Iohannes Boccaccio - Bucolicum carmen XIVIohannes Boccaccio - Bucolicum carmen XIV. OLYMPIA EXPLICIT LAUREA EGLOGA XIII; INCIPIT EGLOGA XIIII, CUI TITULUS OLYMPIA, COLLOCUTORES AUTEM SUNT SILVIUS, CAMALUS, TERAPON ET OLYMPIA.¹ SILVIUS. Sentio, ni fallor, pueri, pia numina ruris letari et cantu volucrum nemus omne repleri. Itque reditque Lycos blando cum murmure; quidnam viderit ignoro: cauda testatur amicum. 5 Ite igitur, iam clara dies diffunditur umbris, precantata diu; quid sit perquirite, quidve viderit inde Lycos noster, compertaque ferte. CAMALUS. Dum nequit in somnum miserum componere pectus, imperat ex molli recubans, heu! cespite mestus 10 Silvius, et noctis pavidas lustrare tenebras vult pueros, longo fessos in luce labore. SILVIUS. Camale, dum primos terris prestabit Hyberus nocturnos ignes, currus dum Delia fratris ducet ad occasum, dum sternet cerva leones, 15 obsequium prestabit hero sine murmure servus. O Terapon, stabuli tu solve repagula nostri; pone metum: videas catulus quid viderit, oro. TERAPON. Festina, fac, surge, senex! Iam corripit ignis iam veteres quercus et noctem lumine vincit; 20 uritur omne nemus, fervens iam flamma penates lambit, et occursu lucis perterritus intra festinus redii. Lambit iam flamma penates! SILVIUS. Pastorum venerande deus Pan, deprecor, assis; et vos, o pueri, flammis occurrite lymphis. 25 Siste parum, Terapon, paulum consiste. Quid istud? quid video? Sanusne satis sum? dormio forsan? Non facio! Lux ista quidem, non flamma vel ignis. Nonne vides letas frondes corilosque virentes luminis in medio, validas ac undique fagos 30 intactas? Imo nec nos malus ardor adurit. TERAPON. Si spectes celo, testantur sydera noctem: in silvis lux alma diem. Quid grande paratur? SILVIUS. Sic natura vices variat, noctemque diemque explicuit mixtos terris; nec lumina Phebe 35 nec solis radios cerno! Non sentis odores insolitos silvis, nemus hoc si forte sabeum fecisset natura parens? Quos inde recentes nox peperit flores? quos insuper audio cantus? Hec superos ambire locos et pascua signant. OLYMPIA. 40 Salve, dulce decus nostrum, pater optime, salve! Ne timeas, sum nata tibi. Quid lumina flectis? SILVIUS. Nescio num vigilem, fateor, seu somnia cernam, nam coram genite voces et dulcis ymago stant equidem: timeo falli, quia sepe per umbras 45 illusere dii stolidos. Nos claustra petamus. OLYMPIA. Silvi, quid dubitas? an credis 0lympia patrem ludat et in lucem sese sine numine divûm prebeat? Huc veni lacrimas demptura dolentes. SILVIUS. Agnosco: nec fallit amor, nec somnia fallunt. 50 O nimium dilecta michi, spes unica patris, quis te, nata, deus tenuit? Te Fusca ferebat, calcidicos colles et pascua lata Vesevi dum petii, raptam nobis Cibelisque sacrato absconsam gremio, nec post hec posse videri; 55 quod credens merensque miser, mea virgo, per altos te montes umbrasque graves saltusque remotos ingemui flevique diu multumque vocavi. Sed tu, si mereor, resera quibus, obsecro, lustris te tenuit tam longa dies? Dic, munere cuius 60 intertexta auro vestis tibi candida flavo? que tibi lux oculis olim non visa refulget? qui comites? Mirum quam grandis facta diebus in paucis: matura viro michi, nata, videris! OLYMPIA. Exuvias quas ipse michi, venerande, dedisti, 65 ingenti gremio servat Berecinthia mater; has vestes formamque dedit faciemque coruscam Parthenos, secumque fui. Sed respice nunquid videris hos usquam comites: vidisse iuvabit. SILVIUS. Non memini vidisse quidem: nec pulchrior, inquam, 70 his Narcissus erat, non talis denique Daphnis qui dryadum spes leta fuit, non pulcher Alexis. OLYMPIA. Non Marium Iulumque tuos dulcesque sorores noscis, et egregios vultus? Tua pulchra propago est. SILVIUS. Abstulit effigies notas lanugine malas 75 umbratas vidisse meis. Iam iungite dextras, amplexusque meos ac oscula leta venite ut prestem, satiemque animam! Quas, Pan, tibi laudes, quas, Silvane, canam? Pueri, nudate palestras et ludos agitote patrum. Stent munera fagis 80 victorum suspensa sacris, paterasque parate spumantes vino, letum cantate Lyeum et sertis ornate lares; altaria surgant cespite gramineo; Trivie mactate bidentem candidulam, Noctique pie sic cedite fulvam; 85 fer calamos pueris, Terapon, fer serta puellis. OLYMPIA. Sunt, Silvi, calami, sunt serta decentia nobis, et, si tanta tibi cura est deducere festum, ignotos silvis modulos cantabimus istis. SILVIUS. Imo, silva silet, tacitus nunc defluit Arnus 90 et silet omnis alter: pueri, vos atque silete. OLYMPIA. Vivimus eternum meritis et nomine Codri, aurea qui nuper, celso dimissus Olympo Parthenu in gremium, revocavit secula terris; turpia pastorum passus convitia, cedro 95 affixus, leto concessit sponte triumphum. Vivimus eternum meritis et nomine Codri. Sic priscas sordes, morbos scabiemque vetustam infecti pecoris preclaro sanguine lavit: hincque petens valles Plutarci septa refrinxit, 100 in solem retrahens pecudes armentaque patrum. Vivimus eternum meritis et nomine Codri. Morte hinc prostrata, campos reseravit odoros Elysii, sacrumque gregem deduxit in ortos mellifluos victor lauro quercuque refulgens, 105 optandasque dedit nobis per secula sedes. Vivimus eternum meritis et nomine Codri. Exuvias in fine sibi pecus omne resummet; ipse, iterum veniens, capros distinguet ab agnis, hosque feris linquet, componet sedibus illos 110 perpetuis celoque novo post tempora claudet. Vivimus eternum meritis et nomine Codri. SILVIUS. Sentis, quam stulti latios cantare putamus pastores calamis, perdentes tempora vocum! Menalios vidi iuvenes per dorsa Lycei, 115 treitium et vatem solitum deducere cautes carmine, nec quenquam possum concedere tanti, ut similem natis faciam. Que guctura! quo vox! quis concentus erat! stipulis quis denique flatus! Non equidem nemoris custos regina canori 120 Caliopes, non ipse deus qui presidet antro gorgoneo equiparet. Flexere cacumina quercus, et tenues nymphe tacitos petiere regressus in lucem, mansere lupi catulique tacentes. Preterea, o iuvenes, sensistis carminis huius 125 celestes sensus? Nunquam michi Tytirus olim cantavit similes, senior nec Mopsus apricis parrasius silvis: sanctum et memorabile totum est. Virginibus nivee dentur mea cura columbe, ast pueris fortes dederat quos Yschiros arcus. OLYMPIA. 130 Sint tua; nil fertur quod sit mortale per oras quas dites colimus; renuunt eterna caducum. SILVIUS. Quas oras, mea nata, refers? quas, deprecor, oras? Nos omnes teget illa domus, somnosque quietos herba dabit viridis cespesque sub ylice mensam; 135 vitreus is large prestabit pocula rivus; castaneas mites et poma recentia nobis rustica silva feret, teneros grex fertilis edos lacque simul pressum. Quas ergo exquiritis oras? OLYMPIA. Non tibi, care pater, dixi, Berecinthia mater 140 exuvias gremio servet quas ipse dedisti? Non sum que fueram, dum tecum parvula vixi, nam numero sum iuncta deûm; me pulcher Olympus expectat comitesque meos; stat vertere gressus in patriam: tu vive, pater dulcissime, felix! SILVIUS. 145 Heu! moriar lacrimans, miserum si, nata, relinquis. OLYMPIA. Pone, precor, luctus; credisne refringere fatum nunc lacrimis? Omnes silvis quotcunque creati nascimur in mortem: feci quod tu quoque, Silvi, post facies. Noli, queso, lacerare deorum 150 invidia eternos annos; tibi crede quietem post funus, laudesque pias michi reddito celo, quod moriens fugi mortem nemorumque labores. Separor ad tempus; post hec me quippe videbis, perpetuosque trahes mecum feliciter annos. SILVIUS. 155 In lacrimis oculos fundam tristemque senectam. Heu! quibus in silvis post anxia fata requiram te profugam, ex nostris bis raptam viribus oris? OLYMPIA. Elysium repeto, quod tu scansurus es olim. SILVIUS. Elysium, memini, quondam cantare solebat 160 Minciades stipula, qua nemo doctior usquam; estne, quod ille canit, vestrum? Didicisse iuvabit. OLYMPIA. Senserat ille quidem vi mentis grandia quedam, ac in parte loci faciem: sed pauca canebat, si videas quam multa tenet, quam pulchra piorum 165 Elysium sedesque deûm gratissima nostrum. SILVIUS. Quos tenet iste locus montes? quibus insitus oris? Que non Minciades vidit seu sponte reliquit, da nobis. Audire fuit persepe laborum utile solamen: veniet mens forte videndi. OLYMPIA. 170 Est in secessu pecori mons invius egro, lumine perpetuo clarus, quo primus ab imis insurgit terris Phebus, cui vertice summo silva sedet palmas tollens ad sydera celsas et letas pariter lauros cedrosque perennes, 175 Palladis ac oleas optate pacis amicas. Quis queat hinc varios flores, quis posset odores quos lenis fert aura loco, quis dicere rivos argento similes mira scaturigine circum omnia rorantes, lepido cum murmure flexus 180 arbustis mixtos nunc hinc nunc inde trahentes? Hesperidum potiora locus fert aurea poma; sunt auro volucres picte, sunt cornubus aureis capreoli et mites damme, sunt insuper agne velleribus niveis claro rutilantibus auro, 185 suntque boves taurique simul pinguesque iuvence, insignes omnes auro, mitesque leones crinibus et mites gryphes radiantibus auro. Aureus est nobis sol ac argentea luna, et maiora quidem quam vobis sydera fulgent. 190 Ver ibi perpetuum nullis offenditur austris, letaque temperies loca possidet. Exulat inde terrestris nebula et nox et discordia rerum. Mors ibi nulla manet gregibus, non egra senectus, atque graves absunt cure maciesque dolorque; 195 sponte sua veniunt cunctis optata. Quid ultra? Dulcisono resonat cantu mitissimus aer. SILVIUS. Mira refers; sanctamque puto sedemque deorum quam memoras silvam. Sed quisnam presidet illi? Et comites, mea nata, refer ritusque locorum. OLYMPIA. 200 Hac in gramineo summo sedet aggere grandis Archesilas, servatque greges et temperat orbes: cuius enim si forte velis describere vultus, in cassum facies: nequeunt comprendere mentes. Est alacer pulcherque nimis totusque serenus, 205 huius et in gremio iacet agnus candidus, ex quo silvicolis gratus cibus est, et vescimur illo; inde salus venit nobis et vita renatis. Ex his ambobus pariter sic evolat ignis, ut mirum credas; hoc lumen ad omnia confert: 210 solatur mestos et mentis lumina purgat, consilium miseris prestat viresque cadentum instaurat, dulcesque animis infundit amores. Stat satyrum longeva cohors hinc undique supplex, omnis cana quidem roseis ornata coronis, 215 et cytharis agni laudes et carmine cantat. Purpureus post ordo virûm venerabilis, inquam, et viridi cunctis cinguntur tempora lauro. Hi cecinere Deum stipulis per compita verum, et forti sevos animo vicere labores. 220 Agmen adest niveum post hos, cui lilia frontes circumdant; huic iuncta cohors tua pulchra manemus natorum. Crocei sequitur post ordo coloris inclitus, et magno fulgens splendore sonora voce deûm laudes cantat regique ministrat; 225 quos inter placido vultu cantabat Asylas, dum silvis assumpta prius sum monte levatis. SILVIUS. Ergo, precor, noster montem conscendit Asylas? Emeruit, nam mitis erat fideique vetuste preclarum specimen: faciat Deus ipse revisam! 230 Sed dic, tene, precor, novit dum culmen adires? OLYMPIA. Imo equidem applaudens iniecit brachia collo, et postquam amplexus letos ac oscula centum impressit fronti, multis comitantibus, inquit: – Venisti, o nostri soboles carissima Silvi! 235 "De Libano" nunc "sponsa veni" sacrosque hymeneos cantemus, matremque viri, mea neptis, honora – meque trahens, genibus flexis, quo pulchra sedebat Parthenos, posuit. Leta hec suscepit in ulnis ancillam, dixitque pie: – Mea filia, nostris 240 ecce choris iungere piis sponsique frueris eternis thalamis, et semper Olympia celo, que fueras terris Violantes, inclita fies – inque dedit vestes quas cernis. Si tibi narrem quos cantus tunc silva dedit, quos fistula versus 245 pastoris lyrici, credes vix; omne per antrum insonuit carmen montis, tantusque refulsit ignis, ut exuri dixisses omnia flammis, et totum rosei cecidere per aera flores. SILVIUS. Que sit Parthenos nobis superadde, precamur. OLYMPIA. 250 Alma Iovis genitrix hec est et filia nati, splendens aula deûm, celi decus, inscia noctis, ethereum sydus, pastorum certa salutis spes custosque gregum requiesque optata laborum. Hanc fauni nympheque colunt, hanc grandis Apollo 255 laudibus extollit cythara dominamque fatetur; que residens solio patris veneranda vetusti a dextris geniti tanto splendore refulget, ut facie silvam montem collesque polosque letificet formosa nimis, cui candida circum 260 agmina cignorum volitant matremque salutant, luminis eterni sponsam genitamque cientes. SILVIUS. Et vos quid, pueri, plaudunt dum gucture cigni? OLYMPIA. Nos pueri legimus flores factisque corollis cingimus intonsos crines letisque choreis 265 ambimus silvam fontes rivosque sonoros, et mediis herbis ludentes vocibus altis Parthenu placide meritos cantamus honores et geniti laudes pariter. Quis gaudia silve enumerare queat, quis verbis pandere? Nemo. 270 Induat ut volucres pennas quibus alta volatu expetat et videat, opus est: sunt cetera frustra. SILVIUS. Sunt optanda quidem: sed quis michi Dedalus usquam qui tribuat pennas agiles nectatque lacertis, ostendatque viam facilem doceatque volatum? OLYMPIA. 275 Pasce famem fratris, lactis da pocula fessis, assis detentis et nudos contege, lapsos erige, dum possis, pateatque forensibus antrum: hec aquile volucres prestabunt munera pennas, atque Deo monstrante viam volitabis in altum. SILVIUS. 280 Quo tendis? quo, nata, fugis, miserumque parentem implicitum linquis lacrimis? Heu! cessit in auras ethereas, traxitque simul quos duxit odores. In mortem lacrimis ibo ducamque senectam. Vos, pueri, vitulos in pascua pellite: surgit 285 Lucifer et mediis iam sol emittitur umbris. Adnotatio 1. De hac ecloga pauca ipse Boccaccio in epistula XXIII fratri Martino de Signa inscripta explanavit. Retro