[2,0] De Semiramide regina Assyriorum. [2,1] Semiramis insignis atque uetustissima Assyriorum regina fuit; a quibus tamen parentibus genus duxerit, annositas abstulit, preter quod fabulosum placet antiquis, aientibus eam filiam fuisse Neptuni, quem Saturni filium et maris deum erronea credulitate firmabant. Quod, etsi credi non oporteat, argumentum tamen est eam a nobilibus parentibus genitam. Hec quidem Nino Assyriorum regi egregio nupsit et ex eo Niniam filium peperit unicum. Sane Nino, omni Asya et postremo Bacthris Subactis, sagitte ictu mortuo, cum adhuc hec iuuencula esset et filius puer, minime tutum existimans tam grandis et orientis imperii etati tam tenelle habenas commictere, adeo ingentis fuit animi ut, quas ferus homo armis subegerat nationes coercueratque uiribus, arte et ingenio regendas femina auderet assummere. Nam astu quodam muliebri, excogitata fallacia pregrandi, mortui uiri ante alia decepit exercitus. [2,2] Erat, nec mirabile, Semiramis lineamentis oris persimilis filio: nude utrique gene, nec erat per etatem dissona a puerili feminea uox; et in statura corporis nil, uel modicum, grandiuscula differebat a nato. Quibus iuuantibus, ne in processu quod fraudem detegere potuisset obesset, caput texit thyara, brachiis cruribusque uelamentis absconditis; et quoniam insuetum eo usque esset Assyriis, egit, ne afferret nouitas habitus admirationem accolis, ut ornatu simili omnis uteretur popolus. [2,3] Et sic Nini olim coniunx filium, et femina puerum simulans, mira cum diligentia maiestatem regiam adepta, eam militaremque disciplinam seruauit et, mentita sexum, grandia multa et robustissimis uiris egregia operata est. Et dum, nullo labori parcens aut periculo territa, inauditis facinoribus quorumcunque superasset inuidiam, non est uerita cuntis aperire que foret quodue etiam fraude simulasset feminea, quasi uellet ostendere, non sexum, sed animum imperio oportunum. Quod quantum aduertentibus ingessit admirationis, tantum mulieris maiestatem inclitam ampliauit. Hec, ut eius facinora paululum protensius deducamus in medium, sumptis post insigne figmentum uirili animo armis, non solum quod uir suus quesiuerat tutauit imperium, sed Ethyopiam, a se acri lacessitam bello atque superatam, iunxit eidem; et inde in Yndos uehementia arma conuertit, ad quos nondum, preter uirum, quisquam accesserat; [2,4] Babiloniam insuper, uetustissimum Nembroth opus et ingentem ea etate in campis Senaar ciuitatem, restaurauit murisque ex cocto latere harena pice ac bitumine compactis, altitudine atque grossitie et circuitu longissimo admirandis, ambiuit. Et ut ex multitudine suorum gestorum unum memoratu dignis; simum extolÏentes dicamus, certissimum asserunt, ea pacatis rebus et ocio quiescente ac die quadam feminea solertia cum pedissequis crines discriminante ac ritu patrio in tricas reducente, actum est, cum nondum preter medios deduxisset, ut illi nuntiaretur Babiloniam in dictionem defecisse priuigni. Quod adeo egre tulit ut, proiecto pectine, confestim ab offitio muliebri irata consurgens, corriperet arma ac eductis copiis obsideret urbem preualidam; nec ante quod inordinatorum crinium superfuerat composuit, quam potentissimam ciuitatem longa obsidione affectam in deditionem cogeret et suo sub dominio infestis reuocaret armis. Cuius tam animosi facinoris diu exhibuit testimonium statua ingens ex ere conflata et in Babilonia erecta, feminam solutis ex altero latere crinibus, ex altero in tricam compositis, pretendens. [2,5] Multas preterea ex nouo ciuitates condidit et ingentia facta peregit, que adeo uetustas absorbsit ut nil fere, preter quod dictum est, quod ad suam pertineat laudem, ad nos usque deductum est. Ceterum hec omnia, nedum in femina, sed in quocunque uiro strenuo, mirabilia atque laudabilia et perpetua memoria celebranda, una obscena mulier fedauit iller cebra. Nam cum, inter ceteras, quasi assidua libidinis prurigine, ureretur infelix, plurium miscuisse se concubitui creditum est; et inter mechos, bestiale quid potius quam ilumanum, filius Ninias numeratur, unus prestam tissime forme iuuenis, qui, uti mutasset cum matre sexum, in thalamis marcebat ocio, ubi hec aduersus hostes sudabat in armis. [2,6] O scelestum facinus! Ut quieta sinam, inter anxias regum curas, inter cruenta certamina et, quod monstro simile est, inter lacrimas et exilia, nulla temporis facta distinctione, hec euolat pestis et sensim incautas mentes occupans et in precipitium trahens, omne decus turpi nota commaculat. Qua fedata Semiramis, dum putat astutia abolere quod lasciuia deturparat, legem illam insignem condidisse aiunt, qua prestabatur subditis ut circa uenerea agerent quod liberet; timensque ne a domesticis feminis concubitu fraudaretur filii — ut quidam uolunt — prima usum femoralium excogitauit, eis omnes aulicas cinxit sub conclaui: quod, ut fertur, apud Egyptios obseruatur et Affros. Alii tamen scribunt quod, cum in desiderium incidisset filii eumque iam etate prouectum in suos prouocasset amplexus, ab eodem, cum annis iam duobus et triginta regnasset, occisam. A quibus dissentiunt alii asserentes eam libidini miscuisse seuitiam solitamque, quos ad explendum sue uredinis uotum aduocasset, ut occultaretur facinus, continuo post coitum iubere necari; uerum, cum aliquando concepisset, adulteria prodidisse partu; ad que excusanda, legem illam egregiam, cuius paulo ante mentio facta est, proditam aiunt. Tamen etsi uisum sit pausillum contegisse ineptum crimen, filii indignationem abstulisse minime potuit; quin, seu quod suum tantum arbitrabatur cum aliis comunicatum incestum cerneret minusque equo animo ferret, seu quod in ruborem suum matris luxuriam duceret aut forsan prolem in successionem imperii nascituram expauesceret, reginam illecebrem, ira inpulsus, absumpsit.