[92,0] XCIV. DE POMPEIA PAULINA, SENECE CONIUGE. [92,1] Pompeia Paulina Lucii Annei Senece, preceptoris Neronis, inclita fuit coniunx; utrum autem romana an alienigena fuerit legisse non recolo. Attamen, dum spiritus eius generositatem intueor, credidisse malim romanam fuisse potius quam forensem. Cuius etsi certa careamus origine, certissimo tamen piissimi eius amoris in uirum exemplo illustrium uirorum testimonio non caremus. Credidere quidem ex honestissimis illius eui hominibus quam plurimi seuitia Neronis potius quam crimine Senece eum Senecam, senem atque celeberrimum uirum, pisoniane coniurationis labe notatum, si labes iure dici potest in tyramnum agere quid aduersum. Qua sub umbra ob uetus imo ob innatum in uirtutes odium, ab ipso Nerone seuiendi in Senecam uia comperta est. Esto arbitrati quidam sint inpulsu Poppee atque Tigillini unicum imperatori crudelitatis consilium eo itum sit, ut indiceretur per centurionem Senece ut sibi mortem deligeret. Quem cum se ad executionem accingentem uidisset Paulina, sepositis consolatoriis uiri ad uitam blanditiis quibus hortabatur, castissimi amoris inpulsu mortem, et illud idem mortis genus, forti animo capessere una cum coniuge disposuit, ut quos iunctos honesta uita tenuerat iunctos mors una dissolueret. Et cum inpauida tepentem intrasset aquam, et eadem hora cum uiro ad effundendum spiritum uenas aperuisset, iussu principis, cuius in eam nullum erat particulare odium ad opprimendam, paululum infamiam innate crudelitatis renitens, a seruis morti subtracta est. Verum non adeo cito sanguis consistere coactus est, quin pallore perpetuo testaretur mulier optima plurimum uitalis spiritus emisisse cum uiro. Tandem, cum paucis annis uiri memoriam laudabili uiduitate seruasset, cum aliter non posset, nomine saltem Senece coniunx clausit diem. [92,2] Quid, preter amoris dulcedinem et conspicuum pietatis insigne ac uenerabile sacrum coniugii, suasisse potuisset mulieri optime malle honeste si potuisset cum sene coniuge mori, quam uitam - ut plurimum faciunt - femine secundis nuptiis non absque erubescentia ineundis seruare? Etenim in maximum matronalis pudicitie dedecus non nullis his diebus non dicam secundum aut tertium, quod omnibus fere comune est, sed sextum septimum et octauum, si casus emerserit, inire connubium adeo familiare est et nouorum uirorum thalamis inferre faces, ut uideantur morem meretriculis abstulisse, quibus consuetudo est noctando nouos sepissime mutare concubitus; nec alio subeunt uultu iugalia sepius iterata iura, quam si persanctissimum honestati prestarent obsequium. Equidem non satis certum est an ex lupanari cellula an ex premortui uiri thalamo tales exire dicende sint; nec dubitem suspicandum quis agat aut inhonestius intrans aut stultius introducens. Heu miseri, quo nostri corruere mores! Consueuere ueteres, quibus erat pronus in sanctitatem animus, ignominiosum arbitrari nedum septimas sed secundas inisse nuptias, nec posse de cetero tales honestis iure miscere matronis. Hodierne longe aliter; nam libidinosam pruriginem reticentes suam, formosiores carioresque se existimant quoniam, crebris sponsalitiis uiduitatis superata fortuna, totiens placuerint maritis uariis.