XL De Penelope Ulixis coniuge. Penelopes Ycari regis filia fuit et Ulixis strenuissimi uiri coniunx : illibati decoris atque intemerate pudicitie matronis exemplum sanctissimum et eternum. Huius quidem pudoris uires a fortuna acriter agitate, sed frustra, sunt ; nam cum iuuencula uirgo, et ob uenustatem forme plurimum diligenda, a patre iuncta fuisset Ulixi peperissetque ex eo Thelemacum ; et ecce in expeditionem troiani belli uocatus, imo ui fere tractus, Ulixes, ab eo cum Laerte patre iam sene et Anthyclia matre et paruo filio relicta est. Sane, perseuerante bello, nullam preter decennalem uiduitatis iniuriam passa est. Attamen, Ylione deiecto, cum repetentes domum proceres aut in scopulos tempestate maris illisos, aut in peregrinum litus inpulsos aut undis absortos, seu paucos in patriam receptos, fama monstraret, solius Ulixis erat incertum quo cursum tenuissent naues. Quam ob rem cum expectatus diu non reuerteretur in patriam, nec appareret ab ullo usquam uisum, mortuus existimatus est ; qua credulitate Anthyclia genitrix miseranda, ad leniendum dolorem, uitam terminauit laqueo. Penelopes autem, etsi egre plurimum ferret uiri absentiam, longe tulit egrius sinistram mortis eius suspitionem. Sed post multas lacrimas et Ulixem frustra uocatum sepissime, inter senem Laertem et Thelemacum puerum in castissimam et perpetuam uiduitatem senescere firmato animo disposuit. Verum cum et forma decens moresque probabiles et egregium genus ad se diligendam atque concupiscendam quorundam nobilium ex Ythachia atque Cephalania et Etholia prouocasset animos, plurimum instigationibus eorum uexata est. Nam cum in dies spes uite Ulixis aut reditus eiusdem continuo uideretur minui, eo uentum est ut, abeunte rus ob fastidium procatorum Laerte, procatores ipsi Ulixis occuparent regiam et Penelopem precibus atque suasionibus pro uiribus, et sepissime, in suum prouocarent coniugium. Ast mulier, metuens ne forte sacri pectoris uiolaretur propositum, cum iam cerneret uiam negationibus auferri, diuino profecto illustrata lumine, terminis et astutia infestos, saltem ad tempus, fallendos esse arbitrata est; petiit instantibus sibi tam diu liceret expectare uirum donec telam, quam more regalium mulierum ceperat, perfecisse posset. Quod cum facile concessissent competitores egregii, ipsa femineo astu quicquid in die solerti studio texens uidebatur operi iungere, clam reuocatis filis, subtrahebat in nocte. Qua arte cum eos in regia Ulixis bona assiduis conuiuiis consumentes aliquandiu lusisset, nec iam amplius uideretur locum fraudi posse prestari, Dei pietate factum est ut ex Pheycum regno nauigans, post uigesimum sui discessus annum, solus et incognitus Ulixes Ythachiam ueniret pastoresque suos scitaturus rerum suarum statum adiret ; et cum ex astutia pauper incessisset habitu, a Sybote iam sene porcario suo comiter susceptus, ab eodem referente fere omnem rerum suarum comprehendit seriem et Thelemacum a Menelao redeuntem uidit seque clam illi cognitum fecit et consilium suum aperuit omne; factumque est ut a Sybote incognitus deduceretur in patriam. Quo cum uidisset quo pacto rem suam traherent procatores atque pudicam Penelopem eorum renuentem coniugium, irritatus, cum Sybote subulco et Phylitia opilione suo atque Thelemaco Elio, clausis regie ianuis, in procatores conuiuantes insurgens, Eurimacum, Polibi filium, et Anthinoum, Anphinonem atque Clisippum samium, Agelaum aliosque, frustra ueniam exorantes, una cum Melantheo caprario suo, hostibus arma ministrante, atque mulieribus domesticis, quas nouerat cum procatoribus contubernium habuisse, occidit; suamque Penelopem ab insidiis procantium liberauit. Que tandem, cum uix eum recognoscere potuisset, summo perfusa gaudio, diu desideratum suscepit. Vult tamen Lycophron quidam, nouissimus poetarum ex Grecis, hanc suasionibus Nauplii senis, ob uindictam occisi Palamedis filii sui, fere omnes Grecorum coniuges lenocinio in meretricium deducentis, Penelopem cum aliquo ex procatoribus in amplexus et concubitum uenisse. Quod absit ut credam, celebrem castimonia multorum autorum literis mulierem, unius in contrarium asserentis, Penelopem preter castissimam extitisse. Cuius quidem uirtus tanto clarior atque commendabilior quanto rarior inuenitur et, maiori inpulsa certamine, perseuerauit constantior inconcussa.