatore suo motu tempora descripsit et describit omnia et horas et diem et mensem et annum et secula, ut in sequentibus latius apparebit. Sic et motu suo qualitates temporum facit esse diuersas, cuidam dans frondes et flores, alteri segetes, tertie maturos prebet fructus, et frondes incipit auferre, ultime rigorem frigoris et niuis caniciem. Currus autem illi tam lucidus apparatus, indefessam eius atque perpetuam cum indeficiente lumine circa orbem terrarum uolubilitatem ostendit, qui rotarum quattuor est, ut descripta iam quattuor tempora sua fieri circumitione designet. Sic et illi quattuor equi ut per eos qualitates diurne circumitionis ostendat. Nam Pyrous, qui primus est, pingitur et interpretatur rubeus, eo quod, primo mane agentibus uaporibus a terra surgentibus, sol oriens rubeat. Eous, qui secundus est, cum albus effigietur, dicitur splendidus, eo quod exaltatus iam sol dissolutis uaporibus splendens sit. Ethon autem tertius rubens sed in croceum tendens, ardens exponitur; nam, sole iam celi medium tenente, lux eius corusca est et cunctis uidetur feruidior. Phegon autem quartus ex croceo colore tendit in nigrum, et interpretatur terram amans, ostendens, aduesperescente die, solem terram petere, id est occasum. Hos tamen equos Fulgentius, esto cum eisdem significationibus, aliter nominat. Videlicet Eritreum, Actheona, Lampos et Phylegeum. Per coronam autem XII lapidum ostendit Albericus longa dicacitate XII celi signa intelligi debere, per que mortalium ingenia cum anno quolibet discurrere inuenere. His predictis superest de nominibus soluere globum. Ex quibus eo quod non nulla cum quibusdam aliis diis habeat communia, illis reseruatis ubi de diis talibus; de his que ad eum solum spectare uidentur quam breuius fieri poterit exponetur. Vocatur igitur primo Sol, eo quod inquantum planeta solus est, ut testari uidetur Macrobius dicens. Nam et latinus eum, qui tantam claritudinem solus obtinuit, solem uocauit. Et in Thimeo dicit Plato ubi de speris: Ut autem per ipsos octo circuitus celeritatis et tarditatis certa mensura et sit et noscatur, deus in ambitu supra terram syderum lumen accendit, quem nunc solem uocamus. Insuper hunc Tullius ubi de Republica uocat principem atque ducem, dicens: Deinde subter mediam fere regionem sol obtinet, dux et princeps et moderatur luminum reliquorum, mens mundi et temperatio. tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat. Super quibus uerbis sic ait Macrobius super Somnio Scipionis: Dux ergo quia omnes luminis maiestate procedit, princeps quia ita eminet, ut propterea quod talis appareat sol uocetur. Et post pauca sequitur: Mens mundi appellatur ita ut physici eum cor celi uocauerunt; inde nimirum quod omnia, que statuta ratione per celum ferri uidemus, diem noctemque et migrantes inter utramque prolixitatis breuitatisque uices et certis temporibus equam utriusque mensuram; deinde ueris clementem temperiem torridum Cancri et Leonis estum, mollitiem autunnalis aure, uim frigoris inter utramque temperiem, omnia hec solis cursus et ratio dispensat. Iure ergo cor celi dicitur, per quem fiunt omnia, que diuina ratione fieri uidemus. Est et hec causa, propter quam iure cor celi uocetur, quod natura ignis semper in motu perpetuoque agitata est; solem autem ignis etherei fontem esse dictum retulimus. Sol ergo in ethere quod in animali cor, cuius ista natura est, ne unquam cesset a motu, aut breuis eius, quocunque casu ab agitatione cessatio mox animal interimat. Hec Macrobius. Ex quibus satis percipi potest eum existimasse solem rerum omnium causam. Loxias insuper eum appellat, ut ait Macrobius, Oenopides, quod ab occasu ad orientem tendens circulum facit obliquum. Phebus etiam nuncupatur et potissime a poetis, quod a specie atque nitore dictum est. Alii dicunt Phebus quia nouus, eo quod mane quolibet nouus uideatur ab orizonte consurgere. Lycius etiam nuncupatur, et ut aliqui dicunt a Lycio templo Dely. Macrobius ostendit Cleantem aliam rationem reddere dicens: Cleantes Lycium Apollinem nuncupatum scribit, quod ueluti lupi pecora rapiunt, ita ipse quoque humorem rapiat radiis. Socomas, ut idem dicit Macrobius, a Syris sol etiam appellatur, a fulgore scilicet radiorum, quos uocant comas aureas solis. Sic et Argitorosus, quod nascens per summum orbis ambitum ueluti arcus quidam figuratur alba et argentea specie, ex quo arcu radii in modum emicant sagittarum. Imbricitor, quod lumen eius exoriens amabile amicissima ueneratione oculorum sol dictus est, quia sic a physicis extimatur. Dicitur et Horus quasi magnus uel gigas, maximus quidam est ut ipsi uidere possumus, et hoc illi nomen est apud Egyptios. Vocatur insuper et aliis nominibus pluribus, ut per Macrobium patet in Saturnaliorum libro. [4,4] CAP- IV : De Horis filiabus Solis et Cronis. Horas Solis et Cronis dicit Theodontius fuisse filias et ab eo denominatas, eo quod Horus ipse ab Egyptiis appellatur. Has Omerus dicit equos et currum in tempore parare Soli, et Diei uenire uolenti celi portas aperire. Filias ego ideo Solis dici puto et Cronis, quod est tempus, eo quod solis progressu ex certa temporis dimensione fiant. Equos autem et currum Soli parari ab eis ideo fictum est, quia eis sibi uicissim succedentibus nox labitur et dies accedit, in quem sol tanquam in preparatum sibi uehiculum a successione horarum progre ditur, in cuius progressionis initio, hore diei aduenienti celi portas, id est lucis ortum, aperire uidentur. [4,5] CAP- V : De Eonis filiabus Solis. Eonas dicit Theodontius plures esse sorores, Solis et Cronis filias, corporibus ingentes, et sub Iouis collocatas pedibus. De his ego nunquam alibi legisse memini, nisi forsan has uelit intelligi secula, cum eon grece, latine seculum interpretetur. Si de seculis dixisse uelit, hec profecto certa et longa temporis dimensione a solis motu conficiuntur. Hec supra monstrauimus a Claudiano in antro Eternitatis fuisse descripta. De quantitate uero seculi plurimum inter se discrepauere ueteres. Dicebant enim aliqui, ut Censorius in libro que De natali die scripsit ad Cerellum, ab his potissime, qui rituales Etruscorum sequebantur, hoc modo descripta secula, ut aliquo superum scilicet ostento initiaretur seculum, eo quod usque protenderetur, donec aliud superueniret ostentum, quod finis esset preteriti et sequentis initium, et sic non certo aut determinato annorum numero constare uidebatur seculum, quin imo aliquando longum et nonnunquam breue contingere. Post hec ostendit alios aliter arbitrari, dicentes id temporis spatium esse quod efflueret inter unam celebrationem ludorum secularium et alteram subsequentem, ex quo etiam temporis inequalitas sequeretur permaxima. Postremo, multis recitatis opinionibus, dicit, ciuile Romanorum seculum centum annis solaribus terminari. Quod ego memini sepissime a uenerabili Andalo eodem finiri spatio. Erant insuper qui uellent idem esse seculum et etatem, quod non est uerum, esto aliquando improprie scribant ueteres seculum pro etate. Etas enim, si eo modo sumpserimus quo sanctorum describunt lictere, ac etiam poetarum, multa in se continet secula. Quod uero sub Iouis pedibus secula designentur, puto fieri, ut intelligamus solius ueri Dei imperio tempora labi, eique soli diuturnitatem cognitam eorumdem, et que in eis futura sint. Nec ab hoc discrepat Claudiani descriptio, qui illa dixit in antro Eternitatis manere, cum in ipsa trinitate personarum et unica deitate tantum consistat eternitas, et sic quicquid in eternitate consistit in Deo sit necesse est. [4,6] CAP- VI : De Phaetusa et Salempetii III-a et IIII-a filiabus solis. Phaetusa et Salempetii nynphe sicule, filie fuere Solis et Neere, ut in Odissea scribit Omerus dicens, has in Sycilia Solis seruare greges, a quibus Ulixes a Cyrce prohibitus est. Circa quam prohibitionem talis ab Omero fabula recitatur. Quod cum uenisset ab Inferis rediturus in patriam, a Cyrce premonitus est, quod postquam cum sociis ultra Scyllam et Caribdim in Syciliam deuenisset, et comperisset greges Solis seruari a Phaetusa et Salempetii filiabus suis, ab eis omnino cum sociis abstineret, nam si quis ex eis comederet, occideretur; ad quos cum postergatis aliis periculis fessus cum sociis deuenisset Ulixes, factum est ut ibidem Euriloci consilio pernoctarent, sed mane mutatis uentis abire nequiuere et cum ibidem longius credito detinerentur, impellente ciborum penuria, dormiente Ulixe et Euriloco suadente, a sociis Ulixis in greges itum est, et ex eis sedata fames. Verum eis discedentibus graui agitati tempestate, ad ultimum a Ioue fulminati periere omnes, Ulixe excepto, qui ex gregibus non gustarat. Huic fabule talis potest sensus exhiberi. Calor et humiditas, id est Sol et Neera, que nynpha est, siluas et pascua gignunt, que due sunt nynphe Solis et Neere filie, harum altera prestat umbras, altera uero uictum, et sic seruantes sunt greges Solis, qui ex omni uiuente conficiuntur anima uegetatiua scilicet et sensitiua, opere enim suo nascuntur, et tegmine atque uictu predictarum custodum seruantur. Esse tamen hos greges in Sycilia dicit Omerus, non quod alibi non sint, sed ibidem ob ingentem rerum habundantiam et celi temperiem plus uigoris uideantur habere delicie, que ob corruptos loci mores etiam magis quam alibi pestifere sunt. Ab his omnis rationalis anima prohibetur, sane tamen ne eis immoderate fruatur, ne in mortem deueniat, aut uitam que sit morte deterior. Quod totiens contingit, quotiens habenis appetitui datis in lasciuias mergimur, quod iam apud Syculos fecere plurimi, qui enerues facti post gustatas delicias non sufficere laboribus. Verum Eurilocus, id est blanda sensualitatis persuasio, dormiente Ulixe, id est rationis robore, auidos sensus in greges, id est in delicias immittit, ex quo libidinibus soluti maris fluctuantis, id est mundi huius labores ferre nequiuere, et sic Iouis fulmine, id est iusto Dei iudicio, in mare deiecti periere, id est in amaritudines et miserias mortalis uite anxiati et incogniti defecere. Vel quod forsan contigisse potuit, cum in Syciliam deuenisset Ulixes et ibidem ab aduerso detineretur tempore, eo non curante, adeo socii eius cibo potuque et mulieribus soluti sunt, ut reintrantes mare oportuna negligerent, et sic naufragium facerent. Quod non solo Ulixi contigisse legimus, quin imo et Hannibali Peno strenuissimo bellorum duci, qui cum in hyberna Capuam deduxisset eos, quos nec itinerum longitudo, nec nationum uariarum barbaries, non fluminum uertiginosi gurgites, non uentorum uehementia, nec niuium rigor, nec Alpestrium uiarum asperitas, non fames, non discrimina mille, non arma Romanorum eo usque cuncta uincentia superasse potuerant, a Campana libidine adeo superatos inuenit, ut quos duros acresque sub autumni fine in Capuam deduxisset, enerues effeminatosque ueris initio uix posset in castra compellere, et quos semper uiderat ante uictores, uictos post atque fugatos sepissime deploraret. [4,7] CAP- VII : De Dyrce solis V-a filia et Lyci regis coniuge. Dyrces Solis fuit filia, et Lyci regis Thebarum coniunx. In quam sicuti in ceteras Solis filias Venerem seuisse dicit Fulgentius. De qua talis fertur hystoria. Stuprata per uim Anthiopa, Nictei regis filia, ab Epapho, ut placet Lactantio, seu a Ioue, ut plures uidentur arbitrari, a Lyco Thebarum rege marito suo abdicata est, et super inducta Dyrces. Que illico suspicata, ne forte Lycus Anthiopam in suam reuocaret gratiam et sic, ea reassumpta, dimitteretur ipsa, impetrauit a uiro ut posset illam in uinculis detinere. Que cum ex Ioue prolem geminam suscepisset, partus adueniente tempore, ab eo uinculis liberata est, et clam in Cytheronem montem aufugit, ibique peperit Anphyonem et Zetum, quos expositos pastor quidam pro suis aluit. Qui cum adoleuissent, a matre cogniti, et sui generis certiores facti, facile in Dyrcem irritati sunt, et in matris ultionem surgentes Lycum occiderunt regem, et Dyrcem tauro indomito alligarunt, qui dum eam traheret, misera deorum auxilium implorauit, quorum subsidio in fontem sui nominis haud longe a Thebis mutata est, et sic Veneris satiauit iram. Quod autem in hac hystoria fabulosum est, explicabitur facile. Anthiopam a Ioue tempore partus liberatam a carcere dicit Theodontius ideo fictum, quia cum uideretur Dyrci ob tumidum Anthyope uterum satis sui adulterii testimonium apparere, et ob id eam uiro arbitraretur odiosam merito, ultro eam reliquit. Dyrcem autem mutatam in fontem satis comprehendi potest, tam ob perditum regnum quam ob supplicii illati penam, eam in multas solutam lacrimas. Fuisse autem Solis filiam ideo dictum, quia aut sic de facto fuit, eam alicuius insignis uiri sic nominati fuisse filiam, aut ob insignem eius pulchritudinem solis filiam uocitatam. [4,8] CAP- VIII : De Mileto Solis VI-o filio, qui genuit Caunum et Biblidem. Miletus, ut testatur Ouidius, Solis fuit filius. Theodontius autem dicit istum Solis Rhodii filium et Pasyphis fuisse fratrem. Hunc tamen in Mynoem senem uolentem insurgere bello, perterruit Iuppiter, quam ob causam in Lesbon abiit, et ibi ciuitatem, quam Militenem ex suo nomine dixit, construxit, uerum postea immutatis licteris ex Militene Mitilena dicta est. Post hec cum Cyane nynpha Meandri fluminis filia se immiscuit, et ex ea suscepit filios duos, Caunum scilicet et Biblidem. [4,9] CAP- IX : De Cauno et Biblide Mileti. Caunus et Biblis filii fuerunt Mileti ex Cyane nynpha suscepti, ut testatur Ouidius dicens: Hic tibi, dum sequitur patrie curuamina ripe, Filia Menandri totiens redeuntis eadem Cognita Cyane, prestanti corpore nynpha Biblida cum Cauno prolem est enixa gemellam etc. Et quia nil preter commune ambobus de eis legi, de ambobus scribere inuicem uisum est. Legitur ergo Caunum speciosissimum fuisse iuuenem, et a Biblide sorore infausto amore dilectum, Venere in prolem Solis irata agente. Sane cum Biblis fratri flammas execrande libidinis detexisset, ipse aspernatus detestabilem sororis concupiscientiam, fugam sumpsit. Inque peregrina ponit noua menia terra. Infelix autem Biblis confestim secuta est eum, et postquam Caryam Lyciamque et Lelegas peragrauit, labore atque dolore uicta consedit, et spreta sese dedit in lacrimas. Ex quo factum est ut in fontem Nayadum beneficio misera uerteretur, ut dicit Ouidius: Sic lacrimis consumpta suis Phebeia Biblis Vertitur in fontem, qui nunc quoque uallibus illis Nomen habet domine, nigraque sub ilice manat etc. Figmentum autem satis patet, quia a fletu continuo fons lacrimis manans uisa est. [4,10] CAP- X : De Pasyphe VII-a solis filia et Mynois coniuge. Pasiphes Solis fuit filia, ut Senece tragici percipitur carmine aientis in tragedia Ypoliti : Quid ille rebus lumen infundens suum Matris parens etc. Verba quidem nutricis sunt loquentis ad insanam amore Ypoliti Phedram Pasiphis filiam. Theodontius autem dicit eam non fuisse filiam Solis Yperionis, sed Rodii. Fuit hec Mynois Cretensis regis coniunx, et uacante Mynoe bello aduersus Megarenses et Athenienses ob occisum Androgeum filium, ab irata Venere in sobolem Solis, infausti amoris flammas suscepit amauitque speciosissimum taurum, in cuius concubitum Dedali artificio uenisse dicitur, et ex eo suscepit quem medium hominem mediumque taurum peperit. Alii uero aliam amoris huius causam describunt, aientes, quod cum orasset Mynos in bellum progressurus patrem, ut dignam se sacrificaturo sibi prepararet hostiam, euestigio illi preparatus est taurus, formositate cuius captus Mynos illum armentis suis ducem prefecit, alio consecrato; ex quo iratus Iuppiter egit ut, illo absente, reseruatus deligeretur a coniuge, et hinc uolunt Mynoem, ob commissum facinus, non ausum in coniugem seuire. Quod autem Pasiphes filia hominis ex tauro conceperit, uult Seruius Taurum hunc scribam Mynois fuisse sic nominatum, eumque in domo Dedali cum Pasyphe coisse et filium ex ea suscepisse, et tandem geminos peperisse, quorum alterum ex Mynoe conceptum notis apparebat, alterum uero ex Tauro eque indicantibus signis, et cum de secundo non esset certa fides, nomine ad utrumque spectante parentem Mynotauro scilicet imposito, enutritus est. Ego autem longe altiorem sensum hac sub fabula tegi reor. Existimo quidem uoluisse ueteres ostendere qualiter uitium bestialitatis causaretur in nobis hac ratione. Pasiphem spetiosissimam feminam et Solis filiam credo animam nostram ueri Solis, id est Dei omnipotentis, a quo creata est, filiam omni pulchritudine innocentie splendidam. Hec coniunx efficitur Minois regis et legum latoris, id est rationi humane iungitur, que suis legibus eam habet regere atque in rectum iter dirigere. Huic inimicatur Venus, id est appetitus concupiscibilis, qui sensualitati adherens semper rationis est hostis; cui si adheserit anima, a ratione separetur necesse est, a qua semota, facile a blanditiis et suasionibus carnis se trahi permictit et sic precipitem se fert in concupiscientiam tauri a Ioue dati, ut sibi ex eo Minos sacrum conficiat. Quem ego taurum sentio mundi huius delitias prima facie pulchras et delectabiles a Deo rationi concessas, ut ex eius moderamine certo uite nostre oportuna ministret; nam dum his debite utimur, rite ex eis Deo sacrum conficimus; sane dum eis iudicium sensualitatis sequentes abutimur aut abuti desideramus, in bestialem concupiscientiam deuenimus, et tauro tunc obscene anima iungitur in lignea uacca, dum artificio ingenii nostri naturalibus preter nature leges innitimur. Et sic ex appetitu illecebri et adoptione nepharie uoluptatis causatur et nascitur Minotaurus, id est bestialitatis uitium. Huius autem Minotauri, hominis et tauri formam esse finxere, eo quod tali uitio laborantes intuitu primo uidentur homines, si opera autem prospectemus et abscondita introrsum desideria, tales esse bestias cognoscemus. Clauditur hic laberinto carceri circumitionum plurium implicito, et hoc ideo, quia fortissimum atque ferocissimum et furiosum esset animal, in quo ostenditur eum humano pectori, infandis desideriis intricato. Et quod eo impellente fortem atque inmanem prestemus animum, dum infaustum aliquid audemus, quod nisi pro uoto perficiamus, confestim in furiam declinamus. Hic insuper a Theseo ab Adriana predocto occiditur, id est a prudenti uiro cui uirilitas, quam per Adrianam accipio, eo quod andres grece, uir sonet latine, ostendit detestabile tam scelesto uitio subiacere et quibus armis etiam conficiendum sit. [4,11] CAP- XI : De Oeta Colcorum rege Solis figlio VIII-o, qui genuit Medeam et Absyrthium et Calciopem. Oeta Colcorum rex, ut Omerus in Odissea testatur, Solis fuit filius et Perse filie Occeani. Tullius autem ubi De naturis deorum, eum ex Asterie sorore Latone susceptum dicit, quam Asteriem uidetur idem Tullius dicere ab eo occisam; dicit enim sic: Quid Medee respondebis, que duobus auis Sole et Occeano, et patre matricida procreata est? etc. Hunc clarum ea tempestate fuisse regem testatur antiquitas cum permaximum illi regnum fuisse describat Seneca tragicus in tragedia Medee. Ad hunc nouercales insidias fugiens deuenit Frixus, filius, cum aureo uellere, quod sibi fatale ab oraculo sentiens Oeta diligentissime seruabat, ne eo perdito priuaretur regno; qui tamen a Iasone spoliatus est et regno pulsus. Verum iam senex ab eodem in regnum reductus est. Dicit Theodontius hunc Oetam non fuisse filium Solis Yperionis, sed eius qui apud Colcos maximus fuit, et regnauit ibidem. [4,12] CAP- XII : De Medea Oete regis filia et Iosonis coniuge. Medea Oete regis fuit filia ex Ipsea coniuge, ut satis patet per Ouidii carmen dicentis: Non erat Oetes ad quem despecta rediret. Non Ipsea parens etc. Huius Medee grandis recitatur hystoria quandoque fabulis mixta. Aiunt enim ante alia, quod ex Apollonio sumptum est, qui De argonautis librum scripsit, Iasonem a Pelia patruo missum Colcos uenisse, et comiter ab Oeta susceptum Medee uirgini placuisse, in quam Venus irata uti in ceteram Solis prolem, omnes a filio amatorias inici flammas fecit. Que amans cum pericula nosceret dilecti iuuenis euntis ad uellus aureum assummendum, miserta eius, habita sui coniugii sponsione, eum docuit, quo pacto illud absque periculo posset surripere, eoque surrepto una secum fugam arripuit, traxitque fuge comitem Absyrtium seu Egyaleum paruulum fratrem. Quos cum sequeretur Oeta, ut eis spatium fuge prestaretur, in insula, que in faucibus Phasis a scelere ab ea perpetrato Thomithania, exilio Ouidii Nasonis postea nobilitata, per quam aportebat Oetam sequentem transitum facere puerum Absyrtium obtruncauit, articulatimque diuisum passim per agros disiecit, ut patrem sisteret ad colligenda filii membra. Nec premeditatio fefellit infaustam, nam sic factum est; dumque orbatus pater flens membra colligit nati, et funeralia peragit, abiit illa cum raptore. Et post longas, secundum quosdam, circumitiones in Thesaliam deuenit, ubi precibus Iasonis Ensonem patrem annositate decrepitum in robustiorem retraxit etatem. Et cum Iasoni duos filios peperisset, in Pelye mortem sua fraude natas armauit. Tandem quacunque ex causa factum sit a Iasone abdicata est, et Creusa Creontis regis Corinthiorum filia desponsata. Quod cum egerrime ferret, excogitata malitia, filios suos, quasi ad placandam sibi nouercam, cum donis in scrineolo clausis misit, quod a Creusa non ante apertum est, quam per omnem regiam flamma euolauerit ingens, a qua cum ipsa Creusa regia omnis exusta est; cum iam pueri premoniti euasissent. Verum cum in eam iratus Iason irruisset, sumpturus ex tam impio facinore penas, eo uidente trux femina filios trucidauit innocuos et maleficiis suis sublata Athenas abiit, ubi Egeo iam senescenti coniugio iuncta, peperit ei filium quem a se Medum uocauit. Sane cum Theseo redeunti ex longinqua atque diutina expeditione, ab Egeo incognito, per eiusdem manus uenenatum parasset poculum, et illud idem ab Egeo filio iam cognito sublatum uidisset, fuga Thesei euitauit iram. Et tandem nescio quo pacto Iasoni reconciliata, una secum in Colcos rediit, patremque senem et exulem Iasonis uiribus in regnum restituit. Esto Gaius Celius, ut ubi De mirabilibus mundi refert Solinus, dicat eam a Iasone Bitrote sepultam, et Medum eius filium imperasse Marsis populis Ytalis. His ergo ornata facinoribus Medea locum apud Grecos primo, qui melius eam cognouisse debuerant, deinde apud Romanos comperit, ut pro dea susciperetur atque sacris honoraretur ab eis, ut liquido testatur Macrobius. Que autem huius in hystoria fictiones intexte sunt, ubi de Ensone et Pelya et Iasone scribetur; quoniam ad eos spectare uidentur, passim, ubi oportunum uidebitur, aperientur. [4,13] CAP- XIII : De Absyrthio et Calciope filiis Oete. Absyrthius et Calciopes frater et soror filii fuerunt Oete regis Colcorum. Nam de Absyrthio testatur Tullius in libro De naturis deorum dicens: Quid huius (scilicet Medee) Absyrthio fratri, qui est apud Pacuuium Egylaus etc. De Calciope autem dicit Ouidius in Epistulis: Non erat Oetes ad quem despecta rediret Non Ipsea parens Calciopesque soror etc. De hac Calciope nil aliud repperi, nisi quod coniunx fuerit Frisi eique peperit Cycorum filium. De Absyrthio autem seu Egylao iam supra dictum qualiter a sorore sit cesus; a quo sunt qui dicant flumen illud Colcorum Absyrthium de pueri nomine nuncupatum. [4,14] CAP- XIV : De Cyrce Solis filia. Cyrce malefica mulier, ut Omerus testatur in Odissea, filia fuit Solis et Perse; quo autem pacto Colcos liquerit et in Ytaliam uenerit nusquam legi. Constat tamen eam habitasse haud longe a Caieta Campanie ciuitate, in quodam monte olim insula, qui Cyrceus ab ea in hodiernum usque diem dictus est. Circa quem adhuc aiunt incole rugire leones ferasque alias, quas ex hominibus cantato carmine fecit. De hac autem sic scribit Virgilius: Diues inaccessos ubi Solis filia lucos Assiduo resonat cantu, tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum. Arguto tenues percurrens pectine telas. Hinc exaudiri gemitus ireque leonum Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum Setigerique sues atque in presepibus ursi Seuire ac forme magnorum ululare luporum. Quos hominum ex facie dea seua potentibus herbis Induerat Cyrce in uultus ac terga ferarum etc. Omerus autem in Odissea dicit Ulixem errantem cum sociis ad hanc deuenisse et cum socios eius omnes mutasset in feras, eum a Mercurio predoctum mutare non potuisse, quin imo ab eo exterrita socios eius omnes in homines reformasse, eumque per annum ibidem tenuisse ac peperisse ei Thelegonum filium, et nonnulli superaddunt, Latinum Laurentum postea regem, et demum eum predoctum multis dimisisse. Refert preterea de hac Ouidius, quod amauerit Glaucum marinum deum, et quoniam ipse Scillam nynpham amaret, zelo percitam, fontem in quo nynpha lauari consueuerat, infecisse uenenis. Quam ob rem dum illum intrasset nynpha, repente a marinis canibus usque ad inguina absorpta in marinum monstrum uersa est. Insuper dicit quod a Pyco rege spreta eo quod Pomonam amaret, eum in auem sui nominis transformasset. Nunc autem quid sub his fictionibus sentiendum sit, uideamus. Theodontius harum rerum solertissimus indagator dicit hanc Solis Yperionis filiam non fuisse, sed eius qui apud Colcos regnasse creditur, sed ideo huius credita, quia, ut dicit Seruius, formosissima fuit mulier et meretrix famosa, quod contigisse fingunt ob Veneris odium in prolem Solis, de quo odio infra patebit, ubi de Venere. Audiri feras mugientes in circumitu montis est, quia dum inter ingentia atque prerupta saxa, rupes et cauernas, quarum mons circumdatus est, maris unde uentorum impetu efferuntur, et demum retrahuntur, et superuenientibus illiduntur, et hinc inde franguntur, fit de necessitate rumor dissonus, et nunc mugitui nunc rugitui similis, et hinc se fingunt audire leones aprosque. Quod autem herbis aut cantato carmine in beluas homines transformaret, hoc uidetur a multis concedi possibile magicis illusionibus, dum Pharaonis magos ea suis artibus fecisse credimus, que faciebat Moyses uirtute diuina, dum homines in Arcadia lupos fieri, dum Apuleium in asinum permutatum. Sed ego potius credo hanc formositate sua multos in dilectionem sui traxisse mortales, qui sese ut eius mererentur gratiam, que meretricum absque pecunia consequi non potest, illecebris uariis ut dona portarent miscuisse, et sic eas induisse formas, que officiis congruebant, quas Ulixes, id est prudens homo, non induit. Hanc post hec amasse Glaucum ideo dictum puto, quia, secundum quod aliquibus placet et potissime Leontio, Glaucus idem sonat quod terror, et quoniam terribile sit audire mugitus aquarum circa Cyrceum, ut supra dictum est, et ipse terror ibidem consistat, assidue uidetur a Cyrce, id est a loco illo Cyrces amari. Quod autem Glaucus amauerit Scyllam ob eadem causam dictum est, eo quod apud Scyllam idem a mugitu maris sit terror assiduus, et sic cum ibi moretur, assidue uidetur Scyllam diligere. Quod Scylla infectis aquis a marinis canibus usque ad inguina rapta sit, ab effectu sumpsit fictio causam. Est enim Scylla scopulus secus fretum Syculum aquis supereminens adeo ut medius aquas exire uideatur, et ab aquis medius occupari, et cum totus sit preruptus et cauernosus et ibi continue maximo cum impetu mare fluat et refluat, dum cauernas illas intrat et demum se retrahit, ad instar canum latrantium sonum emittit, et sic scopulus a marinis canibus rapi dicitur. Que autem ad Pycum spectant, in sequentibus scribentur, ubi de Pyco. Ego autem Cyrcem hanc Oete fuisse sororem non credo, cum diu ante Troianum bellum Colchida fuerit Cyrces; hec autem contemporanea, sed conuenientia nominum et forsan artium ex duabus unam fecisse potuerunt. [4,15] CAP- XV : De Angitia Solis filia. Angitiam seu Angeoniam Theodontius dicit Cyrcis fuisse sororem et Solis filiam et haud longe ab ea in agro Campano moratam, sed melioribus artibus operatam. De qua, non in omnibus cum eo concordans, Gaius Celius asserit eam Cyrcis fuisse sororem et uicinia Fucini lacus occupasse, et ibidem salubri scientia aduersus morbos incolis deseruisse; quam ob rem diem claudens dea ab eisdem habita est. Macrobius autem in Saturnaliorum libro hanc Angeroniam deam uocat, dicitque illi apud Romanos XII Kal- ianuarias ferias celebrari, eique a pontificibus in sacello Valupie sacrum fieri. Verrius autem Flaccus idio dicit eam Angeroniam apellari, quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat. Addit insuper Masurius simulacrum huius dee ore obligato atque signato in ara Volupie collocatum, ob id quod, qui suos dolores anxietatesque dissimulant, beneficio patientie in maximam oblectationem deueniant. Sane Iulius Modestus huic sacrum fieri dicit, eo quod populus Romanus morbi, qui anginia dicitur, uoto promisso liberatus sit. Cur autem Solis sit credita aut dicta filia, medendi ars causam dedisse potuit. [4,16] CAP- XVI : De Luna Yperionis filia. Lunam, ut ad Yperionis prolem redeam, eiusdem Yperionis fuisse filiam et Solis sororem uulgatissimum est. De hac ueteres multa senserunt. Illi quippe ante alia bigam dixere concessam, eo quod aduersus patruos cum Ioue sensisset, eaque curru uti testatur Accius poeta in Baccis, dicens: Almaque curru Noctiuago Phebe etc. Et Virgilius; Iamque dies celo concesserat almaque curru Noctiuago Phebe medium pulsabat Olympum etc. Hanc bigam dicit Ysidoros ubi de Ethymologiis a duobus equis trahi, quorum alter albus, alter uero niger est. Eam preterea a Pane Arcadie deo dilectam dicit Nicander poeta, et lane candide munere in suos deduxisse concubitus. Quod et Virgilius in Georgicis asserit, dicens: Munere sic niueo lane, si credere dignum est, Pan deus Arcadie captam te, Luna, fefellit In nemora alta uocans, nec tu aspernata uocantem etc. Insuper et eam dilectam aiunt ab Endimione pastore, quem dicunt primo ab ea repulsum, demum postquam aliquandiu albos suos pauisset greges, in suam gratiam susceptum. Dicit tamen Tullius eum in Lamio seu Latinio Yonie monte obdormuisse et in somnis a Luna deosculatum. Sunt et qui illi filios tribuant. Nam Alcyna, lyricus poeta, dicit rorem ab ea et Aere genitum. Similiter eam multis uocant nominibus, ut puta : Lunam, Hecatem, Lucinam, Dianam, Proserpinam, Triuiam, Argenteam, Phebem, Cererem, Arthemim, Menam et aliis. Sed quid ex his tot intellexerint aduertendum. Cur Yperionis dicta sit filia, dici potest id quod de Sole dictum est. Puto ego illam claritate insignem fuisse mulierem, et ob eius singularem preminentiam, et quia Solis esset soror, Lunam denominatam fuisse; ad quam sequentia non espectant, quin imo ad ueram lunam. Et ideo quod aduersus Tytanos Ioui fauerit, id est aduersus superbos, ob eius complexionem frigidam et humidam dictum est, qua multum fumositates hominum reprimuntur. Biga autem uti dicitur, ad designandum cursum suum diurnum et nocturnum, quem longe clarius equorum colores ostendunt; preterea et humiditate sua germinantia fouet desuper et desubter adiumentum radicibus infert. Quod autem ab Arcade deo delecta sit, poterit forsan hic talis prestari sensus, ut pro Arcade deo summatur quicunque pastor. Erant enim Arcades ut plurimum pastores omnes, pastores autem Lunam amant, id est eius lumen, eo quod ex illo commodum suscipiant, et ob id eam in siluis uotis uocare consueuerant, ut suos greges per noctem ab insidiis ferarum facilius cauerent, et ob id dum fulgida ueniebat, ei in sacris agnam mactabant candidam, et sic albo uellere captam dicebant. Quod autem ab Endimione dilecta sit, dicit Fulgentius hoc posse contegere, quod Endimion pastor fuerit, qui uti pastores faciunt, noctis humorem amauit, quem uaporia syderum atque ipsius lune in animandis herbarum succis insudant, et inde in pastorum commoda uertitur. Vel aliter. Ait idem Fulgentius, quod is Endimion primus rationem cursus lune inuenerit et obdormisse XXX annis dicitur, quia stultorum iudicio meditationi uacantes dormiunt, id est tempus perdunt. Seu qui meditationibus deditus est, profecto non aliter quam si dormiret, immiscetur actiuis operibus, quod de Endimione dictum est, quia nil aliud eo uiuente, nisi huic meditationi operam dare peregit, uti Minastas, in eo libro quem de Europa scripsit, testatur. Quod ego uerum puto, nec sit qui longum temporis miretur spatium, cum circa lune cursum plurima ueniant consideranda, ut ostendit uenerabilis Andalo in sua Theorica planetarum. Sed quod albos ante greges pauerit, ideo appositum credo, ut loci sue meditationis qualitas ostendatur, qui in culmine montis illius fuit quod sibi elegit, ut posset libere eleuationes assumere tanquam ex expedito loco, et montium culmina et potissime celsa ut plurimum consueuerunt esse niuosa, quas niues quia diu obseruauit, pastor niuei pecoris dictus est. Quod autem a luna deosculatus sit, ideo fictum reor, quia sicut amantes puellam amoris munus osculum arbitrantur, sic et longe huius meditationis munus fuisse lune comperisse cursum, et sic sui amoris uidetur osculum suscepisse. Superest de nominibus uidere. Lunam a lucendo dictam uolunt, et maxime dum lucet in sero, cum dum mane luceat uelint appellari Dianam. Hecates autem ideo dicta est, quia centum interpretatur, in quo numero quasi finitum pro infinito positum sit, uolunt multiplicitatem eius potentie denotari. Triuiam nonnulli, esto Seneca poeta triformem dicat in tragedia Ypoliti, a triplici suo nomine principali dictam uolunt; uocatur enim Luna, Diana et Proserpina. Dicunt eam etiam uocari Lucinam ut in Odis Oratius: Te Lucinam probas uocari etc, quam parturientium deam uocant, et cur sic dicta sit, paulo post dicetur. Argenteam autem ob id dicunt, quia suum sit argentum in terris procreare, seu quia solis respectu, qui aureus est, uideatur argentea. Phebeam autem ideo uocauere, quia sepe noua sit. Arthemia seu Arnothemis attica lingua idem est quod luna, ideo sic dicta, ut refert Macrobius, quia arthemis quasi arnothemis, id est aerem secans. Luna a parturientibus inuocatur, quia proprium eius est destendere rimas corporis et meatibus uiam dare, quod est ad accelerandos partus salutare, ut poeta Thymotheus eleganter expressit. Mena uero dicta est quia non nunquam defectus patitur, ut puta in eclipsis et inde Mena, quod latine defectum sonat, seu quia naturaliter luce careat et quos habet radios mutuetur a sole, uti cetera faciunt sydera. Reliqua autem nomina, quoniam ad alias pertinent deas, de quibus singularis in hoc opere mentio fit, ex consulto donec de illis tractetur omisi. [4,17] CAP- XVII : De Rore filio Lune. Rorem Alcina lyricus poeta Lune atque Aeris fuisse filium dicit, teste Macrobio. Quod quidem figmentum a natura sumptum est, agente quidem luna uapores terre humidos nequeuntes, absente sole, consurgere altius, frigiditate aeris et lune alterati uertuntur in tenuem aquam, que decidens ros estiuo tempore appellatur, hyeme uero condensati gelu bruma dicitur. [4,18] CAP- XVIII : De Bryareo Tytanis filio. Bryareus ab omnibus creditus est Tytanis et Terre filius, quem omnes fere Latini poete hostem Iouis infestissimum contemptoremque deorum asserunt, et ob id apud Inferos detrusum uolunt, eumque inter monstruosos in uestibulo inferni excubias agere scribit Virgilius, dicens: Et centumgeminus Briareus et belua Lerne etc. Sane Omerus eum amicum fuisse Iouis ostendit in Yliade, dicens: {uerba graeca}. Que latine sonant : Cito Centimanum uocasti in magnum Olympum, Quem Briareum uocant dii hominesque Terrigenam post eius patrem meliorem. In quibus carminibus Omerus perfunctorie tangit fabulam, quam Theodontius paulo latius refert dicens, quod commoti dii, aduersum Iouem. Iuno scilicet et Neptunnus una cum Pallade et aliquibus aliis, in domo Nerei patris Thetidis deliberauerunt catenam facere, et dormienti Ioui iniicere, et inuicem trahentes omnes eum e celo eicere, quod Thetis Ioui retulit, et ob id ipse in fauorem suum in celum Briareum euocauit. Quem cum uidissent coniurati eo quod fortissimus extimaretur, confertim a ceptis destitere et sic tutatus est Iuppiter; ex quibus patet Briareum amicum fuisse Iouis. Huius autem fabule uolens Leontius aperire sensum, aiebat ante resolutionem Chaos inferiora elementa cum superis discordare et humoris opera inisse concordiam, et alia quedam plura ridenda potius quam scribenda. Theodontius autem dicit sub hac fabula tenui uelo hystoriam tegi. Dicit enim Iouem post uictoriam ex Tytanis atque Gigantibus habitam adeo elatum, ut importabilis efficeretur amicis, quam ob causam Iuno coniunx eius et Neptunus frater clam apud insulam Nerithos conuocatis quibusdam ex amicis iniuere consilium, ut eum nil tale timentem e regno pellerent; quod cum illi reuelatum esset a nauta conscio, Briareum ex Tytanis superstitem unum et potentissimum adhuc hominem, seu potius Briarei Tytanis filium eodem nomine nuncupatum euocauit, et cum eo inito societatis federe coniuratos exterruit adeo, ut in eum nil penitus auderent. Dictus est enim Briareus Centumgeminus, quia multis preesset hominibus, et ponitur finitum pro infinito. Apud Inferos autem non in ciuitate Ditis detrusus est, ut reliqui sunt, quia adhuc in adiutorium seruaretur Superum, ut intelligamus non esse aliquos quantumcunque peruersos, quin ad meliorem uitam seruentur a deo, cum ab eodem eorum futura conuersio cognoscatur. [4,19] CAP- XIX : De Ceo Tytanis III-o filio, qui genuit Latonam et Asterien. Ceum inter alios Tytanis filios enumerat Paulus et eius matrem fuisse Terram ostendit Virgilius ubi dicit: Extremam, ut perhibent, Ceo Encheladoque sororem etc. Leontius dicit hunc Cee insule fuisse potentissimum regem, et extreme ferocitatis hominem atque superbie, ob quam cum antiquior fuerit Tytano, inter eius numeratur filios. Fuit enim Latone et Asterie spectabilium pulchritudine uirginum pater; dicebatque Paulus pro eo, quod Iuppiter Latonam uitiasset. Tytanorum bellum aduersus Iouem motum, sed falsum est, ut supra demonstrauimus, ex his que in sacra leguntur hystoria. [4,20] CAP- XX : De Latona filia, que peperit Apollinem et . Latonam filiam fuisse Cei ex Ouidii carmine sumitur. Dicit enim: Nescio quo audetis genitam Tytanida Ceo Latonam preferre michi etc. Hanc autem ueteres a Ioue dilectam pariter et oppressam uolunt, eamque ex eo geminam suscepisse prolem. Apollinem scilicet et Dianam, quod aiunt adeo egre tulisse Iunonem, ut non solum omnem terram ad onus uteri deponendum interdiceret illi, uerum et inmitteret Phytonem ingentis magnitudinis serpentem ad eam fugandam atque impediendam. Que cum pauescens fugeret, neque locum aliquem retinentem se inueniret, propinquans Ortygie insule ab ea suscepta est, et in eadem peperit primo Dianam, que euestigio obstetricatus officium in nascituro fratre matri prestitit, et Apollinem nascentem suscepit, qui mox sagittis Phytonem interemit et dare cepit responsa petentibus. Preterea ob hunc partum dicunt nomen immutatum insule, nam cum primo diceretur Orthygia, Delos postea dicta est. Dicunt insuper deferentem Latonam paruulos adhuc filios per Lyciam, dum ob estum siti laboraret, accessisse ad lacum quendam, ut biberet, quam cum uidissent circumstantes rustici, confestim lacum pedibus intrasse et omnem turbasse aquam, ex quo commotam Latonam orasse ut exterminarentur; quam ob rem rustici repente in ranas mutati locum semper incoluere. Circa has fictiones dicebat Barlaam cessante diluuio, quod Ogygii regis fuit tempore, ex humiditate terre nimia, cui calor erat immixtus, tam densas exalasse nebulas, ut apud plura loca Egei maris et Achaye nullo modo solares radii die, nec nocte lunares uiderentur ab incolis; tandem eis rarescentibus et potissime apud insulas, apud quas ratione maris minus poterat exalatio terre contigit, ut nocte quadam circa horam diei proximam a circumstantibus in insula Ortigie primo uiderentur lunares radii et subsequenter mane solares, quam ob rem maximo omnium gaudio, quasi reacquisissent quos perditos iam arbitrabantur, dictum est apud Ortygiam Dianam et Apollinem natos, et ob id insule mutatum nomen, et ex Ortygia Delos, quod idem sonat quod manifestatio, appellata est, eo quod ibi primo manifestatio solis et lune facta sit. Latonam autem eam ipsam insulam uoluere fingentes, in qua manifestatio facta, eamque feminam precipue assumpsere ad figmentum conficiendum, quia contigerat eam geminos peperisse, quorum masculum Apollinem, feminam autem Dianam nuncupauerant. Phytonem autem Latonam insequentem ne posset parere, nebulas densas surgentium uaporum uoluere, que quidem obstabant, ne possent solares atque lunares radii a mortalibus intueri, nec incongrue has uocauere serpentem; nam dum leues huc illuc a quocunque spiritu impellerentur, more serpentis serpere uidebantur. Et nunc a Iunone ideo missum dixere, eo quod non nunquam pro terra et mari intelligatur Iuno, a quibus euaporationes ille emittebantur. Dianam autem ideo ante natam dicunt, quia nocte, extenuatis iam uaporibus, primo lunares apparuere radii. Quod autem obstetricatus in natiuitate fratris officio functa sit, ideo dictum est, quia sicut obstetrices consueuere nascentes suscipere, sic et luna dum paulo ante solem surrexisset, solem orientem suscipere pansis cornibus uisa est. Occisum autem Phytonem telis ab Apolline ideo fictum, quia solaribus radiis agentibus omnis illa terre euaporatio dissoluta est. Quod autem ceperit Apollo dare responsa, sumptum est ab eo quod post modum contigit, scilicet ut ea in insula nescio cuius maleficio demon sub Apollinis titulo cepit, et diu dedit de quesitis responsa. Mutatos autem in ranas rustucos ideo dictum est, quia ut scribit Phylocorus, bellum fuit Rhodiis olim aduersus Licios, Rhodiis auxiliares uenere Delones, qui cum aquatum ad lacum quendam Lyciorum iuissent, rustici loci incole aquas prohibuere, in quos Delones irruentes omnes interemere, et in lacum occisorum corpora eiecere. Tractu tandem temporis cum montani Lycii uenissent ad lacum, nec occisorum agrestium corpora comperissent et ranas in circumitu coassantes sensissent, rudes et ignari arbitrati sunt eas ranas animas esse cesorum, et dum sic referunt aliis, fabule causam adinuenere. [4,21] CAP- XXI : De Asterie filia et matre Herculis. Asteries filia fuit Cei Tytanis, ut Theodontio placet. Hec, ut ait Fulgentius, post uiciatam Latonam a Ioue dilecta est, a quo uerso in aquilam et oppressa fuit; eique eo ex concubitu Herculem peperit; que tandem ut quibusdem placet, aduersus Iouem sentiens et eius fugiens iras, miseratione deorum in coturnicem uersa est, que grece uocatur ortygia, nomenque dedit insule in quam aufugerat, ubi a Ioue in lapidem mutata est, undisque demersa et ab eisdem huc illuc agitata, que tandem ob susceptam Latonam firmata est. Huius fabule talis potest esse ratio. Dicit Theodontius superato atque occiso a Ioue Ceo, qui ob uiciatam Latonam aduersus eum arma mouerat, eum in Ceam uenisse insulam et ibidem Asteriem uirginem Cei filiam oppressisse, tandem ea aduersus eum sentiente primo uolucri fuga in Ortigiam abiisse, inde uero in Colcos transfretasse. Solique ibi regnanti nupsisse, eique peperisse Oetam a quo postmodum occisa est; seu, ut Barlaam dicit, in partu Oete deficit. Ex quibus fictum ideo est Iouem aquilam secum concubuisse, quia aquila Iouis erat signum dum esset in armis, et quia bello Ceam cepisset, fictum est eum in aquilam uersum cum Asterie concubuisse. Quod autem in coturnicem Asteries uersa sit, aut ob eius uolucrem fugam cum coturnicum sit uolare perniciter, aut propter longam eius transfretationem, quod etiam est coturnicum certo anni tempore transfretare. Quod autem in lapidem uersa sit, non spectat ad eam, quin imo ad insulam in quam primo aufugit, que Ortygia dicta est, latine uero coturnix, que idio in lapidem uersa dicitur, ut eius noua stabilitas designetur. Ferunt autem Ortygiam insulam solitam una cum undis fluctuare, quod fictum est, quia nimia et crebra terremotuum concussione agitari consueuerit. Quam tandem firmatam uolunt, id est a concussione liberatam, eo quod ab Apolline responsum sit, ne in ea mortuum corpus sepeliretur et quedam illi insuper celebrarentur sacra, quibus rite celebratis cessauit terremotuum infestatio, et sic facta lapis, id est stabilis. Puto ego repletis cauernis in quibus aer inclusus terremotus causabat, hoc contigisse, eosque illo dyaboli responso deceptos. Superaddunt quidam eidem Ortygie Mycones atque Gyaros insulas adhesisse atque firmasse, quod non sic simpliciter intelligendum est, quin imo ex insulis illis que illi proxime sunt, Ortygia iam firmata, accessere incole et inuicem quam reliquerant habitauere. [4,22] CAP- XXII : De Typhone seu Typheo IIII-o Tytanis filio, qui genuit Aeos et Chymeram. Typhon seu Typheus, Theodontio asserente, Tytani fuit filius ex Terra, esto dicat Lactantius eum ex Tartaro genitum et Terra. Hunc insuper dicit idem Lactantius Iouem in certamen prouocasse de regno, quam ob causam iratus Iuppiter fulmine eum prostrauit et ad eius opprimendam superbiam corpori eius superimposuisse Trinacriam, quod etiam sic testatur Ouidius: Vasta Giganteis iniecta est insula membris Trinacris, et magnis subiectum montibus urget Ethereas ausum sperare Thyphea sedes. Nititur ille quidem, pugnat quoque surgere sepe. Dextra sed Auxonio manus est subiecta Peloro, Leua, Pachine, tibi: Lylibeo crura premuntur. Degrauat Ethna caput, sub quo resupinus harenas Eiectat flammamque ferox uomit ore Typheus. Sepe remoliri luctatur pondere terre. Oppidaque et magnos deuoluere corpore montes: Inde tremit tellus etc. Virgilius autem non Ethnam sed Ynarimem illi dicit superiniectum, qui quidem mons est insule uicine Baiis, que hodie Yscla uocatur, haud longe a Prochita insula, et dicit sic: Tum sonitu Prochita alta tremit durumque cubile Ynarime Iouis imperiis imposta Typheo etc. Quod etiam uidetur tenuisse Lucanus dum dicit: Undat apex, Campana fremens, cui saxa uaporat Conditus Ynarimes eterna mole Typheus etc. Huic insuper insigne antrum fuisse in Cilicia, haud longe a Coryco oppido, dicit Pomponius Mela in suo Cosmographie libro, et post eum Solinus De mirabilibus. Nam aiunt in monte profundissimam specum per duo milia quingentos passus nemorum umbra et riuulorum fluentium tinnitu amenam plurimum. Deinde post tam longum descensum panditur specus altera, que in processu iam obscurior habet sacrum Ioui fanum, inde in eius extremo recessu Typhonis cubile positum incole asseruere. Hec de Typheo. Nunc abscondita corticibus euisceranda sunt. Thypheum igitur istum Tytanis, ob elatum eius spiritum, filium dixere, et Terre ob potentiam, cum dicat Theodontius eum antiquissimum Cylicie fuisse regem et Osyrim fratrem superasse bello atque discerpsisse membratim, et bellum aduersus primum Iouem mouisse, sed ab eo superatum atque occisum. Verum fictionibus quibus hec hystoria dedisse causam satis apparet, erit explicatio ista. Videntur enim in his naturam et causam terremotuum satis conuenienter, latenter tamen ostendere qui finxere. Dicit enim Papias Typhonem seu Typheum idem sonare quod flammas eicientem, ut per hoc satis uidere possimus eos primo exalantem in uisceribus terre clausum ignem ostendere uoluisse, in quantum illi superimpositos montes a Ioue, id est a natura rerum aiunt; in quantum autem Typheum se erigere conantem dicunt, terremotuum causam ostendunt. Est enim terra ut plurimum cauernosa, in quibus cauernis ut aer interclusus sit aliquando necesse est, et ibidem non nunquam contingit per subterraneos meatus aquam etiam penetrare, cuius qualicunque motu oportet ut aer etiam moueatur, qui motu suo et ob obicibus hinc inde percussus et in uehementiorem motum excitatus calefit; eo autem calefacto tante potentie efficitur motus eius, ut circumadiacentia cuncta concutiat et moueri faciat, et si bithuminosa atqui sulphurea terra loco tali propinqua sit, ut accendatur confestim necesse est, nec extinguitur unquam tali materia perdurante, et cum nequeat ignis teneri clausus, et eo ardente multum augeatur aeris, nec tanti capax sit locus, fit non solum grandis concussio terre adiacentis, sed aperiri cogitur, et exitum prestare accenso igni, qui euaporans Typhonem id est eicentem flammas locum facit. Et cum Sycilia et Ynarimes huiusmodi nature sint, ideo Typhoni superimpositas finxere prudentes. [4,23] CAP- XXIII : De Aeo Typhonis filio. Aeos Ysidorus ubi de Ethymologiis scribit filium fuisse Typhonis eumque tuam Paphos, rex inclite, Cypri uetustissimam ciuitatem condidisse, quam supra Paphi filii Pigmalionis opus fuisse dixeram, et de suo nomine nuncupatam, quod an uerum sit incertum habeo. [4,24] CAP- XXIV : De Chymera Thyponis filia. Chymeram Papias dicit filiam fuisse Typhonis et Chedrie, quam ob causam hoc dictum sit non uideo, nisi quia et hec ignes euomat. Hanc tamen quidam monstruosissima describunt; dicit enim de ea Ouidius sic: Quique Chymera iugo mediis in partibus ignem. Pectus et ora lee, caudam serpentis habebat. Virgilius autem de ea sic ait: Horrendum stridens flammisque armata Chymera etc. Alii autem dicunt illam igneum habuisse caput, pectus leoninum, caprinum uentrem, et crura serpentis, et plurimum Lyciis infestam, sed tandem a Bellerophonte superatam atque occisam. Cuius dum absconditum sensum querit enucleare Fulgentius, amplissimam et meo iudicio minime oportunam uerborum effundit copiam, cum potius hystoriale significatum quam aliud sub tenui satis cortice lateat. Est enim Chymera Lycie mons in summitate ardens, sicut et Ethna olim, postmodum ad inferiora declinans leones dudum nutrire consueuerat, subsequenter abundat capreis, et in radicibus feracissimus erat serpentum. Qui a Bellerophonte insigni uiro purgatus noxiis habitabilis effectus est. [4,25] CAP- XXV : De Enchelado Tytanis V-o filio. Encheladum Tytanis et Terre filium fuisse dicit Paulus, cum ex Terra tantum natum dicat Virgilius ibi: Illam Terra parens, ira irritata deorum. Extremam, ut perhibent, Ceo Encheladoque sororem etc. Fuit hic homo ingentis potentie et immanis, ut Theodontius asserit. Hunc fulmine ictum Ethneque suppositum dicit Virgilius sic: Fama est Encheladi semiustum fulmine corpus Urgeri mole hac, ingentemque insuper Ethnam Impositam ruptis flammam expirare caminis; Et fessum quotiens mutat latus, intremere omnem Murmure Trinacriam et celum subtexere fumo etc. Quem ego idem dicerem cum Typheo, ne illos esse diuersos ostenderet in Odis Oratius, dum dicit: Sed quid Typheus et ualidus Mimas, Aut quid minaci Porphyrion statu, Quid Rethus euulsisque truncis Encheladus iaculator audax etc. Quid ergo ? Cum diuersi sint, uti physica ratione Typheum subterraneum ignem ab igne elemento periniectum a Ioue fulmen designato, et a motu subterranei aeris causatum atque euaporatum ad exteriora diximus, sic morali demonstratione hunc superbum hominem designare dicemus, cuius mos est, ritu ignis, stolida elatione, semper ad excelsa contendere, uerba ignita emittere, et cuncta furore suo consumere, qui totiens Ethna premitur, quotiens a potentia diuine iustitie impellitur et superatur et humilium calcari pedibus summittitur. Preterea, si non alio pondere incuruentur tales, sua tantum honusti rabie deprimuntur, dum minus, sic uolente deo, ab eis in uotum itur. [4,26] CAP- XXVI : De Egeone Tytanis VI-o filio. Egeon, si antiquitati credimus, Terre fuit filius et Tytanis, ea ratione qua ceteri. Hunc Seruius unum esse cum Briareo uelle uidetur, eo quod et Centumgeminus cognominetur. Sed huic opinioni Paulus aduersatur, dicens: Egeonem seuissimum et immanem fuisse pyrratam, et Egeona nominatum ab insula deserta que Ege, in Egeo mari, uocatur; in qua insidebat more pyrratarum, quibus fas non est ob latrocinium suum urbes incolere. Superaddens Theodontius ab hoc, non ab Ege insula, Egeum denominatum mare, eo quod euo suo nemo in eo mari, nisi quantum huic placuisset, aliquid audebat. Dicunt preterea fabule ueteres hunc centum a Ioue religatum cathenis. Ouidius insuper dicit de eo: Balenarumque prementem Egeona suis immania terga lacertis etc. Ut possit per hoc comprehendi eum potentissimum fuisse, dum tot catenis eius astringuntur uires, et assiduam eius maris fuisse curam, et nauigiorum quibus insidebat. Is enim ideo Centumgeminus dictus est, eo quod his centum homines remigio deseruientes haberet in nauibus, ut in longis oportunos cernimus. [4,27] CAP- XXVII : De Aurora VII-a Tytanis filia. Auroram dicit Paulus filiam fuisse Tytanis et Terre. Quam si mulierem uoluimus arbitrari, eo quod eam Tytonis fratris Laumedontis dicat Ouidius fuisse coniugem, possumus eam existimare aliquam ingentis potentie et admirandi decoris fuisse feminam; uerum ego reor de ea intellexisse poetas quam omnes dicimus Auroram, eum scilicet matutinum splendorem, quo cernimus ante solem eleuatum celum albescere, quam ideo Tytanis dicunt filiam, non quia ex Tytano natam credant, sed ex Sole, quem sepissime ex nomine aui Tytanum uocant; nam ex sole procedit, ut dictum est, illa claritas celi quam auroram dicimus. Terre autem ideo dicitur filia, quia, orizontem orientalem superans, uidetur intuentibus ex terra exire. [4,28] CAP- XXVIII : De Iapeto Tytanis VIII-o filio, qui genuit Hesperum et Athlantem et Epymetheum et Prometheum. Iapeti parentes Tytanum et Terram fuisse Theodontius asserit. Qui eum dicit suo tempore grandem potentemque fuisse apud Thessalos hominem, sed proterui ingenii, cognitus magis nobis filiorum claritate quam sua uirtute. Huius dicit Varro De origine lingue latine coniugem fuisse Asyam nynpham, a qua Asya denominata est. Equidem huius non paruum magnitudine argumentum. Ex qua suscepisse nonnulli uolunt Hesperum, Athlantem, Epymetheum et Prometheum. [4,29] CAP- XXIX : De Hespero Iapeti filio, qui genuit tres Hesperidas. Hesperum dicit Theodontius filium fuisse Asye et Iapeti, primo Phylotem a parentibus appellatum. Verum cum iuuenis una cum Athlante fratre in extremos Mauros secessisset, atque Ethyopibus, qui ultra Ampelusiam promontorium litus occeani incolunt, ac insulis eo litori adiacentibus imperasset, a Grecis Hesperus appellatus est, eo quod ex nomine occidentis Hesperi omnem occiduam regionem uocent Hesperiam, et sic ab ea regione, ad quam transmigrauerat, a suis perpetuo denominatus est. De hoc tamen nil habetur ulterius, nisi quod illi tres fuerint filie, rapina Herculis clare. [4,30] CAP- XXX : De Egle Heretusa et Hesperetusa filiabus Hesperi. Hesperides, ut ipsum sonat patronimicum. Hesperi fuerunt filie, esto sint qui Athlantis dicant. He tres numero fuere. Egle, scilicet et Herethusa ac etiam Hesperetusa. De quibus fertur quod esset illis uiridarium in quo aurea mala nascebantur, cui custodem prefecerant serpentem peruigilem; cuius uiridarii fama cum ad Euristeum peruenisset, et ipse pomorum desiderio tractus, misit Herculem ut illa mala surriperet. Qui ueniens, soporato seu occiso serpente, uiridarium intrauit et mala sustulit atque Euristeo detulit. Cuius fictionis arcanum aperuisse non erit difficile. Fuere quippe, ut placet Pomponio, insule in occeano occidentali habentes ex opposito desertum litus in continenti inter Hesperos, Ethyopes et Athlantes populos, que quidem insule a puellis Hesperidibus possesse fuerunt, erantque abundantissime ouium, lana quarum preciosissima erat ad instar auri, et sic insule Hesperie, que talium ouium erant pascua, uiridarium fuere Hesperidum, oues autem aurea mala; nam oues a Grecis male seu mala dicuntur, teste Varrone in libro De agricultura. Peruigil autem serpens Euripi erant, qui inter insulas estuante occeano die noctuque absque intermissione insulas mira cum tempestate circumibant et ad insulas transitum prohibebant; quos Hercules, captato tempore, transiens malis aureis, id est pecudibus, eductis, remeauit in Greciam. Fulgentius autem, more suo, ex abysso conatur in ethera educere intellectum, quem, eo quod non putem fuisse de mente fingentium, omittendum censui. Sunt tamen qui uelint hunc Herculem fuisse Perseum, et Hesperidas fuisse Gorgones; ipsi uideant. [4,31] CAP- XXXI : De Athlante VIIII-o Tytanis filio, qui genuit Hyam et VII Hyades, quarum hec sunt nomina: Eudora, Ambroxia, Pyidile, Coroni, Phyto, Polixo et Thyenes, et genuit insuper Plyades, quarum hec sunt nomina: Electra, Maya, Steropes, Celeno, Taygeta, Alcyone, Meropes, et genuit Calipsonem nynpham. Athlas dicit Lactantius, filius fuit Iapeti et Clymenes. Theodontius uero, Iapeti et Asye filium fuisse dicit. Plinius autem, ubi De hystoria naturali, matrem huius dicit Libyam fuisse. Verum hi non uidentur unum et idem, cum tres fuisse dicuntur, quorum primus creditur ex Arcadia, alter autem a primo Thessalus, inde Maurus fuit tertius, ille scilicet qui cum Hespero fratre ad Mauros transfretauit. Est preterea et Athlas Ytalus, qui ut uulgo fertur antiquissimus, apud Fesulas imperauit, cuius quoniam parentes non comperi, non apposui. De quo istorum circa ea que de eis scripta comperiuntur, intellexerint autores, non satis certum est, dato quod aliquando possit per coniecturas intelligi. Scribam igitur tanquam unius tantum acta sint omnia. Fuit ergo Athlas, ut dictum est, Iapeti seu ex Climene, seu ex Asya filius, uel ex Lybia, ex quo talis narratur fabula. Quod cum Perseus Iouis filius iussu Polidetis regis, ut dicit Lactantius, ad occidendum iuisset Gorgonem, eamque superasset, et illi caput abscidisset, uictorque rediret, contigit ut hospitium peteret Athlanti. Athlas autem, oraculo premonitus, ut sibi caueret a Iouis filiis, quia ab aliquo eorum regno priuaretur, audito eum Iouis esse filium suscipere noluit; quam ob rem turbatus Perseus, detecto Gorgonis capite, illum in sui nominis montem mutauit, damnauitque eum ut in perpetuum celum sustentaret humeris, quod et factum est. Sub hac autem fictione uoluere priores hystoriam occultari, cum dicat Fulgentius, quod cum superata Medusa ditissima regina, Perseus regnum inuasisset Athlantis, fultus copiis atque substantiis Meduse, eum in montes compulit aufugere, et sic qui ex regia montanus factus est fuga, causam dedit fabule, ut in montem diceretur esse conuersus opere eius, cuius diuitiis in montes fuerat compulsus. Quod celum humeris sustentauerit, alia causa fuit. Affirmat enim Augustinus in libro De ciuitate dei, hunc maximum fuisse astrologum, et Rabanus dicit eum primum astrologie artem excogitasse, quod a Plinio sumptum puto; ipse autem in libro De naturali hystoria dicit hunc astrologiam inuenisse et hinc, ob sudores ex arte susceptos, celum humeris tolerasse dictum est. Verum ignauum uulgus hoc credidit, eum scilicet celum humeris sustinere, quia cerneret montis uerticem adeo extolli, ut in eum uideatur inclinari celum. Huic preterea multas fuisse filias dixere ueteres, quas ex uariis Athlantibus natas arbitror, et huic soli attributas, ut in particulari earum descriptione clarius apparebit. [4,32] CAP- XXXII : De Hyade Athlantis filio. Hyas, ut ab unico melioris sexus initium faciamus, filius fuit Athlantis et Ethre, ut placet Ouidio, ubi de Fastis ait: Nondum stabat Athlas, humeros oneratus Olympo, Cum satus est forma conspiciendus Hyas. Hunc stirps Occeani maturis nixibus Ethra Edidit, et nynphas, sed prior ortus Hyas etc. Hic iuuenis uenator fuit, et in uenationibus a leena occisus est, ut ipse ubi supra testatur Ouidius dicens: Dum noua lanugo, pauidos formidine ceruos Terret, et est illi preda benigna lepus. At postquam uirtus animis adoleuit, in apros Audet, et hyrsutas cominus ire leas, Dumque petit latebras fete catulosque leene, Ipse fuit lybice preda cruenta lee. Mater Hyan, et Hyan meste fleuere sorores, Ceruicemque polo suppositurus Athlas Victus uterque parens tamen est pietate sororum: Illa dedit celum: nomina fecit Hyas. [4,33] CAP- XXXIII : De Hyadibus VII filiabus Athlantis. Hyades septem fuere sorores et filie Athlantis ex Ethra, quarum hec fuerunt nomina: Eudora, Ambroxia, Pyidile, Coroni, Phyto, Polixo et Thyenes. De quibus inuicem scribere necesse fuit, cum de eis in particulari nil legatur. De his autem sic scribit Ouidius: At simul inducent obscura crepuscula noctem. Pars Hyadum toto de grege nulla latet. Ora micant Tauri septem radiantia flammis. Nauita quas Hyadas Graius ab urbe uocat. Pars Bachum nutrisse putat, pars credidit esse Thetios has neptes, Occeanique senis etc. Per hos uersus possumus cognoscere eas, ut supra dixerat idem Ouidius, ob pietatem mortui fratris in celum assumptas, et in fronti Tauri locatas. Videtur tamen Ouidius in fine carminum credere partem harum Hyadis fuisse filias, uerum Theodontius totas Athlantis fuisse confirmat. Has autem succulas appellari dicit Anselmus in libro de Ymagine mundi. Sed quid ista uelint uideamus. Et primo ego harum assumptionem in celum sic contigisse arbitror, quia eo quod numero conuenirent cum stellis in fronte. Tauri positis, ceptum sit ab his qui numerum norant filiarum Athlantis iocose illas stellas a nominibus puellarum uocare, et cum perseuerarent, adeo stellis annexum est, ut in hodiernum usque perduret; seu quod uerisimilius est, filias Athlantis ob conuenientiam numeri nomine stellarum nuncupatas, et hinc fabule prestitisse materiam. Nam stellas illas Hyadas uocatas credo ab effectu earum longa animaduersione percepto; Hyas enim grece, pluuia sonat latine, quod eis nomen impositum est, eo quod incipientibus eis apparere, autumnales incipiunt pluuie. Succule uero dicte, quasi succo plene, id est humiditate et pluuiis. Quod autem Bachum nutriuerint, ideo dictum reor, quod humiditate sua seu signi in quo sunt, sole existente in uirgine, plurimum uinetis nocte conferant diurno feruore exhaustis. [4,34] CAP- XXXIV : De Eletra filia Athlantis et matre Dardani. Eletra filia fuit Athlantis et Pleionis, et uti ego arbitror, Athlantis Tusci, eo quod uelint aliqui eam coniugem fuisse Corithi regis, quem Tuscum fuisse existimant plurimi; et si Tusci non fuit, Archadis tamen fuit; non enim ad eius concubitum Iuppiter iuisset in Mauros. Hanc a Ioue oppressam peperisse illi Dardanum Troie autorem uolunt, et uiro Iasium. Hec preterea cum sex sororibus a Pleyone matre Plyades appellate sunt; et quia Iouem seu Liberum patrem nutriuere, celum meruerunt et stelle in genu Tauri locate sunt, et a Latinis Virgilie appellate. De quibus omnibus sic scribet Ouidius: Plyades incipiunt humeros reserare paternos: Que septem dici, sex tamen esse solent. Seu quod in amplexum sex hinc uenere deorum. Nam Steropem Marti concubuisse ferunt. Neptuno Alcinoem, et te, formosa Celeno, Mayam et Eletram Taygetam que Ioui; Septima mortali Meropes tibi, Sysife, nupsit; Penitet et facti sola pudore latet. Siue quod Eletra Troie spectare ruinas Non tulit; ante oculos opposuitque manum etc. Astrologi autem dicunt harum unam esse nebulosam, nec posse uideri. Sane ut figmenta paucis expediamus de his, quantum ad nomen et ad assumptionem in celum, dici potest quod de Hyadibus dictum est, esto uelit Anselmus has Plyades non a matre, sed a pluralitate denominatas, cum dicat plyon grece, pluralitatem sonare latine. Virgilie autem dicuntur, quoniam oriuntur una cum sole, scilicet eo exeunte in Tauro, quia tunc uirgulta augeantur. Iouem autem nutrisse ideo dicuntur, quia opinati sunt nonnulli ethereum ignem ex humiditate terrestri nutriri, quam humiditatem pluuie causant. De Libero autem ut supra ubi de Hyadibus. [4,35] CAP- XXXV : De Maya Athlantis filia et matre Mercurii. Maya Athlantis fuit filia, ut dicit Virgilius: At Mayam, auditis si quicquam credimus, Athlas, Idem Athlas generat, celi qui sydera tollit etc. Ego credo Athlantis Arcadis fuisse filiam, eamque dicit Cingius Vulcano nupsisse et argumento utitur, ut dicit Macrobius Saturnaliorum, quod flamen Vulcanalis Kalendis Maiis huic dee rem diuinam facit. Sed Piso uxorem uulcani Maiestam non Mayam uocari dicit. Hoc tamen asserunt omnes eam Ioui concubuisse atque ex eo peperisse Mercurium. Hanc insuper aiunt Iunonem ex pellicibus Iouis unam summe dilexisse eiusque filium Mercurium lactasse affirmat Martianus. Et huius amoris causam reddunt, quia ea surgente uer et estas ueniunt, quibus aer pulchrior factus letari uidetur. Sed quid non sic Celenum et Eletram et alias, que equo modo surgunt cum Maya? Ratio potest esse hec, quia per Mayam ueteres terram intellexere, in qua diuitie et regna sunt, quibus preest ipsa Iuno. Hec autem Maya apud Romanos in maxima fuit reuerentia, ei quidem, ut ait Macrobius, mense Mayo eo quod ab ea denominatum putarent, ut ubi de Fastis scribit Ouidius, exibebant mercatores una et Mercurio filio sacrum; et quia, ut Cornelius Labeo assentire uidetur, terram eam putant, et Maye nomen a magnitudine sumpsisse, ei pregnantem suem mactabant, quam hostiam Terre propriam dicebant, et hoc ob fecunditatem arbitror. Preterea dicit idem Labeo huic Maye, id est terre, edem Kalendis Maiis dedicatam sub nomine Bone dee, et eandem esse Bonam deam et Terram, sic et Bonam et Faunam et Opem et Fatuam pontificum libris dicit ostendi. Rationes autem supra, ubi de Terra scripsimus, apposite sunt. [4,36] CAP- XXXVI : De Sterope Athlantis filia. Steropes et hec filia fuit athlantis et Pleyonis, quam dicit Ouidius a Marte dilectam, et ex eo peperisse Parthaonem, qui rex fuit Calydonie, Arcadie fere opposite. [4,37] CAP- XXXVII : De Cyleno Athlantis filia. Cyleno eque Athlantis et Pleyonis fuit filia, hec a Ioue uiciata Mercurium peperit, alium a superiori, qui cognominatus est Cylenius a matre, seu a monte Arcadie, in quo forte natus est. [4,38] CAP- XXXVIII : De Thaygeta Athlantis filia. Thaygete patrem fuisse Athlantem uolunt et Pleyonem matrem, eamque dicunt placuisse Ioui, et in eius amplexus uenisse, atque ex eo concepisse Lacedemonem, quem filium Taygete Agenoris filie dixerunt alii, et nonnulli eum ex Semele natum uoluere. [4,39] CAP- XXXIX : De Alcione filia Athlantis. Alcyones ex Athlante et Pleyone nata est, placuitque Neptuno, ex quo peperisse uolunt Alcyonem coniugem Cei regis Trachinne. [4,40] CAP- XL : De Merope filia Athlantis. Meropes, ut reliqui Plyades, Athlantis et Plyonis filia fuit Sysiphoque Corinthyorum rege nupsit, Ouidio teste, et creditur eam Sysipho peperisse Laertem Ulixis patrem, et Glancum, et Creontem. [4,41] CAP- XLI : De Calipsone Athlantis filia. Calipso nynpha, ut dicit Priscianus in maiori uolumine, filia fuit Athlantis, ex qua tamen matre non dicit, quod etiam ante Priscianum testatur Omerus in Odissea dicens: {uerba graeca}. Que latine sonant: ubi certe Athlantis filia dolosa Calipso, Cuius autem Athlantis ignoratur. Ad hanc, ut Omerus testatur, peruenit Ulixes naufragus, et VII annis apud eam detentus est. Fuit enim hec domina cuiusdam insule Ogigia nuncupate, seu a se Calipso denominate. [4,42] CAP- XLII : De Epymetheo Iapeti filio, qui genuit Pyrram. Epymetheus filius fuit Iapeti ex Asya coniuge, ut ait Leontius. Hic ingenio ualens hominis, statuam primus ex luto finxit, quam ob rem dicit Theodontius indignatum Iouem et eum uertisse in symiam, atque religasse apud insulas Pytacusas; cuius figmenti reseratio talis est. Sunt symie animalia inter alia hoc a natura infixum habentia, ut quicquid uiderint quenque agentem, et ipse facere uelint, et aliquando faciant; sic uisum est Epymetheum ad instar nature uoluisse hominem facere et sic, symie imitatus naturam, Symia dictus est. Apud Pytagusas insulas ideo symiam religatam dixere, eo quod olim abundauerint symiis insule ille, seu forsan ingeniosis hominibus et in suis operibus naturam imitantibus. [4,43] CAP- XLIII : De Pyrra Epymethei filia et Deucalionis coniuge. Pyrra Epymethei fuit filia, ut dicit Ouidius, et Deucalionis coniunx. De qua idem Ouidius sic: Deucalion lacrimis ita Pyrram affatur abortis: O soror, o coniunx, o femina sola superstes, Quam commune mihi genus et patruelis origo, Deinde thorus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt. Hec autem cum esset piissima mulierum una eum Deucalione uiro diluuium passa est, eique IIII-or peperit filios. [4,44] CAP- XLIV : De Prometheo Iapeti filio, qui fecit Pandoram et genuit Ysydem et Deucalionem. Prometheus Iapeti fuit filius ex Asya nynpha coniuge eius, ut Varro testatur ubi De origine lingue latine, et alii plures. Hunc ante alios omnes formasse hominem ex terra dicit Ouidius: Siue recens tellus seductaque nuper ab alto Ethere cognati retinebat semina celi. Quam satus Iapetho mixtam pluuialibus undis Finxit in effigiem moderantum cuncta deorum. Oratius autem aliquid superaddens dicit in Odis: Fertur Prometheus addere principi Limo coactus particulam undique Desectam insani leonis Vim stomaco apposuit nostro etc. Verum Claudianus in Panegirico IIIIi consulatus Archadii fabricam istam longe plenius omnium longa tamen uerborum serie describit dicens: Disce orbis, quod quisque sibi, cum conderet artus Nostros, ethereis miscens terrena Prometheus, Sinceram patri mentem furatus Olympo, Continuit claustris indignantemque retraxit. Et cum non aliter possent mortalia fingi, Adiunxit geminas: ille cum corpore lapse Intereunt, hec sola manet bustoque superstes Euolat; hanc alta capitis fundauit in arce, Mandatricem operum prospecturamque laborum. Illas inferius collo, preceptaque summe Passuras domine, digna statione locauit. Quippe opifex ueritus confundere sacra prophanis, Distribuit partes anime, sedemque remouit. Iram sanguinei regio sub pectore cordis Protegit imbutam flammis, auidamque nocendi, Precipitemque sui. Rabie succensa tumescit; Contrahitur tepefacta metu, cumque omnia secum Duceret, et requiem membris uesana negaret. Inuenit pulmonis opem madideque furenti Prebuit, ut tumide ruerent in mollia fibre. At sibi multa petens nil collatura Cupido, In iecur et tractus imos compulsa recessit. Que uelut immanes reserans ut belua rictus, Expleri pascique uelit: nunc uerbere curas Torquet auaritie, stimulis nunc frangit amorum, Nunc gaudet, nunc mesta dolet satiataque rursus Exoritur, cesaque redit pullulantius ydra etc. Sane his a Seruio et Fulgentio superadditur fabula. Dicunt enim cum Prometheus ex luto finxisset inanimatum hominem, miratam eius eximium opus Mineruam eique spopondisse quicquid ex celestibus bonis uellet in perfectionem operis sui. Qui cum respondisset se nescire, nisi uideret que apud Superos sibi essent utilia, ab ea eleuatus in celum est; ubi cum cerneret celestia omnia flammis animata, ut suo etiam operi flammam immitteret, clam ferulam rotis Phebi applicuit, et ea accensa ignem furatus reportauit in terras, et pectusculo ficti hominis applicauit, et sic animatum reddidit eumque Pandora uocauit. Quam ob rem irati dii eum per Mercurium Caucaso alligari fecerunt et uulturi seu aquile iecur eius uel cor dilaniandum perpetuo dederunt; cuius conquestionem in rupe satis longo carmine Eschylus Pictagoreus poeta describit, asserens illi cor ab aquila rostro discerpi, et mox iterum restaurari, ac iterum ab aue laniari, et sic indesinenter uexari. Hominibus autem, ut Saphos et Esyodus dicunt, dii ob hoc morbos et maciem ac mulieres immisere. Oratius autem dicit tantum maciem et febrem, ut in Odis: Audax Iapeti genus Ignem mala fraude gentibus intulit. Post ignem etherea domo Subductum macies et noua febrium Incubuit cohors etc. Harum fictionum inuolucrum, serenissime rex, non erit leue corticem aperire; multa enim insunt longa exquirentia uerba, que si non apponantur, erit paucis plurimum ingenii oportunum. Faciam igitur resecans quantum potero, ut prestabit Deus. Et ante omnia uidendum puto quis fuerit Prometheus iste. Qui quidem duplex est, sicut duplex est homo qui producitur. Primus autem Deus uerus et omnipotens est, qui primus hominem ex limo terre composuit, ut Prometheum fecisse fingunt, seu natura rerum, que ad instar primi reliquos etiam ex terra producit, sed alia arte quam Deus. Secundus est ipse Prometheus, de quo ante quam aliam scribamus allegoriam, secundum simplicem sensum, quis fuerit uidendum est. Dicit ergo Theodontius de Prometheo isto legisse, quod cum illi Iapeti patris, eo quod natu maior esset, successio deberetur, iuuenis et dulcedine studiorum tractus ultro illam Epymetheo fratri cum duobus paruis filiis, Deucalione et Yside derelictis, in Assyriam abiit et inde, postquam aliquandiu insignes eo euo audisset Caldeos, in uerticem Caucasi secessit. Ex quo longa meditatione et experientia percepto astrorum cursu, procuratisque naturis fulminum et rerum plurium causis, ad Assyrios rediit eosque astrologiam docuit et procurationes fulminum, et quod omnino ignorabant ciuilium hominum mores, egitque adeo, ut quos rudes et omnino siluestres et ritu ferarum uiuentes inuenerat, quasi de nouo compositos ciuiles relinqueret homines. Quibus sic premissis uidendum est quis sit productus homo, quem supra dixi duplicem esse. Est enim homo naturalis, et est homo ciuilis, ambo tamen anima rationali uiuentes. Naturalis autem homo primus a deo ex limo terre creatus est, de quo et Ouidius et Claudianus intelligunt, esto non adeo religiose, ut christiani faciunt; et cum ex luto illum Prometheus iste primus formasset, insufflauit in eum animam uiuentem, quam ego rationalem intelligo, et cum hac sensitiuam et uegetatiuam potentias, seu secundum quosdam animas; uerum he naturam habuere corpoream, et nisi peccasset homo, fuissent eterne, sicuti et rationalis est, cui diuina natura est. Hunc perfectum fuisse hominem circa quoscunque actus terreos credendum est; nec opinari debet quisquam oportunum illi fuisse ad eruditionem temporalium rerum Prometheum aliquem mortalem; uerum qui a natura producta sunt, rudes et ignari ueniunt, imo ni instruantur, lutei agrestes et belue. Circa quos secundus Prometheus insurgit, id est doctus homo, et eos tanquam lapideos suscipiens quasi de nouo creet, docet et instruit, et demonstrationibus suis ex naturalibus hominibus ciuiles facit, moribus scientia et uirtutibus insignes, adeo ut liquido pateat alios produxisse naturam, et alios reformasse doctrinam. Libet ex multis unum soltem exemplum inducere. Legimus inter scelestissimos quoscunque et perdite luxurie iuuenes Athenienses Polemonem fuisse principem, qui mane a conuiuio surgens temulentus et unguentis fragrans, sertisque spectabilis et uestimentis suorum scelerum letus infamia, scolas Xenocratis prudentum atque modestorum hominum refertas intrasse, risurus, arbitror, potius quam auditurus precepta legentis. Cuius aduentus et si turbationem omnibus iniecisset, solus Xenocrates immoto uultu perseuerans, omissis de quibus erat sermo, de temperantia et modestia cepit, tanteque fuit eius demostratio efficacie, ut Polemon non aliter quam si ueterem eiecisset animam et ab ore disserentis aliam suscepisset, eiectis sertis, et intra pallium reducto brachio, et omni conuiuiali letitia posita, et omni omnino eiecta lasciuia, ex illecebri ganeone splendidus euasit phylosophus. Bene ergo ostenditur homines quacunque ineptia deformes a sapientibus reformare, et qui lutei erant nuditate aut uiciorum ignauia, sacris animari preceptis, et ciuiles homines effici. Sed ad ulteriora progrediendum est, ut omnis fictionis aperiatur particula. Dicunt igitur ante alia Mineruam opus huius miratam eum in celum traxisse, daturam si quid ad opus suum perficiendum cerneret oportunum. Quod ego sic intelligendum reor, pro Minerua, scilicet sapientem uirum, qui nature opus admiratur, hominem, scilicet ex luto productum, et cum eum uideat imperfectum quantum ad doctrinam et mores cupiens eum animare, id est perficere, sapientia duce, per speculationem ascendit in celum, et omnia ibi igne animata uidet, ut intelligamus quod in celo, id est in loco perfectionis, sunt omnia animata igne, id est claritate ueritatis, sic et perfectus homo nulla ignorantie nebula of fuscatur, et meditatione continua uersatur in celis. Deinde a rota solis furatur hic ignem, et defert in terris, et pectori infert luteo homini, et uiuus efficitur. Equidem non incongrue dictum est. Non enim in theatris uel plateis et in propatulo ueritatis claritatem adipiscimur, quin imo in solitudinibus semoti, et exquisita taciturnitate speculamur, et crebra meditatione rerum naturas exquirimus; et quia ista talia clam fiunt, quasi furari uidemur, et ut appareat unde sapientia ueniat in mortales, dicit quod a rota solis, id est e gremio dei, a quo omnis sapientia est, ipse enim uerus est sol qui illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, cuius eternitatem per rotam non habentem principium neque finem designare uoluere, et hoc apposuere ut de ipso uero Deo et non de sole creato acciperemus dictum. Hanc demum flammam, id est doctrine claritatem, inmittit pectori lutei hominis, id est ignari. Nam et si omnibus largitor ille munerum deus animam bonam et perfectam infundat, corporea moles caligine infecta terrestri adeo uires retundit anime, ut plurimum nisi doctrina iuuentur, et excitentur adeo obtorpescunt, ut potius bruta quam rationabilia animalia uideantur. Doctrina igitur sapientie a Deo suscepte prudens homo animat, id est sopitam animam excitat lutei, id est ignari hominis, qui tunc uiuere dicitur, dum ex bruto rationalis efficitur, seu effectus est. Explicito autem homine iratos deos dicunt quedam fecisse, ut religasse Prometheum in rupe, immisisse febrem, maciem et feminas hominibus. Circa quod quantum ad primum aduertendum est hic poetas more uulgi et improprie fuisse locutos. Existimat quidem uulgus iners, iratum deum aduersus quemcunque laborantem uident, quantuncumque circa laudabile opus fatigetur, quasi nil preter ocium detur a pacato deo, et ideo iratum putauere deum Prometheo, eo quod assiduo studio noscendarum rerum laboraret. Seu ideo iratos dixere, quia laboriosa hominibus immisere. De ista ira qualis sit, supra ubi de Fama dictum est. Quod autem duci et alligari Caucaso Prometheum a Mercurio fecerint, peruertitur ordo, nam prius in Caucaso fuit Prometheus, quam hominem rapto igne animaret. Ductus est igitur futurus et iam desiderio ipso prudens homo a Mercurio interprete deorum, id est ab eruditione alicuius enucleantis secreta nature impulsus in Caucasum, id est in solitudinem, quantumcunque secundum hystoriam in Caucasum secesserit, et ibi religatus in rupe, id est a propria uoluntate detentus. Ibi illi precordia aiunt ab aquila lacerari, id est a meditationibus sublimibus anxiari, que longo exhausta meditationis labore tunc restaurantur, quando per ambages uarias exquisita alicuius rei ueritas reperitur. Et hec quantum ad ficta de Prometheo, quem profecto maiores nostri asserunt eximium sapientie doctorem fuisse. Nam Augustinus in libro De ciuitate dei, et post eum Rabanus et Luon Carnothensis equo fatentur consensu, eum scientia insignem fuisse uirum. Eusebius preterea in libro Temporum dicit, Argo regnante Argiuis fuit Prometheus, a quo homines factos esse commemorant, et re uera cum sapiens esset, feritatem eorum et nimiam imperitiam ad humanitatem et scientiam transfigurabat. Post hunc Seruius etiam de eo testatur quia prudentissimus uir fuit et a prouidentia denominatus, et quod primus astrologiam Assyrios docuerit, quam in altissimo residens Caucasi uertice maxima cum cura didicerat. Hunc insuper dicit Lactantius in libro Diuinarum institutionum, primum simulacra ex luto componere inuenisse, quod forsan de compositione hominis ex luto fabule dedit initium. Sic et Plinius ubi De naturali hystoria dicit, eum primo docuisse ignem e silice prouocatum ferula seruari. Voluere insuper iratos deos immisisse hominibus maciem, febrem, et mulieres. Pro macie ego intelligo labores corporeos, quibus extenuamur et ad quos nascimur illius crimine, cui dictum est: Cum sudore uultus tui uesceris pane tuo. Hic autem maciei uiam dedit intranti. Per febres uero, ardores concupiscientie, quibus angimur et uexamur assidue, uoluisse reor. Mulier autem ad solatium creata est, sed inobedientia sua facta est stimulus, nec equidem paruus, si rite intueri uelimus, quod ut potius alienis uerbis quam meis ostendam, quid preclarissimus preceptor meus, Franciscus Petrarca, eo in libro quem De uita solitaria scripsit, de eis sentiat libet apponere. Dicit enim sic: Nullum uirus adeo pestiferum uitam hanc sectantibus ut muliebre consortium; femineus enim decor eo formidolosior funestiorque, quo blandior, ut sileam mores, quibus omnino nichil instabilius, nichil studio quietis infestius. Quisque requiem queris, feminam caue, perpetuam officinam litium ac laborum. Raro sub eodem tecto habitant quies et mulier. Satyrici uerbum est: Semper habitet lites, alternaqua iurgia lectus, In quo nupta iacet: minimum dormitur in illo. Nisi forte tranquillior est concubine accubitus, cuius et fides minor, et maior infamia et litigium par. Scitum est et illud clari oratoris dictum: Qui non litigat celebs est. Post hoc paulo infra sequitur idem. Quisquis ergo litem fugis, et feminam fuge. Vix alteram sine altera effugies. Femine, et si quod rarum est, mitissimi mores sint, ipsa presentia, utque ita dixerim, umbra nocens est. Cuius siquid fidei mereor, uultus atque uerba cunctis qui solitariam pacem querunt, non aliter uitandi sunt, non dico quam coluber sed quam basilisci conspectus ac sibila; nam nec aliter oculis, quam basiliscus interficit, et ante contactum inficit. Hec ille. Que et si multa sint et uera, haberem que dicerem longe plura, sed quoniam non exigit intentum presens, hec de stimulo humani generis dixisse sufficiant. [4,45] CAP- XLV : De Pandore homine a Prometheo facto. Pandora dicit Fulgentius nominatum eum, quem Prometheus primum ex luto confecit, quod a Fulgentio ob id dictum puto, quia Pandore significatum sit in latino omnium munus, eo quod non ex notitia unius tantum rei componatur sapiens, sed ex multis et uerius ex omnibus, sed talis solus est deus. Posset preterea dici Pandora a pan quod est totum, et doris quod est amaritudo, quasi Pandorus omni amaritudine plenus. Nil enim in presenti uita potest homo absque amaritudine possidere, quod utrum uerum sit, se unusquisque exentiat et uidebit. Iob autem uir sanctus et patientie insigne specimen, uolens hoc humano improperare generi, dixit: homo natus de muliere, breui uiuens tempore, multis repletus miseriis etc. [4,46] CAP- XLVI : De Yside Promethei filia. Ysis, ut ait Theodontius, filia fuit Promethei et paruula a patre Epymetheo patruo derelicta. De qua ipse Theodontius talem recitat hystoriam. Dicit enim quod cum uirgo excreuisset et prestantissimi decoris esset, iam matura uiro Ioui placuisse, et ab eo actum seu potentia seu suasionibus, ut in eius iret concubitum, ex quo Ysidem dicit Ioui Epaphum peperisse. Tandem seu tanto fidens amasio puella, seu quia natura ardentis esset animi, in regni cupidinem incidit, et auxiliariis a Ioue habitis et aliunde contractis uiribus, quasi in effetum uiribus regem, animum iniciens, Argum Argiuorum regem annositate decrepitum, sed alias oculatum hominem traxit in bellum, aduersus quem cum descendisset in aciem, factum est, ut fractis Ysidis uiribus, ipsa caperetur Ysis et ab Argo seruaretur captiua. Verum iussu Iouis patris sui Stilbon, qui postea Mercurius appellatus est, homo eloquentissimus et audacia atque industria plenus, decipulis suis egit ut occiso a se Argo sene, a captiuitate liberaretur Ysis. Cui cum non bene cederent res in patria, sue confisa solertie, conscensa naue, cui uacca erat insigne, ad Egyptios transfretauit, et cum ea Stilbon ob perpetratum facinus pulsus ex Grecia, et cum ibi iam Apis potentissimus esset, eidem nupsit, et datis Egyptiis caracteribus licterarum atque ostenso terre cultu, in tam grandem deuenit Egyptiorum extimationem, ut non mortalis femina sed dea potius haberetur, diuinique illi adhuc uiuenti impenderentur honores. Leontius uero dicebat se a Barlaam habuisse, hanc Ysidem ante transfretationem Apis in Egyptum, eidem Api nupsisse, et post modum cum Ioue concubuisse, et ob id cum rescisset indignatus Apys, regno Argiuorum relicto, in Egyptum abiisse, et eam post modum ad se accedentem ultro suscepisse. In quibus tot sunt ab utraque parte operum et temporum inconuenientia, ut non solum auferatur hystorie fides, sed nec etiam aliqua possit uerisimilitudo rerum adaptari, et potissime adueniente Iouis obstaculo, cuius cum Api conuenientia tempora huic hystorie plurimum auferunt fidei. Sane solertibus huius ueritatis inquisitio relinquatur. [4,47] CAP- XLVII : De Deucalione filio Promethei, qui genuit Ellanum et Psythacum et Dyonisium et Phe. Deucalion, omnium ueterum testimonio, Promethei filius fuit, cui adulto Epymetheus patruus Pyrram filiam iunxit coniugio. Mitis enim ingenii homo fuit et Pyrra piissima femina, de quibus Ouidius: Non illo melior quisquam nec amantior equi Vir fuit, aut illa reuerentior ulla deorum etc. Huius enim tempore apud Thessalos ingens fuit diluuium, de quo fere omnes scriptores ueteres mentionem faciunt; finguntque plurimi, excrescentibus aquis, Deucalionem solum cum Pyrra coniuge in nauicula euasisse, et in Parnasum deuenisse montem, et cum iam aque cessarent Themis adisse oraculum consulturi de humani generis restauratione; eiusque iussu, tecto capite solutisque uestibus postergasse saxa, tanquam magne parentis ossa, et ea in homines feminasque conuersa. Hoc figmentum a Barlaam sic explicatum referebat Paulus. Dicebat enim se legisse in Grecorum antiquissimis annalibus ob hoc diluuium territos homines, et ad suprema usque montium effugisse, atque intrasse cauernas, et antra una cum mulieribus suis expectaturos finem; et ad hos Deucalionem et Pyrram, cessantibus aquis, in mesto atque supplicum habitu accessisse, et Deucalionem hominibus et Pyrram mulieribus, non absque labore maximo, suasisse aquas cessasse nec amplius fore timendum; et sic eos e uerticibus montium atque ex saxeis antris, eis scilicet ambobus precedentibus, in habitationes et tecta reduxisse. Porro Theodontius non sic; dicit enim delatum Deucalionem cum coniuge et aliis pluribus in naui ad Parnasum, et cum cessassent aque, ibi regni sui sedem statuisse, cum primo Thessalis imperaret, et ex communi consilio tanquam pro bono publico factum, ut reuocatis hominibus et mulieribus e cauernis, quarum quantitas maxima longe hominum numerum excedebat, eo quod uenientibus aquis pauidiores longe ante quam homines in montana confugerant, et sic ex eis nulla periit, cum ex hominibus multi absorpti sint, posita uerecundia, quam per tectum caput intelligit, non enim uerecundantur nisi uidentes, indistincte homines quibuscunque mulieribus miscerentur, quod per solutas uestes dicit ostendi; nam ut ubi de Venere dictum est, Veneris cingulum est dictum ceston quod ipsa fert ad legiptimos coitus; cum uero in illicitos tendit, cingulum deponit, et sic illi solutis uestibus in illicitos ire coitus ostendebant, et hoc augende prolis causa, cum ex multitudine mulierum uirorum paucitas possit amplissimam prolem suscipere. Quod autem illos uocat ossa parentis, non ob aliud dictum puto, nisi quia sicuti saxa terre molem ne effluat continent, sic et ossa hominum corpora seruant in robore; sic et labores agricultorum agunt, ut ea producuntur ex terra ex quibus nutricamur atque consistimus, quasi uideantur ex agris assumpti qui incoluere postea ciuitates. Ego autem reor illos parentis ossa dictos, quia ex cauernis et antris montium uti lapides facimus, educti sunt, et ob duritiem suam saxei dicti. [4,48] CAP- XLVIII : De Ellano Deucalionis filio. Ellanum dicit Theodontius filium fuisse Deucalionis et Pyrre, quem ait Barlaam, patre mortuo, adeo nomen suum et imperium ampliasse, ut fere omnis Grecia, que in Egeum mare uersa est, a nomine suo Ellada nominata sit et Ellades Greci. [4,49] CAP- XLIX : De Psytaco Deucalionis filio. Psytacus Deucalionis et Pyrre filius, ut ait Theodontius, Promethei aui sui doctrinis imbutus, ad Ethyopas abiit, ubi in maxima ueneratione habitus cum in longissimum euasisset euum, orauit ut rebus subtraheretur humanis. Cuius precibus dii faciles eum in auem sui nominis mutauere. Huius ego fictionis causam credo sui nominis et uirtutis famam, que, eo cano mortuo, uiriditate durauit perpetua, uti sunt perpetuo uirides aues ille. Fuere qui crederent hunc Psytacum eum fuisse, qui unus ex septem sapientibus dictus est, sed Theodontius dicit eum longe antiquiorem. [4,50] CAP- L : De Dyonisio Deucalionis filio. Dyonisius, ut testatur Eusebius in libro Temporum, Deucalionis fuit filius, eiusque facta claruisse dicit circa initium ducatus Moysis. Que tamen fuerint nusquam legisse memini, preterquam cum in Atticam uenisset, a Semaco quodam susceptus hospitio, filie eius capree pellem largitus est. [4,51] CAP- LI : De Fentrate Deucalionis filio. Fentratem Deucalionis fuisse filium Paulus et nonnulli alii arbitrantur, eo quod de eo sic referat Tullius in libro Tusculanarum questionum. Dycearcus autem in illo sermone, quem Corynthi habitum tribus libris exponit, doctorum hominum disputantium, in primo libro multos loquentes facit, duobus Fentratem quendam Phyotam senem, quem ait a Deucalione ortum, disserentem inducit etc. Ex quibus preter originem apparet eum fuisse phylosophum. [4,52] CAP- LII : De Astreo Tytanis filio VIIII-o, qui genuit Astream et Ventos. Astreus filius fuit Tytanis et Terre, ut asserit Paulus. Hunc dicunt Seruius et Lactantius cum Aurora concubuisse et ex ea genuisse Astream uirginem, nec non et Ventos omnes. Quos dicit Paulus cum senex esset, dum fratres aduersus Iouem bellum mouissent, omnes armauit et emisit in Superos. Esto Lactantius dicat eos ab Athlante armatos. Astreum potentem aliquem atque superbum fuisse hominem existimo, ideo Ventorum patrem dictum, quia alicui uentose regioni prefuerit; quod illos armauerit in Superos, a uentorum discursione sumptum est, qui si a terre concauitatibus ueniant, ut in altum erumpant necesse est. [4,53] CAP- LIII : De Astrea filia Astrei. Astream Astrei Tytanis fuisse filiam satis uulgatum est, que, quoniam diis fauit aduersum patrem et patruos, in celum assumpta est, et in Zodiaco locata, ea in parte, que ab ea Virgo denominata est. Nunc autem quid sibi uelit fictio uideamus. Astreum Astree patrem ego hic non hominem, sed celum astrigerum intelligo, quod ex se Iustitiam gignit, dum perpetuo ordine sibi diuino munere dato inferioribus corporibus unicuique iuxta sui qualitatem indesinenter oportuna concedit, et huius exemplo legum latores, prout humano ingenio possibile est, nostram ordinauere iustitiam. Ex Aurora autem ideo nata dicitur, quia sicuti aurore claritas solem procedit, sic ex notitia certa rerum gestarum debet oriri seu oritur iustitia seu iudicium. Diis fauisse dicitur, quia bonis semper fauet iustitia et eicit reprobos. Ea enim in celi parte ideo posita est, quia contigua est equinoctio, ut ostendatur ex iustitia rerum equitatem consequi, et sicut sole ibidem existente equa temporis pars nocti atque diei ab eodem sole conceditur, sic a iustitia eque ius redditur depresse conditionis hominibus atque claris. [4,54] CAP- LIV : De Ventis filiis Astrei in generali. Venti, ut perhibent Seruius et Lactantius, Astrei Tytanis et Aurore fuere filii. Hos dicit Lactantius a Iunone ob natum Epaphum incitatos in Iouem, quam ob causam a Ioue cauernis clausi sunt, et sub imperio Eoli religati. Sed aliam causam dicit Theodontius a Pronapide monstrari in Protocosmo, que talis est. Dicit enim Pronapides Litigium egre plurimum tulisse a Ioue de celo fuisse deiectum, et ob id ad Inferos descendisse, et conuentis Furiis orasse, si quid unquam eorum uotis suus labor posset in posterum uoluptatis afferre, irent et sua uenena quiescentibus Ventis inicerent, ut Furiis infestati, Iouis regnum infestarent, atque quietem; que euestigio tendentes, cum eos pacifice sedentes in domo patria inuenissent, non solum furias sed odia immisere, adeo ut in regiones suas abeuntes, confestim unus in alterum discursum facere, et omne celum terramque concutere incepere. Quibus perterritus primo Iuppiter, deinde commotus, eis non absque labore captis et cauernis Eoli inclusis, eos sub eius esse iussit imperio. De quibus sic dicit Virgilius: Nymborum in patriam, loca feta furentibus austris, Eolyam uenit. Hic uasto rex Eolus antro Luctantes uentos tempestatesque sonoras, Imperio premit ac uinclis et carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis Circum claustra fremunt, celsa sedit Eolus arce Sceptra tenens mollitque animos et temperat iras. Ni faciat. maria ac terras celumque profundum Quippe ferant rapidi secum uerrantque per auras. Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, Hoc metuens molemque et montes insuper altos Imposuit, regemque dedit, qui federe certo, Et premere et lapsas sciret dare iussus habenas etc. Si predictarum fictionum uolumus habere sensum, ante alia necesse est ut Astreum horum patrem celum credamus astrigerum, ita tamen ut unum sit celum quicquid inter lune concauum et octaue spere conuexum continetur; nam motum celi et planetarum tanquam a remotiori tantum paululum causa causari arbitror. Si autem Astreum hominem Ventorum patrem uoluerimus, iam supra dictum est eum imperasse locis, ex quibus multi orirentur uenti, et hinc dictus est Ventorum pater. Aurore autem ideo dicuntur filii, quia ut plurimum appropinquante aurora consueuerint uenti oriri; quod nautarum approbat autoritas et consuetudo; illa enim hora eos surgere dicunt, et ob id eadem hora ut plurimum sua nauigationes incipiunt; et hinc Aurore filii nuncupati sunt. Eos autem a Iunone in Iouem armatos fuisse, ideo fictum est, quia a terra emitti creduntur, que Iuno est, et quadam terre respiratione impelli, et cum alibi nequeant preter in aerem inpingi, cum aer Iuppiter sit, in Iouem armatos fictum est, id est impetuosos. Quod autem Litigium opere Furiarum eos et inquietare regnum Iouis et inter se hostes fecerit, hoc a motu eorum et opere sumptum est; nam si ab oriente uentus surrexerit, et itidem ab occidente, ut et per aerem et in se concurrant necesse est, ex quo uidentur hostes et regnum inquietare Iouis. Eos autem sub imperio Eoli religatos in cauernis ideo dictum est, quia Eolydes insule quibus olim prefuit Eolus, et ab eo denominate sunt, plene sunt cauernarum, cauerne autem plene sunt aeris et aque, cuius motu causatur calor, et ob calorem surgunt ex aqua uapores, quos calor ipse resoluit in aerem; qui cum in loco non capaci consistere nequeat, egreditur, et si arctus sit agressus, de necessitate impetuosior et sonorior et diuturnior exit, et sic cum generati uenti ex cauernis Eolidarum insularum exeant, fictum est eos in cauernis Eoli religatos atque suo sub imperio positos. Sed Virgilius sub hac fictione longe aliud sentit, quod quoniam non spectat ad propositum non appono. Est preter fictiones horum pregrandis potentia; sunt distincte regiones et nomina; sunt insuper secundum quosdam pauciores, secundum uero alios plures, nec eisdem nominibus ab omnibus nuncupati sunt; de quibus antequam ad singulorum sermonem ueniamus, pauca dixisse non erit incongruum. Dicit ergo de eorum potentia et regionibus atque nominibus sic Ouidius: Et cum flaminibus facientes frigora uentos, His quoque non passim mundi fabricator habendum Aera permisit: uix nunc obsistitur illis, Cum sua quisque regat diuerso flamina tractu, Quin lanient mundum, tanta est discordia fratrum. Eurus ad auroram Nabatheaque regna recessit Persidaque et radiis iuga subdita matutinis, Vesper et occiduo, que litora sole tepescunt, Proxima sunt Zephyro; Scithiam septemque triones Horrifer inuasit Boreas, contraria tellus Nubibus assiduis pluuioque madescit ab Austro etc. In quibus carminibus, et si multum dictum sit, est tamen eorum tam grandis uiolentia, ut non dicam pregrandes naues pondere honustas multiplici per maria tensis euehat uelis, seu annosas quercus, euulsis e solo radicibus, in regionem alteram deferat, quin imo celsas turres arcesque sublimes perpetuo solidatas saxo impetu euertat suo, et montium altos uertices tanta concutiat rabie, ut mundum omnem, si rerum pateretur natura, extra ueteres terminos uideatur posse transferre. Hos duodecim esse dicit Ysidorus Ethymologiarum libro, eosque sic disponit et nominat: Qui ab oriente uerno in occiduum tendit ideo dicitur Subsolanus, quia sub ortu solis nascatur. Huic duos collateralis adnectit, Eurum scilicet a sinistris, quem sic ait uocari, eo quod ab Eoo spiret, id est ab oriente estiuo; a dextris uero dicit esse Vulturnum, sic dictus quod alte tonet. Austrum inde a meridie flantem sic dicit dici, quod aquas hauriat, eumque grece appellari Nothum. A dextris eius dicitur esse Euroastrum, inde dictum quod inter Eurum sit et Austrum. Sic et qui a sinistris est Austroaffrum, quia inter Austrum sit et Affrum. Sic et idem Lybonothus uocatur, eo quod inde Lybs et hinc sit illi Nothus. Zephyrum autem subsequenter ab occiduo flantem dicit, eo sic appellatum quod flores et gramina eius uiuificentur spiritu, atque eundem uocari Fauonium latine, quod his faueat que nascuntur. Cuius a dextra Affricum seu Lybim a regione unde spirat denominatum. A leua uero chorum, eo quod uentorum circulum claudat et quasi chorum faciat. Antea tamen dicit Caurum nominatum, et a nonnullis Argeston. Septentrionem inde dicit dictum, eo quod a circulo septem stellarum consurgat. Cui ponit a dextra Circium, a uicinitate Chori sic denominatum. A sinistra uero Aquilonem cuius nominis causam dicit, quia aquas extinguat et dissipet nubes. Eumque dicit et Boream nominari, quod ab Yperboreis montibus egredi uideatur. Scribit preterea Ysidorus, his XII designatis, alios etiam esse uentos, quos ego eosdem puto, sed aliis nominibus appellatos, ut puta Ethesyas, quas ait statuto anni tempore a Borea in Egyptum efflare. Sic et Auram et Altanum. Auram uero ab aere dictam, quod lenis, quasi agitatus leniter aer. Altanum in pelago fieri et ab alto denominatum. Turbonem insuper a terra dictum dicit; est enim uentorum circumuolutio quedam perniciosa persepe. Fragorem a fractarum rerum sonitu denominari uentum ait. Sic et procellam dictam, eo quod cum pluuia flans euellat. Vitruuius autem, ubi de Architectonica scripsit, XXIIIIor esse uentos ostendit. Dicit enim Austri collaterales Leuconothum et Altanum, Affrici Lybonothum et Subuesperum, Fauonii Ergastes et Ethesias, Cauri Circium et Chorum, Septentrionis Tracias et Gallicum; Aquiloni Supernas et Cecias, Solano Curbas et Orinthias, Euro Circias et Vu!turnum. Alibi autem dicit idem Vitruuius eos VIII tantum esse, scribens, Andronicum Cirrestem ad demonstrationem opinionis huius, Athenis turrim octogonam construxisse, et singulis lateribus sculptam eius uenti ymaginem, cui illa facies muri esset aduersa, posuisse, et tandem metha marmorea super turrim imposita, ereum trionem super imposuit illi dextra uirgam porrigentem. Qui cum circumageretur a uentis, uirga designabat, quis esset qui flaret, et sic dicit compertum inter Solanum et Austrum Eurum, inter Austrum et Fauonium Affricum, inter Fauonium et Septemtrionem Caurum seu Chorum, inter Septentrionem et Solanum Aquilonem. Quam descriptionem tanquam optimam atque ueram Mediterranei maris naute omnes seruant, et potissime Ianuenses, qui profecto ceteros nautice artis excedunt ingenio. [4,55] CAP- LV : De Subsolano uento et Vulturno et Euro et collateralibus suis, filiis Astrei. Expedito de uentis in generali, de unoquoque secundum Ysidori descriptionem in particulari pauca dicenda sunt; et primo de Subsolano orientali uento. Hic, ut Beda dicit, calidus est et siccus, sed temperate et ideo calidus, quia diu sub sole moretur. Siccus autem, quia cum Occeanus orientalis multum distet a nobis, ex quo humiditatem summere creditur, eam omnem ueniendo dimittit. Sed absit ut credam ridiculum istud, omnem scilicet uentum, qui ad nos ab orientis plaga uenit, oriri in oriente extremo, cum certissimum habeatur multos apud Eolidas oriri, ut predictum est, ex quibus nonnulli in nos efflant quos nos orientales et merito dicimus; quam ob causam, salua semper reuerentia Bede, frustra dictum puto eos ob longinquitatem originis sue ad nos mutata complexione uenire. Huic eiusdem complexionis sunt a destris Vulturnus omnia desiccans, a sinistris uero Eurus nubes aggregans seu generans. [4,56] CAP- LVI : De Notho uento et Euroastro atque Austroaffro collateralibus eius, filiis Astrei. Nothus australis est uentus, naturaliter frigidus et siccus, uerum dum per torridam zonam ad nos ueniens transit, calorem assumit, et ab aquarum multitudine in meridie existente sumit humiditatem. Et sic mutata natura ad nos uenit calidus et humidus, et calore suo poros terre aperit, et humorem ut plurimum multiplicare, et nubes et pluuias inducere consueuit. Huius formam sic describit Ouidius: Madidis Nothus euolat alis, Terribilem picea tectus caligine uultum: Barba grauis nymbis, canis fluit unda capillis, Fronte sedent nebule, rorant penneque sinusque etc. Huic eiusdem complexionis a dextris est Euroaster, qui tempestates in mari generat, eo quod, ut Beda dicit, ab imo sufflet. A sinistris autem Austroaffer, quem aliqui dicunt calidum et temperatum. [4,57] CAP- LVII : De Septentrione uento et Circio collaterali eius, filiis Astrei. Septentrio uentus est a plaga in qua oritur nuncupatus. Nascitur enim in locis aquosis et congelatis et excelsis montibus, ex quibus ad nos usque purus flat, eo quod in locis, per que transitum facit, nullus ob intensum frigus resoluitur uapor. Hic aerem serenum facit, et quas exciuerat Auster pestes, repellit et purgat. Complexione autem cum collateralibus frigidus est et siccus. Qui enim a dextris est, Circius appellatur, niuium grandinumque productor. A sinistris autem Aquilo est, seu Boreas, de quo latior sermo sequitur. [4,58] CAP- LVIII : De Aquilone seu Borea uento, Astrei filio et collaterali Septentrionis. Boreas seu Aquilo uentus collateralis est Septentrionis, et natura sua habet nubes dissipare et aquas ligare gelu; de quo sic Ouidius in persona eiusdem dicit ad ostendendas uires eius: Apta michi uis est, qua tristia nubila pello Et freta concutio nodosaque robora uerto, Induroque niues et terras grandine pulso. Idem ego cum fratres celo sum nactus aperto, Nam michi campus is est, tanto molimine luctor, Ut medius nostris concursibus insonet ether, Exiliantque cauis elisi nubibus ignes. Idem ego, cum subii conuexa foramina terre, Supposuique ferox imis mea terga cauernis, Sollicito manes totumque tremoribus orbem. Hac ope etc. Ex hoc plures dicuntur fabule. Nam Seruius dicit eum amasse Yacintum puerum, qui etiam ab Apolline amabatur, et quoniam cerneret amorem pueri in amorem Apollinis magis quam in se flecti, iratus disco ludentem interemit. Preterea dicit Ouidius, eum amasse Orythiam Erichthonii regis Athenarum filiam, ac eam in coniugem postulasse; que cum non daretur, indignans se disposuit ad rapinam, nec distulit quin imo: Excussit pennas, quarum iactatibus omnis Afflata est tellus latumque perhorruit equor. Puluereamque trahens per summa cacumina pallam Verrit humum, pauidamque metu caligine tectus Orythiam amans fuluis amplectitur alis. Et sic illam rapuit, et ex ea Zethum et Calaym filios suscepit. Insuper dicit Omerus in Yliade inducens Eneam Achilli loquentem in pugna: Boream pulcherrimas Dardani adamasse equas et ex eis equos XII uelocissimos suscepisse. A quibus si corticem fabularum amouerimus, aduertemus primo Boream Yacinthum, qui flos est et ideo puer, quia nullus diu uiuit flos, amare; hac in forma, quia forte flabat sepissime per prata plena yacintis, quasi uisurus quos diligebat, uti et nos crebro uisuri uadimus quos amamus. Qui Yacintus et ab Apolline, id est a sole, amabatur, nam et ipse productor talium et spectator, amator etiam dicitur, et quia talium fotor est, et ideo a Yacinto amari dicitur, quia una queque res id amare uidetur, per quod ad esse deducitur et perseuerat in esse; nam flores et alia sole agente nascuntur et uiuunt, quam diu uiuunt. A Borea autem ideo occisus dicitur, quia Boreas horriditate sui flatus cuncta humore priuat atque desiccat. Amasse eum Orythiam hystoria est. Dicit enim Theodontius Boream iuuenem fuisse Tracem nobilem et animosum, qui tractus fama matrimonii contracti a Thereo, qui Pandyonis filiam habuerat in coniugem, cum audisset Orythiam Erichthonii Atheniensium regis formosissimam puellam esse, cupidine captus eius petiit coniugium, quod cum illi negaretur, ob incestum commissum a Thereo in Phylomenam, quasi similis illi Boreas futurus esset, iratus, captato tempore, illam rapuit, anno regni Erichthei VIIII°, et filios ex ea suscepit, et sic fabule Io cum nomen iuuenis et regio adinuenit. Equos autem Dardani a Borea genitos ideo dici arbitror, quia possibile fuit Dardanum fama bonitatis equorum eius regionis tractum, misisse ibidem, et proletarios assumpsisse, quibus iunctis equabus suis optimos atque ueloces suscepit equos, quorum successores eius prolem semper post modum seruauere; et hinc sumptum eos Boree filios extitisse. [4,59] CAP- LIX : De Zetho et Calay filiis Boree. Zethus et Calays filii fuerunt Boree et Orythie, ex quibus quoniam que leguntur communia sunt, ut de ambobus inuicem scriberem necesse fuit, de quibus sic Ouidius: Illic et gelidi coniunx Orythia tyranni Et genitrix facta est, partus enixa gemellos, Cetera qui matris, pennas genitoris haberent. Non tamen has una memorant cum corpore natas, Barbaque dum rutulis aberat subnixa capillis, Implumes Calaysque puer Zethusque fuerunt. Mox pariter penne ritu cepere uolucrum Cingere utrumque latus, pariter flauescere mali etc. Hos insuper testatur Ouidius cum Iasone et aliis Argonautis ad Colcos iuisse. Verum ut dicit Seruius, cum a Phyneo rege Archadie, qui eo quod suasione noue coniugis filios cecauerat, a diis cecatus et ipse fuerat, eique ut escas fedarent atque surriperent, arpye obscene aues fuerant apposite; suscepti hospitio remunerationis gratia ad expellendas aues Zethus et Calays, quoniam alati erant, missi sunt. Qui cum illas strictis gladiis persequerentur, ex Archadia pulsas usque ad insulas, que Plote appellantur, persecuti sunt. Ibi uero monitu Yris ut desisterent Iouis canes ulterius persequi, ad socios redierunt. Que iuuenum conuersio nomen immutauit insulis, et ubi Plote dicebantur, Strophades dicte sunt, nam strophe grece, latine conuersio dicitur. Hec ego de istis legisse memini; quid autem habeant sub uelamine fictiones, detegendum est. Dicit ergo Ouidius hos post pueritiam pennas habuisse, pro quibus ego intelligo barbam et uelocitatem, que in adolescentia hominibus ueniunt. Circa autem allegoriam pulsarum ab his arpiarum, dico quod diuino munere omnes boni nascimur, et sic prima mortalium coniunx bonitas, seu innocentia est. Sed tandem grandiores effecti ut plurimum obiecta innocentia deprauamur, et tunc secunda superinducitur uxor, cum quis concupiscibilis appetitus iudicio se trahi permittit, quod in quam perniciosos deducat saltus, Phyneus testis est. Qui auri cupidine occupatus, dum auaritie credit, que secunda illi uxor fuit, filios priuat luminibus. Filii autem nostri laudabiles actus sunt, quos tunc priuamus lumine, cum illos obscenis operibus deturpamus. Quid enim turpius agere possumus, quam bonam mentem abicere, ut diuitias acquiramus? Quod teste Seneca phylosopho, facete Demetrius potenti cuidam libertino dixit, Facilem scilicet sibi esse ad diuitias uiam, quo die penituisset bone mentis. Sic et nos ceci efficimur, quando ob census desiderium nimium in rapinas et turpia lucra delabimur. Apponuntur enim talibus arpye fede uolucres atque rapaces, quas ego mordaces auarorum curas et sollicitudines intelligo, a quibus ideo auaris surripi dicuntur dapes, quia dum talibus detinentur cogitationibus, auari in tam grandem sui obliuionem ueniunt, ut etiam aliquando cibum sumere efficiantur immemores, seu dum auri cumulum augere satagunt, sibi ipsis cibos extenuant et sua miseria fedos faciant. Argonaute qui apud hunc hospitantur, quoniam illustres omnes iuuenes fuere, et uirtute conspicui, loco salubrium consiliorum summendi sunt, que et si egre suscipiantur a talibus, suscipiuntur tamen aliquando, et suscepta, loco muneris retribuunt boni inquisitionem, que secundum Fulgentium pro Zetho et Calay intelligitur. Hec autem boni, id est ueritatis inquisitio agit, ut canes Iouis, id est mordaces cure et alienis bonis continue inhyantes pellantur usque ad Strophades id est usque ad conuersionem animi perquirentis bonum. Que conuersio esse non potest, nisi omissis uiciis et concupiscientiis in uirtutem quis egressus dirigat suos, et tunc remanet a sordibus desideriorum turpium immunis mensa Phynei. Sane Leontius longe breuius huius sensum expedit. Dicit enim hystoriam hanc fuisse talem : Phyneum ditissimum fuisse regem Archadie et auarum, et mortua Steneboe coniuge, ex qua Palemonem et Phyneum susceperat filios, superinduxit Arpalicem Boree filiam et sororem Zethi et Calay, cuius precibus ipse filios excecauit; quod scientes pyrrate, qui Plotas insulas incolebant, quasi in destitutum auxiliis et odiosum suis ob scelus commissum in filios uenere, et obsederunt eum, et machinis erectis usque in regiam putrida sordesque iaciebant; tandem uenientibus Zetho et Calay, uocatis cum longis nauibus, eum liberauerunt obsidione, pyrratasque usque ad Strophades repulere. [4,60] CAP- LX : De Arpalice Boree filia et Phynei coniuge. Arpalices, ut dicit Leontius, filia fuit Boree, ex qua matre non dicit. Hec Phyneo regi Arcadie nupta fuit, ut supra proximo patet, et infesta priuignis. [4,61] CAP- LXI : De Zephyro uento et Affrico et Choro collateralibus, filiis Astrei. Zephyrus uentus est occiduus, qui a latinis uocatur Fauonius, complexione frigidus et humidus, temperate tamen. Hyemem autem resoluit et germina floresque producit, et dicitur Zephyrus a Zephs grece, quod latine uita sonat. Fauonius autem eo quod faueat germinantia uel faueat germinibus; flat enim suauiter et placide a meridie usque in noctem, a principio ueris usque ad estatis finem. A dextris eius Affricus ponitur, qui tempestuosus fulmina et tonitrua generat. A sinistris autem eius Chorus, qui, ut Beda dicit, in oriente nubilosum aerem facit, cum serenum faciat in occiduo. De Zephyro talis recitatur fabula. Nynpham fuisse scilicet nomine Clorim, a Zephyro dilectam, et in coniugem assumptam, eique ab eo in munus amoris atque uiolate pudicitie omne ius in flores concessum, eamque ex Clora Floram uocauit. Preterea refert Omerus in Yliade hunc Tyellam compressisse Arpyam, et ex ea Xanthum et Balium Achillis equos suscepisse. Harum fabularum intensio talis esse potest. Dicit Lactantius in libro Istitutionum diuinarum Floram feminam magnas ex meretricio quesisse opes, quarum moriens Romanum populum scripsit heredem, parte seruata, que sub annuo fenore prestaretur, ex quo scilicet fenore uoluit, ut suus natalis dies singulis annis editione ludorum celebraretur. Qui ludi Florales et sacra Floralia a Flora nuncupata sunt, quod quia senatui tractu temporis flagitiosum uisum est, cum timore plebis retractare non posset, ab ipso meretricis nomine argumentum summi placuit, ut rei pudende dignitas adderetur, et inde finxerunt Floram floribus preesse, eam oportere ludis placare, ut fruges cum arboribus aut uitibus bene prospereque florerent. Quem colorem secutus Ouidius, nynpham non ignobilem Zephyro nuptam et dotalitio munere, ut floribus preesset, accepisse a sponso. Qui ludi, ut dicit Lactantius, memorie meretricis conueniunt; nam omni lasciuia et uerborum licentia, quibus omnis obscenitas effunditur, positis flagitante populo a meretricibus uestimentis, que ludis in illis mymorum fungebantur officio, celebrantur. Ex Tyella autem Arpya equos suscepisse, nescio quid uelit Omerus, nisi id forte, quod apud Olisbonem extremum Hyspanie in Occiduum oppidum equas facere consueuisse apud Plinium Secundum legimus. Quas dicit Plinius in concupiscientiam prolis suscipiende uenientes hyulco gutture consueuisse flantes Zephyros suscipere, et ex eis concipere et parere uelocissimos equos breui tamen euo ualentes. Sic forsan ex equa cui nomen erat Thyella, que impetus seu procella interpretatur, factum est, uel ut supra de equis Dardani ex Borea conceptis diximus. [4,62] CAP- LXII : De Aloo Tytanis X-o filio. Alous, ut ait Theodontius, filius fuit Tytanis et Terre, cui coniunx fuit, ut etiam Seruius asserit, Yphymedia. Quam cum uiolasset Neptunus, duos ex eo peperit filios, Othum et Ephyaltem, quos Alous educauit ut suos, et cum nouem digitis, ut dicit Seruius, singulis mensibus crescerent, parantibus Gigantibus bellum aduersus Superos, nec ob senium Alous ad illud posset accedere, hos misit geminos adiutores, de quibus ubi de filiis Neptuni dicemus. [4,63] CAP- LXIII : De Pallene XI-o Tytanis filio, qui genuit Mineruam. Pallenem seu Pallantem unum fuisse ex filiis Tytanis dicit Paulus, insulamque in Egeo mari tenuisse, et a se denominasse Pallenem, hominem immanem et Superis aduersum plurimum, cuius Lucanus meminit dicens: Pallenea Ioui mutauit fulmina cyclops. Hunc dicit idem Paulus a Minerua in bello aduersus Iouem facto occisum, et ob id eam Palladem cognominatam. Et alibi dicit idem Paulus eum ob eius seuitiam ante bellum a Ioue fulminatum. Sane Theodontius ei dicit fuisse filiam, nomine Mineruam, a qua, cum illi conaretur uirginitatem surripere, occisus est. [4,64] CAP- LXIV : De Minerua Pallenis filia. Minerua, ut supra proximo patet iuxta Theodontium, filia fuit Pallantis, a se ob uirginitatem tutandam occisi. Hec, ut Tullius dicit, ubi de Naturis deorum, inter plures alias Mineruas V-a fuit, eique ait ab antiquis pinnata apponi talaria, seu quia occiso patre uelox fuerit ad fugam, seu ob aliam causam factum sit. [4,65] CAP- LXV : De Runco et Purpureo XII-o et XIII-o filiis Tytanis. Runcus et Purpureus, ut asserit Priscianus in maiori uolumine, filii fuere Tytanis et Terre, quorum ait Neuium poetam meminisse aientem: Inerant signa expressa quomodo Tytani bicorpores Athlantes Runcus atque Purpureus filii terras pro terre etc. Et Oratius in Odis ait: Aut qui minaci Porphyrion statu. De his autem aliud legisse non memini. [4,66] CAP- LXVI : De Lycaone XIIII-o Tytanis filio, qui genuit Calystonem. Lycaonem Arcadie regem dicit Theodontius, quod nusquam alibi legi, filium fuisse Tytanis et Terre, seu ob splendorem regium, seu ob insigne aliquod facinus, seu quod potius credo, quia nequam fuit homo et deorum spretor atque uilipensor, sicut plurimum legimus fuisse Tytanes. Ex eo autem talem refert Ouidius fabulam. Cum ascendisset in celum mortalium clamor quoniam omnia male agerentur in terris, uoluit Iuppiter experiri presentia, et forma hominis sumpta deuenit in regiam Lycaonis, egitque ut aduerterent populi, quia deus esset in terris, qui cum sacris operam darent, a Lycaone risi sunt omnes. Qui tamen ut experiretur, nunquid ut dicebantur hospes suus Iuppiter esset, conspirassetque in nocturnam eius necem, nec peregisse potuisset, ad aliud facinus repente intendit animum, et occiso ex obsidibus Molossorum uno, undis partim, partimque prunis excoqui iussit, et illum comedendum Ioui apposuit. Qui cum cognouisset scelus spreuissetque cibum, ignem in regiam Lycaonis iniecit et abiit. Lycaon autem territus abiit in siluas, et in lupum uersus morem rapine pristinum seruare cepit, in greges seuiens sanguinis auiditate. Sub hac fabula hystoriam esse talem dicebat Leontius. Fuit olim inter Epyros, ex quibus aliqui postea a Molosso Pyrri filio Molossi dicti sunt, et Pelasgos, qui postea Archades, controuersia, de qua cum in concordiam itum esset, petiit Lycaon, qui tunc preerat Pelasgis, ut sibi in robur inite concordie daretur saltem obses unus ab Epyris, eo quod ab eis fuisset primitus exorta discordia. Cui a Molossis usque ad certum tempus iuuenis unus ex nobilioribus concessus est. Qui cum non remitteretur in termino a Lycaone, per legatos gentis sue requisitus est. Lycaon autem, seu quia superbe requisitus uideretur, seu ob aliam causam turbatus, eo quod pessimus esset homo et inflati animi, respondit legatis se in sequenti die obsidem redditurum, iussitque ut mane sequenti secum in conuiuio essent, et clam obside occiso atque decocto legatis aliisque conuiuantibus iussit apponi. Erat forte inter eos epulans iuuenis adhuc Lysanias, is qui postea Iuppiter dictus est, homo ea tempestate apud Arcades existimationis permaxime, qui cum membra humana nouisset, eiectis mensis turbatus atrocitate facinoris, prosiliuit in publicum et in Lycaonem sibi fauentibus popularibus omnibus euestigio conspirauit, et congregatis uiribus eum traxit in pugnam, superatumque regno fugauit. Lycaon autem deiectus exul et inops cum paucis fugit in siluas, et cepit itineribus insidiari et raptu uiuere, quod fabule locum dedit, quod in lupum uersus sit. Nam si rite uelimus inspicere, nulli dubium esse debet, quin quam cito ad auaritiam et rapinam mentem apponimus, humanitate exuti, lupum e uestigio induamus atque tam diu perseueramus in lupum, quam diu talis appetitus perseuerat in nobis, humana tantum reseruata effigie. Dicebat insuper Leontius alios affirmare Lycaonem in uerum lupum fuisse conuersum, asserentibus talibus in Arcadia lacum fore, quem si quis transnatasset, illico transformabatur in lupum, et si a carnibus abstinuisset humanis, et anno nono transacto lacum eundem iterum transnatasset, ei forma pristina reddebatur. Quod sciens Lycaon et plurimum Iouis iram timens atque suorum, et ob suam perfidiam ignorans quo satis tutam posset habere latebram, ad expectandum absque suspicione uite rei exitum, lacum transnauit et uerus lupus effectus, inter alia eiusdem speciei animalia, abitauit in siluis, relicta filia unica uirgine Calistone. Preterea scribit Plinius in libro Naturalis hystorie, bellorum indutias huius Lycaonis inuentum fuisse, ludorumque gimnicorum in Archadia. [4,67] CAP. LXVII : De Calystone filia Lycaonis et matre Arcadis. Calysto filia fuit Lycaonis, ut satis per Ouidium patet. Hec, ut scribit Paulus, iam patre fugato inter rerum tumultum adhuc uirgo, clam regiam exiuit et aufugit ad nemora, ubi se uirginibus Diane dicatis sociam iunxit, apud quas a Ioue, in habitu transformato Diane, oppressa est. Et cum turgescente utero appareret crimen, pulsa peperit Arcadem. De quibus ambobus plene infra ubi de Arcade dicetur, et ea potissime, que a Leontio de fictione relata sunt. Sane hec pluribus est appellata nominibus. Nam grece Arthos dicitur, quod latine sonat ursa. Preterea et Elyce dicitur a giri circumitione, nam grece elyaci dicuntur giri. Nuncupatur etiam Cynosura, quod nomen ante duo fuerunt nomina, cynos scilicet quod sonat latine canis; nam ymago celestis, que postea ursa dicta est, canis dicebatur, et forte adhuc apud quosdam dicitur, et uros, quod latine siluestris bos sonat. Nam et eodem nomine dicta est, propter eleuatam caudam ad semicirculi formam, quod magis ad siluestrem bouem spectat, quam ad canem faciat, aut ursam; nam sic ut dicitur, fert siluestris bos caudam eleuatam, ut semicirculum facere uideatur. Appellatur et Phenix, sic uolente Thalete inuentore, qui Phenix et ipse fuit, seu quia Phenices, qui instructissimi fuere naute, ea in nauigatione primi sint usi. Dicitur et Septentrio quod etiam Archadi, seu maiori urse nomen est, eo quod a septem denotetur stellis, nam tryon seu teron stella interpretatur. [4,68] CAP- LXVIII : De Gigantibus ex sanguine Tytanorum procreatis et Terra. Gigantes, ut Paulus et Theodontius testantur, nati sunt ex sanguine Tytanorum et Terra, quod etiam testari uidetur Ouidius, dicens: Obruta mole sua cum corpora dira iacerent, Perfusam multo natorum sanguine Terram Immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem, Et ne nulla sue stirpis monimenta manerent, In faciem uertisse hominum, sed et illa propago Contemptrix superum seueque auidissima cedis Et uiolenta fuit : scires de sanguine natos etc. Hos Theodontius dicit pedes anguium habuisse et bellum mouisse Ioui, ut patres fecerant; uerum nil ausus, donec Egla speciosissima mulierum et coniunx Panis a Terra matre eorum celaretur in specu. Qua occultata extemplo in deos fecere impetum atque eos adeo terruere, ut in Egyptum usque formis mutatis expellerent. De quibus sic dicit Ouidius: Emissumque ima de sede Tiphea terre Celitibus fecisse metum, cunctosque dedisse Terga fuge, donec fessos Egyptia tellus Ceperit et septem discretus in hostia Nylus. Huc quoque terrigenam uenisse Typhea narrat, Et se mentitis superos celasse figuris. Duxque gregis, dixit, fit Iuppiter, inde recuruis Nunc quoque formatus Lybie est cum cornibus Amon. Delyus in coruo, proles Semeleia capro, Phele soror Phebi, niuea Saturnia uacca, Pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis ales etc. Verum in aliquibus Theodontius et Ouidius dissentire uidentur, cum Theodontius dicat a Gigantibus hoc factum, et Ouidius dicat Typheum ex imo terre uenisse atque fecisse. Preterea et in formis deorum. Nam dicit Theodontius Iouem in aquilam uersum, Cybelem in merulam, Venerem in anguillam, Pana autem se in fluuium fere totum deiecisse; superiorem uero partem que remansit in ripa in hyrcum mutatam dicit, que intrauit fluuiam in piscem, ex qua figura postea Iouem capricornii signum fecisse dicit. Tandem Iouem asserit oraculo habuisse, si uictoriam uellet, clipeum ex Egla Panis coniuge tegeret, et caput suum Gorgone. Quo facto presente Pallade, fugati sunt atque obruti Gigantes et apud Inferos a Ioui detrusi. Multa his dictis superdicenda ueniunt, si fictionum uelimus ambages resoluere. Sed ante alia non omnino fictum est fuisse Gigantes, id est homines forma, seu statura ultra modum ceteros excedentes, imo constat esse uerissimum et liquido his diebus apud Drepanum Sicilie oppidum fortuitus demonstrauit euentus. Nam cum in radicibus montis, qui supereminet Drepano, haud longe ab oppido, nonnulli agrestes ad construendam pastoralem domum fundamenta foderent, apparuit cauerne cuiusdam introitus, quem cum uisuri, quidnam intus esset, faculis incensis fossores intrassent auidi, antrum summe altitudinis atque amplitudinis inuenere. Per quod incedentes in oppositum introitus ingentis magnitudinis sedentem uiderunt hominem, ex quo terrefacti repente fugam arripientes exiuere antrum, nec ante tenuere cursum, quam in oppidum deuenissent occurrentibus quid uiderant nuntiantes. Mirabundi autem ciues uisuri quidnam mali hoc esset, incensis funalibus armisque sumptis, quasi in hostem unanimes exiuere ciuitatem, et ultra trecentos intrauere specum, uideruntque non minus quam primi stupidi quem retulerant uillici. Tandem proximiores facti, postquam non uiuum esse hominem norunt, uiderunt sedentem quendam in sede, et sinistra manu innixum baculo tante altitudinis atque grossitiei, ut excederet quemcunque pregrandis nauigii malum. Sic et hominem inuise atque inaudite amplitudinis, nulla ex parte corrosum aut diminutum. Et cum ex eis unus porrecta manu tetigisset stantem malum, euestigio malus solutus in cinerem corruit, remansit quasi ueste nudatus baculus alter plumbeus ad manum usque tenentis ascendens, et ut satis aduerterunt, plumbum erat ad augendam grauedinem malo infusum, quod postea ponderantes asserunt, qui uiderunt, fuisse ponderis XV chintariorum Drepanensium, quorum unusquisque ponderis est librarum comunium (centum). Demum hominis statura tacta eque corruit, et in puluerem fere omnis uersa est. Quem cum non nulli tractarent manibus, tres dentes adhuc solidi comperti sunt monstruose granditie, ponderis autem erant trium rotulorum, id est centum comunium unciarum. Quos Drepanites, in testimonium comperti gigantis et sempiternam posteritate memoriam, filo alligauere ferreo, et suspendere in quadam ciuitatis ecclesia in honorem Adnuntiate Virginis edita, et eiusdem titulo insignita. Preterea et partem cranei anteriorem inuenere firmissimam adhuc, et plurium frumenti modiorum capacem. Sic et os alterius cruris, cuius et si ob annositatem nimia pars in putredinem deuenisset, perceptum tamen in reliquo est ab his, qui totam hominis altitudinem ad mensuram cuiuscunque minimi ossis nouere, eum fuisse magnitudinis ducentorum cubitorum uel amplius. Suspicatumque est a quibusdam ex prudentioribus hunc fuisse Ericem, loci potentissimum regem, Butis et Veneris filium, ab Hercule occisum et in eodem monte conditum. Quidam autem arbitrabantur Entellum, qui olim in funeribus ludis ab Enea pro Anchise patre editis pugno taurum occiderat. Alii uero unum ex ciclopibus, et potissime Poliphemum, de quo multa Homerus. Post quem de eodem sic scripsit Virgilius: Vix ea fatus erat, summo cum monte uidemus Ipsum inter pecudes uasta se mole mouentem Pastorem Poliphemum et litora nota petentem, Monstrum horrendum (informe) ingens cui lumen ademptum. Trunca manu pinus regit et uestigia firmat; Et post pauca sequitur: Dentibus infrendens gemitu graditurque per equor Iam medium, nec dum fluctus latera ardua tinxit. Et alia plura que ad magnitudinem Ciclopum designandam tendunt, et potius ad ueritatem rei spectantia quam ad yperbolem, qua multi eo ibidem uti arbitrantur. Fuere igitur ingentes stature Gigantes, quod et sacra testatur pagina, ex quibus et si non huius tam mirande magnitudinis fuerint, duo saltem in eadem nuncupantur, Nembroth scilicet, qui turrim in deum excogitauit, et Golias Phylisteus a Dauit funda et lapidibus superatus. Hos tales Iosephus, uir alias circumspectus et eruditus, existimauit, ut ipse in libro Antiquitatis Iudaice scribit, ab Angelis Dei mulieribus mortalibus coeuntibus procreari; quod edepol ridiculum est, cum ingentium corporum causa sint sydera celique reuolutio certa, qua etiam euo nostro factum est, quod aliqui fere caput omne, uel amplius proceritate excederent etiam magnos corpore uiros. Sane de his ego poetas non puto locutos, si mites fuerunt homines et humane uiuentes. Sed de his de quibus uidetur intelligere in Saturnaliorum libro Macrobius, ubi dicit: Gigantes autem quid aliud fuisse credendum est quam hominum quandam impiam gentem deos negantem, et ideo extimatam deos pellere de celesti sede uoluisse? horum pedes in draconum uolumina desinebant, quod significat, nil eos rectum, nil superum cogitasse, totius uite eorum gressu atque processu in inferna mergentes etc. Huiusmodi ergo homines ex sanguine Tytanorum et Terra productos fuisse, non debet extraneum apparere homini erudito, cum persepe similis oriatur ex simili, et ob hoc Tytanorum superborum hominum rite superbos omnes, si non ex sanguine saltem ex moribus seu uitio filios possumus nuncupare. Quorum etiam nulla rectius dici mater potest quam Terra, iam a Macrobio ratione monstrata, tales scilicet nil superum, id est celeste, nil sanctum, nil iustum cogitant, omnis uite eorum progressus ad terrena et inferiora demergitur. Attamen hos tales, seu quos tales appellamus, bellum habuisse cum Ioue homine Cretensium rege non omnino fabulosum est. Constat enim ex hystoriis antiquis, Iouem duo insigna gessisse bella, primum cum Tytanis, ut parentes uinculis detentos liberaret, secundum cum ipso patre suo Saturno, mortem eius, testante Lactantio, moliente et hoc Giganteum bellum dictum est, et secundum quosdam apud Flegram Thesalie agrum conflictum est, et uictus atque fugatus Saturnus. Quod autem oraculo Egle corio clipeum tegere illi imperatum sit, et caput suum Gorgone et Egles a terra in specu abscondita, intelligo quia subsidio gregum et armentorum, in quibus consistebant substantie ueterum, que per Eglam, que idem sonat quod capra, intelliguntur et agrorum fructus, quos occipio pro Gorgone, sumptus bellorum maximi sustentati sint; et sic Iouis clipeum tectum, id est defensionem habitam, et caput coopertum, id est consiliis ad oportuna fulcitum. His autem cessantibus scilicet fructibus substantiarum Egles dicitur abscondita, et tunc audent hostes in hostem insurgere quasi aduersus inermem. Tantum his existentibus et Pallade, que pro militari disciplina intelligenda est hic, in uictoriam itur. Quod autem in Infernum mersi sint, humiliari atque deici superborum proteruiam ostendere uoluere fingentes. Huic tamen bello Gigantum multa superadduntur hic non apposita, eos scilicet montes montibus imposuisse, ut in celum ascenderent, et alia quedam fecisse, que referenda sunt ad actus bellantium. Erigunt quidem arces et inponunt montibus turres, ut celum, id est regnum hostis occupent, que omnia tandem a uictore deiciuntur, ut a Ioue factum est. De hoc Gigantum bello atque Superum uidebatur Varro aliter opinari; dicebat enim hoc fuisse cum cessasset diluuium, dicens aliquos in diluuio cum utensilibus omnibus confugisse in montes, qui lacessiti postea bello ab aliis, qui de aliis descenderant montibus tanquam superiores uenientes facile repellebant; unde fictum est, superiores deos esse, inferiores uero terrigenas; et quia ex uallibus ad summa scandentes premisso pectore, quasi reptare uiderentur more serpentum, dictum est eos serpentum habuisse pedes. Quod autem metu Typhei in Egyptum mutatis formis aufugerint dii, aliud sentit quam hystoria uel moralitas. Nam pro Thypheo, qui Terre fuit filius, terra ipsa intelligenda est, et potissime ea pars, que a nobis septentrionalibus incolitur, a qua dii, id est sol, per quem, ut Macrobio placet in libro Saturnaliorum, reliqua deorum multitudo intelligenda est, tunc fugiunt quando ab equinoctio autumnali uersus antarticum polum sol incipit declinare, quia tunc elongatur a terra sol, scilicet a regione nostra qui septemtrionales sumus, et tendit in Egyptum, id est in austrum, seu ad regiones australes. Deos autem formas mutasse, forte potius ad ornatum fictionis appositum est, quam ob aliam causam. Nam, ut dicit Augustinus, ubi De ciuitate dei: Non omnia que gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt, sed propter illa que aliquid significant, et ea que nichil significant attexuntur. Solo enim uomere terra proscinditur, sed ut hoc fieri possit, etiam cetera aratri membra sunt necessaria; et soli nerui in citharis atque huiusmodi uasis musicis aptantur ad cantum, sed ut aptari possint insunt et cetera in compagibus organorum que non percutiuntur a canentibus, sed ea que percussa resonant huic connectuntur. Hec Augustinus. Et ob id esto ad intentum minime spectet, ne uideamur euitasse laborem, quid in illis formis sensisse potuerint, annectamus. Dicit ergo Ouidius, Iouem mutatum in Arietem, ut in hoc Iouis naturam demonstret. Est autem aries mansuetum et benignum animal, nemini si in quiete permictatur sua infestum. Preterea utile plurimum, nam ad procreandam prolem maxime pecudum gregi solus sufficit, et insuper non solum uir gregis est, sed dux etiam; nam si absit pastor ipse, se pastorem pecoris preuium offert, illudque itinere recto reducit in caulas. Que Ioui conuenire uidentur inter alia multa. Est autem planeta benignus et mitis, nisi coniunctione alterius deprauetur; est similiter utilis, quia maturos fetus mulierum mouet ad exitum et emittit in lucem, omnesque iuuat ut ipsum nomen sonat; sic et dux gregis, id est rex, et dominus deorum, ut omnis gentilitius error affirmat. Solem autem ideo in coruum uersum reor, ut eque ex proprietatibus solis demonstretur una; coruum enim habere uim quandam presagiendi credidere ueteres, et ideo quia sol diuinationis dictus est deus, ut ubi de Apolline dicetur, eidem coruum consecrauere, qui, ut dicit Fulgentius, solus inter aues habet LXIIII-or uocis mutationes, quam ob causam auguribus antiquis erat in auguriis captandis auis gratissima. Bachum in caprum mutatum, hyemali tempore conuenit, nam uinum, id est Bachum, a frigore hyemis coactum, in se uires colligit suas; et cum minoris uirtutis uideatur quam sit, agente frigore facilius potatur a stultis; uerum postquam potatum est, calore auctum stomaci extenditur, et more hyrci ad sublimiora tendit agitque, ut calefacti homines animosiores efficiantur, et ad celsiora contendant. Quod autem luna in Phelem, id est in dammam mutata sit, ut eius designetur uelocitas dictum est, cum sit damma uelocissimum animal, nec illi ad defensionem sui telum aliud quam fuga concessum sit a natura, et sic luna inter planetas uelocissima est. Iunonem autem in candidam mutatam uaccam ideo uoluere, quia uacca fertile sit animal, et sic terra, quam Iunonem aliquando uolunt; et ideo candida, quia hyeme niuibus tegatur. Quod Venus piscis effecta sit, eius grandis humiditas, seu quod humiditate uigeat Venus ostenditur. Mercurius autem ybis factus dicitur, eo quod ciconia sociabilis auis sit, ex quo Mercurii conuenientia cum omnibus designatur, et uti serpentum hostis ciconia est, sic astutiarum dissipator Mercurius. Secundum autem Theodontius Iuppiter in aquilam uersus est, ut per aquilam, que altius ceteris auibus uolat, eius sublimes intelligantur effectus. Cybelem uero in merulam ideo uersam puto, quia cum Terra sit, et merula sit auis uolans continue circa terram, ut Terra per merulam designetur. Per anguillam autem in quam Venerem uersam dicit, eius Veneris lubricum accipiendum est. Per Pana autem in hyrcum in superiori sui parte uersum, et in piscem in inferiori, intelligo orbem totum cui natura rerum, id est Pan, preest, et qui in superiori parte id est terra, que aqua superior est, et yrcos et animalia cetera pascit in inferiori autem parte, id est aqua, ideo piscis fingitur, quia pisces producat et nutriat. Sed cum iam omnis Tytania proles expedita sit, libello huic finem etiam faciemus. Genealogie deorum gentilium liber IIII-us explicit.